I.E.R.D. Caroli Augusti Salesij Tulliani ... De vita et rebus gestis serui dei eximiæ sanctitatis viri, patris ac patrui sui, Francisci Salesii, episcopi et principis Gebennensis. Libri decem

발행: 1634년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

uicum, Nicolaum Cotaium Talloriosem Priorem sentem am, rissime videns,priuatim sese illi adhibuit,dixsiqite. Calide oraui

Deum pro sanitate optimi fratris nostri, sic cum vocabat, sed reuelauit mihi velle se eum. Dominus est, vide ne verbum proseras quos patitur nunc dolores ii sunt quos in purgatorio pati debuisset. Quibus verbis icitari se sensit moestus frater. Domum ut reuersus est, Ludovicum Salesium Baronem Torentinum de lMedicorum super aegro iudicio interrogauit, qui dixit affulgere ladhuc spem salutis aliquam ex eorum coniectiaris; at PKxsul. Be- ne inquit Morietur: ego enim aliquid scio Prior Coclius statim ab Episcopi discessu ad moribundi fratris ceruical accessit, ab eo vocatus,qui cum pergeret amare flere. Noli inquit frater mi ex obitu meo amigi, Parce lachrymis. Dominus cnim Episcopus

oth - promisit mihi se tui curam habiturum. Cave autem. O cauene, quidquam inconsulto illo aggrediaris. Et ecce quod istinc abitu

et oba. rus dico, neque enim debeo rem tanti momenti in alium mun

dum deferre. Reuerendissimus Dominus magnus Sanctus est, habe cum ut Diuum Ioannem Baptista, quod ad Virginitatem, de ut Diuum Carolum Borromaeum quod ad hum litatem dc i paupertatem spiritus. Plane magni sunt ponderis haec viri piissimi morientis verba. Nox iam crat cum deficere visus est aeger. Missunt est illico ad Antistitem , aegri enim domesticos rogaue rat,vt c tim morti viderent pro X imum,cum Vocarent. Interrupit coenam bonus Praesul, venitque ad sutim Coesium cui agenti animam, animo dixit, Mi frater, moriemur, scd moriemur bene, prope est aeterilitas, d videbis Dominum Deum nostrum in te ra viventium, sum autem liqc diceret, moribundus leuabat octinios suos in montes illos coagulatos , montes pingues, in quibus beneplacitum est Deo habitare, verum dum clinguis iam esset, extremosque emitteret singultus, Sale suis adstantibus omnibus genuflectere iustis Litanias recitauit δc animam illius Deo com mendauit, abeunti suam sacram impertitus est benedictionem,& functi oculos clausit,tum nonnullas cini sit lachrymas. Et quia vi seruum Dei semper coluerat, optimeque de citis aetcmasa ' . te credebat, eius rosarium dc zonam habere voluit. Dici satis non potest quantos luctus Reuerendi illius Canonici obitus in Ciuitate excitauerit, amabatur enim ab omnibus,quod Ecclesis isticus esset numeris omnibus absolutus, & qui synceram ac retr

432쪽

giosam pietatem exercebat. Porro quae moriens in Salest j commendationem effuderat statim in vulgi notitiam peruenerunt At Salesius humilitate conceptam de se opinionem conabatur auertere.Eodem sere tempore decumbebat ad mortem vir longe ab illo alius quippe de sua aeterna salute ob peccatorum multitudinem desperans,stustra ad eum in spem reuocandum multi Consessarij laborauerant.Salesius blande cum eo egit, sicque do Dei bonitate de misericordia per optimam fidem certiorem reddidit , ut cleuatus miser per Confessionem contritione pleniis'mam veniam petierit a Deo, & sceliciter clauserit diem. A quibus Christianae charitatis actibus Sanctus Episcopus Gratiano polim adQuadrages males Conciones rediit,quas suo more per fecit incredibili cum animarum fructu, dc abioluit Diguieriano Romanae Religionis & fidei amplectendae desiderium immittere. In Dioecesim redux undecimo Calendas Augusti visitauit Prioratum Santoricianum ad lacum Aniciensem unitum Prioratui Talloriensi ordinis Diui Benedicti,& Saneti Ioricij offa eius dem ordinis Religiosi ex primis qui Talloriense Monasterium

