Philosophorum Graecorum veterum praesertim qui ante Platonem floruerunt operum reliquiae

발행: 1830년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

VITA ET STUDIA.

13 quam Phocaeenses Cyri dominationem fugientes in

Italiam se recepissent, ibique coloniam postea 'Υεληυ sive Veliam appellatam condidissent, XenophaneS PTO Vectior jam aetate eodem migrasse et hanc sibi sedem delegisse videtuΓ.Ηujusmodi ejus vitae ratio fuit, 'IUae multaS Sane ei praebuisse videtur tam ita genii acuendi quam doctrinae Comparandae opportunitates , laarum copia ejus aetate haud de suit. Adolescens enim quum in Ionia versaretur, vigebat Ionica PhiloSophia , auctore Anaximandro; provectior autem aetate cum in Italiam venisset, ibi praeter ceteros doctrinae fama et auctoritate florebat Ρythagoras, cujus disciplinam jam tum innotuisse probabile est. Itaque licet magiStr08 ejus ignoremus, non tamen est dubium, his eum opportunitatibus adjutum ad tantam Se eX- tulisse praestantiam, ut doctrina et auctoritate principibus Hesiodo, Pythagorae, Hecataeo, annumeratUS sit 'si'. Senex autem Veliae praesertim degisse Videtur ' , tibi philosophiae studiis interitus fundamenta jecit ejus disciplinae, quae deinde Eloalicae nomine celebritatem adepta est. Auditorem ejus et aemulum Parmenidem fuisse a plerisque Creditum est CODStat

a in Heraclitus a p. Diogen. L. IX, I. Πνοον ου κει' ον γαρ α ν εδίδα ξ ε και IΠυθαγορην, αυΘίς τε Eενοφάνεα τε καM 'Eκαταiον. Cum talibus viris vituperari Xen0phani haud minima laus fuit, praesertim cum Heraclitus soleret esse in judi

25) Veliae eum degisse etsi non aperte a veteribus memor3tUm Sit, satiS tamen probatur eo, quod ab omnibus uno ore Eloaticase disciplinae auctor praedicatur : a Platone S0phist. p. 22 D. )Plutarcho, Sexto Empirico, Clemente Alexandrino, aliis quos inexplicandis ejus placitis laudabimus. Praeterea dictum ejus ad EleataS memoratur ab Aristotcle, quod infra fragm. XXXIV. retuli, item carmen, quo hujus civitatis originem celebravit.

52쪽

XENOPHANIS

certe, hunc et Eleaten fuisse et Xenophanis vestigia secutum disciplinae ab illo inchoatae principem ex stitisse. Etiam Horaelitua et Empedoclos inter discipulos ejus a nonnullis memorantur '' ; quamquam probabilius mihi videtur , si qua inter eos fuit conjunctio , eam magis ad disciplinae quandam ratio-Disque similitudinem, quam ad vitae Consuetudinem

pertinere. Habuit autem longam et Vegetam Senectutem, ut patet ex ipsius versibuS quibus praedicat, Se a quinto et vicesimo circiter aetati S anno per Septem et Sexaginta deinceps annos negotii S StudiiSque intentum aetatem egisse : haeC ergo Commemorat duo et nonaginta fere annos natus et animi Corpori Sque viribus adhuc va lens , ut non mirum Sit, eum ad ConteSimum an Dum vixisse 'Τ. Memorant etiam ipsum suis malai

bus silios sepeliisse ; quod quidam paupertatis indicium, nonnulli rectius pietati S ossicium censent, quod ab aliis item philosophis, Pythagoreis praeSertim, institui solebat ''. Haec de Xenophanis aetate et vita; deinceps de ejus Studiis quaedam dicenda. 26 Di 0gen. L. IX, 5. V ΙΙΙ, 56.

