Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

enim si iterum audierint verbum illud quod oblivioni tradiderant. Latiores vero linguas habent quam alie pice ille que verba humana proferre habiles sunt. Maximum desiderium pice est parvulas res portabiles furtive auferre,& eas mirabiliter abscondere. Sunt autem quidam nobiles qui hanc artem furandi res parvas excercent, qui non tamen picas in armis suis portant. De Pico.

J Icus marcius parva avis est, aliquantulum minor sica,

arbores rostro penetrans, quas concavas esse Credit.

Cujus quidem diverse sunt species. Picorum marciorum quidam sunt nigri, ut merula, quidam Crocei, vel aurei ut orioli, qui speciosiores sunt majores, quidam rufi in vertice capitis, in pectore crocei, D virides circa collum, in alis cerulei, in cauda vero corusci sunt. Proprium hiis calvescere est omni anno semel, illo saltem tempore, ut dicit Plinius, quo seminatur rapa. De Philomeua.

PH i L o M E N Α avis est a 4, 1Ο- quod est amor, &quod est dulcis dicta, quasi amor dulcis. Hec enim

avis cum mira modulatione audientem letificat, gaudet ad ortum solis pretique leticia venientem, verno tantum tempore cantat, hiberno nunquam. Hec autem in initio veris adeo vocis sue amenitate delectatur, ut rarisse

si me comedat, & hoc cum summa sestinatione. Dicitur igitur philomena tam pertinaciter u indiscrete cantibus delectari, ut pocius debilitate vitam exuat D adeo deficiat, quam vocis modulatione privetur : unde M philom na dicitur a philos quod est amor, I menos quod est defectus, quasi amore deficiens, Hec Plinius. Hoc autem in illa ave primum mirabile cernitur, quod tanta VOX par-Vo corpusculo est, & tam pertinax spiritus. Demum in illa miramur perfectam musice scientiam, modulatus enim editur sonus, & nunc continuo spiritu protrahitur in longum

222쪽

gum, nunc variatur in flexo, Nunc autem in suo cantu ascendit, nunc notulas geminat & multiplicat mirabiliter,ia interdum secum murmurans alte clamat. Proinde ab exitu gaudiosi vernalis temporis audio estu in totum alia vox fit & emittitur magis rauca, mutatur D color, postremoque hieme non cernitur. Et nota quod mox ubi philomena coire ceperit & in compare luxuriari, statim vocis perdit animitatem, & ut dixit Plinius, alia vox sit,& color, quod mirabile est, commutatur. Quot enim iaquales juvenes, tam nobiles quam alios, temporibus meis vidi, ita si renue actus bellicos excercere, cantibus diversisque ludis L interludiis bellicis indulgere, quos postea

maritatos & matrimonialiter feminis nobilibus copulatos in preliabitis deficere voce raucata, cantuque derelicto, iacolore faciei & habitus penitus commutato. De istis 'tatamen taceo, quia istas aves in Armis portatas non reperio, set spero quod raritas causam prestat.

De Pstico. PS i T ious avis est Indie, ut dicit Solinus, yaeobus, ScAlexander, colore viridi, torque puniceo, lingua grandi & lata, unde & articulata profert verba; ita ut si non eam videas, hominem loqui putes, de qua poetice

seribitur, Parva, loquax molucris, dominum te voce saluto, Si me non videas, e se negabis avem. Primo enim D secundo anno citius discit, & tenacius retinet. Hujus rostri tanta duritia est, ut cum de sublimi precipitatur in saxum rostro se recipit, ita ut eo quasi quodam fundamento utatur. Caput vero tam valens & forte habet, ut cum ab hominibus cogitur ut humanas voces imitetur virgula ferrea verberandus sit. Semetipsum pede cibat, ia defert escas ori suo sicut homo manu. Pluviam pati non potest diu. Pittaci alias aquas aliquando pati-tiuntur, set in pluvia moriuntur. Vinum psit acus liben-D d a ter

