I.E.R.D. Caroli Augusti Salesij Tulliani ... De vita et rebus gestis serui dei eximiæ sanctitatis viri, patris ac patrui sui, Francisci Salesii, episcopi et principis Gebennensis. Libri decem

발행: 1634년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ea es quae apud Fremiotam Totis Heduorum puella occubuit. Atque hi sunt, quos Magno Praesuli Geneuensi Syonnasia se tres peperit, Delix tam illustri prole mulier , sed uno Francisco

omni laude maiori scelicissima. Fuit autem illa Christiana char, late praestans, in pauperes beneficentissima, omnibus chara, de qua post obitum testimonium cius Confessarius reddidit peccauisse nunquam mortaliter,ac denique Mulier fortis,cuius procul& de ultimis finibus pretium sit. Haec vero post aliquot dies adroishicri Prem totam sanctus Episcopus scripsit. Sed, o Deus i Charissima G- 'ti filia numquid in omnibus ih per omnia adoranda est suprema illa prouidentia , cuius sancti boni &prorsus amabiles sunt eis

eius3 Et ecce placuit ei ex hoc misero mundo optimam nos frani decliaristiniam Matrem educcre, ut collocet eam uti spero securissime iuxta se, dc ad manum dexteram suam. Confiteamur o fi lia, Confiteamur Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordiacius, Omnes voluntates citis iustae sunt de d creta aequa, semper beneplacitum eius sanctum est&iudiciacius amabilia. Quod ad me attinet, fateor me hanc valde sentire separationem, haec enim debet esse infirmitatis meae Consessio, post eam quam de diuina bonitate iaci, tranquillus tamen suit hic sensus quamuis acutus, dixi enim cum Davide. Obmutui Domine,& non aperui os meum,quoniam tu fecisti. Procul dubio,absque eo exclamassem,olici lub hoc ictu: sed minime mihi videtur clamare me audere, & sub illius paternae manus ictibus,

quam reuera ex suae bonitatis gratia tenere a iuuentute mea

amare didici, vel minimae offensae indicium exhibere. Et haec V ir Maximus. Interea Fremiolia optima rerum suarum dispositione facta valedixit suis omnibus,ac in Sabaudiam cum filiabus Sabao AE. Maria Amata, dc Francisca , quae postea Baroni Tholongconio nupsit, necnon Carolaea Breschardia venit , quarto Calendas Aprilis, quam tamen Benignus Frem totius Pater de eo discessu incessissimus hac ad Gebennensem Praesule Epistola leui quan

uis pondere onerauit.Pluribus lachrymis, inquit, Domine notata deberet ene haec charta, quam caracteribus. Quandoquidem abit filia mea in qua maiorem, quantum huius mundi est consolationis meae dc miserae meae senectutis quietis partem collincaucram,abit inquam, & me Patrem absque filiis linquit. Tuo tamen exemplo Domine,qui ex Matris tuet obitu constans adco

362쪽

Liber Septimus. 3 3ia firmum cepissi decretum,ad voluntatem Dei, determino me, de conformis esse volo ciusdem magni Dei placito, Filiam meam in obsequium suum vult in hoc mundo, ut eam per hanc viam in aeternam suam gloriam perducat. Ostendo me filiam meam cinninentis suae S conscientiς tranquillitate magis amare quam pro. prios meos affectas. Abit ergo ut consecret se Deo, sed hac ob ilricta lege ut nunquam Patris illius, qui eam tam chare tenC- rc amauit, obliviscatur. Duo pignora secum ducit,quorum unum Beatum existimo,quandoquidem in benedictam familiam tuam ingreditur,vellem alterum nobis conseruaret, fit ij sui eam quam habere bonus Pater debet curam habebo , donec in hac me lochrymarii miscriarum valle esse Deus volet: Tu vero Deum mihi precibus redde propitium, & tuum seruum humillimum amare perge Fremio m. Magna perfudit Salesium consolatio- ς, - ne Fremiotae aduentus , quae statim de formanda Congrega- is Fremi tiuncula in qua Religionis in morem Deo famularetur delibe- ratione capta , uniuersam variis & diuersis rumoribus impicuit firmanda Ciuitatem, traxit autem fauente piis coeptis Deo solidissimi 5: S

