Acta eruditorum

발행: 1699년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ricis & leoni poliemico fasciam Archiducatus Austriae observat. In

Matthiae I quem maxime ab amore erga literas & literatos commen dat, conditamque ab eo Budensem Bibliothecam celebrat, nummo, ad sinistrum latus S. I adistat clypeum cum rota septem radiorum animadvertit ; sed quorsum spectet isthoc symbolum, ignorare se lubens

fatetur, nisi forsan loci cujusdam Hungariae, ubi custis ille nummus , notam esse suspiceris. In adversa parte primus & secundus latercu tus διγματα Hungariae, tertiusque corvum cum annulo, Corvinae nempe gentis symbolum ostendens, nullum eruditissimo Autori negotium facessit; sed de laterculo quarto, &de leone ibi conspicuo

amplius disquirit. Bohemiae certe tesseram dici imaginem hanc pos se,negat. Ulut enim regimen Bohemicum A. I469 a Proceribus nonnullis Hussitarum factioni adversis Matthiae oblatum fuerit ; obstare tamen leonis hujus situm, qui, si regnum Bohemiae denotaret, iam in extremum parmulae locum rejiciendus, nec symbolo Corvinorum gentilitio postponendus suisset. Praeterea leonem Bohemicum corpore erecto, &posterioribus pedibus insistentem exhiberi: hunc autem plane resupinum& veluti diagonali situ positum conspici observat. Aliam proin leoni huic patriam quaerit, Bostatam scilicet , Croatiae Da lina tiaeque vicinam provinciam , quam Matthias A. I 69Τurcis eripuit, eosque anno sequenti Iaietam, regionis metropolin, repetituros sola adventus sui fama adeo terruit, ut obsidione subito soluta, praecipiti fuga sibi consuluerint. Ula distat II nummus novum in averso latere typum conspiciendum dat, Mariam puta τεκνο-ςορον, tutelariam illam Hungariae Divam, quam postea variis hujus regni nummis imprimi contigit. Sub istius essigie aquila expansis a lis cernitur, quam gentilitiam Uladistat tesseram referre, Poloniamque, Regis hujus patriam, signare Autor reputat. Ludovici II, qui

Uladi statim excepit, fata fere omnia prorsus immatura posteaquam admiratus est, in ejus nummo S. Ladis laum paulo aliter ac in praecedentibus emctum,totumque loricatum intueri jubet;in averso quoquc latere,Divam Mariam Lunam creicentem sub pedibus habere dum notat, ad majorum id traditionem refert, tui conspectam a Iohanne mu' lierem,Sole amictam l unamque pedibus calcantem oc. XII, i. Mariam denotasse crediderint. In Ferdinandi I nummo notabilis

est inscriptio,quae ELectuin Romanorum IMPeratorem Semper AV-

282쪽

gustum, GErmaniae, HVngariae,BOhemiaeque Regem ipsum salutat; sed reliqua a praecedenti nihil disserunt, si adversi lateris sigias mone.

tales, & aversi scutulum fasciam Archi Ducatus Austriae continentem, excipias. Nec abit ab hactenus commemoratis nummus Ioannis I,

nisi quod scutum Regis genti litium,Mariae τεκνοφορω substratum, lupum aut aliud id genus animal, quod e monticulo erumpit, osten. dat. Ast Iohannes II nova B. Virginem perigraphe ornavit, eamque Patronam Hungariae appellari fecit. Alterum latus insignia ejus

varia exhibet,interque haec & boam auro coronatam gyrisque aliquot contortam, ex cujus ore infans cruentus erumpit. Hanc Mediola nensis Ducatus tesseram Ioannem clypeo suo inseruisse monet, ob aviam suam Bonam, Iohannis Galeacii, Mediolanensis Ducis filiam. Lemma autem , quod habeat IO. SE. D. G. ELE. REX. UN. quoad voces duas priores,non, ut velint aliqui, efferendum esse, Johannes Se sinsit, sed Johannes potius Securdus, affatim patere autumat. Maximilianus,si non inter Hungariae Reges sid enim in medio relinquit Autor, inter Imperatores tamen Romanos citra contro. versiam secundus, nummum aureum ab eo, quem pater ipsius Ferdinandus edi curavit,haud diversium post se reliquit; prmi & alius Ru dolphi, quem subnectit Auctor, cum eodem ad a mussim congruit Quod Matthias in nummo aureo A. Isni cuso secundi cognomen a dipiscitur, ob Matthiam Hunniadem Corvinum fit, qui inter Hunga riae Reges istius nominis primus fuit. Matthias autem hie in S. Ldistat locum suam lubsti uit effigiem, & eam quidem singulari ornatu in capite, pedibus, reliquoque corpore amictam, quem non describit modo Autor, sed & de corona Hungarica, de pallio seu paludamento S. Stephani ad clinodia regni Hungariae spectante, deque a Iiis indumentis regalibus plura in medium affert. Qui sequuntu nummi tm residui,Ferdinandum secundum tertiumque,& Augustissi. mum LEOPOLDUM hostrum,sub Iimperatoris coronati & armati , sceptrumque & globum tenentis forma, in aversa vero parte consue tam B.Mariae Virginis imaginem,cum Hypeis cuique familiaribus rq praesςntant.

