I.E.R.D. Caroli Augusti Salesij Tulliani ... De vita et rebus gestis serui dei eximiæ sanctitatis viri, patris ac patrui sui, Francisci Salesii, episcopi et principis Gebennensis. Libri decem

발행: 1634년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

cer, de hanc quoque lucernam igne Diuino accensam,ne diutiu, sub modio relinquas, sed pone eam super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt Nomen eius sanctifica,qui tanta charitate nomen Dei sanctificauit, ac miraculorum multitudine collustra iit. Annuncia toti Ecclesiae quς est in terris,quia Domi nus mirificauit Sanctum suum in coelis, ut exaudiat nos ctan cla .mauerimus ad eum. Haec sunt vota eius,qui Beatitudini tuae diu ac foeliciter Christianis omnibus praeeste ac prodesse omnibus animi viribus exoptat Hqc Sanctus pro Sancto sancte scribebat. Ducem etiam per alias litteras in eam curam animauit, qui sane Asia,L- Dux adeo pet haec tempora Salesium amabat, ut suspicionibu οRisasti η- omnibus obliuioni datis nominauerit eum ad Abbatiam Ripat

liensem per obitum Thomae Pobelli Tricastrensis Episcopi va

cantem,quam tamen actis gratiis recusauit.

372쪽

DE VITA ET REBUS

GESTIS , SERVI DEI,

Eximiae Sanctis tu Vin FRANCIsCI S A L E s i i Episcopior Principis Gebenne P.

I in ER OCTAVUS.

E N E Camberio Salesius rcdicrat, cum ad sequentem annum a Perillustribus, Decano , Cae, nonicis, & Comitibus Ecclesiae Lugdunensis inuitatus cst. Sed vi omnia deinceps suspicioni-ν. . bus libera ageret, hac de inuitatione Serenissimum Ducem per litteras certiorem rcd digit, cumque emensis aliquot mcnsibus resposum nullum haberet, rogauit Comites ut excusatum habere dignarciatur,oculosque in alium coniicerent, si tamen posthaec videret ad sua vota corum desiderio responderitia, cena aliquam,camdem in alium annum voluntatem re- seroarent, Mequc aiebat iis conditionibus ad eorum obsequium, qui tanti & tam celebres in Christiana Ecclesia citcnt promptis simum. Dolucrunt Comites a miseria temporum, doluit dc uniuersa Lugdunensis Ciuitas , quae tantum Praesulem sibi finitimum eximiis affectuum cultibus prosequebatur, dc quam ipse peculiari quadam propensione amabat. Peruenerat siquidem fanctissimi Marianarum Visitationis instituti fama ad Lugdunens cs , & cx narratione piae quaedam viduae, necnon&Virgines interius motae, quidnam cssci, ex instituti loco, ex ipson et Institutore , nccnon oc Sororibus institutum tenen.tibus scire volucrunt. Vcnerunt itaque Anicium & congrega' tionem huiusmodi Lugduni crietendi statim animum habue runt,nec nisi cosolationes ex Aniciensibus retulerunt, and optime iam omnia in piissima sororum familia procedcbant, iamque

373쪽

tates com

ponit. Franci in

de loco in urbe habendo, ubi commode de Monasterium & sacram aedem construere possent, agebatur; non sine magnis difficultatibus, quς dum s ensim stiperantur, Salesius Bonopolim profectus est, ut litem iam vcterem molestamque inter Comitem Santalbanium oc Dominum Cambiagum Haereticum Geneuensem componeret. Adeo celebris erat Saleiiij aequitas inter prudentes viros, contrariae quamuis religioni, ut non diabitavc- .rit Cambiagus eius sese submittere arbitrio , & reucra res in

utriusque satisfactionem optime cessit. Quo facto in Gexensem agrum perrexit, ubi Ecclesiasticis rebus bene instructis pro Sororibus Annunciationis Beatae Mariae Virginis apud Sequanos, quae eius opem humillimis precibus implorabant, ossicaciter ad Archiducem Austriacum scripsit.. Cum hoc tempus aestiuum in recensendis rebus Ecclesiasticis huius R egionis Gexensis impenderem, Seren illime & piissime Princeps inquit ccce a finiti mo oppido sancti Claudij vineae quaedam paruulae,ut antea suauissimum pietatis odorem, ita ec nunc magnum suae mentis dolorem nobis sciatiendam dederunt. Aliquot enim illius loci Vi gines deuotissimae cum summopere cuperent, religiosum vi