223쪽

ter bibit, unde est avis multum luxuriosa. Habet autem quandam vocem naturaliter qua salutare solet Cesares. Unde factum est, ut errante Karolo magno per deserta Grecie, in obviam fuerunt psittaci, ia quasi Greca lingua salutaverunt ipsum, clamantes Imperator tale. Qui cum eo tempore tantum Rex Gallie fuerat, sequenti tempore Romanorum factus est imperator. Qui autem psita cum Leoni Pape pro exennio misit, Psit acu S autem cum adhuc in Via esset,ia homines obvios haberet, clamabat, Ad Papam vado. Nec mora cum introiret ad Papam clamavit dicens, Leo Papa male. Qua in re multum exhille ratus Papa, quali pro magna recreatione post labores cotidianos contabulatione , si taci sepius utebatur. Hec Alexander. Putocnim necesse fore magnos dominos homines confabulatores secum retinere, quorum colloquiis D confabulationi bus uti possint : qui rite psita cos in Armis suis poterunt portare. Dum tamen in suis confabulationibus veritatem

semper dicant, quia pittaci in veritate naturaliter sunt m- structi. Unde Isidorus, itutus a mobis aliorum nomina discast. Hoc didici per me dicere, Cesar ave.

De Turture.

TURTun avis est, ut dicit Isidorus, a sono vocis ita dicta. Arisoteles autem , ia Alexander testantur quod avis mire pudicitie est, socium diligit, eique

soli fidem servat, adeo ut eo mortuo alteri se nunquam a1- sociat set solitarie incedens siccarum arborum ramis io dct semper gemensia tristis. Unde super hoc dicit magnu Basilius Audiant mulieres quomodo apud aves irrationabiles continentia viduitatis frequentibus nuptiis antefertur. G cmitum pro cantu faciunt. Null1 autem av1 infestantur, sed in infestationibus omnium avium pata Cn-tissime sunt turtures. Inter omnes aves turtur mirabilis est, L mirabilem habet conditionem, quia pullos suos nocte pascit, ut dicit Alexander. Pro uxoribus autem anui -

224쪽

1is sive mortuis plangentibus assignandi sunt turtures in Armis portandi, dum tamen in ipsis amor tantus sit quod ad secundas nuptias minime convolare intendant, D illa castitas in eis observetur que in turturibus reperitur. De Vestertilione. . V EspERTIO o dicitur, quasi vespere utens alis ; quia vespere tantum L nocte volat. In hieme latet, raro vel nunquam procedit ad pastum, in parietibus dependit, & in foraminibus jacet cum mortuis. In cujus corpore pluma nulla est, nulle in alis penne apparent. Set quia pecudia more lactat uberibus, dixissem quod bestia fuisset, excepto quod caudam M alas, ut avis, formatas habet. Vespertilio autem cum ad obediendum leoni omnium qua/ripedum Regi convocatur, alas Vocantibus ostendit dicens se avem esse : Cum autem coram aquila ad comparendum, que Aquila Rex avium intelligitur, quatuor pedes, aures patentes, & dentes mirabiles Nunciis ostendens, dicit se avem non esse ; Sed bestiam sine plumis. Viri autem duplices, si tales reperiantur hiis diebus, vespertiliones in Armis portabunt. De Upupa.

UP ut A est avis in lege prohibita, ut dicit Psidorus

Avis immunda est que in stercoribus nidum suum struit, & hominum stercora commedit. Tamen avis pulchra est, in plumis capite cristata, hieme latet, in locis

fetidis muta tunc est. In vere eXit, D una tantum Vole, sicut cuculus, occupatur importuna. Upupas vero tal CS,

ut predictitan est non vidi, quia credo quod tota Anglia er

rat in hac ave. Verumptamen Certas aves upupas nomi

namus que tales, ut prescribitur, conditione. non habent, ut experimentaliter cotidie videmus. io De

225쪽

De Dracone.

DRACO maximus est cunctorum serpentium, ut dicit

sidorus L. x0. hunc Greci dracontam Vocant, ut qui sepe a speluncis exiens in acrem fertur, eXCitaturque propter cum aer supra, Κ mare contra ejus venC-

num intumescit. Est enim draco cristatus, parvo ore, &parvulis fistulis spiritum trahit, L linguam erigit. Dentes habet acutos L serratos, set vis sua non est in dentibus sed in cauda. Draco raro dormit set quasi semper vigilat, qui insuper habet acutissimum visum : visus autem ejus intollerabilis est hominibus, ut ociam aliquando sola visi

one ejus homines terreantur ad mortem. Quomodo au

tem draco ille sine cibis adhuc vivat, k vivere debeat usque ad sinem mundi, sine corporis sui alimento, quem beatus Saloeyter papa in monte quodam Rome, ad preceptum beati Petri Apostoli legitur inclusisse, videre non possum, sed quod credo illud divinum esse miraculum. Legitur tamen in historiis Britonum duos dracones maximos subterra inventos fui sie viventes, ut in Cronicis clarius declaratur. Dicit insuper Alexander, quod in mari invenitur draco qui monstruim maris dicitur, valde horridum, ad

instar draconis terrestris, in longitudinem magnam corporis CX tenditur, set alis caret, caudam tortuosam habe Caput tamen parvum ad corporis magnitudinem. Squamas L cutem duram habet. Regem illum inclitissimum Arthurum legimus duos dracones in suis armis portasse. Non tamen ,ut creditur,propter aliquat prescriptas proprietates, set pro eo quod pater suus uter, qui Pendragonvocabatur, habuit magnum corpus & longum, cum capite multum parvo, adsimilitudinem draconis: qua de causa pendragon, id est, caput draconis vocabatur. Et sie dictus Rex Ariburus portavit Arma paterna, propter habitudinem corporis patris sui assumpta. De

226쪽

Dee filitari O cis Lib. IV.

De Delphino. DELpHisi, ut ait TFidorus L. xij. certum habent vocabulum quod voces hominum sequantur, vel quia ad symphoniam gregatim conveniunt: nichil est in

mari velocius istis, Nam plerumque psallentes naves transvolant. Quando enim in fluctibus maris preludunt, tempestates cito futuras significare videntur. In mari cum dorso curvo velocius quibuscumque aliis piscibus quasi saliendo natant. Heci sidorus b. xij. Est etiam quoddam genus delphinorum specialiter de Nilo cum dorso serrato, quod teneros ventres crocodillorum secat, I sic eos interimit. Et hic notanda est disterentia in discretione Armorum multum necessaria, quia quidam

sunt qui portant in Armis Delphinum de Nilo, ut hic. Et est Comes Forestarum

qui PORTAT UNUM DELPHINUM AUREUM DE N1LO BARBA Tu M IN CAMPO B UBEO.

Et Gallice II pori de geruleae ung dolphin cle te burbe dbr. Set Dolphinus Francie

portat unum delphinum, nec oporterdicere delphinum planum, sive delphinum de mari,quia speciale est videre delphinum ita pinnatum in dorso ut supra : sic ergo habes disterentiam inter communem delphinum, & delphinum de Nilo, qui semper est fortiter pinnatus in dorso ; Alii autem communes delphini non sunt in dorso sic pinnati ut supra. Et in talibus disterentibus signis illud signum in quo reperitur disterentia a communioribus ipsius signi est notandum, D in Armis specificandum, ut supra, quia delphini communes non sunt cristati pinnis vel in dorso pinnati, sicut sunt delphini de F ilo. 4 Alexander insuper li. suo mi. dicit de Delphino si quis carnes delphini commederit & in mari postea lapsus fuerit, si a delphinis inveniatur statim eum de

vorant : si autem non commederit, eum elevant supra rostra, & ad terram trahunt, eumque ab aliis piscibus defendunt. Quomodo tamen hoc fit, ut esum carnis

Delphini reliqui cognoscant in homine videre non possum

ration C,

227쪽

ratione, nisi u istud secretum nature sit, in quo sicut in multis aliis deus mirabilis predicetur. Delphinos enim sequitur aliorum piscium multitudo, quod scientes piscatores i pios in sequntur, ia alios pisces venantur. Hec Solinus. De Lucio.