283쪽

ACTA ERUDITORUM

GOTHOTREDI CHRISTIANI LEGERI, CONSII. STOLBERG.

s Hereditarii in Rothcrmarch re Ditigeroda, 'in Georgicum sine Tractat tu de Praediis, bda tundie uteria. Lipsae apud Heredes Friderici Lanchisii, i 8. in fol. Constat io Alph.

Iq. plag. ac aliquot figuris aeneis. Urpe esse Patricio & Nobili, & causas oranti, jus, in quo versatur,' ignorare, graviter quondam edisseruit Quintus Mucius, eodem que effato Servium Sulpicium, a Marco Tullio in causis orandis alias secundum, sed juris patrii non satis curiosum , ita rubore suis: dit, ut is deinceps majori cum cura juri vernaculo vacaret. Non protulit illa ICtus Romanus ex principio aliquo Romanis proprio, sed omnibus potius gentibus communi, adeoque effati illius ubique par merito est autoritas. Re ipsa certe eam agnovit Consultissimus Au tor noster, quando Ius Georgicum non quidem unice, praecipue tamen, ex placitis ac institutis domesticis excolere, ac quicquid ab aliis sparsim dictum erat, uno Volumine comprehendere, gloriosum ac utile existimavit. Nostrum est mulorum annorum laborem, ceu No.ster in praefatione vocat, ac operis prolixitate facile persuadet, iuxta summas velut lineas suas breviter exhibere. Dividitur totum opus in tres libros. In primo generalia quaedam de laudibus agriculturae, de natura & constitutione praediorum, de praediis urbanis Sc rusticis, de praediis Romanorum praecipuis ac eorum denominatione,de praediorum structura&situatione, de rusticatione veterum, quam animi relaxandi causa inprimis sectati sunt, recensentur. . Postea prolixa de praediorum varietate instituitur tractatio, hinc praedia libera &allo dialia, solaria, nobilia, ecclesiastica, munita, seud alia, emphyleutica, libellaria, curmedica, censualia, superficiaria, lo ta & am- modiata, perpetuae coloniae, ad assctum data, partiaria, immediate Imperio subjecta, landfassica, eaque vel schrisi t- vel ambis asica , rustica, collisassica, majoratus, minoratus, apanagiata, usufructuaria, dotalia, paraphernalia, dotalitia, morganatica , civitatum, minorum , ganerbica, pignoratilia, retrovenditioni obnoxia, alluvia, optima maxima, domani alia, instructa , deserta, longo ordine explicantur, ita quidem ut multa ad jura possessorum pertinentia prolixe inse-

284쪽

inserantur, nec adeo nuda solum terminorum explicatio exhibeatur.

In secundo Libro personae, ad praedium praecipue pertinentes, adducuntur, adeoque de domino praedit, ejus praefecto, de villico, cam pario & saltuario, servis ili famulis, agricolis, hominibus propriis, pastoribus & opilionibus disseritur. Postea animalium in praediis occurrentium tractatio additur. Explicato igitur animalium jure in genere , speciatim deinde de pignoratione animalium, de equis, bobus, ovibus, capris, porcis canibus, anseribus, gallinis, columbis & apibus agitur. Liber tertius pertinentiis praediorum destinatus, pertinensias illas primo generaliter expendit, postea speciatim illas exsequitur: hinc de praediorum regalibus, jurisdictione, jure patronatus, de pagis, agris, hortis, vineis, pratis, pascuis, sylvis, venatione, aucupio, piscatione,de molendinis, pistrinis Sc furnis, torculis, balneis, hospitiis, tabernis vinariis, cerevisiariis, vini adusti, decimis, metallis no .

