장음표시 사용
261쪽
Manichaei, contra sermonem Arianorum , contra Maximum Aria norum Episcopum & alios, sere semper Antagonistarum verba vel omnia vel pleraque adduxisse. Simile quid factum& ab aliis. Esse praeterea peculiares rationes Auctor monet, quibus nullo modo, prout opus est, Alcoranum refelli posse demonstratur, nisi totus non solum
Latine, sed etiam Arabice cum confutationibus exponatur. Earum praecipua est, quod in caeteris Heterodoxorum libris materia tantum, non vero forma castiganda veniat, in Alcorano vero utriusque inspe ctio attenta requiratur. Nam cum Mahumetus non semel in eo jactet, imo Deum assirmantem inducat, librum hunc tantae esse cxcellentiae, tamque perfectae & absolutae structurae, & si homines universi una cum Geniis seu Daemonibus simul convenirent, atque omne ibidi um totumque ingenium adhiberent,ut unam tantum Suram seu caput Alcoranicis simile conscriberent, irrito conatu sint desidaturi, ac communiterMahumedant enormibusAlcoranum elogiis venerentur: ut hanc prodigiosam insaniam universius terrarum orbis cognosceret, ac contra,quam mendax,quam impudens fuerit Mahumetus, qui tam mira ac magnifica de hoc suo libro praedicaverit, nec non mendacia, errores, blasphemias, fabulas,nugas, quibus totus confertus est,mani festissime agnosceret,necesse omnino fuisse, Alcoranum ipsum totum,
quantus est, cunctoruin mortalium oculis exponi.
Tantum itaque aberat, ut quod secundo loco urgebant Adversa, rit,iste liber hoc modo vulgatus Ecclesiae Christianae aliquod incommodum afferre posset,ut potiusDaemonis astu factum fuisseAuctor ex istimet, quod Ecclesiae Christi tanto tempore incognitae manserinthz stium suorum machinae & arma, quo minus adversus ea sese praemunire posset. Neque enim impetus eorum repellere,neque astus eludere nos unquam posse, nisi ex eorum armamentario tela suma
mus,& eorum technas ab ipsis addiscamus;quod sine Alcorani subsidio nunquam assequemur. Quod si forte aliquod in Ecclesiam damnum inde redundaret,id tunc demum accidere posse scribit,si talis liber abseque congruis confutationibus & apologiis publice ederetur; quam quam non defuerint inter ipsos Catholicos Viri sapientes ac probi, qui existimarint, posse etiam sine refutationibus Alcoranum tuto Mutiliter omnium manibus oculisq; permitti, cum a nullo melius quam
262쪽
Iam vero maximam utilitatem considerari cupit, quam Reipublicae Christianae, imprimis vero Missionariis Apostolicis contra insultusDer- visiorum seu Sanctorum, qui apud Mahumetanos religiosam vitam& exactiorem Alcorani observantiam profitentur, ac superstitionem suam inter Ethnicos orientales jam diu disseminare coeperunt, hic liber afferre possit. Hos enim cum suis rationibus ac persuasionibus, . naturae ac dictamini rationis conformibus, quales sunt, unum est Deum, preces esse fundendas, eleemosynas erogandas, justitia servamdam, virtutes excolendas, nemini injuriam faciendam,Deo operum sitorum rationem reddendam esse, & silmilibus, plus apud ipsos profuturos, quam Christianos, cum illis Deum unum & trinum, Deum hominem factum, pauperem, crucifixum, mortuum ac sepultum, mysterium Eucharistiae, monogamiam, Vitam perpetuae cruci conjunctam, beneficentiam erga inimicos, felicitatem summam sitam in bonis quae nec oculus vidit, nec auris audivit, & alia hujusmodi dogmata, vel humani intellectus captum excedentia, vel naturali condiationi dissicillima,si non impossibilia,proposuerint: nisi antea Ethnici illi instruantur, etiam testimonio ipsius Alcorani, nihil religionem, Christianam continere vel absurdum vel falsum, quantumvis captu arduum, sed omnia in ea vera,eerta,& divino testimonio in Pentateucho & Evangelio quos Mahumetus ipse libros a Deo traditos & cer- tillimae veritatis esse assirmat) comprobata ; contra vero nihil in Alcorano veri sanique esse, seu circa mysteria a Deo revelata & virtutes theoldgicas , sive circa virtutes morales, quod