Philosophorum Graecorum veterum praesertim qui ante Platonem floruerunt operum reliquiae

발행: 1830년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nec nisi multo labore et assidua mentis agitatione parta. Itaque veteris poetae dictum Non simul humano Vonori D; cuncta dederunt , Monstravit Rod longa dios moliora respertia ' , optime in philosophiam transferri potest. Ecquis ergo miretur eos, qui primi hanc viam tentarunt , Donnisi multis dissicultatibus multisque erroribuS CODSC-cutos esse ut ad altiora tendere et quasi in interius philosophiae Sacrarium intrare liceret. Sed quo magis haec explicentur, de ejus studii origine et incre mentis pauca diSSOramuS. Origo philosophiae non ab uno quodam auCtore repetenda est, sed ducenda ex ipso Graecorum ingenio et humanitate, quae quum ad cultuS maturitatem perveniSSet, Sponte hominum animoS quaerendi Studio commovit et ad philosophandum deduxit. Prima emoruerat Omnium artium poesis, parens humanitatis ;erant poetae iidem quondam atque SapienteS et VI

teS, Solertia ceteris excellentes et divino ingenio praediti, quales apud Graecos Eumolpus, MuSaeuS, Orpheus, alii, fuisse feruntur. Hi primi feroces hominum moreS VOCO sormarunt et ex agresti incultaque vita ad mitiorem cultum tradux emant primi celebranda

I Xenophanis versus ex interpretatione II. Grotii. Vid. infra Fragm. XVI.

22쪽

rerum natura et majestate divina inertes mentes ad religionis sensum excitarunt sic et melioris vitae et

divini cultus initia a poesi repetenda sunt. Rudes erant primorum hominum de natura notiones, sed naturali simplicitate , nullo artificio sucatae. MOX Veroeas singendi arte ornare coeperunt poetae , in quibus principes Hesiodus et Homerus, qui pulcerrimam eX-primenteS naturae Speciem Deos effinxerunt ad humatiam similitudinem. IIi carminum suorum Suavitate et elegantia ita tenuerunt Graecorum animOS , ut eorum fabulae omnium ConSen Sione probatae quaSi religionis auctoritate consecrarentur, ipsique Graecae mythologiae auctores vulgo haberentur Horum CXemplum SequenteS poetae Secuti fabulaS suo quisque modo ornarunt et auXerunt , variisque Deos insor marunt ima nibus ; Sic veteres sictiones novis deinceps augeri, Variari, et immutari coeperUnt. I emporis Vero progresSu, quo magiS Vita moribus 1 Ormari arti bu8que eXCOli coepta est, eo magis etiam hominum studia et notiones se explicuerunt VetereS OpinioneSpaull atim SeneScere , ΠΟVae CXSi Stere , quae tam POC-tarum carminibus quam in mysteriis celebratae cultioris doctrinae semina disperserunt et maturiorem cogitandi sentiendique rationem praepararunt. Τὼndem coeuntibus temporum momentis, Septimo sere ante

23쪽

quae in Asia minori exorta, inde Serpsit per Italiam et Siciliam , denique totam Occupavit Graeciam, et maximam effecit rerum publicarum, disci plinae , studiorum immutationem. Civitates noxis Ino tibiis agitatae, novis legibus conditae; artes pleraeque, quae ad vitae cultum pertinerent, inchoatae aut eX- cultae ; nova literarum et poeseos genera inventa et celebrata denique immutata jam seratiendi Cogitari dique ratio et ad altiorem humanitatis gradum per ducta videbatur. Ergo quid mirum, hominum menteS novo quoque quaerendi Studio impulsos fuisse ,

ut in rerum omnium divinarum humanarum que naturam diligentius inquirerent, quae VetereS POCti Celusissent studiosius retractarent, Sensuum imagine8 ad naturae veritatem revocarent Hoc studium ut primum Commotum eSt, mirabile quanto flagraverint discendi ardore multi reliquerunt SedeS SUAS , ut peregrinaS regioneS pertu Strarent, eXterarum gentium mores, Civitatum instituta cognoscerent, prudenteS homines et Sacerdotes convenirent quorum Sapientia fierent doctiores ; multi reS SuaS negleXemni, quo liberius rerum contemplationi et doctrinae Studiis

vacarent. Quid multa Tum primum illuxit philosophia quae a discendi studio et sapientiae amore nomen eSt adepta.

