장음표시 사용
151쪽
' desiderat equitare,equum desiderat,Ergo qui desiderat equitare, desiderat rustum . .
De Fallacia compositieuis, G Diuisionis. Ri A circa Fallacias has speculari oportet. Primum, quid Composuio, Sc quid Diuisio sit. Secundum, quid Compositionis Fallac a.& quid etiam Diuisionis Fallacia. Tertio, quot harum species. Co M post Tio igitur 3c Diuisio non uno modo dicuntur. T P ' Primo enim Compositio est , quoties significatio unius ter
Vties ata naini applicatur integrae lagnalicationi alterius:ut si dicas, Alint .. bum potest elle nigrum, si sensus siri, albo ipsi, nempe corpω-i ri, cum albedine simul accidere nigrum, Compositio est. Sic autem sit Diuisio, cum non integrae sed parti significationis, alterius significatio applicatur: ut si in eadem propositione fiat sensus, Illud coi pus quod album est, nigrum potest esse, non tamen simul cum albedine,Diuisio est. FiT etiam altero modo Compositio, de Diuisio,cum una dictio potest construi cum variis dictionibus in eadem oratione : si autem cum una construatur, facit unum sensum, si vero cum altera, facit alterum sensum. Et in hoc talis oratio differt ab Amphibologia , in qua eadem seruatur dictionum constructio : vi, Quicquid vivit semper erit, dictio, seniser, potest costrui cum verbo, vivit,& sensum facit verum: potes etiam construi cum verbo,erit, & sensum facit salsum.Tunc
construere talem dictionem cum ea, cum qua magis apparet construi,Compositio est, ut coniungere cum verbo, vivit: at coniungere cum eo,cum quo minus coniungi apparet, Diuisio est, ut si construantur cum illo verbo, erit: dc in hoc pronunciationem, Jc loquendi phrasim oportebit considerare. 3 F i v N r etiam Compositio Se Diuilio tertio modo, ut dicet in Do mi is in earum speciebus.
Ct Rc A secundum Fallacia Compositionis de Diuisonis sit, cum in consequentia aliqua dat r Antecedens verum , de Conseques sal suin, eo quod diuisum sensum in compositum vel compositum, in diuisum mutamus: non enim licet hos
o Fallaeia T Nc autem fit Compositionis Fallacia peculiati ter,eum me siti. Consequens falsum, quod sequebatur ex sensu copo suo falso in Antecedenti, attribuimus eidem Antecedenti in sensu diuiso vero, vel cum conclusionem,quae sequabatur in sensu
152쪽
iliuita vera, sumimus in sensu composito salsam .Exemplum prioris, Omnia quinque sunt duo k tria, Quinarius non est
duo & tria,ergo Quinarius non est quinque. In hoc Syllo silmo conclusio est falsa,& sequitur ex Antecedenti composito falsoruam illa Minor falsa est,si praedicatum compolite & copulatim teneatur Lisci autem vera, si diuisiuE teneretur:facit enim sensum , inlinarius non est duo , & quinarius non est tria, e contra Maior diuisa est falsa,composita vera,tunc esset Fallacia Compositionis velle rei buere falsitatem conclusionis veritati Minoris diuisae, cum tamen ex ea non sequatur. Exemplum posterioris, Omnem hominem scribere est possibile , Aliqui non scribentes sunt homines , ergo Non scribentes scribere est possibile. In hoc Antecedens est verum,&ex eo conclusio sequitur u era in sensu diuiso, falsa tamen incomposito , tunc est sallacia Compositionis: in sensu enim
composito falso sumimus,quod non sequitur,nisi in sensu di
Es T autem Fallacia Diuisonis e c5uerso,cum lenius compositus est verus,& diuisus salsus, & attribuimus coclusionis falsitatem sensui composito vero in Antecedenti,ex quo non sequebatur; vel ipsam coclusionem in sensu diuiso iam imus, quae inmen erat composite sumenda: vi in Maiori illius Syllogismi, Omnia quinque sunt duo dctria, Quinarius non est duo & tria, ergo Quinarius non est quinque , Maior diuit, falsa est , composita vera. Est autem Fallacia Diuisionis, illi . compositae tribuere conclusionis falsitatem, cum non nisi ex diui insequatur .Et haec omnia clariora fient in ipss Compositionis & Diuisionis speciebus. S v N T enim tres. Prima fit inter terminos, quorum alter comporis potest significationem suam integrae alterius significationia. applicare, nempe materiali & sor mali, potest etiam parxi si . ., gnificationis soli,puta materiali,applicare: ut, Omnes homi- ines et se senes possibile est, iuuenes iant homines, ergo Iuue nes esse senes postibile est,est Fallacia Compositionis, si coa- clusionem in sensu composito sumamus ; non enim inserebatur , nisi in sensu diuisio : at si dicas, Iuvenes elie lenes est impossibile, Homines sunt Iuvenes ergo Homines esse senes impollibile est. concluso est talla,& Maior in se niu diuiso, ex qua conclusio sequitiat; in sensu vero composito est vera, Mattribuere ei falsitatem conclusionis, est Fallacia Diuisionis, quia, quod ex diuisa sequitur, attribuimus composi ae ALTER A species harum Fallaciarum est , eum est L.
