Philosophorum Graecorum veterum praesertim qui ante Platonem floruerunt operum reliquiae

발행: 1830년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

losophiae historia non placitorum notatione contenta est, Sed et singulorum rationes indagat et univer Sam eorum Vim mentemque pertractat, et in cujusque philosophi sensum, cogitationem, maturitatem inquirit; quae nisi ita eXponantur, ut adumbrata saltem cernatur vetustatis eiugies, profecto ipsa placitorum

cognitio si ea tamen cognitio p0ssit appellari) je

juna ac paene inanis putanda est. Horum paene nihil ex compendiis istis perspicias; neque Solum manca Sunt et jejuna , Sed praeterea multis vitiata erroribus. Nam quum singula tantum notarent decreta , nulla ratione inter se juncta, sed quasi membra a corpore di Vulsa , Omni argumentatione denudata, eo factum est ut pleraque parum recte intelligerent , sententiam illorum suo judicio aCCommodarent, et perverse interpretando vel potius

interpolando eorum mentem ObScurarent. Ita , OXEmpli gratia, veterem philosophiam, nulla adhuc par tium distributione divisam, illi pro suo arbitrio incerta loca descripserunt, certasque constituerunt phi losophorum classes alios dialecticen, alios ethicen , alios physica vel metaphysica docuisse Darrant; Similiter ad methodum alios faciunt dogmaticos , alios scepticos ; in quibus tamen omnibus ita ambigunt et inter se dissident, ut facile intelligatur, i Sta Omnia non e Veterum auctoritate sed ex illorum arbitrio fluxi SSO.

32쪽

Hi igitur quum tali ratione vetera Omnia Consu-derint, Don mirum ab eruditioribus eorum testimonia, Disi locupletiorum auctoritate firmarentur, haud magni aestimata fuisse. Neque tamen plane Spernenda Sunt. Pleraque enim placita ab iis commemorata e meliotaribus ducta sunt sontibus, e quibus hi tanquam rivuli ad tempora nostra manarunt; qui si multis sunt sordibus contaminati, plura tamen in iis insunt vetustatis vestigio, quae Si diligentius eruantur, non dubium est quin ad illustrandam veterem philosophiam plurimum conserant.

Ac multa quidem horum jam dudum docti homines , qui in literarum et philosophiae historiam Operam Studiumque contulerunt , ingenii sagacitate et doctrinae copia declararunt ; quibus studiis in dies magis magisque auctis et explicatis jam id consecuti

Sumus, ut multo clariorem et locupletiorem ha beamus veteris philosophiae notitiam. Nec pauca ta men relicta sunt tam in singulis placitis quam in uniVersa eorum doctrina , quae accuratiorem eXplicationem desiderant. Ad haec illustranda in praecipuis docti iriue subsidiis ponendae Sunt ipsae antiqui tutis reliquiae, ipsa philo80phorum dicta quae Sparsim apud Scriptores commemorantur. Etsi non integrae quidem supersunt illorum disputationes, sed non nisi fragmenta quaedam quasi tabulae e communi naufragio relictae, haec tamen sunt ipsius vetustatis mO-

33쪽

XVII

numenta, quae et auctoritate multo plus valent quam

Sertorum testimonia, et multo clarius eorum mentem

illustrant, et quasi expressis vestigiis viam nobis ii dicant quo in explicandis reliquorum testimoniis judicium nostrum dirigamUS. Praeterea alia est etiam horum utilitas. Quod enim in omni literarum genere , in poesi, in eloquentia, diligenter studemus, ut non modo quid dictum Sit, sed quo quidque modo dictum Sit, cognoScamus, idem in philosophia attendendum est. Namque ut poetae in genium , ut OratoriS Vim , niSi percepta eorum VOCO , Sentire non possumus, similiter philosophi judicium et mentem perSpicere non poterimus, nisi, qua diS-

Serint, cognOVerimus. Quae quidem cognitio in Graecorum lingua eo majorem habet studii delectationem et fructum, quod haec non ad aliarum gentium Si militudinem esicta , Sed 1psius populi iDgenio CX-PreSSa, ita refert eorum mentem et studia, ut in hac tanquam in speculo omnis eorum cultus et humanitas refulgeat. Exculta primum a poetis ita OrnataeSt orationis ubertate verborumque lumine , ita adnumerorum Silaxitatem composita, ita ad omnes animi SenSus motuSque essingendos sormata , Ut poeseos et musicae vis in ea maxime dominetur. POSi vero, quum