instaurarunt in honorificentiorem locum reportauit,cadem ille

die visitauit paroecialem' eiusdem pagi Ecclesiam Diuo Nicolao sacra Est & alius in Falcini3 Prouincia pagus sancto Ioricio seu ut alij putant a sancio Georgio nonae habes illac cum forte per

hos menses Salesius pertransiliret premereturque siti pessima ob ingentes aestatis calores, scd praeter illum serui tabescerent, vi sum est in pago siliendum , donec adspiraret dics dc inclinarcntur umbrae. Hospes erat unicus Ludovicus Danto, a quo cum sanctus Antistes vinum petiisset, intcllexit nullum cile praeter corruptum, ex quo signinum conficere paratus erat .Quinimo,

aiebat hospes, aquam potius suaderem bibendam quam vinum istud possies enim ex haustu decumberc. At Sanctus: Nihil refert inquit ideamus vinum illud, dc itcrauit petitionem, tum hospes modicum corruptissimi vini in scypho porrexit,quo Salesius degustato, reliquum reddens, Cape inquit optimum enim vinum crinec timc famulis nostris bibendum dare. Stupuit Danto, &. post Sanctum ex eodem scupho degustauit, inuenitque

nullum vinum potentius. Statim arescentibus seruis quantum adpellendam sitim pctierunt dedit, qui ctiam ne deinceps melius reperirent metuentes,lagenas impleuerunt,quas secum ad spor-

433쪽

Franciscu

manum

reforma

rioni si

hibet.

tauere, ipseque hospes Episcopo profecto intra duos deinde dies,

quidquid supercrat illius vini totum ad mensuram poculi sexdecim allium protio adeo potens erat vendidit. Miraculum suis se cui dentissimum omnibus extitit. Sed hac de re Pra sui, ut sole

bat de caeteris, omnino tacuit, perrexitque ad sitos Sixenses Canonicos eorum reformationi finem dc terminum impositurus.

Appulit pridie Idus Septembris, qui dies Martis erat, dc mansivsque ad decimum sextum Calendas Octobris, quo temporis spatio pro religiosae disciplinae rostitutione egit prorsus praeclarissima.Quandoquidem inquit in Achis Monasterium venerabblis Ordinis Canonicorum Regularium sancti Augustini pagi Si

xensis, Curae ac de Iurisdictioni Pr deces rum nostrorum ac no- strae secundum primaeui iuris Ecclesiastici sacras regulas relictum sit, nos sane ipsius& Canonicorum in eo Deo seruientium utilitatibus quam impensissime facere possumus incumbere, ac animum intendere debemus Zc volumus. Quapropter cum Deo inspirante ipsos Venerabiles Canonicos de pristina regulari ob seruantia, quae temporum iniuria inter cos collapsa propem dum dc extincta iacebat,erigere, dc in integrum restituere velle, necnon Illustres de Reuerendos admodum Dominos Iacobum Moux iacum Abbatem licet Commendatarium , dc Humbe tum Moux iacum eiusdem Adiutorem de Monas et ij Electum, non solum huiusmodi pia consilia ac vota iuuare ex animo statuisse cognosceremus: intcin nostram ordinariam ac opem huic tam laudabili 5 desideratissimo operi impendore facilius possemus, huc venientes, omnibus inspectis de consideratis, ita demum decernendiam ac constituendum censuimus. Et primum quidquid in ultima no. stra visitatione sancitum est, tanquam iuri 5c rationi consonum iterum districtius praecipimus de decernimus faciendum. Quia nullus inter Canonicos nunc superstites in hacnitur, qu disertam emiserit profestionem sacri Concilij Tridentini menti ac verbis inhaerendo , declaramus de decernimus cos omnes Canonicos ad professionem cxplicitam teneri, de idcirco iis omnibus qui nunc habitum gestant, annum praefigimus, qui quasi annus probationis habeatur,quo elapso statim vel eam professionem emit. tan si vel causas si quas habeant cur nolint emittere nobis eXpOMant. DeincePs vero statim clapso probatiouis anno, ut id

Concilium

probare, sed etiam ad nos quoq; ut authori.