paterni puellam ingenij in suas partes Iacobinam Fab ram, Magni Antonij Fabri supremi Sabaudiae Praesidis filiam,& iam Carolaea Breschardia eius erat. Hae tres virilis animi foeminae octauo Idus Iunij concurrentibus Dominica Trinitatis, S festo Diui Mitium Claudij, Religiosae vitae Directore Salesio probationem acturae in Domiam quam Porticum vocant, Hcnricae Flocardae Francis ci V talionis Pessiani coniugis ad Suburbium Lapicidinanum, qua imis had Caphicinos itur,emergitque e lacu Titius, intrarunt. Erexerat eis aram Salesius, ad quam eo die celebrauit solemniter sacram-Que habuit ad eas hortationem. Non mora aliae piae puellae sese socias reddiderunt, ita ut veri Congregationis nonacia haec so

cietas habere posset. Toto eo primo anno Obseruaucre clau- ' πιπι striina, seque Sorores vocabant, dc Fremio tam Matrem. Precita '''

bus, orationibus, vigiliis, abstinentiis , meditationibus , caeterisque pietatis operibus iugiter intentae , parantes se ad cana vitae methodum quam postea pro fiteri praetendebant. Qui coram cis

ad praefixam horam Missam celebraret datus es h ab Sanctissimo Praesule Michael Faber Bouicianus eius a Consessionibus

Eleemosynis Sacerdos. Dici vero satis non potest quantum virtutum omnium mellis toto eo anno studiosissiunae illae apes composiaci inv

363쪽

Dannis obit με.

mui suam Franci corradit.

posuerint. Marianas vulgus appellabat,quia sacratissimam Virgi nem Dominam Matrem dc Adiutricem elegerant eiusque imagine altare ornauerant suum. Per haec tempora obiit Ioannes

Deagius Saleiij olim praeceptor, super quem ipse tenerrime deuit , ut eum semper coluerat lc aluerat domi suae, funeralibus citis interfuit Jc encomtis defunctum est prosequutus , codemque tractu ob Antoni j Fabri discessum, sinstitutus enim fuerat Camberiensis Senatus Praesesi moestitia conflictatus: sed neque minus ipse Faber, qui licet honoribus auctus esset, a suo tamen Salesio te parari aegre admodum ferebat. Siquidem ei cum disce derer domum suam gratis reliquit nam nullam hucusque nisi limcatione baiulius domum habuerat. Pignus hoc esse amicitiae di xit Faber, utina maius, dc Salei ius actis gratiis acceptauit. Cumque tapetes mensis ic cubilia e Lambertina domo aspoliata, in Fabriana disponerentur,voluit ipse in conclaui cubile suum poni. Vacua licet essent multa cubicula; Nam ex Aniciensibus domibus amplior nulla est: interrogantibusque quid causae haberet. Ego, inquit, sic melius esse iudico, quia postquam tota die per has aulas oc triclinia ambulaui, i magnis id mirabilibus vi solent viri illi magni dc potentes a saeculo, nocte in lectu tu meum intra angustos parietes redactus intelligam me esse hominem de quidem miserum. Ambulabo enim die ut Episcopus, dc coarctabor nocte ut Salesius. Agebantur haec exeunte Iulio, cum accei sit ad eum quaeribundus vir Nobilis Troennesius Sanc ricianen sis: quod dira tempestas ita omnes suas fruges dissipauisset ut nihil sibi quod in sequentem annum terrae committeret,residuum csset, tactus est eius aerumnis Salesius, δc ex ampliori narratione veritate accepta Redirnatori suo Vivuensi praecepit, ut inopis illius nobilis agros sereret,ac si Episcopales essent.Et hos quidem omnes quantum poterat charitatis in proximum amas tonebat occultos, ne sorte laus sibi ab hominibus veniret, sed exi mi tam unum occultare non potuit. Propugnabat Anicij Philos, phicas Theses Ducrestius, Praeside Claudio Stephano Nouelle tio Parisiensi Theologo, dc Porterius Causarum Patronus valide argumentabatur, sicque tandem egit, ut sicut crat docti inius)Praesidem licet etiam eruditissimum in laborem ad soluendum argumentum induxerit,ut saepe fit, dc ut schola non ita pridem egressus. Novelletius verb senex, qui sese tunc difficile extric