153쪽
' i H LIBER aliquod complexum , quod diuisitae , &copulatim sumi potest , ratione cuius mutatur sensus, ut superius diximus: similitei de compi exo disiuncto , vel disiunci tuo, ut, Omne animal eli rationale, vel irrationale, Sed non omne animal est rationale, ergo Omne animal est it rationale, est quidem Uiuisionis Fallaria in Maiori, quae potest sensum d si unctuin sacere , & sic est veta. est enim propositio categorica, cuius sensus est, de quolibet animali per se cise verum enunciare hoc , scilicet eue rationale via ii rationale, & sic non infertur concluso illa , potest disiuctive sumi, bc se est diuisa falsa, facit enim l ensum. Omne animal est rationale, vcl Omne animal est irrationale, & ex ea talis concluso etiam falsa sequitur, Fallacia consistit in eo, quod tribuimus Maiori compositae verae, quod non sequitur, nisi ex ea diuisa salsa Fit opposito modo Fallacia Compositionis, cum sensus compositus cst salsus, diuisus verus. i TERTIA species est, cum aliquam dictionem cum variis construimus , propter quod mutatur sensus: vi, Quicquid vivit semper erit, Equus vivit, Ergo e trius semper erit, conclusio falsa, & Maior in sensu diuiso falsa, nempe si dictio, semper, coniungatur eum verbo, erit, & sic procedit conclusio: at si iungatur cum verbo, vivit, est Co inpositio,&vera. Similiter , Quancunque imaginem auream habentem vestem vidi, ipsa est ex auro, Sed ligneam imaginem vidi habentem vestem aut eam , Ergo imago lignea est ex auro,conclusio est falsa,& etiam Maior diuisa, nempe si illa dictio, auream, iungatur cum, vesti: sic enim ex ea insertur conclusio. At si composita sumatur, est veram empe si iungatur cum imagine: ac propterea est Fallacia Diuisionis conclusionem
De Fallacia Figurae dictionis., F UALLActh haec accidit cum ex similitudine duarum di- ' ctionum inter se accidentali, colligimus similitudinem
, o D primo euenit, cum dict: o unius generis Grammaticalis existimatur ei te alterius generis propter similem detinentiam , ut qui Poetam concederet esse doctam sicut Musam , quia Musa est scemineum nomen , & qui Eustochium concederet esse sanctum, quia finitur inum, sicut
154쪽
ALTERO modo euenit, cum nome unius praedicam et i sumimus pro altero praedicamento: vi, Quicquid hodie cinisti, modo comedisti , Carnes crudas hodie emisti, ergo Carnes crudas modo comedisti ,est figura dictionis, quia, quicquid, significat substantiam, crudum ver O,qualitatem. EvENtT etiam . cum Simplicem suppositionem in perso- ,: nalem, vel E contra mutamus,vt. Homo est species, Iulius est homo ,ergo Iulius est i pectes , cum praesertim hoc sit in indiuiduo,& uniuersalimam hic videtur mutari modus cum vniuersale quale quid, individuum hoc aliquid significat.
