Philosophorum Graecorum veterum praesertim qui ante Platonem floruerunt operum reliquiae

발행: 1830년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

43ret hoc aliquid probabilitatis, quoniam circa hoc tempus, Olymp. 83 a. 3, graVe inter utrosque exarsit bellum, quo pleraeque Siciliae civitates fuerunt im

Probabiliora sunt quae de illius itinere in Athena rum urbem memorantur. Nam Empedoclem, quum in ΡelopoDDeso moraretur, in hanc civitatem, quae tum quasi lumen erat Graeciae, devertisse, per Se vix dubium potest videri: quocirca quamquam huius itineris non nisi strictim et a paucis mentio facta sit, nihil tamen obstat quominus fides ei habeatur. Suidas de Acrone medico, Empedoclis populari, loquens dicit δ*': εσοφίστευσεν is 'Aθηναις αμα'Eμιπεδοκλει, philosophiam Athenis professus est simul cum Empedocle. Acronem diutius Athenis mansisse, atque, grassante magna illa pestilentia, arte sua popu-

ii 6) Diodorus Sic. XII, 8. p. 482 sq. ii 7) Vid. Supra P. io, not. 2I. Per tempora quidem melius conveniret in Empedoclem, poetam tragicum, qui physici e silia nepos perhibetur. Caeterum falso hoc testimonio usus est Dod ellus ad Empedoclis aetatem definiendam, de aet. Pythag. P. 2 9 sqq. ii 8) Vid. Suidas in 'Aκρων. Eudocia p. 49. Aput ejus Florid. p. 363od. Elm.

62쪽

lum iuvisse, e Ρlutarcho discimus ἔδμ. Empedoclem ibi probabile est placita sua de rerum natura et Praecepta de dicendi arte explicuisse, tum etiam alios audivisse philosophantes. Circa idem enim tempus versati sunt ibi Anaxagoras, Parmenides, Zeno, qui Athenis physices et dialectices Studia sermonibus scriptisque SutS acuerunt, quos philosophos audivisse Empedocles traditur, ut statim videbimus; atque ut Zeno dialectica, sic Empedocles rhetorica primus Commovisse praedicatur: ad quam artem tractandam quis locus aptior et illustrior quam Athenae, eloquentiae theatrum J Tempus autem, quo Empedocles per Graeciam peregrinatus esse et tam in Peloponneso quam Athenis versatus videtur, inciderit fere in Olymp. 8o-84, quod tempus cum illorum quos dixi philosophorum temporibus optime Convenit k Q. Postremo Glaucus Rheginus tradidit, eum in urbem

Thurios, tum recens conditam, Profectum eSSe; testi- Dium hujus memorat neque improbat, ut videtur, Apollodorus L δ. Thuriorum civitas condita est Olymp. 83 exeunte et Peloponnesiorum atque Atheniensium colonis praesertim frequentata: quocirca neC temporum Deo rerum ratione improbabile est, Empedoclem in Ρeloponneso vel Attica morantem, natu iam provectiorem fuerit tum fere quinquagenarius , in hanc coloniam se contulisse, in quam circa idem tem pus multi eruditi homines, ut Herodotus Halicarnas

iis) Vid. Plutarch. de Isid. et Osirid. p. 383. Vol. VII, p. 5o6. i uo) Cf. quae de his dicemus f s.

63쪽

VITA ET STUDIIS.