) Vid. fragm. XXIV. unde patet Lucianum, laudatum supra noti. 1 et 5, etiam in laoc falsum esse, qu0d unum et nonaginta annos eum Vixisse scribit. Censorinus de die Natali cap. XV dicit : si Xenophanes Colophonius maj0r centum annorum fuit. D

refert II, 13; sed deinceps addit : δωιεὶ δε πεπριι πῖο ι υ ο των

lum ESSE , errore librariorum esse invectum nemo dubitat; multi eorrigunt πεπραχΘm , et interpretantur , idem quoque ab his

53쪽

Vidimus Xenophanem poesi praesertim operam dedisse , quod studium ille non modo ad liberalem animi oblectationem Sed multo magis ad utilitatem,

ad doctrinae virtutiSque Commendationem retulisse videtur. Itaque Carminibus Suis non tam artis et elegantiae quam Sapientiae laudem ConsecutuS est, quum id praesertim essicere Studeret, ut homines a morum

pravitate et luxuria deduceret, ad id, quod Verum rectumque esset, impelleret et erudiret. Etsi carmina ejus perierunt id tamen etiamnunc indicant fragmenta quae apud Athenaeum Servata sunt; vel uti versus illi, in quibus Colophoniorum civium suorum

superbiam et libidinem notat ; alii, in quibus ludicras eXercitationes , in quas nimis studii conseri e Graeci solebant, tanquam inutiles reprehendit; alii, in quibus temperantiam et pietatem etiam Super epulis commendat ''. Ρraecipue autem vulgares hominum superstitiones et ineptas de Diis Opiniones refutare solebat : quarum Cum praecipui auClores essent Homerus et HeSi Odus, eorumque Carmina in Graeco rum religionem omnemque vitae disciplinam maximaeSSent auctoritate, hos acerrime perstrinxit et a ceu saxit , quod religionem omnem et honestatem tolle rent ''. Nec mirum quae enim illi quondam de Diis deque rerum natura poetice sinxissent et aetatis Suae iDgenio uecommodate , ea Sertori Betate, pro-

Pythagoreis factum esse. Si hoc voluit Diogenes, scripsit certe obscurius. Num fortasse legendum , Xenophani victum ab illis suppeditatum esse p

29 Vid. fragmenta Elegiarum, XIX, XX , XXL

30ὶ Di0gen. L. IX, 18, et fragmentum ipsius VII.

54쪽

vectioribus hominum ingeniis , haud poterant pro

bari mutatis enim temporibus, simul mentes hOminum erant mutatae. Quo factum est, ut philosophi, cum has fabulas ad veri rectique rationem referrent, eas ut indignas et Defarias repudiarint , atque in ipSOS auctores gravissime invecti sint. Sic Ρvthagoram, ut homines a fabruis istis deterreret, sanxisse ferunt, Se , Cum ad inferos descendisset, vidisse ibi Hesiodi

animam Columnae aeneae alligatam Stridentemque , Homerum item pendentem in arbore serpentibias cir Cum datum, eorum Caussa quae de Diis si rixissetit '. Haec ergo Xenophanes quum non mi DUS morum quam

religionis sanctitati contraria esse judicaret , acriter increpavit eorum licentiam et utriusque fabulas, praesertim Homeri, libera cavillatione perstrinxit et redarguit Quamobrem a Timone sillographo facete

31 Narrationem hanc refert Diogen. L. VIII, 2Ι , auctore Hieronymo Peripatetico , cujus fidem probat Tie demania, Griech. exste Phil0s. p. 407 , rejicit vero Meiners Geschichte d. Wissens h. T. I, p. 294 sq. ideo praesertim qu0d Pythagoras poetarum illorum carmina maximi secerit. Attamen admirari potuit eorum ingenium , laudare virtutis praecepta et eXempla, quibus abundant, vituperare tamen sicli 0nes et fabulas , quas de Diis protulissent. Platonis exemplum id satis probat. Licet vero Pythagorae id falso tributum sit nolo enim praestare ) , nihilo minus ejus aetatis menti videtur accommodatum. Notum est, quid Heraclitus in Homerum dixerit, memoratum a Diogene L. IX, Se Ct. I. 32) Clar. Victor Cous in l. l. p. 5n dicit : si Aulu-Gelle pre-tend que Xenophane presera it Hesiode a Homere n et c. in quo leV1S quaedam incuria virum celeberrimum sesellit. A. Gellius in loco, quem ille laudat, N. Α. ΙΙΙ, II, de utriusque poetae aetate10quitur et Xenophanis testimonium profert. Ipsa Verba attulimus fragm. XXXI. infra. 33ὶ Sext. Empir. Pyrrh0n. I. seci. 224. Diogen. L. IX. I 8. ad q. l. Kiilinius corrigit Ομη ροπατης, Homerum CalCGHS ,' quod Si Ομηραπατης pro adjecti o habendum esset, ut p0situm est apud