non pluribus f bulis, ineptiis & erroribus plerumque commixtum sit, & quod in Evangelio & Christiana religione purum, integrum & sincerum,sed i cuberius non doceatur: Mahumetum porro nihil aliud fecisse,quam quod veram & prope universalem in orbe religionem corruperit, novamque ac perversam superstitionem armis, fraudibus, aliisque malis artibus invexerit. Si hoc modo idololatrae praeoccupentur,non ita facile eos a Mahumetanis seduci posse ostendit; quod vero aliter fieri non possit,nisi Alcoranus ipse illis exhibeatur ac praelegatur,tique coram ipsis Mahumetanis ejusdem testimonio convincantur. His ita solide deductis, depraesentis operis ordine ac dispo sitione disserit. Ac primum quidem monet, se textum Alcorani Arari iam cum omnibus motionibus seu vocalibus aliisque signis & no-
263쪽
tis Grammaticalibus, aliquandiu post scriptum a Mahumeto Alcoranum, ab Arabibus ad Rabbinorum Iudaeorum imitationem inventis,
quae in antiquis exemplaribus non reperiantur,ohibuisse. Porro rationem reddit, cur verbo tenus & ad literam Arabicum textum exprimere maluerit, quam optimum alias interpretandi genus, a D. Hiero' nymo Cicerone aliisque Sapientibus traditum sequi,quo non verbum
e verbo,sed sensus e sensu exprimitur. Denique quod isti versioni notas stibjecerit, id ideo potissimum factum este dicit, ut insensu Alco rani cum Adversariis conveniret, adeoque propriis armis ipsos legit me oppugnaret; quod Alcoranici Gloslatores saepius quam plurima , Alcorani loca desolamarint ac defoedarint, quae ad bonum sensam tra hi aliquo modo potuissent. Nunc autem tempus erit,ut tum ex ipsis illis Notic tum ex Rofutatis , exempla quaedam proferamus, quae de Auctoris industria ac dexteritate testificari queant. Ac ad primam lfatim Suram sive
caput, praeter diversas ejus inscriptiones, ex Albas annotat, quan ista in veneratione illam Moste mi habeant, dum Deum primum cen istum & qiiatuor libros e coelo demisisse ; horumque scientiam in qua tuor ex illis,nempe Pentateucho, Evangelio, Psalterio&Phorcano seposuisse ; deinde totam horum qua uor scientiam in Alcorano col. , locavisse; denique totam Alcorani scientiam in prima ejus Sura con seclusisse nugantur. Porro ad prima hujus Surae verba, n nremiue Dei&c. diversas Arabum expositiones affert, quas inter illa Alimedi Tholebiensis notari meretur, qui ex Abii Saldi Iadriensi narratis i me Ma- ,,humetum, Jesum Mariae Filium a Matre sua missum fuisse, ut literas, sub praeceptore addisceret, ari praeceptor, ut diceret, In nomine Dei, miseratoris misericordis, imperaverit: Iesu vero, quid significent in dictione Besmi tres characteres R. S. M. interrogante, respondisse
praeceptorem, nescio; cui Iesus: litera B. ssignificat BahὼAIah id est majestas Dei) S. Sava Astah celsitudo Dei j os. Molcobos regnum ejus.) Bene est quod Mahumetani credant Iesum, licet puerum, magistri sui fuisse doctorem; at ridicule satis putant, in Hebraeorum scholis Arabicae linguae Magisterium fuisse. Nec minus prolixus est
in recensendis Mahumetanorum opinionibus, quas de infinitis Mundis habent, eosque hanc Mundorum multitudinem, veteribus quoque
264쪽
liisque cognitam, ab Hebraeis potissimum didicisse ostendit. In Re- futatis, praeter alia, adversiis Mahumetanos solide demonstrat, Christianos nunquam a vera religione discessisse aut aberrasse, nec religio. ne Christiana perfectiorem fuisse eam, quam Mahumetus deinde do. cuit per Alcoranum. In altero capite lectu dignissima sunt, quae ex Arabicis Scriptoribus de Paradiso, fluviisque, ac mulieribus in eo latentibus p. ia I9.2o. )de creatione Adae p. 22 de modo orationis& eleemosynarum p. as.) de discrimine ciborum, ac jejunio quod Mahumetani servant p. 7O. coli. cum p. 19S. de miraculis quae Mahumetus patrasse dicitur p. de sociis & succestaribus Mahumeti p. cr) de peregrinatione Meccana p.77 de antiquitate prohibitionis vini, rationibusque hujus interdicti p. 86. & is ) Author Clarissimus