C A P. X V. 'vo facilius haec Fallacia intelligatur, test enim admo
dum communis j notandum est, aliqua quadruplici er iste pii unum quid ei te posse. P Ribio , dicuntur ca unum quae unum prorsus significant quamuis sub diuersis nominibus aut modis diuersis: quo pa-ecto duo synonyma unum dicuntur, similiter definitum & ipsius definitio: illa tamen in voce differunt ,haec vero in significandi modo, cum definitum consusὰ , definitio eandem explicite dicat . . γALTER o modo, quaedam dicuntur unum, quae cum non L. eandem naturam significent, unum tamen est de essentia al-
terius, sicut genus, vel differentia idem sunt cum specie, &species cum indiuiduo, puta homo & animal ,homo & rationale,& homo x Iulius. TERT i o , quaedam alia dicuntur unum minori unitate , 3. quorum unum est alterius proprium , puta bomoti risibile, non tamen risibile est de essentia hominis.
TANDEM , quaedam alia dicuntur unum , quorum unum alterum claudit tanquam accidens, ut homo,& album. Is T A quatuor non ita unum sunt,quin al: qua inter ea dis- conuente serentia inueniatur, nec ita ut diuersa , quin etiam aliquomodo unum sint. ex quo fit,quod aliqua, quae uni tribuimus, etiam alteri damus , aliqua vero uni applicamus, quae ait ii ii tio . . no conccdimus; dicimus coim album, coloratum, dc currere, seu ti. Ed sedere, quae etiam de Eomine albo praedicamus : at album esse accidens, colorem , qualitatem dicimus, quae de lio mi De non enunciamus,Lt in uniue iliani est Regula, Omnia ea,
quae mi conueniunt secundum id , in quo ab altero disteri,
155쪽
remouenda sunt ab altero,c tera vero concedenda simul, aut negati da. Verbi gratia, album dicitur currere ratione ipsus subiecti corpus enim albedinem habens dicitur currere. Prς-terea album dicitur accidens ratione formae, in qua cum subiecto non est idem , non praedicabitur ergo accidens de cor
F Dcia Ex his nota est Fallacia Aceldentis,quae sit quoties tribus-
mus uni omnia,quet tribuimus alteri ,quae tamen non illi,qua parte cum altero unum est, conueniunt, existimantes propter identitatem, & unitatem id licere: quo desectu peccant omnes hi Syllogismi,& consequentiae. Homo est risibilis: Risibile est proprium , E go homo est proprium ; Ensis est gladius , Gladius est secundae declinationis , ergo Ensis est secundae declinationis Petrus est homo, Homo est species, ergo Petrus est species:& in uniuersum quoties suppositio variatur , sicut quando procedimus ex puris particularibus e cmaiori particulari in i . Figura. ex puris affirmativis in x. Figura , & similia. Similiter quoties appellationem mutamus, vel ex diuisis ad coniuncta, vel E contra procedimus, ut, Video Corruscum,& Corruscus est venies, Ergo video venientem; Hie canis est pater, Et hie canis est tuus, Ergo est pater tuus Puer hie est magnus Logicus, Ergo est magnus . & est Logicus. Similiter quoties a genere, seu a superiori ad inserius absque uniuersalitate, vel ab inseriori ad superius uniuersaliter procedimus, ut, Animal est album,Ergo homo est albus; vel, Omnis homo est risibilis Ergo omne animal est risibile: de quibus in Locis a Toto diximu . Nec mireris si Fallacia Suppositionis hὶc collocetur,& in figura dictionis, cum diuersis rationibus vitium unum ad duas species Fallaciarum reseratur: illic enim Figura dictionis, hie unitas extremorum consideratur.