55쪽

1 Tetiam dictum quoddam, ut fertur, Hieronis, cui

quum XenophaneS queStUS CSSet, Se ViX du OS POSSOServos alere , D ille respondisse sertur : is at Home TUS, quem tu carpis, plureS alit quam decem millia , etiam mortuus D intellexit rhapsodos, qui cantandis Homeri carminibus victum quaerebant. Sed quum tempora, ut diximuS, ViX Conveniant, Pro

babile est , hoc verbum si ab Hierone editum sit , non ipsi Xenophani sed in Xenophanem potius ab illo dictum esse : probabilius tamen , esSe ab alio quopiam callide excogitatum, quo extollenda Homeri praeStantia Xenophanis cavillationem exploderet. Sed Don tantum hos quos diximus , Verum aliOS quoque ingenii fama nobiles, quorum dicta vel facta improbaret, libere perstrinxit et cavillatus est, ut Epimonidom , Cujus Superstitioni non mirum est illius judicium repugnasse etiam Phaleli contra dixisse sertur , item Pythagoras , in quem etiam nun C VCI SIS ejus servantur q. Ex his ergo de Xenophanis poesi Judicari potest, eam ad didacticum genus potiSSimum reserendum eSSe , quod minus ad alliciendas homi

num mentes et delectandas, quam ad docetidum monendumque eSSet CompOSitum. Qua D qua in non ideo

Diogenem scribit enim 'o ἐπισπωπτην), non dubitarem cum Hartesio in Fabricii Bibl. Graec. T. II, p. 616 hanc Kiilinii emendationem recipere. Sed Oμηραπατης est SuhStantivum in genitiV0 , quasi Ομηρικῆς , ut declarat Sextus Empiricus:

Casaubonus malebat μιαι της , quod metro eSt conVenientius :pr0barem , nisi Timo interdum esset in numeris negligentior.

56쪽

XENOPHANIS

existimandum eSt, poeticam suavitatem ei prorsus defuisse. Cicero quidem versus ejus dicit minus honos fuisse ' '; quod judicium valeat de Donnullis carminibus , in quibus argumenta tractaret recondituet a Sermonis Consuetudine et elegantia remotiora , non tamen id in totam ejuS POCSin CODVenire , Rrguunt ipsae elegiarum reliquiae, quae etsi interdum DOD Dimis limatae , tamen antiquo venustati Scolore tinctae sunt. Athenaeus vero etiam diligentium ejus in versibus laudat Τ dicit enim Xenopha nem , ut et Solonem , Theognidem , aliosque, quod musicam modulationem μυελωλαν) Carminibus suis Donadhiberent, eo diligentius numeris et monSura VEI SUSSuos elaborasse : in eoque hos poetas disserre ab antiquioribus praesertim Homero , qui Carmina sua musicis modis potissimum aCCommodaSSet, metrorum autem minus fuisset diligens. Huic Athenaei senten, tiae non obstat Diogenis testimonium quod Supra pro tulimus, Xenophanem ραφωRIM Sua Carmina. Quam iSenim ea publice recitaverit, aliud tamen est ad mu- Sicorum modOS Canere Carmina , aliud pronuntiare Sive assa voce Sive ad Citharam ; illud graviorem musam magis decebat, hoc Simpliciori et severiori poe- Seos generi prius aCCommodatum erat '. Quamquam

363 Acad. quaest. IV , 23. 3 ) Athenaei verba XIV, p. 632, D. haec Sunt : Homerus,

inquit , δια το 'μεμελοποιηκεναι πασαν εαυτου την ποιησιν , αφροντι ιτους πολλους ἀκεφαλους ποι ει ις ιχους κορι λαγαρους , επι δ ε μειου- ρους ' Ξενοφανης δε και Σολων και Θεογνις καὶ Φωκυλιδ ης, ετιΠερίανδρος o Κορινθιος ελεγειοποιος , καὶ των λοιπῶν οι μη προς-

