장음표시 사용
271쪽
Recognitionum Clementis venditent. Recognitiones has Clementi tributas, non a Bardesane aut alio Haeretico,sed a Catholico quodam scriptas sibi persuadet, ast per haereticos tamen corruptas suille haud inficiatur. Κλημάντια ab Athanasio &Nicephoro memorata, diversa fuisse putat ab istis Homitiis, quas Cotelerius ex Bibliotheca Re gis Galliae primum ediderit. Fragmentorum de caetero Clementis maximum vocari meretur pericope Graci textus e libris Recognitionum, quam ex codice Eusebii MSto, textu Latino ex Cotelerii versi- One adjuncto, Noster repraesentat. Post fragmenta Scriptorum Catholicorum, sequitur spicilegium Haereticorum Seculi I,in quo tamen utramque paginam solus facit Simon Magus,cujus librorum fragmenta paucula ex Hieronymo dc Mose Pad Cepha repetuntur. Reliquo rum libros aliquos a Scriptoribus Ecclesiasticis nominatos quidem, sed nulla eorundem fragmenta inde descripta se reperisse testatur . . Cerinthum Apocalypsin condidisse, perpera a nonnullis observat colligi ex verbis Caji, Presbyteri Romani, in disertatione adueritis pro .
Hum apud Eusebium prolatis, cum in his potius C his ipsam S. Iohannis Apocalypsin Cerintho ad judicet.
Quod ad Notas operi absoluto subnexas attinet, praeter ea quae jam superius exin producta sint, aliqua adhuc referenda nobis videntur. Occasione nempe librorum Henochi in Testamentis XII Patriarcharum citatorum,amplissima duo fragmenta libri istius primi, quae Georgius Syncellus in suam Chronographiam transtulit, describit, Graecumque textum pariter ac Latinam versionem in uno atque altero loco emendat, & ad oram paginae antiquiorum, qui ea citarunt, Patrum verba subnotat. Quidnam denotent πλατ ρες τανουσανιοῦν, seu Tabulae coeli, in Testamento Levi nominatae,fusius exponit verbis Clar. Do melli,qui in peculiari dissertatiuncula in gratiam Autoris conscripta id egit, ut legem in Uelis archetypam iisdem signi scari ostenderet ; prout & idem Chrono logiam Patriarchalem in Tabulas redegit, quas Noster integras cum Lectoribus suis communi.
LETTRES ET MEMORES DE FRANCOIs DE
272쪽
EPISTOLAE ET COMMENTARII FRANCISCI DE VARS M,
Petri de Maloenda, ac quorundam Hispaniae Episcoporum, Concilium Tridenti rum concernentes. Ex Hs anicosermone in Gai cum translatae s Notis ligustratae a MICHAELE LE VASSOR. . ' stelodami,apud Petrum Brunet, I 699. 8. Alph. I. pl. IJ. Qunt haec Epistolarum & Commentariorum manuscriptorum ple- runaque fata, ut in bibliothecis Virorum illustrium delitescentes, cum blattis & tineis colluctentur, aut si foras prodire illis contingat, in manus incidant hominum imperitorum, qui pretium ejusmodi monumentorum non intelligentes, praestantissimos thesauros aut perdunt ipsi , aut perire patiuntur. Ast benigniorem fortunam expertae sunt Virorum celeberrimorum Epistolae aliaque monumenta , in Gallicam linguam translata,notisque doctissimis illustrata,& luci publicae exposita a Viro jam ob alios ingenii foetus orbi erudito satis cognito, Michaele Le Vassor. Singularem ejusmodi epistolarum & monumentorum apparatum ex Belgio in Angliam secum anno i 62s re. tulit Guillelmia rumbul,Eques, Vir dignitate, munerumque,quibus functus est, splendore, prudentia quoque & eruditione,maxime,dum viveret, conspicuus. Is Iacobo I rerum summam in Britannia tenente, Legatis quos Rex in Belgium miserat, ut tractatui pacis, qua Hispani Belgaeque bellum utrique genti molestissimum finire aut saltem suspendere nitebantur, interessent, ab Epistolis fuit secretioribus; post sancitas vero A. 16o inducias,Bruxelli , ut Regis negotia ibi cu'raret, ejusque commodis invigilaret,remanere justis est. Quo qui dem tempore hae Epistolae de Commentarii, quos nunc publicae luci
expositos videmus, ad eum pervenere: at quo fato,Michael Le Vanior, qui in praefatione haec commemorat, definire non audet. Ast si conjecturis indulgere fas sit, a vero haud omnino abhorrere putat,
cum Cardinalis Granvellanus, ad quem pleraeque harum epistolarum scriptae sint, Belgio excedere juberetur, partem suppellectilis ejusli. brariae, &hasce inter alia quoque epistolas,penes quendam, qui ab Epistolis illisuerit,fuisse relictam, a quo cuncta tandem acceperitTram'
273쪽