Philosophiae sorma qualis initio fuerit, accuratius desinire dissicile est. Ut enim ea quae natura gignit,

24쪽

vel quae arte essiciuntur , non statim Suam propriamque formam exprimunt, sed primo confuSa Videntur, Deque distinctis lineamentis neque corporis sigura, Sic philosophia , quum primum DaSceretur , Suum Speciem non eXpreSSe Ostendit, Sed confuse et obscure , ut vix posset ab aliis disciplinae generibus discerni. Quaecumque cogitandi laborem quaerendique Studium requirerent , ea Omnia complectebatur philosophiae nomen. Versabatur in cognoscendiS gentium et populorum rebus gestis, moribus, institutis, in exploraudo

terrarum regionumque Situ et natura, in Contem

plando siderum motu; philosophi iidern erant et astronomi, physici, geographi, historici, politici; omnes

denique artes, quae postea Sunt generibus distinctae, eo tanquam Communi vinculo continebantur. Itaque amplissimus patebat philosophis doctrinae CampuS , per quem libere Vagarentur nullis circumscripti regionibus. Sed tamen in tanta rerum Varietate Unum quiddam erat; quod praecipue teneret eorum mentCS ,

bantur et, quo quidque occultius esset eo studiosius admirati, tam universa quam singula indagarunt , tum animalium , plantarum , lapidum naturas , tum universi mundi Originem , primordia , Caussusque quibus orta essent Omnia et quibus Continerentur. Qui in hac contemplatatione intenti toto animo se

25쪽

quaerendi studio dederent, hos demum philosophos

appellandos esse Pythagoras censuit '. In his autem cognOScendis varias secuti sunt vias :alii, vi sensuum Commoti, qu3eCumque POSSent OCulis perspicere , iuvestigabant; alii, mentis instinctu incitati, abstru Siora perSequebantur : Sic plureS eX-stiterunt philosophantium quasi familiae , Ionici, Pythagorei , Eleatici ; quorum multiplici disquisitione

tactae jam sunt graxisSimae quaestioneS , quas postea summi philosophi uberius pertractarunt. Sed qui primi ad haec accederent, quamquam incredibili essent scientiae ardore, tamen eXperientiae rerum erant expertes, in disserendo paeue rudes, destituti ple-risque discendi instrumentis , quibus Daturae aditias est aperiendus ; contra imbuti poetarum fabulis, et ipsi, nisi poetico plane ingenio, poeseos tamen ColorCtincti. Quo factum eSt, ut quae rerum obServatione et cogitatione perspicere non pOSSent, ea, menti S impetu incitati, singendo supplerent : Sic multa philosophorum Commenta poetarum fabulis suerunt similes; cos-mOgonias sinXemni portentis et imaginibus plenus; tota denique eorum philosophia poeseos ta C tu Colorata , non uingi S 7ιλοσως erat quam 7ιλομυΘος, tam sabularum quam veritatis amatas , unde non immorito phil0sophia haec poetica potest appellari. Verum Cicero Tusc. Qu. V, 3.

26쪽

tamen , quamvis plena sit sictionum rerum verita tem ObScurantium , apparent in his praeclarioris in genii vestigia, quibus verae philosophiae Vim AgnoSCIS E multis pauca asseramuS exemplR. Philosophiae vis praecipue in eo cernitur ut rerum geDera anquirat, quae in natura videntur dissoluta et dispersa, ratione componat, legibuS ad StriDgat, certisque comprehendat formis mente eX preSSiS , qua Sintueatur tanquam eXempla et SpecieS eorum quae Oculis adspiciuntur. CuJus sive artis Sive notionis quum ipSa natura Sensum quendam in animis im PreSSerit, quo rudes etiam homines et indocti variarum rerum naturaS et genera Concipiunt, universa

quaedam principia 9gnOScant, Summi rerum omnium principis et auctoris imaginem mente informetit phi lo8Οphiae eSt , quae natura inchoavit, e X plicare, ob Scuras et complicatas intelligentiae notioneS evolvere , aperire , certisque formiS exprimere quo CUDCta referantur. In his multa jam veteres illi acute vide runt. Vel uti quum Deum esse antiquissimi jam homines Crederent, taCita naturae praeSenSione, qualis Vero esset, in infinita illa rerum varietate vix possent SuSpicari, a Curatius explicare instituerunt philo sophi : viderunt in perpetuo illo rerum fluxu et xi cisSitudine unum quoddam esse Constans et ab omni mutatione vacuum; quam naturam animo in f Ormantes CXPTOSSerunt talem, quae Sola esset revera et D ,

27쪽

sola divina et aeterna haberetur. Hinc celebratum illud decretum D τα παντα , unum eSSe omnia. NC-que tamen eo fuerunt Contenti; proce8Serunt loDgius. Mirabantur enim , Si unum modo CSSet, Unde oriretur tanta illa generum Varietas , tunia naturno i

cissitudo : intellexerunt ergo , esse in universitate et generum diversitatem et unam quandam vim qua Cuncta Constri Dgantur. Quae notio posita quidem est in communi intelligentia et quasi Promethei ignicu-

explicuerunt vero philosophi et certa rationis sorma comprehenderunt, prinCipia universi Statuentes ευ καύMUλά, unum e*So et multa. ΡOrro si de vi divina quaeramuS, cui ignota eSt AnaXagorae Sententia, qui Deum statuit ipsam mentem τὸν Λοῖν ) , caussam omni S naturae , qua et ab initio essecta et ordinata essent Omnia et perpetuo regerentur ; hunc esse totius mundi, Coeli terrarumque, TeCtorem ως Νο5ς έτὶ βασιλεῖς

spiciamus et perpetuae ejus vicissitudinis leges cau8Sasque quaeramuS, qui S non admiretur Empedocleam sententiam , qua finxit duo principia inter se contraria , Amorem et Discordiam Φι, χυ et Νε κος ) ,

quorum mutua Contentione Cum omnia perpetuo motus luxuque agitentur, tum SempiterDUS natUrde ordo COD- ) Plato Pliileb. p. I 6 C. Plato ibid. p. 28