434쪽

Liber Nonus. I9 Concilium statuit, vel ad professionem Nouitius admittatur, si

reperiatur idoneus, vel a Monasterio repellatur. Si vero post probationis annum adluic idoneus ad profitendum non

existimetur, dc nihilominus spes probabilis existat, si amplius,

imb etiam secundo integro anno in Monasterio retineatur, eum

fieri posse idoneum. Licitum esse, Congrcgatio Cardinalium Concilij respondit, quandoquidem de idoneis Concilium, non de aliis decreuit. Noviiij porro in hoc a Prosesiis quoad habi' tum distinguantur. Quod Professi Epontidem in omnibus Diui

nis ossiciis deferre soleant di Noviiij vero solo supparo utantur. Cum haec Abbatia commendata sit, praecipimus, ut deinceps omnibus Canonicis unus eiusdem ordinis diserte professiis, qui Prior nominetur, de gregi praeire ac praeesse possit iuxta Triden tinum Concilia capite vigesimo primo , sessione vigesima quin 'ta, praeficiatur ec constituatur Is vero ut capite sexto cautum est, per secreta vota cligatur a Capitulo, ita ut singulorum eliget tium nomina niuaquam Dublicentur, dc in quem maior pars Capituli per ea secrcta vota inclinauerit, electus omnino censea

tu' qui etiam usque ad obitum in eo Prioratus officio, dummo do recte se gellerit, perseuerct. Caeterum idem quoque de Sub- priore fiat. Omnes illi Priori obediant tanquam Patri, ut Diui Augustini regula praecipit, de eo absente Sub priori. Si quid autem maioris momenti faciendum st,aut praecipiendum, nec sit periculum in mora, Prior nihil moueat aut decernat, quin priusca de re cum Capitulo suo contulerit. In omnibus vero grauiori bus dissicultatibus, quae per Priorem aut Capitulum solui nequi. bunt ad Episcopum, siue co absentc,Generalem Vicarium ac cc. datur,qui ex ordinaria potcstate constituet quid agendum sit; quemadmodum hactenus obseruatum est. Prior diebus singulis Sabbathi tabellam in Ecclesia ponet, in qua notata erunt Corum nomina,qui Altaris officia dc chori pcr totam hebdomadam ol ire debebunt. Quae omnia secundum ritus de ceremonias Cathedralis Ecclesiae ut fieri poterit persoluentur. Nullus liber habebi tur in Monasterio nisi de licentia Prioris aut Sub prioris, qui vij deat ne libri ab Ecclesia prohibiti, aut curiosarum siue inutilium

scientiarum afferantur: SI ut sit in Monasterio piorum librorum, casuum,Vt vocant, conscientiae, dc Theologicorum copia dc si

pellex, quae possit omnibus Canonicis suffccre, vi singulis die-

435쪽

bus secundum Regulam ce ita hora queant incumbere. Hora autem legedi crit ante Vesperas preces, inter Vesperas e Con pictorium , dc inter Completolium dc coenam. Prioris aut Sub

prioris cur. i fieri debet, ut unusquisque in Nouitiatu Catechis i mini sacrosaneti Tridentini Concilij Latine vel Gallice legat,dd de huiusmodi lectione rationem reddat. Singulis porro di

bus Canonico tu aliquis magis idoneus iudicatus nouisos alios que si opus fuerit de cantre dc cantandi ratione instruat. Quamprimum fieri poterit mensa ita componatur, ut cX Vna tantum

parte Canonici sedeant,illisque portio sigillatim detur: Benedictio autem mensae dc gratiarum actio post refectionem ab Hel domadario fiat, nisi festis tolemnibus, quibus huiusmodi ossi cium Priori aut Subpriori incumbet,ac durantc resectione sena per legatur voce clara dc intelligibili, cumque debitis interpun.cta interstitiis. Singulis diebus Sabbathi Prior, vel eo absente

Subprior conuocet Capitulum,ut vocant, & in eo si quid in officiis , vel in actibus, aut in moribus Canonicorum contra regi lana obrepserit, corrigat, etiam poenitentias iniungendo, prout cxpedire videbitur; si autem nihil sit corrigendum, legetur articulus unus regulae, ic post orationem omnes in pace recedent. Omnia iura clamant quod in ultima nostra visitatione decreuimus, Mulieres scilicet ne quidem ad breue tempus intra septa dc muros exteriores Monasterij habitare, aut commorari debere. Propterca nos omnibus δc singulis ad quos spectat, distri stilis in virtute sanctae obedientiae, dc sub poena excommunicationis

maioris praecipimus, ut omnes omnino mulieres a Monasterio arceant,eiiciant,dc expellant, si quae in eo reperiantur, neve saliasve unquam admittant, aut intra Monasterij septa consistere patiantur. Sub pocna eiusdem excommunicationis mandamus,

ut intra mensem ab hac die decima quinta Septembris anni millesimi sexcentesimi decimi octaui computandum,omnes dc singuli qui instrumenta siue titulos Monasteri j habent,ca in arch,

Uiis reponant. Dominus Abbas Canonicorum Communitati quotannis duodecim praebendas persoluere tenebitur, co modo quo in prima nostra vissitatione notatu estic communitas dum decim idoneos, res dentes, vel de itire pro residentibus habendos alet, hoc est victum eis,vestitum, dc alia ad vitam necessaria

dabit. AEdificia totius Monasterij Abbatis sumptibus ad debitam

436쪽

ac regulari obseruantiae congruam formam restituenda& conseruanda eruqt Dec teris verb Canonicorum petitionibus, quia inter eos dc Adiutorem amice conuentum est, nihil praeterea decernendum cxistimavimus. Haec Sanctus Legii tor. Iam quo tempore moram in eo Monasterio traxit miraculum visu ni fuit, quod in eius gratiam innumeri pisces capti sint: ita ut nusquam Amnis Giffria tot M tantos praebuerit, ut statim incolae omnes C rara

locorum illorum Obseruarunt: quae res non parum pmperes religiosos leuauit, sed aliud longe excellentissimum patratum cst 'miraculum. Venerant ad Antistitem sacrum ex Falciniensi Ge-xenti de Caballiano agris variorum negotiorum ergo viri quamplurimi non infimes conditionis, tum Ecclesiastici cum laici, qui omnes paucissimis exceptis in Monasterio dc Comunitatis s umptibus vixerunt, ita ut alicuius dignatiosis hominibus ducenti facti fuerint pastus, minoris vero notae utpote seruis quadraginta, duos in ducentis computando quos ipse sumpsit , relictuos

enim noluit Communitatis expensis. Quamobrem assidue lamentabatur quam Canonicis causabat incommoditatem , de muti; extranei quidem supputatione ab Oeconomo facta praeter solitum de ordinarium familiae , tantum biberunt vini quan- U . st tum serre possent duo equi , dc tantum manducauere panis quantum ex duobus Sabatidicis modiis , si modium ad centum dc octoginta libras , & libram ad octodecim vncias ponderes, confici potest. Post discessum autem Pontificis reperta est ea sola panis id vini diminutio, nec adhuc tanta quanta fuisset, si ad solitum dc ordinarium stetisset Communitas, ita ut ducenti illi quadraginta pastris neque panem neque vinummi nucrint, imo A. plus panis dc vini superfuit quam si nullis

extraneis onerata titillet Communitas: siquidem a sex diebus ante aduentum Episcopi aperuerant vas vini, dc panem ad ordinariam mensuram coxerant, neque ex alio vino bibitum,& alio 1', ne manducatum est; superfuit vero panis ad aliquot deinde dies,& qui huius rei fuere testas Episcopo iam Anicium reuers Mi raculum exclamarunt, Ioannes Moccandus Prior, Bernardus Passerius,Franciscus Biordus, Nicolaus Dessayςtus, Bernardi Rannaudus Claudius Moccandus,ec Ioannes Passieritis. Canonici Regulares, credideruntque id sancti Praesulis factum precibus,qui de tot corum sumptibus sui occasione dolebat, quique