De Fallacia secundum qi id, γ simpliciter. F.lia... UALLACIA ista ex similitudine Locia Toto in modo pro- ---- T cedit : erat enim Totu in modo, dictio respectii sui ipsi ii, unde cum aliquo adiecto sumpta,quod dicebatur Pars xn modo, ut homo, & homo albus. valebit autem a parte ad totum, & deontra,vt illic explicuimus. dicta μή 'SvN T aute aliqua adiecta, quae diminuunt significationem dum quad. totius tui iunguntur, vel eam distrahunt,& alienant: & talia non Totum in modo, aut Pars, sed Dicta secundum quid
156쪽
nuncupantur,vt,homo mortuus, album secundum dentes, α similia. Quae autem adiecta distrahant,ex iis quae in z. lib. de μ' Alienatione diximus, facile est videre. At ea dicunt ut diminuere, quando cum eis ita praedicatum, Vel subiectum cum ae m. -- is aliquo copulatur. ut eis semotis Oppositum enuncietur. V.g. ιι
Aethiops secundum dentes albus dicitur, ablato velo illo adiecto , iecundum dentes, niger, vel non albus dicetur, nisi subiectum alia ratione esset album: vi, Homo secundum dentes est albus, si ille etiam secundum totum te albus esset, adhuc albus diceretur, sed non ex virtute, & ratione illius
E s T igitur Fallacia talibus Dictis secundum quid, ad ipsa
absolute sumpta, vel e contra tam assumatiue, quam negative argumentari, ut in ipsis huius sallaciae modis compe-EsT primus modus,a dicto diminuente secundum locum: i. non enim valet,Non licet prandere in templo,Ergo non licet pran/ere ; Licet in mari non audire sacrum, Ergo licet non udire sacrum,non Valet. SEcvNDus modus,a dicto diminuente secundum tempus: δ. Irou enim sequitur,Non est licitum diebus Veneris vesci carnibus, Ergo non est licitum vesci carnibus;Expedit tempore naufragi j proiicere merces, Ergo expedit proiicere mer
TaRTIus, a dicto diminuente ad aliquid, ut, Febricitanti
non est bonum vinu,non valet, Ergo non est bonum vinum; Amenti non expediunt arma,Ergo non expediunt arma.
QvΑ R. T vs, a dicto diminuente secundum parte,ut, Est al- 4.bus secundum dentes, Ergo est albus, non sequitur, Non est albus secundum dentes, Ergo non est albus .Hoc intelligi debet, quando illa pars non est proprium subiectum illius accidentis: tunc enim valet, ut, Est crispo capite Ergo est crispus, bene sequitur;Est caesiis oculis, Ergo est caesius; Est curuo naisso, Ergo est aquilinus : in his enim bene sequitur, quia talia praedicata illis partibus proprie & adaequale insunt. QV i Nrvs,a dicto distrabente: ut, Duo leones marmorei sunt in foro, Ergo duo leones sunt in foro, Hic est homo pictus, Ergo non est humo, non sequitur. Eadem est Fallacia saepe argumentari ab ipsis totismo enim valet,Non est albus, Ergo non est albus secundum dentes;Non est leo,Ergo non est lapideus ;Licet comedere carnes, Ergo licet in die Veneris' aliis similiter non 3 alet,sicut nec ab ipsis partibus, nisi tale
157쪽
rale praedicatum omni ex parte, & integre subiecto insit:
tunc enim valeret, ut, Non est bonum mentiri, Ergo non est bonum mentiri in bello,nec domi,& similia. De Iguorantia Eleuchi.
C A P. XVI. SVrε Mus quid esset Elenchus diximus : est enim Syllo
gismus contradictionis, id est, inserens,& probans contradictorium eius quod concessum est, vel simul duo inferens contradictoria: si vere autem probat, Verus Elenchus, si cum deceptione,Sophisticus dicitur. Vnde duplici ex parie Eten-cho deceptio accidit: uno modo,quando id non fit 51 llogismo bono sed fallaci: altero modo. quando Syllosismus bonus est, non tamen probat veram conti ad ictoriam propositionis concessae sed apparentem,cum non obseruet leges ve-Iae contradictionis. Er tales n. laciae,quae hac parte fiunt,dicuntur secundum ignorantiam Elenchi,quas Aristoteles a . Elench.c. 4 quatuor
PR I M A,quando coutradictoria non sumuntur ad idem,ut, Numerus ternarius excedit binarium, & non excedit quaternarium, Ergo ternarius excedit numerum,& non excedit. Secunda, luando non sumuntur secundum idem, ut, Corpus hoc est duplum ad aliud secundum latitudinem, & non secundum longitudinem,Ergo est duplum,& non duplum. TER Ti, similiter, id est, quando non seruatur idem modus, ut, Currit velociter, non currit tarde,Ergo currit,& non currit. D RTA, quando non seruatur idem tempus, ut, Dormio noctu, non dormio mane, Ergo dormio,ic non dormio. Sed
de his latὰ diximus libro secundo.