genus aggredi ; viderentque se longe a Monasteriis mulierum abesse, & proinde vix posse expetitis sponsi caelestis angelicis nuptiis potiri, de Monasterio ibi construendo Deo procul dubio inspirante j serio cogitare coeperunt, cunaque res omnibus bonis grata iam iam initium habitura videretur, repente ab hominibus venit turbatio, dc vulpes quaedam paruulae prodierunt, quae demoliri hanc vineolam contendunt, si lemne namquc est omnibus Dei optimi Maximi regnum ciusque gloriam qui rentibus,periculum in mari, periculum in terra, sed maxime pcriculum in falsis fratribus experiri. Semper propemodum pictatem, pictatis praetextu cuellere nituntur. Ergo Serenissime Princeps, congregatio illa virginum, quamuis institutum Ecclesiae iudicio probatum,& in Burgundia multis locis receptum, Annunciatio nis scilicet Beati simae Virginis,colere vellent, multis tamen con tradicentibus mundi filiis, nulla ratione hactenus sacrum illud negotium conficere valucrunt. Verum in tanta rerum dissiculi tu , etsi plerique illis desperationem indicerent, non potuerunt tamen non recte sperare, dum in Celsitudinis tuae Serenissimae pietatem augustissimam oculos coniiciunt, arbitrantes nimirum

374쪽

se ab ea facile praesidium impetrare posse, quo omnia impedimenta dispellantur. At quia,&. sexui, puritati virginum, pudor individuus comes est, non sunt ausae ad pedes tuae Celsitudinis, nisi aliquo sacro Antistite duce acccdere : unde me tanquam propinquiorem impensissimis precibus rogauerunt, Vt eaS, riamque desiderium Celsitudinis tuae inuictissimae zelo per litteras commendarem. Quod dum facio, noli existimare, Serenissi- .me Princeps, me ambulare velle in magnis, qui tantum Monarcham petitionibus aggrediar, ambulo tamen confidenter, quia ambulo simpliciter,confisus rem ipsam eamdem, quam nomine virginum istarum em agito a plerisque maXunae erga tuam CCl- studinem authoritatis, intercessoribus, cxpetendam & obtincn- .dam. Possulabit enim id ab ea ingenita benignitas, postulabit ad dita eximia religio, postulabit excellens deuotio, postulabit denique rerum & temporum conditio, tuae ea est, ut preces quamplurimas, ac proinde precatores multos requirat, unde&nouum hoc examen mysticarum apum sacrum orationis mellificium meditantium, eo gratius Celsitudini tuae fore, existimavi, quo locupletiorem & utiliorem huic aetati operam nauare constituit. Vivat porro diutissime,seelicissime,sanctissime,august illima tua Celsitudo, & harum Virginum humillimarum sacrum desiderium amanter excipiat. Salesus his actis dc scriptis, cum

rediisset,iranquillata negotia,ut initiis fieri poterat, Marianarum suarum inuenit, quae tertio Calendas Novembris e Lapicidina' ina porticu egressae, Martis die hora quinta post meridiem intra- Mario uerunt in urbem, ac domum a Philippo Nicollino causarum Pa- trono & Ioanna BaltaZa, cius coniuge, emptam, propC atrium υ-- Α-Nundinarium ad moenia, coeperuntque die crastina ad primas vesperas festi omnium Sanctorum , ossicium pariatam Beatae Mariae, sui solebant) decantare'; crant aulcm ircdecim numero Sorores, octo scilicet professae, & quinque nouitiae. Quia vero Religiosis cxercitiis domus cmpta non erat accommoda de vicinis aliis nonnullis, nullius sere usus,& cxigui valoris , ad. Monasterium construendum cogitare coeperunt;& idcirco cum domuum Dominis egerunt, sed statim mere qui reclamarent,&' impedire conarentur, publici nempe munerum Nemoros j Du'cis Administri, in totius Ciuitatis detrimentum, rem cana feri promulgantes. Salesius ut pro Sororibus ad aequitatem vinceret, trion in Ducem Nemorosium conuenit, & ille rem omnem coram se