bilibus & ignobilibus, lapidicinis, laterariis & calcariis, vectigalibus,

operis rusticorum, servitutibus rusticis, itinere, actu, via publica, aquae ductu privato & publico, de jure grutiae, prolixa non minusquam diligens enata est tractat io. In laboriosa autem ista collectio. ne multa scitu neces laria, utilia & jucunda occurrere, nemo facile dubitabit, cum vel sola tot titulorum memorabilium recensio, a nobis facta, id satis persuadeat. Iucundum profecto est ut unicum saltem exemplum speciale addamus ) legere ridiculum illum excommunica tionis processum, quo in Burgundia locustae, ob damna agris, pratis &vineis illata, excommunicatae fuerunt, quem ex Bartholomaeo Chasianaeo late descripsit Noster c di c. io. n.sa. seq. Sicut igitur a multis hac. tenus Iuris Georgici collectionem desideratam fuisse, in praefatione idem fatetur, ita isti deliderio satisfactum, & vota cupidorum penitus hoc opere esse expleta, nos qui de arbitramur. Nam profecto insignis utilitas est, integram fere Iuris Georgici Bibliothecam in uno volumine pollidere, & quod alias ex tot diversis Scriptoribus maxima cum molestia requirendum fuisset, citra taedium in compendio legere.

Civitatis Verdensis Conciliatio Decisionum Mevianarum

285쪽

ACTA ERUDITORUM

Hamburgi apud Gottseled Liebeaeit, Ic9'. in ἡ . Constat a. Alph. io. Plag. AN in IureRomano dentur Antinomiae, antiqua apud Iurisperitos quaestio est, quae tamen hodie minori cum reverentia fortassis tractatur, quam olim, ubi sub Barioli, Laldi aliorumque legalis prudentiae Luminum auspiciis, Scholae & pulpita juridica juris Roma

ni centonibus unice resonuerunt. Interim non tantum de legibus

ipsis illa moveri potest disceptatio, sed& eam ad legum interpretes

transferte licet. Omnes enim homines eandem patiuntur sortem , nec magis Legislatori quam privatis, contra errores infallibili aliquo p ivilegio cautum est. Inprimis Vero iis, qui prolixa concinnant volumina, facile accidere potes ut sibi vel contradicant, vel saltem contradicere videantur. Tales contradictiones an obrepse fini Illustri Mevio, magni nominis olim& hodie ICto, in suis Decisionum voluminibus, de eo Noster cum Zatans chliffero, Icto & An recessore Marpurgensi celeberrimo litigat. Publicavit nimirum, hic ante aliquot annos Specimen Antinomiarum Medianarum, in quo ΣLIII variationes in Mevii Decisionibus occurrentes annotavit. Huic opposuit Noster Experimentum Comiliationis praedit lorum μαντι

φανων quod quidem per modum disputationis inauguralis,sub praesidio Illustris Lyncheri excutiend'm exhibuit IenxA.i69 . Ad hoc prae-

laudatus Zaunschlifferus Stri iurias confecit,illudq; cum stricturis his suo ad Decisiones Mevianas Commentario, anno i 696 in lucem edito, Idjunxit, additis insuper VII aliis variationibus Mevianis. Ex his omnibus Nostro enatum est praesens opus, seu Conciliatio Continuatis. In ea primo refert Zauriscliti steri XLIII variationes prima vice exhibitas , ac singulis addit conciliationem, in modo allegato Experimento seu disputatione inaugurali contentam; hanc excipiunt Stricturae Zaui chlifferianae, quas stilo practico deinceps Noster diluit. His expeditis, reliquas VII variationes, a Dia. Zaunschlissero deinde editas, quoque discutit ac amplius explicat; quibus omnibus ipse ΣXVI novas variationes sic computat Noster in praefatione, quamvis in ipso tractatu omnium variationum numerus ad LXXVIII ascendat, ac adeo XXVIII additas innuat iii lectione Decisionum sibi ob tas adjicit, ac in usum publicum resolutionibus suis enucleat .

286쪽

Ut de intentione Nostri, totiusque contentionis serie, amplius constet B. Lectori,exemplo rem illustrabimus. Variatione 2. p. s. circa quae stionem: an hodie concessa jurisdictione, ob Germania consuetudinem generalem , sub voce Oerichi etiam criminalem complexam jurisdictio criminalis videatur concessa, utut specialiter consuetudo in isio loco non ostendatur recepta in f milibus casibus t variantem inducit Mevium Dia.