57쪽

VITA ET STUDIA.

non Certum est neque probabile, omnia Xenophanis Carmina eodem modo fuisse recitata. Composuit enim Varia Carminum genera , quorum Si formam SpecteS, possunt ad haec tria potissimum genera I ef Pri quae

Diogenes Laertius IX, 18, significat: γ γρα δε καὶ

quoque, ilem ad μγ , pertineant : Si ad ιαμ Θους solum reserantur, falsum est quod dicit, cum fragmenta etiam nunc Serventur , quibus in ambos illos poetas invehitur, epicis numeris composita ; si vero ad tria illa genera referenda sint, hoc scilicet dixerit, Omnia quae Xenophanes ediderit carmina ad Homerum et Hesiodum pertinere : quod non mirans falsum eSt. QuamVis vero haeC parum accurate dicta sint et a viris doctis variis modis explicata, app3I et tamen tria haec genera a Diogene designari : επη, έλε- γρίας, ἰαμ βρυς, ad quae pleraque, quae a Veteribu Smemorantur, POSSunt referri de singulis pauca dicenda Sunt.

E π η. Ea dicuntur carmina heroicis versibus com-POSita , e quo genere ea fuerunt quibus την Κ ο λ ο-

39 Meib0mii interpretatis , scripsit autem VerSUS, elegiaS et iambos contra Hesiodum atque Homerum n, parum diligenS est, et merito impr0bata a Bossio , Comment. Laert. Fabricius conjecit fortasse legendiam ebSe ita : γεγραφε - και ιαμβους κ αὶ καθ Hσιοδου και 'Oμηρου. At conjectura hoc est; nihil amplius. Alii

ιάμβους delendum putarunt , de quo mox videbimus. Cf. Fabrie. Bibl. Gr. Τ. II, p. 6I6.

58쪽

L. IX , Io. Eodem pertinent carmina , quibus de Deo et de rerum natura egit, aliaque in quibuS x et Suas opiniones explicaret vel aliorum placita refutaret , ut indicant fragmenta , quae paSSim apud VetereS

'Eλεγειαι. Hoc carminis genus Xenophanis aetate non magis ad animi sensus assectu8que movendOS, quam ad docendum monendumque erat adhibitum, veluti patet ex elegiaco Solonis carmine, quo de Atheniensium re pubi i ca exposuit ''. Xenophariis elegiae varii fuerunt argumenti variaeque indolis, modo Se-VerioreS , modo hilariores , prouti res postularet: aliae ad conviviorum gaudia accommodatae, aliae aut ad docendos homines aut ad refellendos et perstriti gendOS COInpOSitae, uti fragmenta, quae ex Athenaeo infra retulimus , indicant. Haec autem Carmina SBepe fuerunt longiora, quibuS plura argumenta uno ordine

explicarentur.

Quamquam nonnulli putarunt, iambos, quorum praeter Diogenem nulluS Veterum mentionem fecerit, falso Xenophani Colophonio tributos esse , et potius ad Loδbium Xenophanem , quem ἰαυβόγρα- ρου Diogenes appellat, eSSe referendos ', Videtur tamen hoc poeseos genus a Colophonii ingenio et moribus non alienum fuisse. Iambica poesis epicae antiquitate

40 Civitatum Origines, κτLGς , a multis poetiS quondam celebratae fuerunt. Cf. Jonsius de Scripti. hist. phil. I, 12 , Sect. 5. 41) Vid. Bachius de Solone p. 25. 42 Ιd suspicati sunt R0ssius Comment. Laert. et Fiilleborn. Dissert. de Xen 0pli. laudati a Fabric. l. l. Huic argumento opponi posset quod etiam LeSbium Xenophanem nullus Veterum praeter Diogenem memoravit. Cf. quae docte et eleganter de eo disserit Cousinus p. 24 βq.