364쪽

bat. Sale: ius modestit Time & industrie verbum assumpsit, sicque exi cauit Novelletium & extricauit,ut Porterius indigna tus quod sulim infirmatum csici argumentum, non dubitarit proferre inauditam esse distinctionem illam quam Salesius afferebat Subrisit Sale uus, de fieri potest , inquit, ut tibi hactenus inaudita sit, at deinceps inaudita non erit. Nemo non est miratus Praesitis modestia de prudentiam Et Novelletius ad cum postea accedens gratias egit, quod sibi seni Theologo do sophismatum scholasticorum pene oblito, honorem dc existimationem conseruassci. Scquutus est actus alius. Petrus Rigaldus Typographus dc Bibliopola Lugdunesis ex libelli Introductionis ad vitam piam editione tantum lucri receperat, ut nisi cum honoris sui detrimento Authori suae gratitudinis aliquod testitiaonium non Posse se non exhibere arbitraretur. Venit igitur Anicium ad Salesium de post actas mille grates crumcnam obtulit in qua quadringenti aurei nummi continebantur. Recusauit ille usque ad

extremum, nullum sic ex eo libro emolumentum aliud velle ii quiens, quam ut 1 ciret animabus utilem esse. crumtamen v gente ad extremum etiam Typographo: Bene, inquit, accipio cum gratia,sed hanc pecuniam non dabo mutuam iniquo socia

re. Erat Anici j puella piissima sed inops, quae se Marianis sociare Sororibus, si habuisset quod Congregationi inscrre potuisset, ad vitam & alia his in initiis necessaria valde exoptasset , Salelius

Vocata ea num in proposito starct interrogauit, aε ubi obfirmatam esse cognouit, cape igitur hoc,inquit Crumenam eam tradens) Vade ad Matrem Chantaliam de age propitio Deo res tuas. Abiit puella , dc cum Fremiotae grata esset Marianas inter noua soror fuit. Plane haec omnia Salesio sanctitatis famam non

conseruabant modo,verum etiam augebant, quae causa Crat ut ad eum tanquam ad oraculum dc miraculorum patratorem Vndique veniretur. Ex Vallis Romaeae partibus accellit ab uno Sacerdote ducta possessorum, vel obses rum a Daemone caterua horribilis,importunis clamoribus Sc latratibus canum ad morem aera perrumpens. Ex miseris illis separauit Adole entem Rusticum vultu de gestibus infoelicitatom illam ementientem, priuatisque sibi adhibitum grauiter corripuit, in caeteros cxorcismi fulmen exeruit,& liberos prorsus dimisit. Eo etiam anno libera

uit e diaboli faucibus quamplures Geneuensis Ciuitatis, haere-XX

iit.

365쪽

uersio. Franciscus

icos,& ineunte undecimo cotinuauit.Inter caeteros Amedeum

Monachum Gcxensem, quem ut artem addisceret Sartori cuidam Aniciensi commisit. Salomonem Gallum , Isaiam Villa sium,Bernardum quemdam, Dominam Gallam cum tribus eius filiis, quam diu aluit, deci ἱ Serenissimo Duce pensionem an nuam procurauit, traxit item Bellicum Ductorem, cui a Rosa cognomen erat,cum uniuersa eius familia, & stipendium ci amplum in Montismeliani arce obtinuit , necnon cx filiabus eius unam pietati maxime deditam in Diuae Clatae Monasterio collocauit. Sed prae omnibus insignis ab eo fuit obstinatissimae foeminae ex Illustri oriundae prosapia Sanciricianae Dominae comversio. Celebris ea erat apud Gene uates,& in rebus controuersis

