Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

soboles senectutem conspicientes plumarum defectu, in alis pennis L plumis propriis fovent. Item ciconie filius collato cibo pascit patrem, quandoque enim reparat nature dispendia, ut hinc atque inde sublevans senem fulcro alarum suarum ad volandum provocat ac in pristinos usus restaurat. Hec yannensis in merbo Ciconia. 4 Item no tandum est unum mirabile, secundum quod refert Alexander Necham t. suo de naturis rerum, capite de ciconia in sine, dicens, Quendam hominem sagacis ingenii, in eminentiori loco domus, ciconiarum par diutius habuisse.

Accidit autem ut, recedente ad pastum masculo, alter mas superveniens seminam absentis adulteram pollueret. Nec mora recedente adultero statim adultera in fonte eminus se mergebat, purgabatque se per aqUam. CumquC TCVCrteretur a pastu compar semine non advertebat in conjuge

scelus adulterii aque lavamento deletum. Sicque deluso sepius mare, dominus habitationis illius factum frequenter advertit, venitque die quadam cum post adulterium secta Adum consuetudinem adultera niteretur fonte lavari, ut eam dominus habitationis arceret a fonte M eius lotionem impediret. Nec mora, masculus ejus a pastu rediens in femina sua scelus adulterii deprehendit, ad horamque dissimilans abiit. Set reversus sicunda die maximam cico Diarum multitudinem secum adduxit, que singule aggresse adulteram crudeli morte miseram laniarunt. Istas autem ciconias in armis portandas ultoribus adulterii dimitto, quia sunt aves pulcre, albe cum dorso nigro, Iongisque tibiis & rostro rubeo decorate. Verumptamen cum pulli nascuntur tibias pedes ia rostra habent nigra, set deposita paulatim nigredine rubere tanto plus incipiunt, quanto cotidie plus senescunt. De

202쪽

De Cornice.

CORNix est avis annosa, garula L impia, ac incolis ubi habitat multum nociva, ut dicit Psuto s. In

mundis cibariis pascitur ac venenosis, diuque vivit. Set in senectute in plumis albescit ac ua carne intrinsecus, quanto vivit diutius plus nigrescit. Item aquilam quam tangere formidat volatu garriendo insequitur ; set de sua improbitate non scin per lucrum reportat, quia post aquile longam dissimulationem aliquando ab ea rostro percutitur, multociensque interficitur quando ei plus debito iasolito appropinquat. De quibus insuper Ambrositus inexamenon, ait, quod admiranda est harum clement a : Nam cum parentes per longevam senectutem plumarum tegmine, k alarum regimine carerent, Cornices minores propriis pennis senes fovent, I collecto cibo pascunt. Quando Cciam earum parentes quas naturaliter cognoscunt sc-nescere vident, eas fulcro alarum sitiarum sublevant L advolandum excercent, ut in pristinos usu's membra dissueta 1 evocent Sc reducant : Sunt insuper cornices quedam in Cornubia cum rostro M pedibus rubeis, quas vidi in Armis diversorum nobilium de dicta G, nubia multipliciter I mo. dis vallis portatas, quia illas portantes fuerunt de ipsa patria generati. De Lutorio.

BUTOR i us, ut dicit Alexander Me am, avis est a sono

vocis sic dicta, que crura habet longa, collum CX-tentum, rostrum acutum D longum colorem habet torreum, ia terre simili ma est. Circa stagna habitat, pisciu valde cupida, hic in littore sub solis ardore certo loco quietus stat I si cum intuearis vel avem mortuam credaS, vel alicu)us immobilis rei materiam, unde sic incautis piscibus minus suspectus sit. Etsi collum longum habuerit, i psum breve tanta recurvitate facit, ut cum pisces incauti us illi quasi nichil premeditanti & in secura remotione sedenti

203쪽

denti approximaverint, cos ad se in colli extensione trahit. Hec avis cum se noverit laqueo irretitam quietem simulat, quam cum adveniens a UCeps capere manu credit, inopinate illa correpto rostri iaculo quo potenter valet vulnerat laniando, rostrum itaque longum I acutissimum , quod dormiendo atque vigilando semper erigit ad defendendum se, cum accipiter Cum apprehendCrC Credit in ejus rostrum ad mortem ruit. Hec sola in tempore Veris pro cantu vocem edit horridam, nec adhuc hoc posse dicitur nisi caput suum aquis immergat. Ejus quo Carnes sunt multum odori fere quando ad ignem torrentur. Ungule insuper ejus sunt multum salubres ad dentes hominum quando opus est mundandos. De Calu rio.