59쪽

proxima, ingenio Plane dispar erat, ut inter utramque non mini S interesSet, quam postea tragoediam inter et comoediam interfuit. Ut epica poesis ad ce lebrandas reS graviores composita erat , Sic iambiad vulgarem hominum vitam et Communem ConSue tu dinem pertinebant; praesertim ad mores hominum, eorum vitia et errores vel illudendos vel increpandos erant Compositi si . Quis ergo miretur, Xenophani Cum Saepe bilem saepe jocum moverent ineptae et perversae tam vulgi quain doctorum OpinioneS , eum, Archilochi et Solonis exemplo, hoc carminis genere eorum errores et vitia perstrinxisse P Quae res cum per Se plane probabilis sit, nulla est caussa Cur Diogenis testimonium propter aliorum Silentium improbemus. Quid vero P Aristoteles etiam sententiam ipsius Xenophanis profert, quae iambicis pedibuS COI1- Stare videtur quo argumento Dullum proseCto Certius possit haberi si . idam explicuimus ea quae a Diogene Laertio strictim erant notata ; alii vero veterum Xenophanis Carmina aliis Dominibus designant, Veluti Τραγωλας , Σιλλους , IJ αρφθας, de quibus singulis deinceps eXPO-nendum CSt.

43 Vid. Aristot. de Arte poetica, ed. Graesentian. c. IV. Vid. fragm. infra. XXV. 45) Eusebii l0cum supra p. 4, not. 6. jam citavi ; ad quem locum

Scaliger Animadv. p. 96 : u physicum et p0elam, inquit, 3gΠ0SQ0, trag0ediarum scriptorem nego, D caei. Menagius ad Diogen. L. IX,

60쪽

XENOPHANIS

quam a plerisque, quibus id parum probabile vide

retur , Propter auctoris levitatem repudiatum est, Salius tamen erit, prius quam Judicetur, I Cm CD DOS' Cere , Ut quaeramUS , quales tragoediae, Si a Xenophane editae fuerint, debeant intelligi. Si hoc nomine intelligi modo posset η σεμυη τραγωθία SiVe dramatiCum illud poeseos genus, quod a Thespide inchoatum deinceps in Attica scena excultum et Summorum Pocitu rum Ingeniis nobilitatum est, nemo profecto dubitaret, Xenophanem inter tragicos poetas non eSSe haberi

dum. Sed aliud quoque habetur tragoediarum genuS, quod si minore fuit celebritate , haud minus tamen frequentatum quondam apud veteres fuit et dia jam antea institutum. Ab antiquissimis enim temn Oribus solebant festis diebus choreas agere in Deorum heroumque laudem carmina Cantantes : haec Carmina

ad pelliciendos et delectandos homines CompΟSita Plerumque, inColumi gravitate, joco condita erant, modo Se Veriora, modo lasciviora , quasi satyricae fabulae ;e quibus postea ipsa tragoedia emoruit , quae inde diu adhuc veteris retinuit vestigia ruris, ut Aristoteles dicit η τραγω α) λα το ἐκ σατυρι κου μιεῖαβαλειν ὀφέ TS SlμυωΘη - .Ejusmodi chori τραγικοὶ χοροὶ appellantur ab Herodoto, quos apud Sicyonios in Adrasti honorem celebratos

feci. Ι 8. dubitat, ati potius Elogiarum scriptor ab illo editum fuerit, idque comprobat Feuertinus ; si res emendatione egeret, verisimilior foret Rossii conjectura, pro τραγωδοποιος legendum es Se παρωδοποιος, quia Xenophanis παρ' quoque memorantur, de quo mox : etsi nomen inde derivatum παρωδοποιος uSUrpatum fuisse non videtur. Caeterum cf. Fabric. Bibl. Graec. I . ΙΙ,

p. 326 et 618. 46) Aristot. de Arte p0etica c. IV, et ibi intpp. Docte et concinne de hac re disserit Grod decli, Initia hist. Graec. liti. pari. I, p. 1 5. cf. Spanhelm, les Ce sars de l'Empereur Julien, praef.

SEARCH

MENU NAVIGATION