GraeCorum ingenia a poeseos studio ad philosophiam

matureSCere coepiSSent , etiam lingua eorum magis

34쪽

XV m

magisque lunata et subtilius exculta est , ut quasi una adolescens maturioris ingenii habitum reserret. Philosophi enim novam animo informanteS naturae

Speciem et novas effingenteS rerum notioneS, quae-Siverunt etiam nova vocabula et verborum significutiones ; per Scrutati sunt linguam , ut notitias in eat an quam in Vestigio repositas eruerent et doctrinae luce illustrarent : sic e philosophia etiam grammatices et rhetorices initia emoruerunt. Satis ergo in telligitur, ambo haec, et philosophiam Graecorum et ipsam linguam, arctissime suisse CODjunota, et illius reliquiis explicandis hujus cognitionem illustrari. Multa enim in his exstant orationi S et verborum VCStigia , quae indicant, quomodo Graecorum lingua a poetica Venustate ad philosophiae subtilitatem exculta sit et ad eum perfecta eruditionis gradum , ut orationis elegantia, ubertate, acumine, Omnes ulla S linguaS Superaret. Quae cognitio non magis ad antiquitatis quam ad omnem doctrinae Scientium est utilissima. Sed quid plura commemorem 2 Quantae utilitatis sit horum indagatio et omnes agnoscunt et jam dudum eruditissimi homines probarunt, qui in his aperiendiS operam Suam pOSuerunt. Quorum in primis memorandus est H. Stephanus qui, edita Pooδi philo-δ0phisa , principum nonnullorum ex antiquissimis philosophis fragmenta collegit, utili8Simo Sane OPO-re, etsi pro illius aetatis ratione nulla paene arte

35쪽

limato , nullo doctrinae lumine illustrato; plura etiam omisit quae tum adhuc vel latentia vel incog-Dita serior demum aetas in lucem protulit. Postea Vero , maXime DOStra aetate, multi et literatissimi homines ad haec studia se contulerunt, Brandisius,Boechhius, Schleiermacherus, Sturgius, Schauhachius, alii, qui singulorum fragmentis explicandis multum lucis attulerunt philosophiae. Quorum nos exemplum secuti proposuimus veterum phil OSOphorum, eorum maxime qui ante Platonem floruerunt , fragmenta recensere : in his principes erunt Xenophanes, Parmenides , Empedocles , Anaxagoras , Heraclitus , Democritus , aliique doctrinae ratione cum his conjuncti ; sortasse adjungemus etiam Pythagoreos, Philolaum praesertim et Archytam , item Orphica quaedam et alia, prouti Otium , studium, doctrinae facultas

meum laborem moderabitur. Horum autem quamquam multa jam ab aliis sunt tractata, tamen Sic agere institui, ut omnia eX ipsis sontibus depromta recenseam et, adhibitis illorum operibus, mea ratione illustrem; tum etiam quaeStioneS Sub-jUDgam , quibus gravissima eorum philosophiae placita et rationes declarentur. Opus autem ita describam , ut et singuli auctores singulis voluminibus absolvantur et omnes inter Se ordine quodam CO'haereant.

36쪽

Iam initium iacturus sum a Xenophane, Eleaticorum auctore, de quo in hoc volumine agetur. In colligendis hujus fragmentis studui me esse diligentem, tamen num quaedam sortasse me fugerint a quotidiano librorum commercio et literatorum frequentia

Temotum, etSi non Credo, affirmare tamen non audeo.

Haec autem quoniam erant pauciora quam ut Sententia ejus inde perspici posset, eo StudiosiuS perSecutuS Sumscriptorum testimonia illius placita referentium, ut horum copia quodammodo illorum penuriam com

De Xenophane qui singulatim Scrip8erunt, Praeter alios memorandi Feuertinus et Rosci, mannuS; uterque Scripsit Dis/ortationem Histor. Philoδoph. do Xonophane, editam Altdorf. 1720, 4'. Utrumque autem Scriptum adeo rarum eSt, ut paene jam e doctorum notitia evanuerit. Equidem cum diu frustra quaeSiSSem, contentus esse debui iis quae alii inde retulerunt. Neque tamen magni facienda videtur haec jactura,

quum non dubium videatur quin pleraque, deinde ab aliis retractata , jam diligentius expoSita sint. Xenophanis fragmenta quae ad philosophiam pertinent recensere instituit FiilleborD, BUtraego rur Go-δchichio der Philo/ophio. Copiosius et eruditi US CX plicuit Chr. Aug. Brundis, edita Commontationum Eloaticarum parto prima , Allonae 1813, in qua Xe-