437쪽

rrane secus

Lutetiam

se Deum rogaturum dixerat, ut de rore coeli & de pinguedine terrae esset eorum benedictio. Vacare non poterat vir ad munus Apostolicum a Deo datus. Rogauerant eum Superioribus iam annis AEditui Paroecialis Ecclesiae sancti Andreae Parisiensis v bis,ut eos suis decorare concionibus ad Quadragesimam & Ad. uentum Dominicum dignaretur,& consenserat. Grauis etiam in eam rem accessit occasio, quippe Serenissimus Princeps Mauri lius Cardinalis a Sabaudia ad Regem ibat,de nuptiis Serenissim, sui fratris V ictoris A medet Subalpinorum Principis,cum virgine Regia Cliris lina Francica Henrici filia & Ludovici Sorore acturus. Quamobrem iussionem accepit a Serenissimo Duce Sale si is,ut Paranymphum Cardinalem in Galliam comitaretur. In eunte igitur hyeme profectus est,appulitque opportune amplisssimam illam ciuitate in , hospitio exceptus in aedibus Anchorita, nis, ascendit statim in Cathedram Parcecialis Ecclesiae sancti Andreae ubi tanto cum applausu populi, S tanta fama Conciones habuit,ut non mora ad cum audiendum,Cardinales, Episco. pi, Principes Regij sanguinis, dc Senatores undiquo accurrerint Per vicos tratis euntem quaerebant omnes tangere,quia virtus de illo exibat, de quia cana co erant a Serenissimo Duce Legati, G rardus Scallia Comes Verrucanus, Antonius Faber Sabaudiae Praeses, palam dicebatur in aula, Sabaudiae Ducem non potuisse suum melius Ostendere ingenium , quam in trium horum Vir0ram illustrium electione, tui di ucrse licet conditionis, nihilomibnus cises in negotio concordes forent. Dici satis non potest, quot& quantis culti fuerint honoribus,& sane merebantur quidquid unquam prudentis limi Oratores meruerint. Salesus autem ex omnium sententia potentioribus ictibus scedas illud percussit, quo preciosissima Europae gemma ut aiebat) Sabaudia decora ta est, locupletara est, H asserebat 'hunc ei honorem Alexander vindocinus Franciae magnus Prior, qui non semel Serenissinax Principi illi concham esse Salestam dixit, quae Diuinitatis unione na in se haberet. Stupcbant prorsus omnes dum tantae pietatis

Praefulcm,tanta etiam rerum agendarum peritia ornatum considerabant, dc plusquam hominem esse Aulici ipsi,qui raro pie ratem laudant, fatebantur. Doctor Sorbonicus Vincentius sc clesiae Diui Nicolai,quam de Chardonereto vocant Curio, Gscio inquiebat,iesu Christi in terris agentis consuctudinem ex

438쪽

Liber Nouu. . Pressiori mihi repraesentare imagine , quam cum Salesium Ge bennensem Episcopum cum ea mansuetudine, prudentia,humi. litate,& virtutibus omnibus coiidero; & diccbat hoc cum Quadragesimales. Conciones continuantem audiens , quibus Vir Apostolicus etiam Haereticos quamplures ad Christi de eius Ecclesiae Romanae reuocare caulas continuabat. Irisignis fuit Viri Nobilissimi Gubernatoris Pherae in Francico Belgio, tunc forte /' θη-