quibus studioso animo a duobus & viginti annis incubuerat Mi. nistris aequiparabatur. Cum ad inuisendos affines Anicium vel nisset, inuitata est ab eis ut Salesium salutaret. Minime,inquit,ac cedam ad illum, Incantator est 5c venefici j fama apud nos in horrore. At illi subridebant urgebantque ut saltem conciona tem audiret. Consensit tandem, & eo viso ac audito passa est se ad eum duci. Salesius sic se exhibuit facilem dc urbanum, sic ad turbulentas propositiones modestum tranquillum, ut confesssa fuerit nunquam se vidisse hominem tantae mansuetudinis:

Coclibatum autem Sacerdotum ferre non poterat. R em miram: At Salesus sic cana solidis rationibus occupauit,ut tandCm comuicia omnino exaudierit vocem venefici illius incantantis si pienter,conuersaque ad Dominum Deum suum acerrima dein

ceps fuerit Catholicae fidei aduersus Caluinolatras propugna trix. Vt impleuit huius Conuersionis fama Genetiatum aures, tanto magis Magum esse & Veneficum aiebant Salesium,& in purissima Theodori Aegae vidua Loriolla scriptis litteris non dubitauit cana mille afficere conuiciis & criminationibus, Hypocritam vocans & suem quae in coenum rediisset. Verum illa spre. uit opprobria quae ex huiusmodi impiis veniebant,& constantissime perseuerauit. Imitatus est eam Nicolaus Bartholonius Italus Sacerdos Ordinis Semitarum , qui a concupiscentia ductus iampridem votorum oblitus Gencuam venerat, ibique uxorem duxerat si tamen uxor appellanda est Sacerdotis meretrix Conseientiae agitatus aculeis ad sanctum Praesulem accessit,qui posmquam absolutionem pro eo a sancta Sede obtinuit, ei ctiam

366쪽

ia st

Liber Septimus. 3 7 Theologalem praebendam Cathedralis Ecclesiae Sedunciis pro

curauit. His pendentibus ad Salinates ire debebat Quadragesimam concionaturus, eum enim praeterito anno illi idcirco rogauerant, in sed ecce dum profectionem adornat te hi ab iis legati venere mille cum excusationibus uti subsisteret, nuntiates quod non visum fuisset quibusdam Magnatibus ipsum tantis eos assi-ccrehonoribus,Caeter ina moestissimos se esse ob hanc rem, sed contradicere non posse. Prorsus hoc contumeliosum factum si erat, ex quo quivis alius suisset indignatus.Verum ipse legatos il- -- los excepit humanissime,& dimisit,satisque sibi fuit Aniciensem audire concionatorem, & filiis suis Marianis eos exhibere con-ccptus,quos pro Salinatibus parauerat. Iam ubi reuolutus fuit . nus Probationis piarum illarum Iesu Christi &. Mariae ancillam, uti simplicibus votis professionem emitterent Salesius consensit. Venerat seu redierat eo viro nomine Antonius Faber Pr ses filii; qs ire Constantiam visurus. Accurrit uniuersa Ciuitas cum ea qua Ma - populus solet rebus nouis curiositate; eadem dies erat sexta lanij mm. Diuo Claudio sacra, & ecce visa Fremiotae Diui Claudij Porta per quam intrauit in requiem. Salesius cantantibus Musicis velum ei,& sororibus imposuit, seruentissimamque adhortatio'nem habuit. Data est Diui Augustini Regula, & nomen Visit tionis Beatissimae Virginis Mariae, eo quod visitandis aegris, dc Earum quibus possent opibus reficiendis,necnon captiuis δc carceribus mancipatis eas destinabat. Habitum nigrum strictis manicis cor pori iunctum reliquit. Olficium paritum Beatae Mariae prae fixis

