Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

generosis utiles Ilioneste sint ad sciendum, tanquam eis convenientes quamvis impertinentes, hic inscripsi, &nerantorum auctorum Alexa Hri,videlicet, Nec am, S machi, L Teodositi dicta, inter libros naturales vulgarissime computata, penitus videar non curasse. De Grue.

RuYs aves sunt qui volant, ut dicunt Naturales, ordine litterato, quociens expeditiones suas dirigunt sub quodam eunt signo milicie. Nam illa que preest

agmini voce castigat alias insequentes ut ordinc in non deserant, qua quidem raucescente alia succedit eidem os ficio deputata. Nocte autem inter se excubias dividunt ut decima queque avis maneat in sompnis. Ille enim que vigilant, si spenso a terra pede, lapillos tenent, quo la-bcnte dum dormire volunt evigilantes clamant. Ille autem que dormiunt capite condito subtus alam dormiunt, quarum dux providet erecto collo ac undique prospicit ne mala aliqua veniant comitive. Grue8 si nubes prospexerint pluviosas clamant, & vociferant, solicitantque ducem

altioresu celeriores captare volatuS. Quando vero Ce

ciderint super terram ut comedant, earum dux erigit in altum suum caput in custodiam sui gregis, cetere vero tunc securius depascunt ; qui si viderit hominem clamat, ut

solicitas moneat incautas. Concors autem cura esst omnium pro fatigatis in volando, adeo ut si que defecerint se congregant universe lassatasque sustollunt usq: dum vires

octo recuperent. Etatem Color prodit, nam senectute nigrescunt. Grues in Armis portare sapientem significat Ducem, Isui excercitus conductor m. De

212쪽

De Gallo.

E Si autem GALLus avis mirabiliter in faucibus D ca

pite cristata. Galli sidera noscunt, horasque diei distingunt noctis suo cantu. Galli cum sole eunt cubitum, diemque Venientem nunciant, Cciam in cantu. Gallus calido u sicce est complexionis, ia ideo multum habet audacie M animositatis, quare Contra adversarios pro suis uxoribus fortiter pugnat, ac rostro calcaribus adversarium audacter impetit, obtentaque victoria statim cantat, u antequam Cantet alis seipsum verberat, I feriendo ad cantandum se reddit proniorem ac aptiorem. In profundioribus horis noctis cantum emittere solet Clariorem, set contra tempus matutinum vocem format levi

Orem, ut dicit Ambrositus in suo exameron. Cristam rubiam gerit in capite pro corona, qua Vero amissa perdit audaciam, ia ad aggrediendum adversarium ipsum evicit segniorem. Dicit enim Plinius li. xxix. ca. lib. quod gallui visum habet valde acutum, unde Unum oculum pro victa querendo inferius deprimit, k alium sursum in aera dirigit, ut adventum aquile, Vel ancipitris precaveat, quem cum venientem a remotis viderit, statim ad gallinas vociferat, L fugiens in tutis locis&sepibus se occultat. FOrma insuper galli insidet turribus altioribus ecclesiarum, ac

castrorum, rostrum suum Contra Ventum semper vertit Gallinis mortuis gallus merore tabescens a cantu se absit

net pre dolore. Gallum, L specialiter album, leo maxime timet. De Garitis.

GARu Lua, ut dicit Psdorus, a garulitate nuncupatUr.

Esh enim inter omnes aves loquacissimum genus, iavocibus maxime inportunum. De una arbore in aliam garriendo volat nec vix per illam quisquam transire potest contra quem non garriat. Ceterarum autem avium Voces vel modulos non ad delectamenta leticie, set ad gar-C c riendum

213쪽

riendum dicitur imitari. Hec autem avis in juventute Capta, in catasta clauditur, ubi articulata loqui verba docetur, que postea, si de catasta evaserit, magis garrire desiderat. Evenit tamen aliquando ut dum sibi non prospicit L garrulitati intendit, Nisus eam inopinate rapit. Hecavis tanta plumarum varietate distinguitur, quanta diversarum aliarum avium voces I cantus imitatur, nec ipsa rum avium color ei deesic putatur. Que avis frequenter

insanire dicitur, ita quod aliquando pre furore nimio inter iurcatos ramos arboris insaniens se sumendit. De Graculo.