FAit Aci a ista procedit ex similitudine illius Loci,quo apositione Antecedent s ad positione Consequentis,& ab opposito Coni quentis ad oppositum Antecedentis procedebamus: Secundunt vero Fallacia hanc fit transmutatio, nempe ab opposto Anteceden is ad oppositum Consequentis, ut ,si ignis est, calor est, Ergo si ignis non es calor ton est: Qui dicit te esse equum, dicit te esse animal, sed qui dicit te et se equum, dicit salsum, Ergo qui dicit te esse animal, dicit falsum. In his est Fallacia quia ex opposito Antecedentis inserimus oppositum Consequεtis,quod non licet, nisi in terminis conuertibilibus. Similiter, quando expositione Consequentis
158쪽
tis Ante eedens ponimus, si initis est Fallacia, cum non liceat, nisi in tetaninis conuertibilibus, ut, si homo est, animal est . . Ergo si animal est, homo est , Si ignis est, calor est, Sed calor est, Ergo iguis est. Unde patet in his fallacris priorem consequentiam bonam ei se, poste morem vel O , qua a negat: one Aotecedentis, vel a posivione Consequentis procedimus, fal
De I allacia Petitioni princisi . IF 3LLAci A hqc contra Sillogitari probationem procedit. S liogismus enim N illativus est conclusionis, &instrumentum probat utina ipsius Ilicitio in recta forma consistit:
riobatio vero, praeter hoc, Antecedens notius Consequente petit. Ub id Fallacia est aeque ignota, vel ignotiora ad probatione io ignoto: una sumere: prς sertim quati do idem per idem, tum , licet occulte probare intendimus, ut qui, probaturus in par- ινο ticulari homines esse iustos, peteret aa probationem, Omnes ' Πρ homines elle iustos:& probaturus Medicinam est e scientiam sani & aegri, peteret separatim Medicinam esse scientiam lani,& eile scientiam aegri, vel denique verbis parum mutatis idem per idem probaret, in talem incideret Fallaciam. . De Fallacia secundum non causum t causam. FALLAei λ haec est, cuna conclusionis falsitas, quae proue F., ludianit ex una Praemissa falsa. attribuitur Praemissae verae : vis is in omnis homo est animal Planta est homo ergo Planta est ani- ι Μ-mal, Conclusio est falsa, cuius causa est Mitior: attribuere vero id Maiori ac velle ob id contendere Maiorem elle fallam, est Fallac a non causae, ut causae,quam superius diximus,non propter hoc accidere falsum. Fim etiam ista sallacia, cum conclusionem veram attribuimus salso tanquam caulae. Si M LiTER cum Consequens ex Antecedenti non proprio deducimus ipsi attribuentes Consequemis vclitatem,
ut, Homo est disciplinabilis, Ergo est Grammaticus,& huiusmodi alia. De Fal acia secondomplures lutea regationes ut uam.
FALLAci A l sc comittitur,cum opponens pctit unica sibi F P, ἰ responsionem dari illius,cui unica responderi non potest, u ρ ut ipsum respondentem ex quacunque una respolione capiat: ut, si petat, Homo & leo suntne animal rationale, si respondeatur ita esse, colliget leonem ess, rationalem,quod falsum est: Si vero respondeatur,non ua esse, colliget hominem non
159쪽
esse rationalem,quod etiam falsum est. Ad saliaetam hane re primendam non oportet unica responsione satisfacere petenti multa,quibus non nisi multis responderi potest. AT qua haec breuiter, de Locis, & Fallaeiri atque perinde de tota Introductione. Sit laus Deo omnipotenti,qui nos ad finem perduxit Ipse faciat,ut in sui gloriam,&iuuenum utilitatem, maioremque in literis progressum, quorum gratia scripta sunt,haec omnia tendant.
160쪽
RERUM QUAE IN HAC, I NTRODUCTIONE .
Literarum numeris subiectarum P. Principium, M. Medium, F. finem pagina indicat.