45seus, Lysias Atheniensis, TisiaS SyracuSanus, se re ceperunt, ut literarum studiis vacarent δ* . Repugnant quidem huic testimonio alii dicentes, Empedo clem in Peloponnesum profectum ibi decessisse a ;sed quum Glaucus Empedocli aetate proximus fuerit, ejusque testimonium ab Apollodoro tacite probari videatur, mihi hujus auctoritas caeteris anteponenda videtur. Etiam pervagata illa et vetus opinio, Pythagoram ab Empedocle auditum esse, ad iter ejus in Italiam facile referenda eSt y q. Caeterum de ejus morte quae antiquitus ferrentur fabulae, modo retulimus. Harum aliae in Peloponneso, aliae in Sicilia eum mortuum faciunt; sed nihil certi de hoc ab antiquis proditum est. Timaeus

Ρrobabile dicit, Empedoclem curru prolapsum femur

laq) Vid. Clinton. Fasti Hellen. ad Olymp. 84 , p. 53, 55. Gestermann Gescii. d. Griecti. Beredsamh. p. 37 Sq. 1233 Diogenes Laert. VIII, 67, citatus Supra Dot. II 3, auctorem Secutus, ut Videtur, Timaeum, cujus Verba, modo prolata not. II 4, etsi non idem plane dicunt, tamen prope ad hanc sententiam accedunt. Timaeum de hoc Empedoclis itinere nullam fecisse mentionem, ex Apollodori et Diogenis silentio satis essici potest.

64쪽

DE EMPEDOCLIS

fregisse; nam si in Aetnam insiluisset, quomodo Sepulcrum ejus Megaris ostendi potuit Τ Αt quidni

cenotaphium in ejus memoriam eXStruere potuerunt λ*72 Hoc autem monumentum multo demum tempore post illius mortem constructum fuisse videtur; certe Timaeus nullum ejus Sepulcrum noVerat X a B.

Eidem a civibus suis Agrigenti statua posita, ανδριας εγκεκαλυμμιενος, ut retulit Hippobotus, id est, capite

operto; forta8Se, Credo, ut reconditam ejus sapientiam et obscura vitae fata Significarent; quae Statua, ut idem auctor est, postea Romam transportata et remoto Velamento ακαλυφος ante Curiam collocata est y 9.Ρictae illius imagines olim plures ferebantur δῖψ et etiam nunc quaedam eXStant, in Agrigentinorum numis expressae λδ

Perperam legi voluit το πίε no significat, ut recte interpretatur Menagius, immortalitatam bibit. 127) Ut animadvertit SturZ. P. 13 i. Quod vero idem loquitur de morati- metito ab amico Pausania illi posito , salsum esse supra arguimu not. 9 I. 128) Apud Diogen. Laext. VIII, 72 : ουδεν δε παραδοξον, τάφον αUTOυμη φαίνεοθαν ' μηδε γαρ αλλ- πολλῶν. i 29) Diogen. Laert. VIII, 72. Menagius ad h. l. p. 383 confert haec Plinii verba, de statuis nudis et velatis, L. XXXIV, 5: s Graeca res eSi nihil velare, at contra BOmana ac militaris, thoracas addere.' Quae huc nihil pertinent. Sturgius p. 333 putat, opertam fuisse Statuam, ut a tempestatis injuriis defenderetur. i 303 Diogenes t. l. γραπταὶ ι ἐν γαρ εἰσι τινες καὶ τυν περ νερονTU . ubi pro εἰσι π ές κτλ. e Sturgii conjectura scribendum videtur εἰκονες

ετι, καὶ νυν Tr.

65쪽

Haec de Empedoclis vita rebusque habuimus di cenda, quibus ordine enarratis, jam rectius iudicare poterimuS, quinam ejus magistri et disciplinae auctores fuerint; de quibus tam diversa et repugnantia sunt a Veteribus tradita, ut sine temporum luce in his plane halucinaremur. Nam alii ejus doctorem faciunt Ρythagoram, alii Anaxagoram, alii Xenophanem, alii Parmenidem, alii alios; in quibus recen sendis testes ordine citabimus. Antiquissimus horum est Alcidamas, Gorgiae discipulus, qui haec retulit δὴ ': κατοι τους αυτους χρό'νους Ζη να και 'Eμιπεδοκλεα ωοουσα lΠαρμενίδου,εὶ θ' υστερον απορορσω ' καὶ τον ψεν Ζηνωνα κατ' ἰδίαν φιλοσοφησα, τον Euιπεδοκλεα) 'Aναξαγορουδιακουσα και ΓΙυθ αγ ό ρ ου , και του μιεν τὴν σεμινοτητα λύσαι του τε βιου καὶ του σχηματος, του δε την φυσιολογιαν. i. e. BCirca idem tempus Zenonem et