Zaunschlii erus, dum in eadem causa ollirali hi Othonis bon

terruditam plectatur negativam P. I. Dec. s. n. a. i. postea vero PIV. D. o. assirmativae subscribat. Sed Noster in Conciliatione contendit, niti illas Deessiones diversis titulis vel rationibus. In Decis Deum, qui jurisdictionem criminalem ambibat lolam praedii posses sionem allegasse,&hactenus adeo repulsam tulisses sed in Decis aso. meliorem titulum, nempe se in genere de judicii potesate esse investitum, docuisse, adeoque sententiam pro jurisdictione criminali cecidisse. Ad

haec Zaunschlisterus instrictura reposuit, ubique potius eosdem allegatos esse titulos; quod Noster in continuata conciliatione diluendum sibi sumit. Id praetereundum non videtur, quod Noster in gratiam eorum, quibus Decisiones Mevianas diligenter legere animus est, praeter indicem q/ sionum & rerum, in hoc continuatae Conciliationis opere contentarum, triplicem alium confecerit: ci Decisi. Oniam apparenter contrariarum. 2) Decisionum omnium, eandem causam respicientium. ss) Causarum seu Controversiarum cum Docisionibus, quae circa singulas prodierunt : ut adeo Parallelisinus De cisionum Mevianarum ex illis varia ratione haberi queat.

JOAM CLERICI HARMONIA EVANGELICA. stelodami, apud Huguetanos, is9y. in fol. Alph. 6.

Cum nuper invertendis atque edendis Henrici Hammondi annot - tionibus in Novum Testamentum versaretur Clarissimus Clericiat, saepe animum subiisse testatur, quod Studiosis sacrarum literarunia commoda Harmonia Evangeliorum adhuc deesset. Quamvis enim praeterito seculo atque hoc nostro plurimae earum prodierint, nullam tamen se vidisse memorat, quae non laboraret duobus gravissimis incommodis. Primum namque ordinis temporum

eriguam in iis rationem haberi ait, cum Viri eruditi satis duxerint,

287쪽

:74 ACTA ERUDITORUM

conserre inter se distinctis in columellis similia dicta & facta, divulsis

eam in rem mirum in modum Evangeliorum membris, securi interim Chronologiae omnis & rerum ordinis, quasi ad haec ne Evangelistae quidem ipsiuspiam respexissent; quin & nonnullos Ioannem, ex quo tamen solo anni praedicationisChristi distingui possint,sibi comparan

dum cum caeteris,ac conjiciendum in eandem harmoniam non censu isse. Deinde istas Harmonias esse aut jejunis aut operosissimis Commentariis illustratas, qui nec ulla ratione conferri queant cum recentioribus Interpretibus, neque nexum orationum Christi& narrationum Evangelistarum satis clare ostendant; qhidi quod Evangelistarum verba non satis commode inter se componantur, omnia que sint aliquoties legenda, ut, quid habeant commune, quid sing lare , intelligere perspicue valeas. Ipse igitur Harmoniam, qualem animo conceperat, adornavit, verbaque Evangelistarum Graeca primum ad se invicem collata exhibuit, post ad Bibliopolae rogatum ex versione quoque Latina vulgata similem Harmoniam consecit, subjecta hoc eodem idiomate paraphrasi sua perpetua , qua sententia & series orationis exprimuntur.

Ut autem de methodo, qua loca Evangelistarum, quae primo intuitu contraria videntur,in concordiam redegerit, Benevolo Lectori paulo constet dilucidius, in ea delineanda nunc porro occupabimur. Lucam &Iohannem, imo & Marcum, ordinem temporum accuratius secutos fuisse quam Matthaeum, supposuit ante omnia. In narratione porro singulorum factorum aut sermonum Christi,Evam gelistas summam modo rerum & dictorum protulisse monet, singula rum circumstantiarum aut verborum sensuumque ordine saepillime . neglecto, & exemplo esse putat insignem illum Christi cum Pharisaeis dialogum, Matth. XIX. 3. seqq.&Marc. X. 2. seqq. recensitum, ubi certe neque eadem prorsus utrobique verba sint, neque idem ordo, quamvis res sit plane eadem; unde varietate verborum aut ordinis neminem offendi debere existimavit. Neque unum Evangelistam, neque omnes simul omnia habere judicavit facta & dictaChristi,imo nec Omnes circumstantias eorum, quae copiosius enarrent; aliunde ergo sipplevit, quod deesse aut in uno aut in omnibus Evangelistarum observavit. Imo ex nuda omissione haud colligi posse monet,non factum