37쪽

nophanis, Ρarmenidis et Melissi doctrinam e propriis ipsorum reliquiis expoSuit. Nuperrime his accessit Victor Cousin , Nouueauae Fragmeno philoδophiqueS , Paris 1828, quibus interposita eSt pp. 9-95 dissertatio de Xenophanis vita , studiis, doctrina, copi OSe, eleganter eruditeque scripta. Desiderabatur vero adhuc plenior et limatior Xenophani S fragmentorum συναγωγη, itaque et hanc comparavimUS et quaecumque de eo relata sunt, adhibitis illorum copiis, ita eX posuimus, ut neminem dicturum arbitrer, me ex aliorum Scri Diis Scripta mea compillasse

39쪽

DA AENOPHANIS VITA, AETATE, STUDIIS.

XENOPHANEs Colophoniu3 patriae qUam patris nomine illustrior patrem ejus alii 'OρΘομένους nomine appellatum eSse tradunt, ut Apollodorus, alii Λεξιον vel Ati tuου eum nominant'. Quae discrepantia possit inde orta videri, quod alius qUOque memoratur Xonophane* Le8hiuδ , poeta iambicus , apud Diogen.

et genus fortasse confuderint. Quamquam 1d lucer tum , et pariam Seire interest, quum de patre ejus nihil memoriae sit proditum. Patria autem Colophon , Ioniam in Asia civitas , non minus quondam divitiarum luxu et potentia fuit in SigniS quam poetarum ingeniis et fama nobilis; quorum memoriam Nicander, Colophonius idem et poeta clarIS , Scripto quodam Celebrasse memoratur horum prae Caeteris Mimner MUS, Clegiarum poeta, et Xenophanoδ ingenii laude

i) Di 0gen. Laert. IX. Ι 8. 'Eενοφανης Δεξιου , , ως 'Aπολλο - ωρ ος , οργομενους , Κολοφωνιος. Cum Apollodoro faciunt pseudo- Origenes et Theodoretus ; Lucianus iii Imacrobiis seel. 2 o. Τ. ΙΙΙ. p. 222. Hemsterii.) Δεξ νου υἱον eum appellat. Civitatis nomen ο Κολοφώνιος ipsius n0mini plerumque adjungi solet, ab Aristotele, Cicerone, Plutarcho, Clemente Alex. ceteris, quos suis locis citabimus. IJ Nicandri liber περι των ἐκ Κολοφῶνος ποιητων Cit Atur ab

40쪽

XENOPHANIS

HujuS autem aetatem accuratius desinire dissicile est, quod et VetereS, quorum testimonia accepimuS, in notandis ejus temporibus et aequalibus memorandis magnopere dissident, nec recentiores in ii S, quae de aetate rebusque ejus prodita sunt, describendis

E veteribus duo praecipue memorandi sunt testes gravissimi, Timaeus et Apollodorus , quorum hic Xenophanem Olymp. 4o natum ad Cyri et Darii usque aetatem vixisse ait; ille autem Hieroni, et qui sub eo floruit, Epicharmo eum facit aequalem. Clemens Alex. Sti Om. I, p. 3Οi. C. τῆς 'Κλεατικῆς ἀγωγῆς Ξενο-

Strabo L. XIV, 3 28, p. 6 3 : ανδ ρες δ ε εγε νοντο Κολοφωνιοι

των μνημονευομενων Μίμνερροος , αυλητης Οἴμμα και ποιητὴς ελεγειας , καὶ Ξενοφάνης - ,

3 Postrema haec Verba , αχρι των Δαρείου τε και Κυρου χρονων, merito suspecta sunt, ut jam notavit Dod ellus de veteribus Graec. et Rom. cyclis p. 135. Nam Daritis Nothus et Cyrtis minor, illius filius, recentiores sunt, quam ut hic intelligi possint Mρ- dum, autem Regem, Cyri majoris decessorem, quem sacrae literae Darium nominant, Apollodorus certe hoc nomine non appellaVlt. Si ergo Darius Motaspis , ut plerisque videtur , intelligendus sit , mutato ordine Scribi oportuit , των Κυρου καὶ Δαρείου. Baylo in dicti0n. V. Xenoph. conjiciebat pro Δαρείου rep0nendum esse nomen Κροίσου. Origenes Philosoph. C. XIV. Opp. T. I. sim pliciter dicit : ό υτος εως Κυρου διεμ ει ν εν, nulla Darii facta me uilone quod nescio an probandum sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION