D. Dionysii Carthusiani In omnes beati Pauli epistolas commentaria. Cui quidem in componendis enarrandisque sacrarum literarum libris, si singula spectes pari ingenio dexteritateque vix alter successit

발행: 1542년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

D duplicem portionem in haereditate. Ius autem primogenitu rae,& dignitas sacerdoti j,spirituale sunt bonum. Ideo Esau id

vendendo,incidit in symoniam:no tamen Iacob,quonia proprie non emit ea ,sed sui vexationem redemit,quoniam ex Ordinatione diuina ei debebatur primogenita. Itaq, non sit aliquis vestrum fornicator aut prophanus ut Esau. Scitote i

quoniam o postea reuersus de agro,& Iacob iam benedicto. cupiens Esau Haereditare id est, haereditarie possidere cis .ij νςi sumςrς Benedissionem Isaac, Reprobatus est a deo de V ab impetratione benedictionis prohibitus.Verutamen in G nesi legitur Isaac benedixisse Esau filio suo, sed non benedi- E ctione primogeniturae,quam Esau primo & principaliter postulauit, Non enim inuenit paenitentiae locum ad recuperandum amissam benedictionem, Q iuanquam eum lachrymis Ἀνquisisset eam id est , poenitentiae veniam seu benedictionem. Non enim ex amore iusticiae, vel vera contritione profluxς- runt lachrymae illae,sed ex temporalis damni moerore,vel in- L. ΜM. 9. dyg0 xi e siue rancore. simili modo de Antiocho scribatur,x ui. i, O -bat scelostus dominum, a quo non esset misericordiam

consequuturus. Neminem tamen deus repellit, si recta intentione conuertatur ad eum. Quis enim inuocauit deum,& despexit eum 3πιDeinde assignat Apostolus rationem, cur nutu

has deesse debet gratiae dei. eo quod noua lex sit lex pietatis,

amoris,& gratiae. Vetus autem lex erat lex timoris, rigoris &s mortis. Non enim accesssis ad trassabilem .i .palpabilem Et accessibiIem motu corporeo, Ignem qualis fuit ignis ardens in monte Sinai tempore dationis legis antiquae . Nec accessistis, Et ad Turbinem .i. ventum vehementem, qui fit cum grandine Sc pluvia, Et caliginem . i. ignis tenebrositatem, de Procellam .i. ingentem tempestatem, Et subinsonisum qualis audiebatur in monte sinai, Et vocem uerbo/rum . i. vocem angeli loquentis cum Moyse. De his nanque legitur, Coeperunt audiri tonitrua.& micare sulfura , &nu- , bes densissima operuit montem:es angor quoque Duccinae v '- hementius perstrepebat, totusque mons Sinai fumigabyt. In

bis quippe terribilibus data est letx, ad significandum eius ri-- gorem, Quam procellam & vocem i audierunt videlicet filij Israel perterriti, Eaecusaueruntse suam infirmitatuas ando Ne cis feret u bum immediate ab angelo, loquent

742쪽

queiste in persona dei,sed a Mose,dicentes, Loquere tu nobis Trad. 11:& audiemus. Non loquatur nobis dominus, ne forte moria- Λmur. Quid enim est omnis caro, ut audiat vocem dei loquentis de medio ignisZIdeo subditur. Non enim portabant . i. sustinere & audire non poterant Qtiod dicebatur . i. verbum angeli cum Moyse terribiliter loquentis. Et fi besia tetigerie montem,lapidabitur . i. hoc quoque dictum fuit adeo per a

gelum , & per Moysen ad populum, quod si bestia tetigerit

montem Sinai transeundo ultra terminum praefixum,lapidibus obrueretur . Hoc dictum fuit etiam de hominibus. Et ita terribile erat quod uidebatur in monte Sina. Moyses dixit, Exo. U.

Exterritus sum corde Et tremebundus in corpore. Multo magis alij formidabant. Hoc Moyses non legitur dixisse , in datione legis , sed in visione rubi ardentis ostendit se territum, Babscondendo faciem sitam, quoniam non audebat respicere contra dominum. Per ista ostendit Apostolus quod non su- Exod.;:mus sub lege timoris,sed amoris & gratiae: ideo gratia nobis parata est. Unde subiungitur, sed accesssis per baptismaris susceptionem, Ad Sion montem .i.ecclesiam militantem, deum in alto contemplantem.Sion enim interpretatur specu- Iatio. Ecclesia vero mons dicitur propter vitae & gratiae emianentiam. Accessistis quoque Peripem, Et ad ciuitatem dei

uiuentis,Hierusalem coelestem . i. ecclesiam triumphantem, Et multorum milium angelorem frequentiam .i. frequentem

multitudinem. Nunc enim speratis pertingere ad societatem angelorum,qui pene innumerabiles sunt:iuxta illud. Milia mi Clium ministrabant ei, & decies milies centena milia assistebat Daniel. . ei. Et Iob,Nunquid est numerus militum eius, de super quem Iob.21. non surgit lumen ipsius, Et ad ecclesiam primitivorum, ia est, .congregationem & societatem Apostolorum, & aliorum qui primo crediderunt in Christum, Qui conscripti sunt in coelis, id est. in libro vitae quatenus ad coelestem gloriam perduc 1- . . tur. Quemadmodum dixit eis saluator, Gaudete &exultate, M.t. Io.. quia nomina vestra scripta sunt inc lis . Accessistis quoque per fidem & charitatem, Et ad iudicem omnium deum, ad est, ad deum patrem, cui ex propria authoritate primarie competit iudicare. Vnde ait saluator Ego non iudico quenquam,

est qui quaerat & iudicer. Tame prosecutio iudicii collata est ciChristo homini,& spiritum iustorum perfectorum,id est, ad' spiritum

743쪽

D spiritiun sanctum , qui facit atque inhabitat iustos & perse

Mos.tanquam familiasis cum eis, Et testamenti noui medias

rem iesum id est, ad Christum filium dei qui est medius dator euangelicae legis, inter deum triuitatem & homines medians, pacem Vie faciens, Et sanguinis aspersionem hoc est, ad participationem efficacia', seu tructus ac meriti sanguinis

Christi, per quem mundamur a poena & culpa in baptismo, . in quo aspergimur merito sanguinis Christi, id est, infusione

gratiae. Aspersionem inquam, Helius loquentem quam loquiatur effusio languinis sanguis enim Christi clamat &efficit pacem ac veniam. Sanguis vero Abel vindictam & da- nationem. Videte ne recusetis loquentem id est, ne Christa - in Evangelio vos ex hortantem audire spernatis. Si enim id

est . quia illi rebelles Iudaei Non effugerunt debitam poenam Recusantes id est, audire contemnentes. Eum qui super' terram loquebatur eis, id est , Moysen vel angelum loquen:ε in monte Sinai, Hulto magis nos qui de melis loquentem nobis id est, Christum in coelo lain residentem , dc nobis in Evang. loquentem, Avertimus id est , per inobedientiam a cordibus nostris repellimus, Non euademus poenas condignas, Evid. io. cuius Christi Vox id est, potestas de sermo muit terram id est,montem sinat,qui tremere videbatur Tune cum lex dabatur. Vox esti in angeli mouentis tunc terram , dicitur vox

Christi,quoniam in persona dei, & per consequens in pers na Christi loquebatur, cum ipse sit verus deus. Vnde de ipse

I mr . ait. Creditis in deum ,&in ine credite, Nune autem id est, F pro tempore noui testamenti, Christus Repromittit, dicens, Aggaei.1. Adhuc femeι praeter id scilicet quod ante feci in monte si-nai,hoc est, in primo meo aduentu. Et ego movebo non solum di tu. 27. terram quae mota est tempore passionis. Sed o caelum aε- reu. Mod insolito more motum est angelis tempore natiui- cx. tatis Caristi apparentibus , & nouo sydere radiante de coelo. Asso r. Christo quoque cum sanctis innumerabilibus ascendente in - callim. Q iemadmodum autem permotum terrae intelligi potest motio & admiratio bominum,sic per motum coeli intelligi potest ascenuis atque descensus, 3c admiratio angelorum, qui in pruno Christi aduentu frequenter apparuerunt,&v FD-sy- ne menter mirati sunt de mysteriis Christi, dicentes in asce

744쪽

ris 3 EDeindeex ponit quaedam verba aut horitatis industri A od autem adlhuc semel dicit id est,per hoc quod Prophe- an . .

ta haec duo connectit, adhuc, & semel Declarat mobilium id est, variabilium rerum , scilicet elementorum de orbium, Translationem hoc est, corruptionem, quantum ad statum , de formas quasdam accidentales seu transmutationem in meliorem statum, Tanquam factorum id est, a deo creatorum , Idcirco cum sint a deo creata possunt ab eo transferri in alium statum . Quod erit in die iudicij, Vt maneant ea quae sunt immobilia id est, haec eadem in melius transmuta- Ual. 1ο.ha, in aeternum perseuerent , Ouia post diem iudici j cessabit generatio& corruetio in rebus corporeis. vel sic, Quod aute adhuc semel,dicit, id est, per hoc quod de tempore gratiae loquitur declarat mobilium transsationem, id est, caerimonialium veteris legis cessationem tanquam factorum, id est, quasi ad tempus institutorum a deo, non ut semper durarent , Ut maneant ea quae sunt immobilia, id est , status ,ritus , & sacramenta nouae legis usque ad finem seculi perseuerent. Itaque regnum immobile id est . coeleste suscipientes modo in spe, suscepturi illud in re Habemur gratiam gratum facientem, Per quam ferviamus obseruando praecepta, Placentes deo id est, opera meritoria perpetrantes. serviamus, inquam cum metu inquantum est dominus, Et reuerentia id est, veneratione amorosa , inquantum est pater noster.Vnde conqueritur apud Malachiam. Filius hono- Halaea: rat patrem,& seruus timet dominum suum. si ergo pater ego Clam , ubi est honor meus t Et si dominus ego sum, ubi est timor meus S sic ergo seruire debemus. Cu ius ratio subinsertur, Etenim deur noster ignis consumens est similis igni deum ranti. Deus enim peccatores consumit de cruciat. Eiecios vero calore amoris incendit, atque a fecibus criminum purgat Hoe est , quod in Deuteronomio inducitur, Cave ne obli- Deia. . viscaris pacti dom ini dei tui i, quoniam dominus deus tuus ignis consumens est,deus aemulator. Ex quo innotescit, quod ad literam loquitur de consumptione impiorum Per pCenas.

Quemadmodum in propheta Esaia scribitur, Ardens furor Ua.io. eius,& grauis ad portandum:

745쪽

ibidem.

D Cap. xiii. charitas fraternitatis maneat in uobis.

X hoe loco usque ad finem epistolae ponit Apostolus moralia documenta, charitas fraternitatie id est,fraterna seu proximorum dilectio Haneae in uobis. Qiri enim diligit proximum, legem impleuit. Vnde & Petrus iubet, Ante omnia mutua charitatem in vobis continuo habentes,quoniam charitas operit multitudinem peccatorum Et hospitalitatem nolite obli/uisci sed eam pro viribus exercete.Sicut & Petrus hortatur.

Hospitales inuicem sine murmuratione,ne Christus in die iudicii vobis improperet, Hospes fui ,& non collegistis me. Per hanc enim hospitalitatem , quae est actus cn aritatis 3c misericordiae, placuerunt deo Quidam videlicet Abrahain Jc Loth, Angelis bospitio receptis, ut fertur in Genesi,Angeli nanque in specie hominum eis apparuerunt , unde& primo putabant eos homines esse. Quod patet, quoniam corporale refectione parauerat eis. Ex quisus da tamen indiciis videbatur eis esse homines sancti,in quibus deus honoraretur. Propter quod adorauerunt eos. Postmodum vero cognouerunt. quod angeli essent. Hementote vinctorum id est , captis su cum te,necessaria ministrando, auxilium impendendo Tan/quam simul uincti id est . in carcere corporis huius detenti. Vel tanquam simul vincti,id est, sic ac si essetis vincti cu eis,3c sicut vobis fieri velletis.sic vincti essetis. Mementote qu-k que Et laborantium id est,pauperum & infirmorum, infirmitatibus de laboribus fatigatorum. ut eos repaulatis Tan/quam ita ipsi in corpore morantes id est, corporales necessitates quotidie ientientes. Per quod experti estis quid illis necessarium sit. Honorabile eonnubium id est, honestuis matrimo- nium sit In omnibus vobis coniugatis,ut tria bona matrimo-mj inueniantur in vobis,videlicet fides proles & sacramentu. Et thorus immaculatus id est,non nisi legitimὰ copulati co- dormiunt, Forniculores enim simplici fornicatione Etas ' ultera, nisi poeniteant, Iudicaste deus iudicio reprobati nis aeternae. Ex quibus constat,quod actus matrimonialis pos sit esse sine peccato, Et quod fornicatio simplex sit peccatum mortale. Sint mores id est,actus x vita vestra sine auaritia Auam

746쪽

Ruaro enim nihil est scelestius. Et, Radix omnium malorum Σαlἰ. Is est cupiditas, contenti praesentibus id est bonis iam habitis, Α . .

ut non studeatis cumulare superfluar i ed habentes victum, & ι .rim. s. quibus tegamur, contenti simus. Ipse enim dominus Dixit Ibidem. in lib. Iosue . Quod ad literani dicitur ipsi Iosuae, moraliter Iosue.I. autem unicuique in deo 1 peranti. Non te aeseram quin tibi necessaria tribuam, Neque derelinquam in aduersis. Hoc &Christus in Evang.ait,scit pater vester, quia his omnibus indigetis.Cuaerite ergo primum regnum dei, & haec omnia ad- Hari. Giicientur vobis Ita ut coonfidenser dicamus singuli illud Psal. N.Lii . Dominus mibi adiutor ese non timebo quid faciat mihi homo qua- Roma. 8.uis rapiat mea. Si enim deus pro nobis,quis contra nos8 Nam etsi perm ittat nos tribulari , expoliari , siue occidi, hoc facit - . . propter mρ ius commodum nostriani & gloriam ampliorem. Idcirco debemus nos eius dispositioni confidenter commit- Ctere. Hem sole praepositorum uesrorum apostoloriam Sc di scipulorum,seu successorum eorum,.Qsti uobis Iocuti sunt vere hum dei quorum intuenter id est,cOsiderantes Exitum conuersa. tionis id est,finem de passionem qua vitam hanc terminaue- 'runt. Vel exitum conuersationis id est,conuersationem ad alios imitamini fidem ut sitiis parati mori pro fide , tanquam fideliter agatis ut is si. Sic autem in Christo sperandu est. Naresus christus heri o hodie. ipse o in saeculia id est, Christus Fruit.

qui fuit adiutor praecedentium sanctorum,est adiutor & posterorum,omniumque qui usque ad finem mundi in ipso speraboni. Vel per has disserentias temporis designatur aeterni- 2tas Christi secundum diuinitale. Quemadmodum&alibi d- eitur Gratia vobis ab eo qui est,& qui erat,& qui veturus est. Natti

Deinde docet vitare magistros tallaces, in cathedra pe- col.I. stilentia sedentes. Doctrinis uariis id est,a sacra scriptura div a M.f. uersis ac disinis, Et peregrinis.id est,extraneis, Nolite abduci ροα fide catholica. Ne quis vos.decipiat per inanem philoso phiam aut falsam scripturarum interpretationem, vel simili modo et Optimum es enim gratia id est,per gratiam gratificantem Stabiliri cor id est,ammam confirmari in deo. Quoniam gratia ista est ommum opertim meritoriors principium,sicut natura principium est operationum naturalium. Idcirco per gratiam vitantur errore. ac haereses. Et tanto perfectius bona .ri T aguntur

747쪽

D aguntur ac mala vitantur, quanto amplius cor in gratia sta' bilitur. Optimu ergo est gratia stabiliri cor. Nύescis . l.no' superfluitate ciborum, vel non discretione escarum secundsi legem quonia esce secundu lege licitae non magis conferunt gratia quam illicitae. Ideo subditur, inue escae No profuersia1pit Itualiter Ambulantibus in eis id est, gulosis vel obseruatoribus legis, quantum ad esum quarundam esearum, Maliarum euitationem . Talia enim caerimonialia tempore noui testamenti morti sera sunt, nec propria virtute gratiam' conferebant etiam tempore veteris legis. Habemus enim ala Roma.3. tare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo desera

uiues Altare istud intelligi potest corpus Christi, vel crux E in qua Christus oblatus est , vel materiale altare ecclesiae. . De corpore autem Christi, vel de altari & cruce, id est, de sacrificio oblato in altari materiali, in quo Christus quotidie immolatur. Vel in cruce, in qua oblatus est semel, non et habent potestatem id est, licentiam manducandi , qui ta bernaculo deseruiunt ,id est, cultui veteris testamenti, seu

obseruat ionibus legalibus, quae fiebant in tabernaculo de. diti sunt, volentes obseruare legalia simul cum euangelio: Tales enim censentur haeretici, ideo sacramentum corporis Christi manducare non possunt. Vnde constat, quod escae t l ' legales non prosunt , sed optimum sit gratia stabiliri cor,

quod fit in participatione corporis Christi . G Quod deinde probat Apostolus per allegoriam veteris testamenti seu F figuram huius rei significatiuam' reum enim animalium dic stilicet hirci & vituli , qui in die expiationis offerebantur solenniter intra castra, Infertur Ianguis pro peream hi fam. nuper pontificem. Horum quippe animalium sanguinem iu-

.:.- - Σ tulit summus sacerdos in sancta sanctorum, Horum quoque animalium corpora id est,carnes oblatae cremantur extra ca/pra Non enim licuit alicui his carnibus vesti. Quoniam pro peccato pontificis erant animalia ista oblata , propter quod

carnes eorum comburebantur omnino extra castra. Eporro

hircus de vitillus praefigurauerunt Christum pro nostris peccatis oblatum,& similitudine carnis peccati indutum. Quod . vero pontifex tulit sanguinem illorum animalium intra iam

laniarum, signauit, quod per sanguinem Christi patefactus

748쪽

factus est aditus regni coelorum. Combustio autem corpo- Λrum praefigurauit, quod Christus ςxtra portam pateretur. Sed quod sacerdotes vesci non poterant carnibus illis, significauit quod Iudaei legalibus inhaerentes, & tabernaculo desertilentes non habent potestatem edendi de altari nostro, uti delices participando corpus & sanguinem Christi, propter quod declarandum introduxit Apostolus hanc figuram legalem. Propter quod id est , quia corpora animalium illorum cremebantur extra castra, idcirco ut figuratum corresponderet figurae, Et Iesus ut sanctificaret id est, a peccato purgare gratiamque conserret, Per suum sanguinem id est, precio sanguinis sui populum id est, genus humanum, Extra pom viam Hierusalem . Passus est scilicet in loco Caluariae. Nunc tamen locus ille intra Hierusalem reaedificatam includitur. Har IsrExeamus ervo gressibus mentis, videlicet credendo ac di- LVc ligendo, Ad eum extra castra id est, extra propria corpora, i η i Mea spiritualiter mortificando . Qui enim sunt Christi, car- οεἰσι nem si iam crucifixerunt cum vitiis de concupiscentiis . Et, Rma p. g in carne sunt deo placere non possunt, Improperium eius portanter id est, passioni eius nos conformantes, de crucem nostram quotidie post ipsum baiulantes , patiendo li- . benter pro Christi amore, omnia dura atque aduersa. Non enim habemus his id est, in seculo, vel corpore isto mortali. Hanentem riuitatem id est, stabilem mansionem. Ve- clox nanque est depositio tabernaculi nostri, & nee diem sci- Pectimus nec horam. Quemadmodum scriptum est Nescio qua- diu subsistam, de si post modicum tollat me factor meus. Et rursus alibi, Dies nostri quasi umbra super terram , & nulla est mora. sed futuram ici est, coelestem ciuitatem , ac Patriam beatorum, Inquirimur De quo in Apocalνpsi legitur, v Cillitas non eget sole nem luna. Nam clarita dei illuminabit eam,& lucerna eius est agnus. per ipsum ergo id est,qu tenus ad hanc ciuitatem futuram perducamur , per ipsum Christum mediatorem, aduocatum , atque pontificem n striina offeramus bestiam laudis id est, orationem deuotam, obedientii prompta,&diuini nominis laudationem, Semper id est, ni hora couenienti ac debita Deo trinitati, qui ait in ps r. 'Psalmo, Sacrificium laudis honorificabit me. De tali sacri- re lite 4 ii ficio

749쪽

D ficio scriptum est & alibi , salutare sacrificium est attendere mandatis, &discedere ab omni iniquitate. Qid autem di- m. so. cat hostiam laudis, declarat. Id es fructum hoc est, sermonem nostrorum Labiorum costentium nomini eius id est .lauoste. i . dantium deum. Quemadmodum in Propheta legitur , Tolvat.ios. lite vobiscum verba,& dicite ei, Reddemus vitulos labiorum nostrorsi. Et in Pialmo, Confitebor domino nimis in ore meo. Beneficentis autem hoc est,t iberal itatis & bonae operationis in alios Et communionis id est , charitatiu. e communicati nis bonorum vestrorum spiritualium. Nolite obliuisci sed opere exercete. Talibus enim hostiis id est.operibus ad dei ho- E norem exhibitis promeretur id est , pro praemio acquiritur. M. io. Deus cum sint opera meritoria vitae a ternae. obedite praeps suis id est .praelatis ac si perioribus Vesris CBristi vicariis, eorum praecepta seruando. Et subiacete illis reuerentiam ex-