375쪽

3 1 6 De et ita L. Franc sci Sa si

agitari, praesente etiamnum Saleso, voluit, ac postquam suos Administros nullis niti fundamentis comperisset, perpetu vincis sidentium imposuit, Sorori uis autem omnem gratiam & omnem opem promisit, dc siic fauste incipiebatur,nisi rurs immo religiosa vicinia venisset grauis turbatio , qua de causa multa certe Salesius acerba tulit, veruntamen victor euasit in omnibus; quibus diebus cum Camberio puella nobilis G aspara Auisana Anicium venisset, salutassetque sanctum Praesulem cum intentione locum petendi in visitationis Monasterio. Bene veneris sinquit ille o lilia,expectabat nus te, Mater Chantalia, &ego, sciuienim futuram te nostram a longo iam tempore, nempe cum te infan tem vinis deserrem meis, peculiarem mihi pro salute tua zelum dedit Dens moto tamen ut adhaereas mihi, sed ipsi. Stupuit illa ad haec verba,neque enim ullum intentionis & voluntatis suae conscium esse arbitrabatur, cum saeculi hucusque mores sequuta fuisset,ac iampridem Salesius Frena totam de eius aduentu tacito tamen nomine certiorem reddiderat,subieceratque,quod mira. bilius ipso Epiphaniae sesto die intraturam, cui Prophetiae respondit omnino euentus, sicut idem iam Olim cum facilis tingeretur puella fontibus, parentibus pihil minus cogitantibus praedi xerat.Et Aui sana,quo tempore congregationi Fremiora, Fabra, dc Breschardia, initium dabant, benedictionibus dulcedinis a Diuina bonitato proruenta fuerat ue Etenim leui vidit insomnici super Aniciensem Civitatem longum,latum & spatiosum iter in coelum tendens, tribusque notatum flammantibus dc scintillantibus stellis , sutaui hanc audire sibi visa est vocem, ecce viam. cculi pro te, nisi ad cas stellas cas,no attinges Coelum. Cogitabu-dam reddidit deinceps insomnium, quousque erectam audiuit Anicis a tribus piis foeminis societatem ad vitam religiose transigendam, tunc illud esse coelorum iter, quod viderat, in terioribus admonita indiciis, intellexit quapropter immersa an tea mundo, de s cularibus inuoluta vanitatibus valcdixit tot pellaciis , de sequendas tres illas stellas secum ipsa decreti it Quam mirabilis est Dominus in omnibus viis suis, & ubique adora lusi octauo igiturIdus Ianuari j introduxit eam Salesius in cubiculum Regis aeterni, quo tamen postea eam educere variis tentationibus humani generis inimicus conatus est,& iam cxitum illa m Iebauir, iam Egrpti allia de Porra obuersabantur cius memoriae

376쪽

Liber Octatius. 3 7 cum Salesius hoc de misero consilio admonitus impensissinis

precibus Deum consuluit' uellς mentem in Sacramentali Constitione inues igauit nihilque aliud praeter cacodaemoni, ncquitiam in virgine parissima recognouit, celebrauit, A dum ci Augustissimum porrigeret Sacramentum,statim inspirationem ten- iit, qua submissa voce hanc pro ea orationem recitauit, qua uti tur Ecclesia ad magnas hebdomadae sanctae ferias. Respice quae sumus Domine super hanc famulam tuam , pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitauit manibus tradi nocentium, dc crucis subire tormentum. illicd sancti Spiritus illustratione in tellexit rediisse puellae perseuerantiae animum, dc ipsa moueri supra se deXteram excelli in sortitudinis opus sensit. Q iamobrem haud mora uterque gratias immensae Dei bonitati egit, de ani postea Salesius alloquens, cum deinceps tentaberis inquit; si meretque inimicus egressiun , dic ei, Vade retro Satana, charissimus me meus Pater bene esse vocatam dixit, dc reddidit id circo certissimam. Omnino egregie posthaec in Religione Aui sana egit. Itaque rebus omnibus in uniuersa Dioecesi optime compositis, peregrinationem Salesius Mediolanum vique ad Di ui Caroli Borromaei sepulchrum instituit, quam diu iam perpenderat dc c0ceperat cam quidem pedes,sed omnes prorsus,quo

quot habebat,amici aversi, in eius sententiam Concurrcrunt, neque tempora, neque aetatem, neque corporis constitutionem,

quam multi iam labores fregerant id velle, tinquientc j quaic se equis adbibitis decimo septimo Calendas Maij hora matutina T . .