LUcius piscis est qui eciam dicitur lupus aquaticus.

Hic si fluviales aquas dulces habuerit, sussicientemque pro iii a vita cibum, per successus temporum in in magnam crescit longitudinem. Cibatur piscibus, Maliquando ranis. Piscem autem aliquando fere sue magnitudinis mirabiliter devolat. Nam ubi piscem victum subegerit, caput eius primo Ore devorat, quo digesto, glutit paulatim residuam partem, donec totum consumat. Lucios vidi certos nobilcs in Armis portare, qui eodem no

mine VocabaUtur.

DIxi in precedentibus de signis vivis in Armis portatis, Jam sequitur videre de signis mortuis. Et quia inter omnia dignius est signum Crucis, igitur de illo signo dicturus, primitus quero, in Armis quot inveniun

tur cruces λ

Antequam pre lacte questioni respondeam, quid signum crucis fuerit, necesse est ut dicam, quare dicta 'hannis Criso ionii in quod a sermone de cruce primo refcra sic dicentis.

Crux nobis totius beatitudinis causa est. Idcc nos a cecitate erroris liberavit; Hec debellatos quieti sociavit. Hec alienatos Deo conJunxit. Hec peregrinos cives osteudit: Crux spes es Christianorii, Resurrectio mortuor U,DUX CCcorum, Vita disperatorum, baculus claudorum, Consolatio pau- PCrum, gubernatriX navigantium, portus periclitantium,& murus obsessorum. Crux a locis suppliciorum fecit transitum ad frontes Imperatorum. Item Rabanus de laude

228쪽

De EMilitari si scio Lib. IV.

laude crucis ait, In cruce insinuatur a morte redemptio demonstratur sancta morum conversatio, intimatur omnium virtutum perfectio, promittitur ad eternam vitam resurrectio, et ei ne beatitudinis speratur adeptio, ac vere

felicitatis adquisitio. In te o sancta crux Angeli gaudia

sua accumulata conspiciunt. In te homines jura sue salutis contemplantur. In te spiritus infernales justam retributionem sue fraudis percipiunt. Omnibus es equa, omnibus bona, omnibus justa, preterita renovas, presentia illustras, futura premonstras, perdita requiris, quesita invenis, inventaque Custodis . . Tu sancta crux peccatorum es remisso, pietatis exhibitio, meritorum augmentatio,ia nobilissimum remedium infirmorum, laborantium es auxilium, lasiatorum refrigerium, sanorum incolumitas quietorum serenitas u felicitas fortunatorum. Tu es

humilium in vita tuitio, superborum abiectio, victoria Christi, confusio diaboli, infernorum destructio, celestium reformatio, mors infidelium, vitaque justorum. β Ιnclitissimus autem ille Rex Arthm in magnam spem V siduciam habuit in signo crucis, quando scutum draconum, quando insuper scutum trium coronarum dimisit, L crucem argenteam in cujus brachio dextro erat quedamymago beate virginis cum filio suo in scuto viridi asiumpsit insitis Armis portandam, ut supradixi. In quo quidem crucis signo multa mirabilia postea fiducialiter egit, ut degestis si is scripte Cronice contestantur. k Intelligo insimeristud signum crucis alio tempore miraculose misium fuisse aDeo beatoMercum, ut

notat Vincentius in peculo bisoriali sub rubrica, de mirabiti nece yuliani apostate li.

xv. ca. xliij. per Angelum, qui dicto Mercurio omnia Arma necessaria detulit una cum Scuro AZORIO ET CRu E FLORIDA, CuM OuΑTUOR Ros Is AUREIs ut supra.