CALADRius, ut dicunt 'acobus de Vitriaco, IJidorus,

avis est toraliter alba : cujus interior pars femoris, caliginem aufert ab oculis humanis. Natura autem catadrii, ut dicit Alexander, talis est, ut si ad infirmum hominem aliquociens adducatur, utrum ille infirmus mori an vivere debeat certos reddit astantes: Si autem infirmi despiciat faciem M oculos ab infirmo avertit, signum est mortis, si autem oculos non avertit signum est vite, nam attendit in faciem ejus L Omnes infirmitates ipsius egroti intra se colligit, tunc volat in alere ibique comburit dictas infimitates, I illas dispergit, D sic statim sana

tur infirmus. Has autem aves, ut refert Alexander Nec

avi in ii. de naturis rerum, in cap. de catadrio, solebant reges antiquitus in suis atriis includere. Has autem aves fertur Alexander magnus invenisse in Perfida. De hiis igitur avibus, D illis similiter quas beatus Brendamis in quadam excella D pulcherrima arbore invenit, quarum una respondit ei, quod essent spiritus penitentiam suam in speciebus volucrum ibidem facientes, utrum verum sit an impossibile, presentium Lectori 3udicandum relinquimus. De

204쪽

De 4 Psilitari officio Lib. I V.

De Calendre.

CALSNDRIs avis est parva, a laude valde consimilis, ut refert Alexander. Que in colore fusca est, L plumis despecta, set mira vocis modulatione ipsam audientes letificat : Unde fit ut ab hominibus capta ergas u lo includitur, sive catastis, ibidem observatur. Set illa captivitatis sue oblita & calamitatis, vix unam horam diei preterit sine cantu; ymo videtur quod delicias sibi reputet se taliter captivari. Nec in cibariis solicita est, set gaudet cantibus spactari L in diversarum avium vocibus horis

omnibus excitari. Imitatur Cnim omnium voces, neg

judicare posset quis leviter si autem non videret, propriam esse vocem Calendris, aut ipsius quam imitatur. Tales qui solent deridere conditiones vicinorum, aut CorUm proprietates simulando imitari, possunt recte istas aves in suis Armis portarC. De Carduele. CARDuεLis aVis parva est, nomen habens ex hoc, ut dicunt Tyidorus, & Alexander, quod pascatur in Cardonibus. Et mirandum est quod hec avicula acutis spinarum cardonis aculeis nutritur. Que quidem avis albo, nigro, croceoque, in corpore, ac rubio colore in capite venustatur. De hac avicula vulgo dicitur, quod ergastulo sive catasta clausa, aquam suppositam ab ymo per filum vasculo suspenso ad se in rostro trahat, pede que filo

interdum supposito, cum vasculum a trigerit,sitim potu relevet. Et hoc, ut dicit Alexander, nature miraculum est, que parve avicule cardueli talem astutiam dedit, quam nec bovi, nec asino magnis animalibus voluit impertiri.

205쪽

De Corvo.

CORVus, live corax, a sono gutturis nomen habet. Nigri coloris est, que nichil aliud sonare novit nisi

tantum cras, cras, Ut dicit Alexander. Corvus pullorum suorum ora hyantia respicit, quibus prius cibum non ministrat, nisi prius per pennarum nigredinis similitudinem proprii coloris recognoscat; postquam Vero pullos nigrescere cognoverit totis viribus deinceps eos pascit. Quidam autem dicunt, quod pulli corvorum rore celestin utriuntur quamdiu, beneficio, elatis nigras non habent pennas. Est enim avis modo suo clamosa, & dolosa, resfurtive subtrahens L in locis abditis ipsas reponens &abscondens. Item dicit Alexander quod corvi pugnant inter se aliquando pugna sorti L se invicem percutiunt, suis armis videlicet, rostro, ungulis L alis, ubi victus obedit victori: si semina masculum vincat masculus femine postea subjectatur. Corvos in Armis portare suspectos significat maritos, illos saltem qui dicunt suarum uxorum filios non esse suos quousque per signa exteriora Veritas rei elucescat: Et nisi femina fortior in conflictu reperia tur. Que si suum maritum in tali suspicione semel vincat,

ipsum postea tociens quociens cornutabit. De Diomedite.