GRACHLus avis est que cciam monedula vocatur seta I cundia in quosdam. Quam multi falso opinantur eand Cin avem esse garrulum, cum magna instantia inter se dii erant garrulus I gracuit . Nam garrulus ex diversis plumis in colore sit distinctus, graculus vero avis csi unius coloris, hoc est nigri per totum corpus. Degenere enim cornicis csh graculus, licet minor sit corpore. Libenter nidificat in foraminibus altarum turrium, L hoc in magna multitudine. Optime enim aves iste sibi invia

ccm compatiuntur. AVis autem nimium clamosa, maxime a tempore coitus, tunc masculus seminam cibat. Caranes enim pullorum ejus Comestibiles sunt, maxime tamen quando excoriantur. Ιliarum autem avium diverse sunt

nature. Nam quedam in rostris ia pedibus sunt nigre, quarum major est habundantia. Alie autem sunt que in ros ris D tibiis rubescunt, que graciliores sunt. Et hec specialiter in Cornubia reperiuntur, quas aliquando nobiles de Corm bia in Armis suis portant, ut est notum: sic crgo sicut a nomine est argumentandum, ut F. de legatisti . l. non aliter xvi. q. pr uva, si cupis : sic a patria argumen tare postiumus C. de epi. ct cle. l. decernimus, F. de ostiolo preferita Oobis, i. studentibus. Item aliquando per signa ducimur ad cognitionem signati, ut C. de Latina libertate coss. l. I. k sed Θ- qtii. Item per signa eXteriora interiora

demonstrantur, F. desupelle Atti legata, l. labio, o, F. de Edilicio

214쪽

M licio edicito, l. s tamen Φ et Quod eciam probat magister Historiarum tercio Regum, in principio, ubi agit de morte David, dicens, quod viri bellatores insignia operum suorum in Armis suis describebant, ut per ipsa

1igna exteriora Cognosci poterant portantes quales Client,

Sic ergo in laudem gentis & patrie Cornubienses, que gens recte a Trojanis traxit origine, ab immitatione, ut Creditur, adhuc perseverat, quidam antiquissimi nobiles ipsius patrie istas aves in Armis suis portant, que quidem aVes specialiter in illa patria sunt reperte. De FasiaHo.

FA si ΑNus a Faside insula dictus est, unde primum

asportatus est Palladius ancorista. Fasiani novelli ad creandos fetus parati sunt qui anno superiori editi sunt, veteres enim secundi esse non possunt. Feminas mense Marcio vel Aprili, D semel in anno fetus creant, viginti fere ova pariendo Ordo concluditur. Galline litis melius incubant, ab aque prohibende sunt accessu, ne petuita concludat. Farina triticia saginantur, vel ordiacia, hujusmodi farina in brevisama offula redacta oleo asperso levigetur, D ita offule faucibus inserantur ne sub infima parte mergantur, quod si evenerit, statim prohibent. Duabus feminis unus mas sussicit, quia ceteras aves salaci tate non equant. Ex li. de natura rerum, Fasianus est gallus silvaticus, avis pulcra, valde pennis interscribitur, victor aures geminas habere videtur in capite plumis tantis ex quibus surrigit quando vult atque submittit.Cristis autem in capite caret spiculis in cruribus, litis tamen armis frustratus, animosus M audax est. Quod sciens auceps scutum ex panno lineo album facit, in cujus medio panniculum rubeum ponit, quem scilicet ruborem in alto gallus

attentius contemplatur insolitumque miratur, Tunc auis ceps herentem visum corvens in dorsum retrocedere cogit scuti conamine, donec in retia eminus Peracta captivum

dejiciat. Hec avis in aura pluviosa tristatur, I tunc in rubis L silvis latet. Circa vesperam vel auroram de silvis C c a egreM

215쪽

egreditur, Si tunc de facili venatur. Rostrum in terra figens absconditur, I sic absconditum se totum credit. Pennas pro pinguedine mutat, iterumque sese renovat. Carncs subtiliores ac leviores ceteris avibus silvaticis exceptis perdicum pullis auctor Plinius li. x. Fasiani Co his geminas a tires ex pluma iubmittunt atque surgunt. Item auctor in li. X. Renibus autem, Sc parte tantum altera intcsticulo mergitur ici fasianis, Plinius. Fasiani tantum coitus tompore snahil habitant, ceteris vero temporibus seperatim. Nec cito rubicatas habent barbas, vel pedi bus calcaria sicut galli domestici, set tractu temporis. Fasianus sic capitur aliquando, Auceps pann C, in quo hec

avis depingitur, opertus, fasianus se ostendit qui sc quens

coopertam nunc fugientem nunc rCtro cedentem, tandem

a socio aucupis, in insici latitante, reti involvitur. De Hirundine.

HIRUNDO avis est, ut dicit liber rerum, levissima,

rostro parvo, forma grata, nigredine decentissima, in ventre candida, rufa sub gutture, modicam ha - bens carnem L nigram, multas plumas & magnas alas, Mideo v locem I citum habet Volatum. Avis garrula est, volando cibum capit. In nidis construendis, I pulli qeducandis solicita, ut dicit Psadorus, summeque solertie est in predictis, vix enim ad hoc sum ceret humana indu si ita de quacunque materia, quod facit hyrundo solo ro stro parvulo de argilla. Hirundo itaque est avis valde pennosa, mire agilitatis, ia velocissimi volatus, & ideo a

ceteris avibus non impetitur. Maria transvolat ad regioncs calidiores, in quibus creditur per hiemem Commorari. Certa observat tempora adventus sui I recessus. Cujus quidem adventus indicium est veris, & testimonium gaudiorum, ut dicit Ambrosius. Item dicit Aristotelesti. mi. quod si quis cccaverit pullos hirundinum revertentur OCu-II Corum : querit enim mater herbam que Celidonia dicitur, cujus succo linit oculos filiorum D sic ipsorum oculi sanitati pristine restaurantur, ut dicit Macer. Dc

216쪽

De Incida. ΙΝci DAM autem avem a sono vocis sic dicimus. Parva quidem avis est, set utique pennarum venustate clarisse finia. In dorso colorem habet inter viridem ceruleum, adeo pulchrum, ut si solis ex adverso radiis illustretur, saphirinam speciem ejus pennis inesse videbimus. Color autem qui in pectore ejus est carbonum ardentium profert ymaginem. Duos tantum digitos in pede habet, set rostrum parvum atque directum. Pisciculis vivit ia circa aquas assidua valde est. Rostro cavat speluncam in terra ubi nidum suum congerit & fetus facit. De hac autem ave opinatur vulgus quod si pellem cum plumis mortueavis detraheris, & parieti detractam infigas, omni anno pellis illa plumas ac si e siet cum corpore Commutabit. Hec autem avis apud quosdam avis Petri piscatoris appel

latur.

De Meridionibus. MERiLLIONLs aves sunt, ut dicit Alexander Nec im,

sic vulgariter nominate, non multum majoris forme

sunt set colore dissimiles quam Merule, excepto quod pedes ungues & rostrum habent dissimiles. Aves prede cupidissime sunt, Sc quia parve u parvi roboris sunt,

parvarum avium insecutrices nominantur : socialiter enim volant tres vel quatuor quando predantur. Quatuor autem mei illiones cignum capiunt L occidunt. Primus enim ex illis cigni caput, secundus vero I tercius binas ex Utroque latere alas, quartus autem pectus vel collum invadit ; sicque gravibus avis predicta circumcepta angustiis, se movere non valens, capta occiditur. Ecce quidam nobiles sunt qui per se nichil facere audent, qui tamen aliis soliati aliquando bene & audacter pugnant, qui istas aves recte in Armis portare possunt. De

217쪽

De Merula. m. Entis A, ut dicit 'acobus, antiquitus medula voca

batur eo quod modulenter. Mirabiles voci S modos

reddit, maXime Cum vernale tempus imminere prospexerit, nam hiberno tempore muta tacet. Fuit enim merula que humana arte docta, novem notulas in ordine ita perlecte secundum musicam cantabat, Ut nullus musicorurn desectum in carum notarum prolatione inveniret.

Istud erat tunc temporis in clero mirum valde &spectandum miraculum, quod avis, non natura dicitante, set arte tantum humana, illam muscam sic in novem notulis diditaci siet. Merula autem domesticata contra suam naturam carnes comedit, D cX hoc dulcius canit. Hec autem avis, 1icut cetere a 'C8, non exuit plumas sicut dicit Plinius. Me ruta senex ex nigra rus escit, Canit e state, in hieme balbescit . Aliquando enim merule sine pedibus in Armis portantur, pro eo quod merule quamVis aves nobiles reputentur, tamen descipsis modicum sciunt: que tamen per hominum industriam ad magnas laudes multociens perveni unt, D in pulcherimis catastis in Regum cameris collo

cantur.

De Oriolis. O Rio in aves sunt, ut dicit Alexander, a 1ono vocis sic vulgariter appellato. Coloris aurei sunt per totum, CXcepto quod in alis quasdam pennas cerulea varietate distinctas habent. Hec Plinius, Nidum in armis arborum minutissimis mira subtilitate dependent, adeo ut si nidum; in terra positus, videas, in solo aere pendere putabis. Camerant abymbre nidum situm, aut densis frondibus protegunt. Orioli autem de picarum genere esse dicuntur,licet minores corpore sint, aliisq: coloribus nobilibus colorentur. De

218쪽

De Pesii cano. I ELLicANus dicitur quasi pellei in canam habens. Hecavis in Egipto habitans circa Nilum frequentissima est, qui pullos tanto amore diligens, cum sibi tandem importuni fuerint, ipsos pullos occidit, I plangendo eos post triduum seipsam in latere rostro percutiens, sanguin

proprio vivificat. Hec autem avis in Leottico ca. xi. Deut. ca. viii . in t Cr a Vos immundas numeratur. Depellicano enim loquitur communis glos a super Psalterium

ibi, factitas sum sicut pedicamis, seo. Multa notabilia iasancta, videatis in glossa illa. Aliam causam mortis pullorum pellicani assignat Jacobus de Vitria in li. de mirabilibus orientalium regionum, dicens, Est, inquit, in Egipto avis magnarum alarum I maxime maciei, quia quicquid deglutit cito emittit per seces tum , lubricum enim habet intestinum, & ideo usque ad plenam incorporatio-Dem non tenet cibum. Hanc autem naturaliter odit serpens, quare dum pro pastu mater eXit a nido, repens per arborem pungit M interficit pullos suos, super quos mater rediens lugere per triduum fertur, deinde in latere si ve pectore se xulnerat, &sanguinem super eos respergens, ipsos a morte suscitat. Ex sanguine vero suo super eo copiosius sic effuso debilitatur mater, unde pulli coguntur exire pro cibo, quor ii quidam naturali affectu matrem debilitaram pascunt. Quidam vero degeneres sunt de matre nullam penitus curam gerunt, quod diligentius advertens mater, receptis viribus filios se pascentes refovet & ingratos a se re)icit, I secum commanere aut vivere non permittit. De Perdice. PERDix avoce nomen habet, ut di nil 'torus, Deo-bus, & Ambrosus, quod avis adeo dolosa est& fraudulenta, ut adhuc alterius ova diripiens foveat. Set ejus fraus bonum eventum non habet e Nam cum pulli proprie genitricis vocem audjerint, naturali ouodam instinct