Undecima anno currente iam decimotertio magna sitorum C i. uiam caterua stipatus Anicio egressiis est, ac per Camberium de Bram novicus Alpes transcendit. Taurini a Serenissimo Duce fc- ii. . sie 5c blande exceptus, multa cum eo egit i multos e Pinccipua Nobilitate viros, quos caedis Bertet loti j Nemorosio Duci a secretis ad Sonnasiam sylvam factae reos cmccerant, purgauit, & corum probauit innocentiam , pro sua Marianae V isitationis Congregatione quidquid petiit, obtinuit Pr terea miserum Anicicia iis Gyinnalii ab Eustachio olim Chapuisio fundati statum , cX- posuid, negligentes Rectorcs, alienatos reditus, ic incertos qui docerent Proseisores: Anicienses quidem habuisse iampridem in. animo, quo res melius haberent, in illud Collegium Patres Societatis Iesu ad iocare , sed cum in multos iam annos creuisset

377쪽

Frant seu Mediolan

Francisci

iacgotium, Patres illos tadem renuisse,quapropter aliud esse cogitandum , quo proximae ruinae occurreretur. Dux his auditis. Nescis quid facto opus 3 inquit, recusantibus Iesu itis, conditionem forte accipient Clerici Regulares sancti Pauli,quos alio nomine Barnabitas appellamus, tenent illi Gymnasia ubi commi

tuntur,docti sunt, dcvere religios,ac praeterea quod peculiare illis est ad Episcoporum auxilium expediti Diui Caroli nostri ad cuius is sepulchrum filij,habent hic domum unam,habciat Vc cellis , sed praecipuam Mediolani. Vide eos, tenta pro Aniciensi

Gymnasio eorum voluntatem , plane arbitror te non nisi contento & laeto ab eis animo recessurum. Fecit ex Ducis imperio Salcsius,Taurinensesque Barnabitas inuisit, ἱ quibus mirifice cultus eos etiam coluit & amauit. Cognouit enim apud eos florere dotes omnes, quibus religiosi vcri commendari solent. No tauit idem Vcrcellis & Mediolani, ubi Praepositi Generalis v luntatem dc consensum accepit, si modo Anicienses Ciues vellent, deque conditionibus aequis conuenirent, &Dux Sereniis-mus omnia sua authoritate firmaret. In ea autem ampla dc antiqua ciuitate toti orbi celeberrima Insubrum Magistra,ac Domina, quam iam olim Iosue temporibus conditam,ac postmodum a Gallis Senonensibus auctam & instauratam ferunt , quamque

Diuus Barnabas Apostolus Euangeli j face illustrauit, miris cum honoribus a Federico Cardinali Borromaeo Diui Caroli Patruc-le, de in Archiepiscopatu tam illustri successore dignissimo, necnon a Ioanne MendoZZio Linoiosae Marchione 62 Prorcge, ex ccptus est. Postera quam aduenit die ad sancti Sepulchrum Sanctiis celebrauit, datis ei preciosissimis sacris vestibus , quibus ex

auri lc gemmarum radiis, Solis in morem, flammescebat, vertam- tamen scintillauit toto vultu venerabundus, rigavitque suis la chrymis contractam illam cutem, sacra ossa,ad quorum cultum tot miracula quotidie perpetrantur. Sancti autem Praesulis ad sanctum P r. xlutem ea oratio fuit. Vt obtineret sibi a Deo virtu-tcs illas quibus dum viveret, hauriretque communem nobis spiritum, tantopere radiata erat ut vere fuerit lux mundi, & lux illa quae luxit coram hominibus, ita ut glorificauerint patrem aeternum qui in coelis est. Vt Diocce sim sibi creditam bene, dc ut ille suam, regendi methodum in praesentiarum doceret eum, nec