DIOMεDi TE AVSs sunt que a Diomede Rege, ut ait

Solinus, ita vocantur, quas Greci hero dies appellant. Magnitudinis enim sunt cigni, coloris candidi, oculos habent igneos, ora dentata, gregatim volant, prima in ordine gregem ducit, posterior vero agmen munit. In altis rupibus nidificant; nidos suos a ventorum periculis sapienter muniunt. Quandoque lacrimosis vocibus dolent L suam transformationem defent, aut Regis interitum prenunciando significant. Hec Solini s, yacotas de

Vitriaco. Si Grecus accesserit ad eos, aves ei blandiuntur, gentes Vero aliarum natiouum morsibus impugnant.

Colla

206쪽

De es ibim O icio Lib. IV.

Colla longa habent: rostra cum pedibus optimo colore rubescunt, nullum aliud signum habent per quod a Cignis differunt. De Erodio.

cit, in loco ubi aves immunde prohibentur vel gir-

falcus dicitur. Inter omnes autem aves nobiles nobilissima avis est, colore vestita Ceruleo. In maXima tamen parte corporis ad album colorem declinans, preterquam in pectore L alis, ubi celestem colorem evidentius imitatur. Hec avis adeo fortis & magna est, ut dicit predicta Glosia, quod ipsam aquilam que sortissima avis est devincat capiat. Tanta autem animositate pollet, ut cum post quinque grues vel alias quaslibet aves in alere volantes fuerit dimisius, non desistit a persecutione avium, donec omnes quinq; unampost alia ad terram deiciat. Est in iuper canis ad hoc doctus, qui desuper volante Erodio in alere, &aves deiciente, ad terram aves sic dejectas capit, suffocat& occidit. Carnes aliquandiu servatas non comedit set recenter occisas. In altum ascendit cum impetu descendendo predam deicit : Si autem predam non capiat magno impetu in altum ascendit, & pre indignatione vix ad reclamatorium redit. Quoddam autem genus giri alcorum est quod sacrum cognominatur, & hii validiores sunt, Habent autem colorem fuscum. De Falconibus.

FALCONuM autem multa sunt genera diversa, ut dicunt Alexander, E SI'mactas, ac Ioeos ius, qui scripserunt Tholomeo Regi Egipti epistolam, in qua, ejus

precepto, tractaverunt de avibus nobilibus, quas aves aucupantes vocant secundum quod invenire potuerunt in veterum scripturis. In eademque epistola scripserunt de infirmitatibus quas dicte aves nobiles multociens incurrunt ac earum infirmitatum medicinis. Que quidem in-

207쪽

firmitates Sc earum medicine quamvis hic inpertinentes fuerint, pro eo tamen quod virorum nobilium est illas aves habere& diligere, michi visum cst eas hic in isto meo paupere libello inserere, quas brevissimo modo quo scivero tractabo. Falconum autem multa sunt genera. Quorum primum appellatur Lanarium. Cujus duo sunt ge- DCra : unum, caput Se rostrum grosa habet, pedcstit aquile : quod cum magno labore habilitatur ad aucupandum, set habilitatum secundo I tercio anno egregium est in volatu. Aliud vero genus Lanarii stature minoris est, u minoris reputationis. Aliud autem genus falco num peregrinum dicitur,quod de facili habilitatur volatui. Aliud eciam genus montanum dicitur : Sc hoc asportus subtilius est. Item aliud genus cst quod supravi cum vel et pervicum est, quod fere habet similitudinem a itiit , excepto Co quod in pedibus, alis, oculis, ia guttaere a similatur Falconi. item aliud genus Britannicum est, Mistud omnium avium aucupantium obtinet principatum,ut