horis recitandum dedit, de charitatis opera super omnia cum lenitate & humilitate commendauit. Res erat eximia, δί qua: bo noriam Omnium corda teneritudine seriebat. Videre Nobiles Matronas & delicatas Virgines in deliciis educatas assiictasque antea saeculo sic mundum spernere, olidissimos quam is & pu'tidos infirmos visitare , necessaria eis omnia ad recuperandam sanitatem seu leuandos morbi dolores ministrare, a Ferre lintea, inquinata mundare, praepara re & condire cibos. construere cubilia,segros adhortari,animum eis colloquiis dare, non horrere a tabernis, a tuguriolis pauperum, init ab nec a stabulis, praeterea tantam in omnes exhibere mansuetudinem,'umanitatem, tam modestE & grauiter in choro canere , omnibus pro facultatibus obsequi: nam haec omnia exercebant. Quamuis non deesicnt XX a

367쪽

Oui alia tes,& domum super arenam fundatam,quae deficiente vel Sal sio vel Frem tota non posset non ruere. Verum is est mundano, rum hominum mos, ut irrideant Dei methodum, qui virtutem

in infirmitate perficit , dc ab exiguis semper initiis magnam molem trahit , Sc nullus unquam aliter ortum habuit religi sus ordo. In his & ex his Diuinam prouidentiam Salesus ad rabat , interim dum per libellum Isagogicum longe lateque eius fama peruolaret. Pervcnit liber ille in manus Dynallae clarissimi Baronis Montelonij , Caluinianae sectae licretici, qui co lecto interioribus iisque grauibus agitatum s e motibus lenticias. Conueniam authorem inquitὶ ubicunque tandem sit & cum hoc decreto ex ultimis Lotharingie finibus Anicium v nit,ubi poliquam sanctum Praesulem per sex aut septetra hebd madarum spatium continuis de rebus fidei collationibus ec di

ευη isem ceptationibus occupauit, demum suis erroribus nuntium misit, ι ἡ, .u- cius in manibus sacrosanctam Religionem Catholicam procmuerit . fessiis est. Graviter has circa tempestates Frem tota aegrotauit, immo de eius salute Medici desperabant. Nec ullus tota in CibFremista uitate erat qui non congregationi male eX eius obitu, si eveni ret, ominaretur. Solus Salesus cum humilitate Dei voluntatem expectabat. Cumque rebus in deterius euntibus Ludovicus Salesius Tullianus cius fratcr ad eum accessisset, dixissetque paulatim abire Baronem Chantaliam. Statim ad eam tanquam vit,ino valedicturus ivit, consolatus est, dc ait. Num vis in omnibus .is sis o filia, fieri voluntatcm Dei, quae cum assii mactet, subdidit, con tentus est forte caeptis nostris ta bona voluntate, quam ad eri-- pcndam exiguam hanc societatem habuimus Deus noster.

Quemadmodum satis sibi fuit voluntas quam vi filium situm s . crificat et Abrahamus habuit. Si sic ergo suae placet bonitati, ut

ex itincris medio reuertamur fiat voluntas eius. Heroica proti voluntatis propriae abdicatio, emolumentorum ratione quae ex

huiusmodi vitae genero toti Christianae Reipublicae fui ira prouidebat, dc quae Deus ei iampridem reuelarat,n5 secus ac Abr hamo sui multiplicationem seminis per filium suum Isaacum, quem tamen iussit postea in sacrificium occidere. Reversiis in omum cum iterum Tullianus stater gemebundus dixisset, grandi mact iri infortunio domum dc congregationem illam , si