28쪽

servetur. Quo placito praecepit jam et poetice adumbravit idem quod tot seculis postea mathematicis rationibus demonstratum est a Neutono. ille Si parum docte diligenterque sententiam suam exp0Suit, at hoc in eo est etiam magnificentius, quod universi principia DOD ad naturalem quandam neceSSitatem , Sed ad vim divinam retulit, qua omnia haec, quae Supra CtSupter, tanquam uno vinculo constricta iisdem te gibus gubernODtur. Ρossent multo plura asserri exempla ; sed ex iis quae attuli Satis palere arbitror , minime Contemnenda fuisse veterum Studia , eosque, licet in plerisque haluci narentur, multa tamen quasi philosophiae instinctu jam Sensisse quae posteriores diligentius perspeXerunt. Neque vero ipsae eorum fabulae, etiam si veritatis sint expertes , prorsus Spernendae Sunt in his enim cum multa apparet Vetustatis effigies , tum initia cernimus a quibus prosecta est philosophia et excrevit. Qui enim primi naturam intuereia tur , quasi nebula obducti, de rebus divinabant potiu8 quam certa ratione statuebant; paullatim demum, studii assiduitate exercitati rerumque USu ed DCti, COPer Venerunt, ut Clarius cernerent et rerum rationes

melius intelligerent. Etiamsi igitur fateamur vetereS de plerisque tantum balbutiisse, at quis tamen balbutientis philosophiae voces contemnat Dec lubenter

29쪽

XIII

primos illos quasi radios exceptet, quibus Clarior immanitatis lux paullatim adfulsit. Si vero vetera illa diligentius persequi volumus , in multas saepe Ossendimus dissicultates , eo muXime, quod plerorumque qui de his retulerunt testimonia

aut leviora sunt aut Obscuriora. Habemus quidem auctores illis aetate proximos, Platonem et Aristo telem , quorum Scripta non magis ingenio quam do trinae copia excellunt et multa veteris sapientiae monumenta conServant; Verum hi, etSi saepe anti quiorum dicta tangunt et interdum memoriam Cele brant , tamen quum non id agerent ut superiorum rationes et placita exponerent, sed ut accepta ab illis redderent ampliora, ea potiSSimiam memorarunt quae vel laudarent ipsi vel reprehenderent , eademque Sententiae Suae plerumque uCCommodarunt. Patebant etiam tum doctorum studiis antiquitatis sontes, neque vulgo accuratiorem eorum explicationem desiderabant ; si quae diligentius Vellent cognOSCere , ea in commentarios solebant referro unde ipsi ad usus SuOS eXpromerent. Itaque ut universa literarum , Sic

philosophiae historia antiquis fuit paene intacta. Accuratius haec persequi instituerunt seriores, et jam inde a Theophrasto , qui cum in physicis sententias Veterum latius explanavit, tum singulari etiam libro physicorum opiniones carptim enarravit Maxime

30쪽

Vero, postquam literae e Graecia Alexandriatii transmigrarunt, Culam augeretur in dies et plailosopliantium numeria S et Opinionum discrepantia ac Veteres 1 n-teS jam eXarescere coepissent, philosophi et literati homines in antiquitatis pervestigatione occupati eo operam dederunt, ut vetustatis reliquias et placita undique colligerent, dispersa componerent et ordine digererent. Hinc magnus eXstitit librorum numerus priscorum placita explicantium , quorum ipsa multitudo antiquiorum scriptorum auctoritati offecit et ipsos fontes paene obruit. Ab his rivulis ducta sunt pleraque illa philosophiae compendia quae ad nos tram aetatem pervenerunt, Ρlutarchi, Galent, Origenis, Stobaei, aliorum , quae nota Sunt OmDibus. Horum quae ratio sit , ipsi librorum tituli indicant. Non enim mentem et Sententiam philoSophorum explicant , sed placita tantum designant, certo ordine disposita, brevibus inclusa sententiis, adeo exiliter, adeo jejune, ut ne umbram quidem reserant anti

quitatis : e quibus si quis putet illorum rationem posse intelligi, haud molius existimet quam si ex Iliadis quadam epitome Homeri ingenium vellet judicare. Majus quiddam et amplius desiderat philosophiae cognitio. Ut enim gentium hiStoria non eventuUm aC- torumque Dotatione Contenta eSt, Sed et Caussas eorum et ConSilia quaerit, et rerum opportunitates temporumque momenta designat, et ut cujusque populi moreS, Studia , cultuS Significetur, exspectat sic phi

SEARCH

MENU NAVIGATION