non sortitudinem in tot angustiis, quibus premebatur saepissimu

378쪽

Liber Octauus. 'sibi a Deo impetraret. Certe longioribus precibus interpella uit eum, dc feruentioribus quam exprimerc calamus queat, nccnisi madidis oculis distellit. Multis affecerunt cum honoribus Hispani etiam Praesidiari,quos aliquando Anicii cognouerat, licet non ita bene Hispaniarum Rex dc Allobrogum DuX per catempora haberent, sed virtus ubique in honore cit, ubi non bar baries dominatur, recedentem ver5 mille amicitiae sanciae pro

testationibus & pignoribus Cardinalis de ex Ciuibus multi sunt prosequuti , Nouariam pertransiens Sepulchrum Diui Bernardi , , Mentonis Augustensis Archidiaconi vidit, & persuasit Canonicis, ut qua possent Sancti illius corpus reuerentia coluret.Redux ad Taurinates ut fuit, instante solemni sacrosanctae Sindoni se sto, Dux ex Episcopis eum csse voluit, qui sacras illas Saluatoris humani generis reliquias explicarent, Maius erat dc dies quarta quo mense torridissimi iam in regionibus illis calores sunt,ec Salesius totus sudore madebat: accidit autem ut dum vultum de mitterat, tum sudantis frontis cum lachrymarum guttae in sacrulinteum deciderint, de preciosissimis Iesu Christi sudoribus sese piari; is admiscuerint, o pij cordis teneritudinem Vnde sequenti anno ad Fremiottam magnus Pontifex scripsit. Ab anno dc has circi- .uti . . ter horas Taurini eram, dc cum ostenderem sanctam Sindonem inter tot populos , multa: sudoris guttae , quae ex facie mea cadebant, in ipsaminet sanctam Sindonem inciderunt, dc ad hoc cor nostrum hoc formauit desiderium .Hei placeat tibi Saluator εἰ- ὼs vitae meae indignos meos sudores permiscere tuis, δc meum san- δε .guinCm,meam vitam, meos affectus sacri tui madoris incritis dilucre. Princeps Cardinalis pene irascebatur quod sudor meus in sanctaria Saluatoris mei Sindonem exstillaret,sed pene dixeram, non ita delicatum esse Dominum nostrum, dc nullum effudisse sudorem, neque sanguinciri , nisi ut admisceret nostris quo pretium cis aeternae vitae daret: sic possint cius suspiriis nostra sociari, ut in odorem suauitatis coram aeterno Patre ascendant. At vero cultas rei recordor Vidi. Cum infirmarentur fiatres mei in infantia cubare volebat eos mater mea in subucula patris mei, sa-

dorcs patrum inquiens j filiis salutares esse. Os cubet cor no strum hac sancta die in sudario Diuini Patris nostri, eius sudoribus A sanguine inuolutum, ibique sit tanquam ipsamet mors diuini illius Saluatoris, sepultu in invariabilis decreti sepulchro,ut semper

379쪽

ia in per maneat mortuum in seipso quousque in gloriam resurg a.d ternam. SalCsus Taurino redeundo, dum superat Alpes,

dc horridum Cinisii montis Iugum , non potuit quin Diuinam

' ' prouidentiam & miraretur, dc adoraret eX tot miscris , qui P petuis cxpoliti, siue hyemis,sive ae statis tempestatibus transeuntibus inseruiunt: alioquin cnim nemini aut difficillime dareturpe haec salebrosa ec horrenda loca transitus. Cur non petunt Taurinum i inquiebat) aut Mediolanum,aut Lugdunum,ut vltam si in lucrentur, aut alio si volent 3 Numquid melius illis eis et 3 sed O s quam adorabilis es h magni totius mundi Regis aeterna dispositio Tandem suum in Anicium, effusis obuiam ei inubiis, rediit octauo Calendas Iuni j , ipso Dominicae Pentecostes peruigilio. Luce Crastina in Cathedrali sua Ecclesia,solemniter

celebrauit, Fabricarant autem Canonici in fornicibus templi quamdam Machinam nubibus persimilem, cX qua dum augur stillimum Sacramentum cleuaretur , post consecrationem prodire inter flammas columba debebat quae descensum Docti Spi ritus super Apostolos in linguis igneis repraesentaret: successite j.-;, liciter artificium, sed columba postquam diu huc & illuc mu