mater

368쪽

mater moreretur: caeteras enim sorores parum sortes esse. Bonus artifex est Dominus, respondit tranquillo vultu , in eius es potes ate pessimis instrumentis optima opera facere, & potens est ex lapidibus suscitare filios Abrahae. Et reuera Abrahamici sacrifici j species fuit , nam breui conualuit Fremiota, in longam post haec 'licitatem, tanquam oliua fructi fera iii illa domo Dei duratura. Sed abeunte una moluitia iuccedebat alia, velut unda impellitur unda. Senatus Camberiensis ex leuibus quibusdam causis reductionem bonorum temporalium ut vocat Gebennensis Episcopatus decreuerat, satis indigne comissus ad executione decreti Senator segesierat, porrecta etia Epis Iola quς minimς coditionis Sacerdote offendisset. Salesius scrib reueren tiae Episcopali dignitati debitae thubulcium Legatu admonuit, δίquantum ad Epistolam forti prorsiis & gcneroso animo reparationem est prosequutus, ita ut tandem Senatus per aliam hone- stam dc dignam, quam statim milit, ad excusationes deuenerit M' ipse in offensam harii renumerationem Senatoris illius ex fratre nepoti Canonicatum in Cathedrali Gebennensi Ecclesia contulit, & sequenti anno qui duodecimus fuit, coram Senatu toto Q aadragesimae tempore concionatus est; sed dc plus fecit, nam ad eorum de Consulum Ciuiumque preces ad sanctis sinam Sc-dem Apostolicam pro Cathedralis Ecclesiae Camburij crcctione optimis rationibus scripsit, quibus ostendebat Camberium scin- se nisi , per Sabaadiae suisse Metropolim,in qua Senatus rcsidet & Con-slium status, amplo ornatam Gymnasio, multis luc Ecclesiis sucsaecularibus siue regularibus, in qua multus sit concursus racione transitus Francorum, Anglorum de Belgarum in Italiam. Non es se modo congruum , sed necessarium ut in ea sit Episcopus resi des, qui statum Ecclesiasticum in urbe tam celebri coerceat. Vi earius enim Foraneus pro iis tantum rebus quae ad forum con . tentiosum spectant constitutus , non sat habet o uilioritatis ut populum in reuerentia, dc Ecclesiasticos in ossicio contineat

Praeterquam quod saepissime opus est ut recurraL Gratianopolim accipiendam Episcopi intentionem, quod in rebus VrgCnti bus sine magnis incommodis fierit nequit. Gratianopolitanianae Episcopatum adeo vastum esse , & in diuersas diffusum Prouineias tamque administratione dissicilem,ut differri plerunque S, baudica negotia necessimast. Gravisimum praetcrea inconam

zata

369쪽

dum ex eo quod Dominationes temporales diuersae sint, unde fit ut in populis morum & modi agendi differentia etiam sit, necnon si pe inuidiae, exprobrationes & facinorosae rixae.Incommo dum ex eo quod nimium distet Camberio Grationopolis, qui 'pe per unum diarium, dc difficillimum praesertim hyeme ratione torrentium, iter. Vnde fit ut Sacramenta Confirmationis oc O dinis, sicut Sc Ecclesiarum lc calicu consecrationes, sanctumque oleum vix ab Episcopo Gratianopolitano in sua iam Civitate tis occupato, accipi queant. In commodum ex eo quod cum Gratianopolitanus Episcopus Caput sit & Praepositus Comitiorum dc Conventuum saecularium oc temporalium Delphinatus, inde fit ut quandocunque male habebunt Coronae Francica &S baudica, immis etiam Gubernatores Sabaudiae & Delphinatus, populorum commercium valde sit difficile, & Episcopi transitus magnis suspicionibus obnoxius ex utraque parte, cum non tantum, ut communis utriusque populi Pastor, sed ut sectarius, & ei apud quem rcsidet, estque Princeps , addictus consideretur, Addebat has rationes tanti csse momenti, ut nulla legitima vis praetermitti deberct. ad crectionem Episcopatus in ea urbe, tum ex parte Serenissimi Ducis,cum Sedis Apostolicae ad quam pertinet, praecipuis urbibus M. Prouinciis de congruentibus con