DCC avis Coram eo audeat aucupari, nec aliarum avium

aliqua illo desuper volante audeat volitare. Istud genus habet pedes grossos, Crura nodosa, ungues CrUd Cles, aspC-ctum flammeum, oculos terribiles caput D pomis grositam, juga alarum magna : quod quidem genus facili me habilitatur ad volatum D multum ac diu volare potest. Delica tisii me tamen pascitur I tantum fere comedit quantum aquila. Aliud genus est illud quod herodius, vel vulga riter gii falcus dicitur. Istud enim genus communius ei rgenere aellionis, & carius habetur propter moderantiam cibi I vite ut supradixi capitulo proximo. Torctoi 1 sunt minime volucres aucupati ve pro sexu natura sua, set ad aucupandum promptissimi quia sunt masculi, quos oportet conjungere gen ibus falconum,quia eorum femine eisdem conjunguntur. Atacipitres sive accipitres quoque per

diversa genera connumerantur. Quorum primum genus cst corpore magnum, domabile multum, Oculis variis perlucidis, pede grosi obc longis unguibus, hilari vultu, det i

ciose comedens, avibus gaudens. Omnes enim a Ves invadit aucipiter, nec aliquam timet. Istius avis naturam

superius descripsi, ut patet in ca . de ancipitre. Cujus

208쪽

secundum genus est quod alietum dicere possumus, minus primo genere est, alas grosias habens, secundum quantitate corporis, breVes pedCs, & ungues, grossos occulos habet ScObscuros, non Cito mansuescit, A ideo pluribus odiosum est: primo anno domationis parum valet, secundo plus,

tercia tamen mutatione aucupat satis bene. Aliud au

tem genus a ticipitris, sive accipitris est Nisus, parvus quidem respectu aliorum, sol tamen velox, cito mansuescit Ddelicate nutriri vult, leviterque aucupat. Istum nilum quidam musicetum vocant, set certe scias quod differunt, Si sunt duo. Nam musicetus multo minor est nisi, dorsumque habet magis rubium, avis est que cito mansuescit, Sevelox ad volatum, set parum valet. Discussis igitur nobilium avium generibus, de morbis L medicinis earum deinceps dicamus, incipiendo ab infirmitatibus capitis. Si

avibus infirmitas fuerit crescens in oculis, unge Cis oculos

oleo olive, I hoc sepius. Si albugo crescat in oculo avis, pulverem seminis feniculi & lac calidum mulieris immitte. Si pro se nccturo obscuratus fuerit oculus avis, accipe ha bile serrum aliqualiter calidum D trahe ipsum super narCs,

ubi vertex con ungitur oculo ad nares. Si clati fas nares

habuerit, accipe pulverem piperis I faxi fragie u insuma in ejus nares per parvam fistulam vel pennam, D postea fricabis solo pulvere saxifragi e palatum ejus. Si reuma in

capite habuerit pone rutam juxta nares ejus, & Carnomquam comedet intinge in succo rute. Item allium contusum Cum Vino tCmperatum per nares inmitte, D sedeat

avis in loco obscuro tota die, & ipsam per diem unum jejunare permitte. Si pupillam habuerit, accipe linguam

eius L cum pulvere saxifragie melle condito frica eam dabisque et butirum comedere si predicta non Valeant, pulvis caulis desiccare ad idem valet. Si ultra modum avis clamo a lucrit, accipe veipertilionem , I piper tritum, intus pone u da ei commedere. Si fastidium habuerit, surices vel mares viventes ei dari facias: similiter L catellum in proximo natum antequam videat eidem propina . si cibum evomet, frequenter accipe scamon Cana in pondere quarte partis unius obuli Anglicant, & tantis dem cinimi,

quibus tritis, cum eis asperge carnes porcinas pingiles, Ida

209쪽

da avi in cibum. Si vero commedere non potest accipe albuginem ovi Sc in ea pone dictum pulverem, L ori ejus inice. Item ad idem : si cibum eiciat, accipe ova cruda& frange in lac caprinum, postea fac hoc totum decoqui, Sc da ter accipitri ad comedendum Sc sanabitur. Si autem febres habuerit, da ei succum arthemesie ter vel quater,ia Carnes galline in cibum, vel istud liga ei tibiam dexteram fortiter, D in medio cruris apparebit vena, Scillam

diligentissime minue. In eJUS crure quatuor sunt Vene, una in anteriori parte, altera inferius, exterius est altera, Posterius super unguem majorem. β Poteris autem