id, quod minus memoretur. Hinc manifeste secellit in sua para-

288쪽

phras ab iis, qui, quoniam lapis ostio sepulcri Christi advolutus non

dicatur amotus, antequam resurgeret Christus ac sepulcro egrederetur, existiment, Iesum e clauso monumento egressum penetrata rupe ; itemque,quia non dicantur fores conclavis, ubi delituerint praemetu discipuli, apertae, penetratum ab eo lignum januarum. Nam

quamvis haec minime contraria esie naturae veri corporis humani fateatur, tantum tamen miraeulum ex mero Evangelistarum silentio

colligere noluit. E contra ex sequentibus, circumstantiam aliquam in antecedentibus omissam sepius addidit. Ita Luc. I, 2 o. in paraphrasi verba Angeli ad Zachariam sic expressit: fur tueris ac mutas ab hac hora, cum tamen in Graeco textu tantum haec legantur: ε. σήπων κή μέ δυναμενος λαλῆσαι. Surditatem ergo ori muto ideo adjunxit, quod v. 62. dicantur innuistZachariae, qui sententiam ejus de nomine filio imponendo rescire voluerint; quod certe minus futurum fuisse opinatur, nisi surditate laborasset, quandoquidem alias clara potius voce interrogare eum potuissent. Imo ex re ipsa circumstantias omissas, Scad intelligendam tamen seriem narrationis necessarias adjecit,ut cum in colloquio Jesu cumNathanaele supplevit haec: Uude intesigerepoterat, Jesum esse Prophetam, cum sciret, quod a nemine rescinipoterat; haec enim flagitare censuit exclamationem Nathanaelis subsequentem, quae alioquin sine ratione fuisset. In historia nuptiarum CanaeGalilaeae celebratarum posteaquam dixit animadvertisse Mariam, vinum deesse, subjecit: qua alias viderat Filium edentem miracula, qγam Aoria prodita non sunt, G. alias namque Fi.

lium, ut desectum uti lippleret, haud monituram eam fuisse credidit. Ex responso saepe intellexit, aliquid in interrogatione omissum, aut in narratione suppressum. Sic cum Nicodemum Ioh. III, r. Jesum alloquentem introducit: Rabbiscimus, quia a Deo venisti Magi-se dcc. antequam responsium Christi: amen, amen, dico tibi. nisi quis renatus fuerit denseo, non potes ridere regnum Dei, superaddat, in paraphrasi haec inserit: hac praemissa praefatione, interrogaturus erat Iesum, qui ase fieri oporteret, ut felicitatis regni Dei, quod instare audiebat, particeps se ei Z Ita ex responsione, quam Martha promissi. oni Christi, resurgetfrater tuus, reponat, scio, quia resurget in re surrectione in nodissimo die, liquere autumat, eam nec sperasse nec

petiisse fratrem a Christo excitari; ideoque tacitam ejus cogitationem Mm a sie

289쪽

mis ACTA ERUDITORUM

sc expressit: non ausa est addere, Jesum a Deo nequaquam petitorum,

ut homo a quatuor diebus mortuus excitaretur, quod talia Deus non le-σet concedere. Ob varietatem paucularum circumstantiarum narrationes non per omnia similes, si caetera consensere, in varias historias dispes ere noluit, utpote cum v. g. Matth VIII. & Luc. VII. quoad sanationem servi Centurionis; & Matth. XX. Marc. X. & Luc. XIIX. circa vis ina coeco vel coecis redditum, diversas minime historias quaesi. vit. Ast vicissim similitudinem paucularum circumstantiarum, quae ad summam rei parum faciant, non ostendere arbitratus est, unam avariis Evangelistis narrari historiam, si caetera dissideant. Eam ob rem mulierem, qtiam Lucas narrat in aedibus Simonis pedes Christi lacrymis suis madefactos coma abstersisse , aliam prorsus ab ea fecit, de qua Ioannes ferme eadem commemorat. Similia Lepius fecisseae dixisse Christum,similibus occasionibus ita postulantibus, tum prae supposuit, bis eum mercatores& nummularios e templo ejecisse; bis ociuionis formulam, qua uterentur discipuli, tradidisse ; ac duodecim Apostolos per Galilaeam Evangelium nunciaturos iisdem, quibus septuaginta discipulos pexIudaeam ire jussos,mandatis instruxisse conclusit. Rursus eadem objicientibus aut quaerentibus diverso tempore eodem Lepe modo Christum respondisse dum existimavit, ea, quae Matth. VI L I9. & Luc. IX, 37. habentur verba,duobus distinctis te, poribus prolata fuisse innuit. Exiguam circumstantiarum aut ordi.