Lutetiae ex morbo decumbentis conuersio. Haereticu, erat Ob- MI Astinatissimus , alioquin ob militarem disciplinam benemeritus. Nobiles quatuor eius amici, sed Catholici, timentes animi , ne in '' i co misero haercisis statu abiret in gehennam, fuse apud cum Salesium laudauerant, ut Praes est ellet doctissimus & mitissimus, ut

vere virtutem cum nobilitate coniunxisset, Vt a nemine auersus

csset: tum subdiderant, Visne ut eum ad te huc ducamus3dc ille: facite quod voletis. Venerunt igitur ad Salesum, rogaueruntque dignaretur aegrum haereticum inuisere, si forth conuersioni locus es Ie posset. Ivit confestim Salelius, quem cum intrantem videret Ieger exclamauit: Hei, Domine,ad quid venis λ Vt me ad tuam religionem conuertas i si id praestas plus facies quam secerit unquam Diuus Petrus. Subrisit comiter & blande, vir Dei, responditque: Domine, nescis quid tibi seruet Deus; tum coepit militis sermonibus cum eo agere Quibus auditis aeger: praeclara dicis,inquit, mi Dominc neque is ego sum qui ad haec omnia respondCre queam,verumtamen da mihi octo dies, conseram de omnibus cum Petro Molinaeo Charantonio Ministro, vi si placet conueniatis,dc coram me hae c causa agitetur. Placuit oblata

collatio Salesio, qui ait, Ita sit plane, elige diem dc horam , &. si

monitus fuero adero procul dubio. His ita statutis curauit aeger accersiri Molin um,cui omnia recensuit; at vecors Minister no te se dixit disceptare cum Salesio,quamuis intra dierum illorum Mil Aspatium ter & quater postea prouocatus, contestato inquiente Gubernatore eum de sua anima in die iudicij responsurum Elapsis diebus octo reuersi s uni ad Salesum quatuor Nobiles, cum

ex indicto iterum ad aegrum ducturi. Et quidem lecto proximus. Bene inquit Domine, quid per hos dies circa res nostras egisti An venit Molinaeus 3 Ad haec infirmus atrocissimis querelis sese de Ministris lamentatus est, quod eum sic quinquaginta an uoru spatio decepissent,de exclamans ah,inquit,ego Molinaeum

Potanter

439쪽

sacerdor

pietatem protinus abiecerit, dc peccatorum, quae secum omnia illa trahit,egerit poenitentiam. Detinebatur circa haec tempora Sacerdos quidam in carcere, atque is Curio Monchaiauetinus' Dioecesis Carnutensis,reus actus multorum criminum,cum gra. ἰαθεν.

uissimo sui honoris dispendio , & vitae periculum in sententia crat: quapropter desperatione prorsus impia , de quae animae

damnationem dicebat imprudens ferebatur. Sese situs eum inuisit, multis sermonibus est alloquutus , consolatus, ac tandem in spem reduxit,lc ad mortem constanter perserendam animauit.

Magna crant haec omnia & tanta, ut omnes in admirationem ra- .

perent. neque dici potest quantos fructus toto illo Quadragesi,mae tempore Seruias Dei tulerit , siue in publicum verba faciendo, siue consessiones poenitentium audiendo, siue priuatim colloquendo, sua etiam eximia specio& sancta Maiestate coesi cum hominem spirante virtutis amorem cordibus ingerebat, in quo rum beneficiorum gratitudinem pretiosum vasarium argeteum ei Procuratores Ecclesiae Sancti Andreae obtuleriit, vertim quod rialis; bis ipse ut Diuioni & Gratianopoli recusauit. PE state non propterea 'μ -

vacavit a concionibus,quin imo bis, ter & quater aliquando in au/ὴ .a.