219쪽

stinctu hanc que fovet relinqunt, & ad eam que genuit

revertuntur. Perdix enim uidum suum inter condensa

spinarum loca constituit. Cum quis appropinquaverit nido perdicis, egresse sponte se matres offerunt venient 1

bus, I simulata debilitate vel pedum vel alarum quasi

statim capi potiunt, gressus fingunt tardiores. Isto &tali mendacio solicitant venientes, aut obvios quousque a nidis longius avocentur. Plinius insuper dicit, quod masculis perdicibus dimicantibus pro feminis victi calcantur a victoribus in)usto coitu contra naturam, ubi obliviscitur sexum preceps libido. Perdices quando in uastramento retiali ab aucupe capiuntur una avis aliam sequitur, nec discernit misera vel retractat, sequens periculum Jam captive. Perdices de nodie convellis posterioribus sedent. Feminas perdicum libido sic agitat ut odore masculorum dicantur concipere ; lcmpore enim libidinis linguis ad invicem CX tensis estuant pre dc siderio coitus, Κ dum coeunt faciunt fetorem in coitu. Hec Alexa et er in ca . de perdice. Perdices ergo in Armis portare mendacem, aut sodomitam significat. Et pro eo quidam scutifer, cuJus nomCn non specifico, propter suam strenuitatem nobilitatus per dominum meum, &C. perdices tres in Armis suis portavit, ut hic. Portavit namque T REs PERDICEs IN

de ooubs trois per sis. Et hic est diligenter notandum D pro regula observandum, Ouod in talibus avibus quarum C - , lor nunquam mutatur vel propter unitatem colorum, vel propter tantam in plumis Varietatem, semper dicendum est, quod talis portat tales aVes non eX-primendo colorem, vel colores. De ista materia plus dicetur in sequentibus, ubi agetur de talentis. De

220쪽

De Pavone.

I Avo avis est pulchra valde, pulcritudinis L mundi iacie amica, caput serpentinum habens & plumas desuper ad instar corone, vel pocius criste, saphirinum pectus, collumque longum & eXtentum cum colore similiter saphirino. Caudam insuper longam oculatam ha bet, & vocem terribilem, ac incestum simplicem, Clamore suo omnia venenata animalia depellit. Hec Alexander. Item pavo extenta cauda cum pedum deformitatem viderit, eX tentam caudam mox deponit. Pavo

ejicit plumas suas cum prima arbore folia sua ejiciente, iatunc primo pavoni nascitur pluma cum arbores incipiunt folificare, ut dicit Ariyioteles. Pavones non nulli sunt album colorem per totum habentes, & tamen ille nitor qui in aliis est, in istis modo mirabili albus, totaliter a ceteris albis plumis discernitur. Silvestres pavones in desertis inveniuntur: set nequaquam in nitore, colore, vel cauda pavonibus domisticis sunt similes. Hec autem avis super ibissima est quousque videat suorum pedum vilitatem, qua vilitate conssiderata, faciliter erubescit. De Pica.

UT dicit Plinius, Pic Α est avis calidissima, albis I

nigris est distincta plumis, que nidum suum multo-c ens inter spinosa loca constituit eumque terra interius linit, spinis vero exterius in circuitu subtusia desuper diligentissime sepire ac munire studet, nec nisi arti scismum foramen per quod egrediatur in latere relinquit, hoc facit frequenter in loco maxime inaccessibili. Hecquoque avis cum se laqueo noverit deprehensam, toto corpore quieta est, solo rostri juvamine laqueum aperire laborat, nec usque ad extremam desperationem reliqua parte corporis Commovetur. Hec Plinius, & Alexander. Pica capta in juventute verba proferre discit humana. Moritur aliquando dissicultate verbi victa. Hilarescunt

D d enim

SEARCH

MENU NAVIGATION