nis in narratione unius ejusdemque rei varietatem, pro repugnantia

haud statim agnovit; indeque in historia te nis Christi ibi Mat

thaeus postremam tentationem dicat eam, e facta est in praealto monte, Lucas vero istam, quae contigit in solario templi Hierosolymitant, Lucam Matthaeo accommodandum censuit, nullam de caetero heic pugnam deprehendi ratus, cum neuter Evangelistarum hac in re ordinem temporis accurate lecuturum se profiteatur. Eum, qui pauciora habet, non negare plura dicta aut facta, modo ne ulla adsit exclusionis nota; nec,qui plura habet, eum, qui pauciora narrat,ma' lae fidei arguere reputans,Matthaeum duos viros impuris spiritibus obsessos memorantem cum Marco dc Luca unius tantum mentionem ia-jicientibus facile conciliavit, quandoquidem is, qui duos dicat, unum non neget, & qui unum ponat, nec ullio tamen indicio plures excludat, minimς adyςrs tur iis, qui plures incinorent. Eodem modo hos

290쪽

Evangelistas alibi discrepantes ad concordiam revocat, quando nimirum Matthaeus duos coecos a Christo curatos, ac caeteri duntaXat unum

introducant. Librariorum quandoque peccatum observari statuit, v. g. apud Ioannem in determinatione horae cruci Dionis Christi ; sed talia pro oppositione vera habenda non esse monuit. Ordinem, narrationis multa, quae inversa pugnare videntur, in concordiam redigere sentiens,Evangelistartim inter se componendorum verba sic digessit, ut primum ea, quae communia habent, in distinctis columellis, quibus singulorum Evangelistarum nomen praefixum , collocarit; singularia deinceps unicuique manibus, quarum index ςxtensus ea monstraret, distinxerit, relicta charta vacua in caeteris Evangelistis; ut denique ex omnibus, quae apud omnes Evangelistas occurrunt,ordine,quem ex re ipsa commodissimum judicavit, digestis seriem velut continuatam narrationis & vitae Christi universae descriptionem formarit, quam in subjecta paraphrasi expressit. Eam in rem in singulis

factis aut sermonibus verba Marci, Lucae &Iohannis non raro divulsit, ut narrationi suus ordo constaret, ita tamen, ut divulsa verba&versus asteriscisvitque numeris diligenter signaverit. Facta temporibus remota transitione connexuit, quemadmodum & proXima, sicubi,quae inter ea contigerunt, Scriptor sacer omiserit. Cum, quae

quispiam facit per alium, ea ipse facere videatur, mirum non esse ait, quod Centurio Capernata mensis a Luca perhibeatur ablegas. ad Christum Iudaeos, cum ad eum ipse ire non auderet, & idem tamena Matthaeo Jesurii ipse conveniens atque alloquens introducatur. Pro sua hypothesi, quod saepe, cum quispiam designetur obscurius, pronnmero Singulari adhibeatur Pluralis, conciliat inter alia Marcum Cap. V. 'i. narrantem discipulos dixisse quid Iesu, cum Luca Cap. VIII. s. id a solo Petro dictum innuente. Nec raro tamen, quod fa etiam aut dictum a paucis, omnibus citra discrimen tribui ait ut cum Ioh. VIII,3. dicantur Scribae & Phariisi adduxisse adulteram ad Iesum, id quod tamen nonnulli duntaxat eorum feceriteti. Hoc ex fundamento Ioannem cum semetipso & cum reliquis Evangelistis conspira. re ostendit, quando is Iesum a Galilaeis male exceptum asserat, &alto

tamen loco benigne habitum narret; utrumque enim a nonnullis modo Galilaeorum factum respondet. De catero paraphrasi suae nihil se inseruisse testatur, quod non vi ac potestate verborum sacrorum con

tinς tur, aut Arto maiusesto consciitaneum sit doctrinae a Domino dc

SEARCH

MENU NAVIGATION