Nec unqua reperi quod aliqua Arma fuerunt de celo misia nisi in eis fuissent, aut fuisset, signa vel lignum Crucis, preterquam in Armis Regis Francoram cui Arma certa fuerunt de celo per Angelum transmisi, videli.

st C cel

229쪽

cet TREs FLOREs GLADIOLI DE Au Ro, INCAM po Aso RIo, ut hic. Que quidem Arma dabantur dicto Francorum Regi in signum perpetue vindicie L quod ipse D sui succestores semper Armis gladiis punirentur, Ut supra dixi in ca . decolore a Torio. Jam ad questionem prescriptam

redeo, videlicet, quot cruces inveniuntur

in Armis portate 3 Ad quam quidem

questionem, sub certo numero ipsas describondo, respondere non audeo, quia cruces quasi innumerabiles in dies iam portantur. Set descendendo ad singulas cruces cursorie quas ante hec tempora vidi, ipsas discernere prout valeo jam propono, Inter quas primo est C Ru X PLANA merito discernenda. De qua insuper Cruce plus dubitatur quam de multis aliis, pro eo quod in hac arte periti tenent pro veri ima Regula, O uod in quibuscumque Armis discernendis est incipiendum a cono, si ille conus tu erit unius coloris, sic ille conatis color est campus ipsorum Armorum. Set ut in hac regula omnis ambiguitas penitus tollatur, est diligenter notandum, quod illa Regula vera est cum quadam modica additione , videlicet, In Armis dii cernendis est semper incipiendum a Cono si conus fuerit unius coloris. Hoc verum est si ille color conatis fuerit copiosior color, in Illis Armis, & tunc est ibi infallibiliter incipiendum,

ubi tamen colores sunt equales partiti tam secundum lon- Rum, vel eX transverso, tunc semper incoandum est in discretione ipsorum Armorum in dextra parte ipsorum Armorum, nullo in hoc casu ad conum respectu habito. Et si tunc queratur quomodo portat sanctus Georgius. Sciendii est quod ipse PORTAT UNUM SCuiu MDE ARGENTO, CuM QUADAM CRuCEPLAN A DE Ru BEO, ut hic. Et Gallice,li port d argent vis cros playn de goπhα. Et eodem modo sunt omnia Arma talia, crucem planam habentia, discernenda. Errant ergo illi qui assirmant Sanctum Georgium portare unum scutum de rubio cum quatuor quartis de argento. uo-

230쪽

rum rationes non approbo, quia per hoc crux plana nun-

quam inveniretur in Armis, nec aliqua quasi differentia

crucis.

De Cruce equali. CRux vero plana aliquando invenitur in Armis a priore Cruce variata, ut hic. Et ista Arma sunt dissiciliora prioribus ad discernendum ut patet quia sines hujus Crucis fimbrias scuti in nulla parte attingunt. In quibus dicendum est quod ille qui hec arma possidet portat DE AR6ΕΜ- To CuM UNA CRuCE PLANA E uΑLig LONGITUDINIS EX OMNI PARTE. Et Gallice it pori ct 'argent ung crois ploud, longur par toui. Et hec est dimerentia in discretione quod omnes sines hujus Crucis sunt equalis longitudinis, quod esse non potest in cruce plana precedenti, quia in Asapes ejus est pars longior si bene fiat. Que quido differentia clarius ti melius apparet in una tunica Armor im quam in scuto. Sic ergo evidens est dimerentia inter cilices supradicias. De Cruce inequali.

E Si & alia CRux INeuia Acis, strictior in medio quam

in suis finibus, cum angulis patentibus, ut hic. Non attingens ad scuti fimbrias in aliqua scuti parte, & vOcatur Crux patens. Ipsisque utens PoRTAT UNAM CRUCEM ARGENTEAM PATENTEM, IN CAMPO Niono. Et sic Gallice, Ilpori de fabis κρο crois palee d 'argent. De Ee a

SEARCH

MENU NAVIGATION