scire si avis febricitet, ii a te dependeant Se caput dimissum teneat Sc tremit, ut quasi frigus ostendat in plumis, aut cibum cum fastigio sumit, aut avide sumit Sc male digerit. Si valde sitit, accipe pulverem caulis lenistici, aneti, 3c seniculi, ia decoque in vino cum uno cocleari mellis dispumati, quam colaturam da ei bibere : vel una die da carnem linitam melle, secunda die carnem linitam oleo rosarum frigido. Si felle laboret pulverem florum salicis sperge super cibum ejus: Si ei ale pendeant, accipe de

sanguine Se adipe anceris cum quibus frica alas, ejus ad solem. Item, de carne pinguis anseris da ei comm edere. Item melius, accipe oleum laurinum Sc lava ei alas Sc sub alas acellas cjus unge. Item fel porci cape Sc inde ei alas Unge, Vel succo vervene cibum ejus ablue. Ad idem succus salive, si alas guttosas habuerit. Ederam terrestrem in aqua coque Sc folia ejus cocta Sc bene concussa, alis ejus circumliga juxta latera, Sc cibum ejus in eadem aqua lava. k Item si pedes guttosos habeat, aut

si tinee comedant pennas ejus, carnes hircinas comedat in aceto tinctas, Se alas ejus aceto calido Se oleo laurino sepius lava. Si pennam fractam extrahere volueris sine dolore, accipe sanguinem parve grunae, Vel sanguinem muris, vel ratonis, Sc unge locum D radicem perine Se cadet:

Et postea ex melle ad magnam spissitudinem decodio fac virgam ad modum foraminis penne ubi penna stetit Item succo herbe papaveris calido perunge pennas ejus, Sc intinge cibum ejus in eodem succo. Si os fractum habuerit avis tua in crure vel in ala, aloe calidum superliga, Sc dimitte

210쪽

De era filitari officio Lib. I v.

mitte una die ia una nocte,vel fimum galli in aceto coctum s perliga. Si autem inquieta sit avis in pertica, vel manu gestantis, mirram in aqua coque, M ex ipsa aqua asperge corpus ejus, & intinge cibum ejus usque novies. Si infirmitate, que nanapa dicitur, infirmetur, succo arthemesie cibus ejus abluatur vel pedes ejus perfrica vino tepido in quo decocte fuerunt urtice, & in ipso vino cibum ejus intinge. Si fimare non potest, fel galli da ei come dere, vel testitudines albas decoctas. Si nimium laxatur, succum Jus uiami modicum da ei bibere, vel in eo intinge cibum ejus. Si pediculos habeat accipe succum abfynthii, vel aquam coctam cum absynthio, & ad solem ea sedente, infunde super plumas ejus & corpus per totum. k Si lapidem in ventre habuerit, da ei butirum comedere. Ad idem, radices polypodii & herbam vocatam percepere cΟ-que in aqua, cum qua rostrum ejus sepe lava, quod quidem rostrum multum viride apparet juxta caput. Ad idem, aloen herbam, L pulverem apii involve cordibus parvarum avium, L da ei comedere. Sic autem poteris de Omni medicina que datur avibus, comodius facere. Qui accipitrem pinguem vult habere, det ei de carne bovina aut porcina masculina. Qui autem vult habere eum macilentum, det ei gallinas juvenes madefactas aqua. Qui autem temperatum Cum habere vult, det ei gallinas Veteres Qui vult habere eum expeditum in aucupando, faciat ei bonam vesicam gutturis, & in loco tenebroso Cum includat cum modico lumine, M alternis diebus aucupet: Si vis ut leporem vel cuniculum capiat, hoc eum doce in juventute, D liga giros in cruribus ejus prope pedes interjecio spacio unius palme, & sine lesione capiet. Accipi ter silvester jejunare multum permittatur mansuescet. In foliis salicis, vel super lignum salicis, aut abietis sedeat

avis tua De sanguine autem volucrum juvenum multas vi res sumit, ac audaciam & affectum aucupandi. Balneum

insuper aque frigide da ei; nec multum tangas alas ejuS, nisi ale dependeant ex diverso. Si vis ut avis tua te specialiter diligat, cibum suum in urina tua lava. Predictas

autem infirmitates avium, & earum medicinas, quamvis

hic impertinentes, pro eo tamen quod viris nobilibus, ia generosis

SEARCH

MENU NAVIGATION