die, modo hic, modo illic sermonem habebat, unde postea notatum est cum tot habuisse Conciones quot dies annus habet dii Lutetiae fuit. In monasteriis autem praecipui: Virginum multus Crat,ut eas vel in obseruatione religiosae disciplinae confirmaret, vel si forte lapsae essent ad obseruationem reuocaret, praeclaris relictis statutis, ut in Sabaudia sanctissime fecerat. Inter alia in Monasterium se contulit portus Regij Monialium ordinis fancti Be nardi, ac in Monasterium Vallis umbrosae Monialium O dinis sancti Benedicti,quod duabus leucis Lutetia di stat. Necnoin Monasterium Matibulsionense, Ionialium etiam ordinis Ci- istastin sterciensiis ad septem circiter Lutetia leucas, ubi multorum dierum spatio in stabilienda &. confirmanda reformatione tum ad- i ' 'hortationibus & colloquiis, clim scriptis impense laborauit, neque sane perperam.Resectionem vero capiebat suam in Parthenonis exedra ad colloquia, ac postquam vel pradisset vel coenasset, eius vesci reliquiis & uti cultello, orbibus, scutellis, caeteris. 'que huiusmodi mensari j usus vasis, Abbatissa volebat,quod cum Sanctum exi stimaret : si quidem dc praeter hoc testimonium M linteamina, de tapetes, dc sedilia,ipsummet cubile,& caetera qui-

440쪽

De vita Τ. Francisci Sal A

bus vir Dei usus fuit, statim ut venerandas reliquias conseruari Cistimo, in eo statu iussit. Quod idem ricbat Lutetiae , nam ph terquam multi ad cum tangendum accurrebant, multi etiam Ioa ni Francisco fratri,&. Cubiculariis seruis strophiola & lintea da bant, rogabantque ut dignarentur ea in Sancti Praesulis perulam dum cubaret immittere, unde postea ex illorum linteorum appositione plurimis aegris reddita est salus. Crines quoque multi a Francisco Fabro qui eius coronam 5 barbam aptabat, velut reliquias postulabant. Interea tamen quae Sanctorum est probatio, indignas saeptis me ab haereticis aut petulantibus aliis contume- tolerabat. Philippus Iacobus Palatinatus Rheni nuper Mini Mihi sis. ster, se uero vultu & arroganti specie ad cum accessit, in Ancho ritanis aedibus habitantem , postulauitque sibi dari colloquium, concessit benigne Praesul, dataeque sunt in cubiculo sedes , aderat Ioannes Franciscus Salesus : tum ille sic exorsus est atrociter. Et quid hic agis Domine Z Respondit leniter Sanctus. Ego huc veni magni boni pacis causa. Oves vero tuae,dixit Minister, auri H quomodo nunc se habent cum abes Θ Ego, respondit Salesus, antequam discederem commisi cas viris idoneis , imo doctiori isseia bus me, qui earum curam habeant, & pascant donec reuertar. Perrexit Minister: Episcopi moderni, interrogauit, sintne aeque Episcopi, ac Episcopi primitiuae Ecclesiae Z Etiam, respondit Salesius,eamdem enim nunc habent authoritatem dc dignitalcm. Et Episcoporum residentia, inquit Philippus, estne de iure diuino an de humanoλ Ego, respondit Salesius, eam generaliter loquendo iuris esse diuini existimo. Et Moderni Episcopi, subiecit illo, pollunt ne patrare miracula aeque ac Diuus Petrus3Quamuis Episcopi, respondit Salesius, non nisi Diui Petri umbi qestent,seper Diui Petri umbra miracula faceret. Duarum postea horarum spatio disputatu cst,quo clapso, satisfactu fibi inquiens Germanus,& gratias agens, Ego,addidit, n5 ita pridem Romanasdem & Religione amplexatus sum: restabant tamen b c dubia,& amauit me Deus ut inuenire te,Domine, cum ca masuetissima& benigna agedi ratione, qui tcnebras incas optim E fugasti, A soluisti laqueos quibus intricabar, aliter cnim cras Charanto- nium proficiscebar Religionem positurus Sed iam de sua ad Al .. abrili lobroges suos & Subalpinos prosectione Serenissima Princeps Christina Francica,cuius nuptiae cum Augusto Principe V ictore edeo

SEARCH

MENU NAVIGATION