Empedoclem Parmenidis auditores fuisse, deinde ab illo digressos alterum sua ratione philosophatum eSSe, alterum Vero, Empedoclem, ad Anaxagoran se applicavisse et Pythagoran, alterius physicam disciplinam, alterius vitae et consuetudinis gravita-s13u) Testis Diogen. Laert. Vi ΙΙ, b6: ' Ἀλκιδάμας ἐν πω φυσώκω φησί κτλAt Alcidamantis φυσικον a nullo memoratur; contra laudatur ejus μουσεῖον a scriptore certaminis Homeri et Hesiodi, in GrOnov. Thes. Anti. Gr. T. X. P. I 204, significatum ab Aristotele Rhetor. II, 3: unde docte et probabiliter Foss. de Gorgia Leoni. p. 17 conjecit, in Diogene reponendum esse ἐω πω μουσειω Vel εω πω μου κω. Vid. Fabric. Bibl. Gr. II, 26, 5 not.).

66쪽

DE EMPEDOCLIS

tem aemulatum.' Disertum sane testimonium; sunt autem in eo alia quae ConVeniunt, alia quae repugnant. Nam Empedoclem a Parmenide digressum ad Anaxagoram Simul et Pythagoram Se applicavisSe, id quam absurdum sit, quisque videt. Ambo enim hi totius fere seculi intervallo a se invicem distant. Sed

de Pythagora mox dicendum, si prius de reliquis

viderimus. Parmenidis aemulum et imitatorem fuisse Empedoclem, Theophrastus locuples testis alii que adfirmant ἔδδ; Anaxagora eum paullo minorem Datu fuisse, ex Aristotele et Simplicio supra demonstratum λδ ; cum Zenone denique tanquam aequali et aemulo saepius iungi solet δὴ S. Quocirca haeC, quum et temporibuS Conveniant et aliorum testimoniis firmetitur, non facile in suspicionem vocari POSSunt. Quaeratur autem, ubi eos audiverit 3 Parmenidem Eleaten putet quis ab Empedocle adolescente

Φησὶ ζηλωτην αυτον γενεσθαι καὶ - εν ποοῦς ποιημασι . . . EUdoeia P. 169 addit: υστερον δε τοῖς IIυθ αγορ-oοῦς. Sed teste Laertio haoc reserenda sunt ad Hermippi testimonium, quod statim deinceps assert. Vid. inferius notata. A Simplicio , qui Τheophrastum praesertim Sequitur appellatur item Παρμενίδου gr λ G ι α G τ η ς καὶ καὶ ET μαλλον Πυθαγορεί-. Phys. I, f 6 B. Olympiodor. Prooem. in Platon. Org. ουτος δε ὁ Παρμενίδης διδασκαλος ἐγενετο Eμπεδοκλεους , τουδιδαο καλου Γοργίου. Vid. Platon. Gorg. ed. Fin dei se . p. 603 sq. Suidas v. ' Eμπεδοκλ. dicit: ηκροασατο δε πρῶτου LI αρμενίδου, οέτ ος , ως φησι LIορφουριος ετ φιλοσοφ60 ἱστορια, εγένετο πω δικα. Vocabulum πω δικα accipiendum Platonico sensu, ut explicui in Parmenidis reli.

P. I 3 sq. Cf. praeterea Suidas in Παρμενίδης; Eudocia ibid. p. 36o. i 34) Vid. supra P. II. i 35) Ut apud Suidam in Μελτος et Παρμ/ωίδης; Aristotelem in serius

67쪽

VITA ET STUDIIS.

49 auditum esse in Italia; potuit sane; quamquam id ProrSus in Certum. Anaxagoras Vero Athenis coepit philosophiam docere inde ab Olympiade fere 81 λῖβ; eodemque circiter tempore Parmenides cum familiari suo Zenone Athenas venit, ubi inter familiares de Veritate et Datura disseruit δὴ p. Atque in idem fere tempus incidere videtur iter ab Empedocle per Grae- Ciam SusCeptum. Ergo non improbabile, per ipsum illud tempus tres illos viros Athenis ab eo auditos

esse λ 3 8.

Quod autem de Pythagora narratur, hunC Simul cum Anaxagora ab Empedocle auditum CSSE, ejusmodi temporum confusio si in seriorum aliquo minus sit miranda δ δ', in Alcidamatite vix ferri posse videtur. Diogeni potius, aut quem ille testem SeCu-tuS Sit, istum errorem attribuendum puto; Alcidamantem pro IIυθαγοραν dixisse τους αμιφὶ Πυθαγρραν, Ρythagoreos, similiter ut Neanthes, Hermippus et Simplicius, aut hoc voluisse, Empedoclem Pytha

136) Archonte Callia. Vid. Schaubacti. Ana Xag. fragm. P. I 4 sq. 13 ) Vid. Parmenid. rei L P. 4, 8, meae edit. i 38) Eadem fere opinio videtur Clintoni Fast. IIcll. ad Ol. 8I, I. P. 47. 139 Sic Eusebius Praep. Eu. XIV, p. 7o7), Syncestus Chron. P. 90, so3), Michael Glycas Armat. Τ. II , P. 202 B), Eudocia Vi0l. p. 367) Doudubitant Pythagoram cum Anaxagora et aliis hujus aetatis comPonere.

68쪽

DE EMPEDOCLIS

Quod ad hos versus attinet, eOS ad Pythagoram SpeCtasSe DOn manifesto apparet; alii Veterum, ut Diogenes addit, Parmenidem significari voluerunt; licet vero ad Pythagoram spectent, inde tamen estici non poteSt, Empedoclem ipsum illum vidisse. Ut vero Timaeus eum Ρythagorae auditorem haberet, eo factum Credo, non quod Empedoclis tempora non DOSSet, Sed quod Pythagoram seriorem faceret quam revera fuit; similiter idem historicus peccavit in Xenophane, qui Pythagorae proximus fuit, quem ille Hieronis Syracusani tempore vixisse Scripsit, etsi multo ante floruisset y- Nihil autem pervulgatius quam iste error, quo factum ut Pythagorae aetatem per tria fere hominum secula extenderint. E Pythagoreis Empedocli aequalis fere fuit Philolaus; etiam hunc, ut et Lysidem et Archytam, inter Pythagorae asseclas

numerarunt. i o) Diogen. Laert. VIII, 54. Locus memoratus in Τimaei fragm. ed.

Coelier. p. 2I7. Verba autem καθια καὶ IIλάxois haud dubie a Diogene inserta sunt, quemadmodum paullo post, relato Neanthis testimonio, addit: εο αυτο καὶ IIλαε α ψωσὶ παθεῖν, καὶ γαρ καὶ Τουτον κωλυθῆναι.

Versus illos ad Pythagoram reserunt quoque Porphyrius Vit. Pyth. * 30. Iamblichus ibid. j 67 Reliqui, qui Timaei opinioni adstipulantur, parum addunt auctoritatis. Diogenes Laert. VIII, 5o, dicit: κατά τινας Πυθαγορου δήκουσεν. intertios etiam sunt Eudocia Viol. p. I 69; Tretetes Chiliad. II, 902; Scb0l. Hermog. p. 383; 0xigenes Philosoph. c. 3; a Sturg. citi. i 40 I eligi in Xenophanis Coloph. rell. p. 2-7.

69쪽

VITA ET STUDIIS

Empedocles audiverit, Neanthes non dixit, ut Diogenes notat. ISta autem narratio, Pythagoreorum

doctrinam ab illis per furtum divulgatam, ideoque iPSOS Sodalitio exclusos esse δμὴ, quam futilis sit habenda, ex hoc judicari potest, quod Empedoclis et Philolai aetate Pythagoreorum instituta et placita DonampliuS ArCana erant, et quod, mortuo Pythagora δ' ', sodales dispersi et sodalitii jura sublata sunt: ergo Ubi nullus erat communis consessus, exCludi Demopotuit. Fabulae hae sunt, natae, ut mihi videtur, e P0Steriorum Pythagoristarum cerebro, qui studiose operam dare solebant, ut Pythagoricam disciplinam mySteriorum nebula involverent, quo facilius hac quasi Sanctitatis specie suam nuditatem levitatemque tege rent. Quae quidem commenta tantum abest ut d NO-rum illorum scriptorum auctoritate falciantiar, ut

p0tius indicio sint, illos temere interdum fabulis credidisse; qua de re uterque jam a gravissimis his

04n Vid. Diogen. VIII, 55, et Eudoc. P. I 69. 43) Explosa liaec jam ab aliis. Vid Hartes. in Fabricii Bibl. Gr. Vol. I, p. 8io et 863 Dot. w; imprimis Vero Boech h. Philol. p. I 5 sqq. 044 Quod accidit brevi post incendium Cyloniorum, qu0d factum eci

Don multo post Olymp. HI

70쪽

DE EMPEDOCLIS

toricis reprehensus est. Illud tamen his fabulis iti- dicatur, Empedoclem primum habitum CSSO Eποπριον, qui Pythagorica placita carmine exposuerit et latius divulgaverit λ s.

Alii illum non ipsius Pythagorae, Sed Tela agi S, qui hujus filius et successor habetur, auditorem dixere A qq. Sed auctores, qui id prodiderunt, ignoti

sunt aut parum locupletes, et Tel augeS, CujuS UOmen Satis ObSCurum, antiquior certe fuit; idem quippe ab aliis Xenophanis magister habitus δ' p. Quocii Ca istud testimonium parum valet; et versiculus ab Hip-Ρ0boto quodam prolatus, quo Empedocles Tel augencompellasse dicitur, parum addit fidei ἔμ'. Neque pluris aestimandum est Suidae testimonium, qui munifestum dicit, Archyta in Tarentinum illius docto

rem fuisse ἔμ9: Dam ut superiores illi a D liquiores

Empedocle, ita hic multo minor Datu fuit, quippe Platoni aequalis, nisi quis forte hunc quoque Py

thagorae auditorem facere Velit. Telaugis vero quae

fertur epistolam , qua B r o D t i in i et Hippasi, aequalium Pythagorae Vel, ut quidam volunt, illo

i 45 Ita Horatii Schol. in Epist. I, I 2, 2o: n Empedocles Agrigentinu Smulta, quae ad Pythagoricam sectam pertinent, metro et versibus tradidit 'Similiter intolligit Lommat Zscli, Weisti. d. Emped. P. I 6. 146 Diogen. Laei t VIII, 43: Tqηλαυγης. . . ος καὶ δ δἐξ ατο τον πατερα καὶ καTα τινας Eμπεδοκλεους καθηγησατο. Suidas in 'E ιμπεδοκλῆς. Theodoret. Therap. Serm. II. Τ. IV, p. 489 Ι . Paris. Euseb. Praep. Eu. X, 14, Ρ .5o4 C. Tetetres iutius Putavit, utrumque videlicet conjungere, Chil. II, 902: hi δ' oυτος, inquit, που IIυθαγορου ιμαθητὴς καὶ τηλαυγους υστερως.

SEARCH

MENU NAVIGATION