studiose collegit: uti non minus calculum merentur,quae adversuSMa'
humeta nos in vindicandis Christianae religionis capitibus, circa integritatem sacrarum Scripturarum p. is. Jcirca fidem de Dei Filio p. q. circa salutem in una religione p. 48 ;) ac removendis Scripturae testimoniis, quibus Mahumetum praedictum fuisse,illi adstruere conan tur p. 26 ; ) nec non contra absolutum decretum a Mahumetanis credi solitum p. i7,) Noster in medium adduxit. In tertiae Surae no tis p. II r. 'peculiarem Mahumetanorum circa peccatum originis sententiam,ex Gelale, Cottada & Thalebiensi adducit, quando nullum nasci existimant, nisi eo momento,quo nascitur, tangat eum Satanas, praeter Mariam &Filium ejus, quos ab hac originali culpa immunes mansisse. ideoque nullum postea quoque peccatum commisisse, isti constanter credunt. In eodem capite p. ii 3) Christum ex testimonio Mahumetanorum in futuro seculo intercestarem hominum fore
probat, quamvis alio loco p. 3. & 837 id ipsos Mahumeto suo tribuere , per cujus intercessionem illi, qui unum Deum coluerunt,tandem ex igne gehennae exituri sint, asseruerat; quae etiam Iudaeorum sententia est, qui nullis,quantumvis scelestum & flagitiosum,cujuscunq; tan dem ille sectae sit, in gehenna ultra undecim menses, vel ad summum ultra annum, permansitrum credunt, praeter forte Dathan, Abiron odAtheistas, qui in ea cruciabuntur in aeternum. Vid. Bartolocc. Part. a. Bibl. Rabbin. p. 178 & Part. 3. p. qaI. & Nsster p. 99. Illam quoque Mahumetanorum de morte Iesu sententiam, qua non Uliam Iesum cruci affixum quem a duobus Angeli, in coelum raptum
265쪽
Csse dicunt sed alium, cujus vultui suam figuram impressest, captum, crucifixum & occisum fuisse, isti inepte credunt, Auctor sedulos p. ii 3 recenset, ac in mox sequenti capite sp. ira seqO solide
confutat. Nec minus in hoc ac proximo quinto capite,multa argu .
menta pro adstruendo mysterio Trinitatis, p. i79 & stabilienda Divinitate Christi p. 2οῖ ) coacervat, rationesque, quas contra hanc Christianorum fidem Mahumetani proferre solent, s p. r96.ὶ strenue refellit. Pr ipue vero ad id, quod ex cap. is. Marci objicitur , ilium, nempe Christiam,vescire diem & horam stipremi judicii, sed sol una Patrem, praeter ea, quae vulgo ad id regeri solent, respondet,sp. ros) vere dici posse,solum Patrem scire diem judicii, quatenus Pa. ter est fons scientiae Divinae, cum Christus, etiam ut Deus, nullam habeat scientiam, nisi scientiam Patris. Quemadmodum pari sensu Christiis alibi quoque dixerit: mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me; ut ita ad Patrem velut primum Divinitatis fontem haec
'ctrina potissimum referatur. Has priores Suras prolixe Auctor pertractaverat ; in reliquarum vero explanatione parcior est, eae qua pauca tamen adhuc delibabimus. Saepissime in Alcorano dies resurrectionis vocatur occursus
Dei, itemque hora & tuba novissima: ast iisdem nominibus diem illum in Novo quoque Testamento, I. Thess. ψ, IOh. s, I. Cor. Is&c. salutari, Auctor.observat p. aqq. 2so. 38i & 6TI. Passim quoque in eodem libro, veterum Patriarcharum, Prophetarum &Evangelistarum mentio occurrit; qua occasione Noster integras horum sanctorum Virorum historias, prout a scriptoribus Mahumeticis traduntur, ex illorum codicibus sparsim affert, ac quomodo pleraeque 'fabulis ac mendaciis intermixtae sint, ad oculum demonstrat. Sic de
nis, & muneribus eidem a Balcais amissis, deque iregio ejusdem pala. tio p. si de Carone seu Core,qui se Mosi opposuit p. sa6 ) de Loc. mane sive Aisopo p. 3 6. seqq.) aliisque similibus viris,partim in Scriptura S. memoratis, partim ex Arabum ingenio confictis, multa ac
Draeclara annotat, quae intra hoo cancelles quidςm comprehendi ne-
266쪽
queunt, digna tamen sunt, ut peculiarem illis perlustrandis curiosus Lector diligentiam impendat. Dignum quoque memoratu est,quod ad Sur. 8. & i . p. 3oo & 378 ) de tormento seu examine sepulchri,
ex Mahumetanorum sententia adducit, qui nimirum unumquem que in sepulchro post mortem , transactae vitae examen subire , ac tormentum foveae seu sepulchri sustinere credunt ; de quo ex Algazalis Professione fidei Mosternicae sequentia annotat: Non est accepta ,,fides hominis, donec credat in id, quod traditum est post mortem e GVenturum.Et primum est egame Amer Monher &Nahir. Sunt autem hi duae personae terribiles & horrendae speciei, quae hominem in se pulchro suo erectum statuent, anima corporeq; constantem. Et in terrogabunt eum de unitate Dei,& de missilone legati,dicentes: quis est Dominus tuus, & quae religio tua, & quis Propheta tuus i Et hi ambo sunt exploratores sepulchri, & examen eorum est prima ro- batio post mortem. It etiam credendum est in tormentum sepul--chreatque illud esse debitum, & judicium, & justitiam erga cor' us & animam, juxta id ,quod Deus voluerit. Quae omnia ex Iudaeo, rum schola provenitae, Auctor suspicatur. Interim nec istud prae' termitti debet, quod ad Suram is. p. 383. coli. cum p. 386. & s 89
de duodecim coeli turribus sive Zodiaci signis ex commentatoribus Alcoranicis affert. Haec duodecim Zodiaci ligna juxta Getalem sunt, Agnus, Taurus,Gemini, Cancer, Leo, Spica, Statera,Scorpius, Arcus, Haedus, Aquarius, Piscis. Fingunt autem Mahumetani, consuevisse Daemones ante ortum Mahumeti in has turres coelestes seu signa zodiaci ascendere, atque inde arrectis auribus arcana Angelorum colloquia furtim excipere, quae deinde ariolis & magis revelarint. Ubi vero Mahumetus ortus est, Deum flammis ardentibus conjectis Daemonas illos exturbasse, & nihilominus identidem redire tentantes,iisdem flammis territasse ac in fugam convertisse. In Surae decimae se ptimae notis p i . nonaginta & novem nomina Divina eSponit, quot Mahumetani Deo tribuunt; per centesiimum nomen Vero, quod ipsis incognitum vulgo audit, nomen intelligi debere autumat. . Porro ad trigesimam sextam Suram vulgo inscriptam, p. J8o, )il tam cor imprimis Alcorani appellari, atque a Mahumetanis maXime 4n funeribus mortuorum adhiberi observat. Alias Auctoris nostri ob servationes, quas reliquis Alcorani Suris lubjecit, praetermittimus,
267쪽
inter quas praeςipuae sunt, de fumo, qui extremum diem antecedet p. 6 3 ;) de primis quatuor Surae q8 versiculis, qui in vexillis scribi solent p. 661 ) de scindenda Luna in die resurrectionis p. 689i in de peculiari
formula in repudiis: Tu es apia me sicut dorsum matris meae sp o'. de
Geniis sp. 731 in de Corallitis p. 82 δ &c Ex illis autem,quae hactenus in medium adduximus, facile quoque de reliquis judicium ferri poterit, quod auspicatissimum ab omnibus Auctori pollicemur. ICILEGIUM SS. PATRUM, UT ET HAERETICORIIM S culi post C ristum natum I. II π III. X tore IOANNE M. AIESTO GRABIO. Tomus I. sive δε-
PAuca adeo ex monumentis antiquissimorum Patrum,qui primis tri bus Ecclesiae seculis floruerunt, hodienum superesse, plurλvero, magno Ecclesiae & ecclesiasticae traditionis detrimento,periisse dolens Clarissimus Auctor, fragmenta tractatuum ejusmodi deperditorum . cura eo majori colligenda ratus est, sive ea in recentiorum Patrum ti bris excusis hic illic dispersa haberentur, sive in codicibus manuscriptis adhuc laterent. Minora tamen eorum scripta eodem loco atque censu habuit, nec quae illorum temporum Haeretici in lucem publicam protruserunt, indigna judicavit, quae his immiscerentur, eo imprimis, quod ad historicam priscarum rerum notitiam non parum conferre valeant. Volumina proinde aliquot his talibus complere,& scripta partim integra, partim mutila, eaque vel prorsus inedita, vel Latine solum edita, Graece simul dare, aut quae Graece hac En modo extitere, iis Latinam versionem addere, imo & utroque quidem idiomate antea vulgata cum codicibus manu scriptis conferre instituit, usurus ita maxime occasione, qua ad Anglicanas, & impri.
mis Oxonienses Bibliothecas uber ipsi, in Angliam quippe nunc dela-- to, accessus patet. Singulis vero Praefationem, quae nothiam scriptoris, vel scripti saltem istius, tradat, praemittere, notas quoque vel textui immediate subnectere, vel per signum stellulae promissas sub finem cujuslibet tomi addere, inque iis obscuriora quaedam loca illii: trare , dubia discutere, eorum usum ostendere, parallelaque ex aliis
268쪽
liis Autoribus afferre, varias autem lectiones ad oram cujusvis pagi nae, indicatis,e quibus petitae fuerint,codicibus manuscriptis, subjun. sere decrevit.
Dum itaque primum Tomum Seculumque primum nunc exhibet, nostrum est,ut quaenam in eo contineantur,paucis innuamus. Primo nempe statim loco comparent Asbgari s Chrisι amoebaeae e
Iroia, quas ut ut pro indubiis haud venditet, aut pro genuinis habendas firmiter haud asserat, nulla tamen demonstratione adeo certa pro stipposititiis venditari posse contendit, remque in medio quidem relinquens,objectiones nihilominus a Natali Alexandro & Dii Pinis adversus eas motas discutit in additis ad calcem tomi integri Notis, in quibus etiam Abgarorum, seu, ut frequenter Vocat, Augarorum, i. e. Toparcharum Edessae seriem prolixam, atque hactenus a nemine tentatam, pandit; textui autςm epistolarum ipsi ea Graece addit, quae iis in archivis Edessenis Syriaco sermone subjuncta,& apud Eusebium, sed Graece itidem, repetita sunt. Mox dura quaedam Christi sequuntur, quae non in Evangeliorum quidem libris extant, sed apud Barnabam tamen, Clementem Romanum, Iustinum Martyrem,& alios habentur. Succedunt fragmenta Evangelii δεodecim Apostolorum ex natio aliisque Patribus collecta, ubi Autor in praefatione istud minime agnoscit pro haeretico, sed scriptis potius Ecclesiasticis accenset, idque Evangelium secundum Hebraeos appellari quoque notat, eam fortassis ob rem, quod a primis Christianis Hebraeis, qui Hiero. solymis vixerint, & quidem ante quatuor Canonica Evangelia, literis consignatum fuerit. Apostolorum vocari putat eo sensu, tuo certum quoddam Symbolum nomine Apostolorum insigniatur,non,quod ab
Apostolis ipsis compositum id judicarint Veteres, sed quod fidei ab Apostolis traditae summam contineret. Quod interdum quoq; Evangelium juxta Matthaeum dicatur , id interpolatoribus ejus tribuendum affirmat, NaZaraeus nempe atque Ebionitis; hos enim non ipso Matthaei Evangelio, additis aliis,& aliis contra detractis, ut plerique, Ignatium & Epiphanium secuti, velint, in sed hoc potius, quod alias secundum Hebraeos nuncupetur, usos fuisse existimat. Comes huic datur ab Autore Epangelium secundum in Aptios, cui, perinde ut illi, titutum inditum arbitratur a primis ejus autoribus, quos Christianos
Egyptios fuisse,ipse hujus libri textus,mysticis verbis more AEgyptio. Kk rum
269쪽
rum pleraque involvens,citis indicet. . Ad hoc inter alia, si non prae . cipue, respexisse monet Lucam, dum in prooemio suo plures memoret historias Evangelicas, ad quas emendandas, & defectus earum supplendos, seum se Evangelium literis consignasse perhibeat. Nec tamen istiud heic habetur integrum ; verum ejus,aeque ac praecedentis, fragmenta tantum aliqua ex Pseudo. Clemente Romano & Clemente Alexandrino apponuntur. Post de A 'Isitu lo toluti disserit, non istis quidem, quos haeretici confinxere, & quorum apud Epiphanium habetur mentio, sed de aliis melioris notae, quos Varadatus, secuti Vmonachus,&Isidorus Pelusiota allegent, e quorum postremo fragmentum eoriam Graeco-Latinum repetit. Hine IVisutiones me Co