hibendo. Ait enim salvator suis vicariis, Qui vos audit, meaiidit:&qui vos spernit,me spernit. Ipsi enim pervi ilant id est de vestra salute soli icit i sunt, Quasi rationem pro animabar vestris reddituri Christo Vt eum gaudio Me faciant id est , laetanter pro vobis peruigilent aspicientes se non inaniter desu- dare pro vobis, sed de vestro profectu gratulentur c Maxima 'r' quippe eonislatio boni praelati, est digna conuersatio subditorum, prout Ioannes in tertia sua testatur Canonica, Mai

s rem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Hoe enim expedit vobi; id est, in hac mU sedientia & subiectione salus vestra consistit. Melior nanque - g 'i' est obedietia quam vectimae:& auscultare magis,quam Offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Cum gaudio ergo hoc faciunt. Et non gementes id est, no desolati propter rebellionem ,& ingratitudinem vestram. 2Ds. Orate ro nobis Ecce Paulus confirmatus in gratia, petit ab inferioribus orationis suffragiam . Nemo ergo adeo magnus aut sanctus sit in propriis oculis, ut spernat aut negligat petere orationis auxilium a proximis seu subiems . Ginsuperina uisestat apostolus se esse capacem effemis orationis aliorum. confidimus enim in domino, Rila id est, quod M. aram conscientiam habemra id inse nullo reccaao,praesertam

750쪽

mortali nobis conscii sumus In omnibus locis, horis,& A

causis Bene uoIentes conuersari id est laudabiliter vivere, I .cor. 4. 'neminem decipiendo Amplius autem deprecor vos hoc facere

id est , pro nobis orare, Quo celerius re hi uar uobus id est,

ut cito permittat redire ad vos, ad vestram utilitatem. Deus antem pacis amator ac dator. Qui educit de mortuis id est, de morte suscitauit, Pastorem magnum omnium id est, Christo in summum, principein lite pastorum homi- I. petri. s. num humilium . innocentium & electoriam. De quibus ait, Dan.io. Animam meam pono pro ovibus meis. Et ad pctrum , Pa- Ioan.2I.

sce inquit oues meas. facti sunt oues , In sanguine te/stamenti interni. id est, per meritum effusionis sanguinis Christi, ino sanguine confirmatum est nouum test amentum , quod appellatur aeternum, quoniam aliud ei non suc- B

cedit.&quia a tern . bona promittit Dominus nosser Iesus

christas aptet id est, ver gratiam expeditos Vor faciat In omni bono, id est, in coῖitatione pura, locutione vera , operatione de passione , iancta & recta, Paciens in uobis id est dans vobis gratiam agendi id Quod placeat coram se id est suae iustiti e sit acceptum. Ipse enim Operatur in nobis, de velle de perficere. Et omnia opera nostra miIip. t. operatur in nobis, fac iatque hoc Per chrisum Iesum id est. Esaiae.1 c. merito CEristi, per quem omnia diuina nobis charismata coferuntur. cui es gloria in secula seculorum id est, sine fine. Amen.Rogo autem v is fratres ut sufferatis id est,ut grata ter ac patienter audiatis Verbum solatii id est, epistolam hane solatiosam & consolatoriam Etenim p rpaucis id est, valde C breui sermone Scripsi uobis respectu sententiarum quae in bac continentur epistola, cognoscite fratrem nostrum Timo/steum dimissum a carcere , in quo dudum vinctus iacebat, cum quo si celerius id est, festinanter Venerit ad me Videbo uot visitando vos cum eo, si deus sic dederit Sa- Iutate omnes praepositos id est , praelatos Vesros o omnes fan s.ctor id est, viros perfectos inter vos existentes. Ex hoc eli- Αθ. iscitur , quod praesentem epistolam scripsit communitati , seu inferioribus, non rectoribus, quia fortassis non indigebant. Salutant uos id est , beatitudinem vobis dicunt & optant omnes Fratres id est, Christiani. De Italia cuius me-

Z iii tropolis

SEARCH

MENU NAVIGATION