δε ..isd scis perterrita cantibus volitauit, demum super sancti Praesulis in F ad stantis nudum caput requiem suam inuenit, si miratus fuerit populus, si fleuerint cx interioribus motibus plurimi, dicere non cli opus, neque ex assilientibus aut Ministris Canonicis vllus ausus est ad eam vel capiendam , vel abigendam, leuarc manu, sed nec ipse Praesiit adeo sorte raptus,ut non sentiret,vel coelestibus confectas deliciis mouit se, ut eam excuteret, donec sponte abiit. Plane hos nemo sentiat fortuitos casus inanis signi ncationis cile cum circumstantiis, quibus clienerunt.Dic postera, quae sexta Calendas Iuni j fuit Consules de Consiliarios ciuitatis itemquc Gymnasij Administratores conuocauit, quibus Se renissimi propositionem Ducis exposuit, de Bamabitarum con- nsum si modo ipsi vellent, tum quinam illi essent cxposcenti bus, eligiosos csic dixit omni laude maiores, qui habitum Iesu ilico similem gerant,qui publice doceant,qui concionentur, qui , , - - conscii sines audiant, luci diuinum ossicium in choro decantent, Avi. ἡ qui visitent,& consolentur aegros, qui Episcopis de Curionibus vocati auxilio sint, qui porro Mariae de Marthae ossicia optime

ilia .. CXCrccant,placere eos omninb sibi, si modo vellent rem actam

380쪽

Liber Octauus. 36 I

esse.Plis dictis, ex eius fide dixere Cives consentire se ad omnia, nec posse mali quidquam ex eius prodire manibus.Quamobrem scripsit illico ad Serenissimum Ducem, dc Patres illos, adhibui que Ciuitatis Epistolam, qua quidquid tractandum erat, continebatur.Iis mensibus obierat apud Falcinates Curio Moretinensis nullis relictis haeredibus,quapropter iure caducario frui debebat Episcopus haereditas illa ad permagnam summam ascendebat , defuncti Sacerdotis cognati ad agendum dc componen

dum de ea haereditate , cum se pauperes dicerent, Georgium I ollanduin rerum domesticarum Praefectum conuenerant, obtulerantque viginti ducatos i verum ille summam tanquam minimam dc impertinentem cum indignatione reiecerat , Cogia tosque vel ad maiorem summam, vel ad litem expectabat; Cum illi cantiores eius absentiam expectauere, & sacrum conuenere Antistitem , verbisque & milibus miserrimos se ementientes eamdem viginti ducatorum summam obtulere , nec negauere quin Cum Rollando iam conuenire voluissent, verum ill nin ad paupCrtatem qua urgebantur non attendisse. Bonus Episcopus viginti ab eis ducatos accepit, nec mora accepti lationem de reliquo dedit,dc inquit, hoc pro pauperibus citam esto. Cum veniiset Rollandus,&quae acta erant, intellexiiset, non dubitauit ad sanct m Dominum suum accedere, ec grauiter quaeri quod ita ageret, ut vix ad anni finem posset reditus sum cere,tunc sanctus. Et si mortuus non fuisset Sacerdos ille λ inquit sereno vultu sed non ita fiet in posterum. Attame ea iam pauperes habent, N. co recedente irato simili, superuenienti amico cuidam sest, Versutia aduersus Rotiandum usus sum, ipse cx quibusdam caducis bunis certam summam expectabat ue ego eam ipso inscio tuli, & distribui pauperibus, sed auertat peiora Deus. Restandus tamen sui sanctitatem Domini agnosccbat, quod probauit paulbpost, clim ad virum Dei ducti essent septem aut octo nil scri, ut liberarentur a spiritibus immundis , steterat diu satis fixis in eos oculis cogitabundus & tacitus, tum Rollandus ad eum a tcrgo accessit,& nihilne dicis inquit Domine pauperibus illis ξ Magnam habent in te confidentiam , expectantque ut alloquari eos. Q amuis non nisi quatuor aut quinque verba diceres, satis illis esset. Et Salesius subri sit, in eumque conuersus, Bene inquit)loquar eis, istor autem valde,quod me Rollandus noster docue . Z κ

tia, con temneret.

SEARCH

MENU NAVIGATION