situtiones Apostolorum ex Epiphanio & aliis collectas exhibet, eas iue, licet ab ipsis Apostolis scriptas dictatasve haud existimet,ex istis tamen traditionibus, quas Ecclesiae ab Apostoli hic illic praedicantibus &ecclesiastica negotia rite constituentibus acceperint &religiose obse varint, sub finem primi, aut saltem ipso securi secundi initio compositas fuisse judicat. Ad Icripta Petri Apocrypha ubi accedit, Praedicarionis, quae nomen ejus indepta est, fragmenta primum exhibet, opinque ipsum non Haereticis, sed Catholicis Christianis autoribus tribuit. Idem format judicium de Petri, quae subsequitur, 'ocal psi. Utinenim mira haec illius fragmenta interdum videri queant, idem tamen& Apocalypsi Iohanni, accidere posse respondet, si quis secundum literam dicta ejus interpretari & dijudicare voluerit. Denique & Aelio
Petri, quatenus eorum contenta nonnulla servarunt Clemens Alexandrinus & Origenes, superaddit. Quae Paulo tribuuntur scripta surposititia, ea heic repetere omnia Auctor noluit, sed de praecipuis, uta pote Epistola ad Laodicenses, de iis, quas ad Senecambret se traditur, de Pauli Apocalypsi, ejusdemque Auabistico& Actis disseruisse tantum contentus, libellum torum velΠενοδων muti re Thecia integrum exhibet, & illum quidem ipsum, ceu autumat, quem a Presbytero Asmatico sub finem seculi primi scriptum futile testetur post Tertullianum
Hieronymus nultum ideo praeferendum duobus Graecis Commentariis de vita The lae a Petro Pantino editis quorum unus Basilii Seleuci ensis, alter Simeonis Metaphrastae nomen sibi inditum gerat. Pra stantissimi vero huius ob antiquitatem suam libelli textum Graeeum
ea codicς manuscripto Bibliothςcae Bodlejanae primus nunc in lucem pro
270쪽
prosere,Latinamque interpretationem suam cum notis addit, subjuncta ad calcem versiolae antiqua , quam itidem ex codice quodan Bibliothecae modo memoratae descripsit. Mentionem quoque paucis injicit fragmenti cujusdam, quod ex Actibus Pauli alleget Origenes, ita ex versione Russini scribens: Unde re recte mihi dictus vidi su e=mo it e, qui in Actibus Pauli scriptus est, quia hic es verbum animisi virens. Uti autem de Christo ibi sermonem esse,agnoscit Autor: ita sitspicatur, vel Origenem vitioso Actorum Pauli, vel Russinum malo Origenis exemplari usi , ac in Graeco scriptum fuisse simplex non autem ζῶον, vel ζωον qua ratione Actorum Pauli consercinator fortean respexerit ad verba Apostoli: γάρο λογος ου Θεου, Hebr. IV, 22. Pergit ad Testamenta duodecim Patriarchirum , filiorum Iacob, quae a ludaeo olim scripta, a Christiano antea
post interpolata suisse suspicatur, eademque forsan locum sertita ce set inter LXXII libros Apocryphos Veteris Testamenti, quot olim extitisse, & una cum XXII scriptis Canonicis ad Ptolomaeum,AEgypti
Regem, missos fuisse referat Epiphanius. Hebi aeo primum idioni te composita in Graecum post translata a Ioanne Chrysostomo, perhiberi notat in codice manuscripto Bibliothecae Bodlejanae, sed fidem huic assertioni nullam tribuit. Interea tamen, cum Graeci textus nishil hactenus lucem viderit, exceptis paucis periodis a Cotelerio, Galeo dc hartono hinc inde exhibitis, idcirco eum integrum, juxta membranaceum codicem manuscriptum in Bibliotheca Academiae Cantabrigiensis asservatum sistit,una cum versione Latina Roberti, Dpiscopi Lincolniensis, jam olim quidem A. Is 9 Parisiis excusa, inque Orthodoxographis & Bibliothecis Patrum recusa, sed tot tantisque cum sphalmatibus, ut saepius nullum , aut ineptum, imo absurdum quandoque sensum fundat. Quamvis ergo Autia editionem illam
Parisinam per omnia secutus fuerit, ad oram tamen paginae cujuscumque sphabriata plurima emendavit, nec typographi solum, verum &ipsiusinet interpretis errorqs subinde correxit. Prolixissima omnium est, quae nonnullis Clementis Romani fragmentis praemittitur, Dissertatio, scripta sancti hujus Patris & genuina & supposititia excutiens. Tanquam genuinam maxime primam ad Corinthios Epistolam celebrat & vindicat ; supposititia vero Oper i perlustrans,inter alia iis contradicit, qui Petri & Apionis Disputationem pro parte vel appendice Kk i Reco