seruidae pietati & exerciti j Religionis Catholicae, per Episcinporta in cons itutionem decentiat rationibus prouidere. Postromo credibile Reuercndissimum Gratianopolitanum Episcopum in ea esse mente, ut cuperet hac suae Dicccc sis parte exonerari, quo facilius & accuratius reliquae, quae etiamnum magna, ne di Catur maXima, crit, posset incumbere. Haec ille quae etiam dum

scriberet,ab Abele Saltaretio Busic donensi Abbate,& Gratia nopolitano Oificiali, dc Generali Vicario rogatus in sacello Soda litatis Poenitentium sanctae Cinicis sacros generales ordines cecilebrauit. Hinc conscriptam iam Anici j epistolam ad Supremum Pontificem, pio decernendis Beato Amedeo Sabaudiae Duci supremis caelestibus honoribus, misit. Semper quidem operae

pretium fuit Beatissime Pater inquit homines, qui peculiari ac

si ibis 1 . illustii ori vitae sanctimonia Deum coluerunt, in Sanctorum numerum publicae Ecclesiae authoritate , solemnique ritu referre: -- htim. sic enim Deus inSanctis vi, orius laudatur,Sanctorum gloriamili bentius enarrant populi, de laudem corum splendidius annun

370쪽

Liber Septimus.

tiat Ecclesia, cumque maiore fiducia Sanctorum merita recolimus, maiore quoque fructu eorum intercessionibus adiuvamur, ac denique eorum exempla vehementius nos prouocant, de quorum sanctitate mentes nostrae nullatenus dubitant. At vero,

Beatissime Pater, hoc quod semper & ubique dignum & iustum

est, hisce nostris temporibus, non solum salutare,sed fere necessies sarium videri debet; cum scilicet,quia abundauit iniquitas, resti-

gescit charitas multorum , imo propemodum omnium: unde; quoniam defecit factus a terra, reuocandi sunt in memoriam, & in medium Ecclesiae reduccndi illi, qui hactenus maiore sancti- tatis splendore claruerunt, ut sint, quemadmodum unus eorum dixit, in speculum dc exemplum, ac quoddam veluti condimen tum vitae hominum super terram , sicque apud nos etiam post

mortem vitiant, α multos ex iis, qui viventes mortui sunt ad vetaram prouocent, &reuocent vitam. Cum igitur scirem, Beatissime Pater, permultos omnium ordinum viros a Beatitudine tua

expetiislo,ut Beatum A medeum Sabaudiae Ducem tertiumSan- ctorum Catalogo adscribere dignaretur, nolui sane, nequC vero volui committere,quin humillimis precibus id ipsum ab Apostolica Beatitudinis tuae prouidentia postularem. Quod dum facio, omnia idem mecum agere videntur. Postulat id. non precibus, sed suo iure Dei omnipotentis Maiestas , quae in hoc Beato,' Principe clarius mirabilis apparebit. Postulat Hierusalem illa

. . ccclestis Mater nostra, quae suum ciuem a nobis debitis honoribus celebrari laetabitur. Postulat hςc nostra Hierusalem inserior, cui Beatitudo tua praeest, quae tanti fili j nomen scriptum in coelis gaudebit sanctificari in terris. Postulat rerum praeclare a San ctitate tua gestarpinteries, ut quia nuper ex principibus Ecclesiasticis Diuuin Carolum Sanctis annumerauit, hunc quoque CX- saecularibus adiungat,ut utriusque sortis homines habeant,quod imitcntur. Postulat Serenissimorum Sabaudiae Ducum familia, quae non solum fidei constantia, sed praeclaris etiam fortitudinis Dperibus magnum olim, x deinceps Ecclesiae attulit solatium. Postulat haec uniuersa Sabaudiae Prouincia maxime vero haec Dioecesiis Gebennensis,quae tanti Principis nobilitata natalibus,

magnam in eius precibus spem meritb collocabit. Postulant denique ipsius Beati A medet merita, dc miracula, quae pondere &numero maxima sunt & Illustrissuria. Age ergo Beatissime P

SEARCH

MENU NAVIGATION