bullius. Quicquid hujus sit, asservavit hunc thesaurum diligenter Virillustris, nec quicquam edidit harum epistolarum,forte, ut suspicatur Editor, quod promisisset illi, a quo eas acceperat, se non commissu.rum,ut ullum inde in ipsum redundare incommodum posset, aut quod alii1 causis fuerit impeditus. Haereditario itaque jure transierunt ad Trumbullii hujus nepotem, Virum tum honorum quibus fulget titulis, tum meritis in Rempublicam Anglicanam, illustrem, cui Michael Le Uassior quoque hanc editionem sacram devotamque esse j sit. 1ste diutius hocce κειμήλειον orbi erudito invidere noluit, deditque adeo has epistolas doctissimo celeberrimoque Viro Stil. lingileeto, tum quidem Decano templi Londinensis quod D. Paulo sacrum est, postea autem Vigorniensi Episcopo , non sta pri. em magno cum luctu Eruditi Orbis mortuo, qui a Micriele Gedde so in linguam Anglicanam eas transferri atque edi curavit. Prodiit haec editio Londini A. 1697 in 8: sed quam in Gallicana lingua adornavit LGasiorAnglicanae ὸubiam forte reddet palmam,tum ob annotationes eruditas utique & ad rem apprime facientes,& ex Historia lueem hisce Epistolis affundentes,tum ob alia monumenta, jam quidem typis exscripta, sed non ubivis obvia, passim inserta. Namque accepit Editor ab ipso Trumbullio Equite autographa harum Epistolarum, & eas ex Hispanico sermone, quanta potuit fio & diligentia,ii Callicum transtulit,Hisipanicis quoq; verbis interdum margini adscriptis,cum aut emphasis,aut alia quaedam ratio hoc requirere illi visa est. Ceterum ut nunc ad rem ipsam accedamus, Epistolae pleraeque,quae hic exhibentur,a Francisco de Vargas,Viro docto & cordato
cujus elogium ex Nicolai Antonii Bibliotheca Hispanica Le Vallor
praemittit) scriptae sunt ad Antonium Perrenotium, Atrebatensem tum temporis Episcopum, postea Cardinalis Graiivellani nomine per orbem universitan celebratum. Franciscus nimirum iste Vargas, jussu Caroli V Imperatoris, Conςilio Tridentino intererat, ut Legatis Im' peratoriis consilio&opera sua praesto esset, praesertim si res occurrorent, quae majorem rerum Theologicarum notitiam eruditionemque requirunt, quam in Viros politicos & civilium solum rerum tractatioue occupare aetatem consuetos, plerumque cadit. Hinc omnium
rerum,quae in Concilio isto gerebantur, probe fuit conscius Vargas idemque idoneus censor, quod eruditionem tantam secum attulerat,
274쪽
quanta ad res ejusmodi dijudicandas requiritur. Sed non pauciores fere hic conspiciuntur Epistolae Petri de Malvenda Hispani, Do ctoris & Theologi Parisiensis, Protestantilam hostis acerrimi, ad eun dem Atrebatensem Episcopum. Hujus & Sleidanus & SechendorLOs meminerunt, sed ita ut intelligere inde liceat Virum apud suos
magnae olim fuisse auctoritatis. Et nihilominus cum Francisco de Vargas, quoties de Concilio Tridentino loquitur, consentit,gravissimosque ejus naevos non dissimulat, sed acerbissime potius de iis cori. queritur. Ceterae Epistolae maximam partem ant Francisci Tolet ni, Legati Caroli V,aut Episcoporum quorundam Hispanicorum stini, itidem ad Atrebatensem l 'raesulem perscriptae. Sed multae quoque
ipsius Episcopi Atrebatensis hic leguntur Epistolae, quibus Francisco
de Vargas, aut Malvendae, aut Legato Imperatoris, aut ceteris resimn det, & ob viri celebritatem auctoritatemque,qua tum floruit,ha quaquam negligendae. Idque eo minus, quod reliquorum sententi. am de Concilio Tridentino approbet, defectus agnoscat imul tamen de remediis huic malo afferendis desperet. Denique & alia monu'menta hic consi iciuntur. Sic primum statim locum occupat corrimentatiuncula Francisci de Vargas de modo Concilium dirigendi, &quaenam Legati hic sint ossieta &c. Porro inseruit doctissimus Editor formulam, qua Carolus V Legatos suos ea auctoritate, qua eos pol lare in hoc Concilio volebat, instruxit, itemque formulam qua Galliae Rex contra Concilium Tridentinum protestatus est, & id genus alia. Historiae itaque Concilii Tridentini illustrandae has Epistolas ceteraque monumenta inservire, vel ex fronte libri quilibet intelligit.
Summam autem earum omnium forte non male exhiberemus, si diceremus,lis ea fere omnia confirmari,quae de hocce Concilio jam pridem Petrus Suavis , vel potius Paulus Sarpius litteris prodidit. Nec
tantum confirmantur, sed& multa indicantur, quae Paulum Sarpium aut latuerunt, aut ab eo fuere praeterinissa, & tamen momentum tra. hunt. Documento sequentia esse possunti Edocemur in hisce Epistolis, Legatos Romani Pontificis oncilium in tres classes di, isisse, unumque ex Legatis illi classi praefectimi, in qua plurimi erant Romano Pontifici addicti, idque eo fine, ut ad nutum pontificis eo facilius cuncta circumagi possent: edocemur Viris doctissimis non placuisse
summam istam festinationem, qua pridie sessionis controversiae dissi cillimae
275쪽
cillimae tanta praecipitantia definiebantur, ut nemini facultas accurata meditatione res propositas pertractandi daretur: edocemur, quanta diligentia Protestantium adventum, qui cum Romano Pontifice faciebant, amoliri aut impedire conati fuerint: edocemur,Carolum
V Imperatorem promisisse Iulio III, se non permissurum, ut Epistopi
in reformatione morum statuerent quicquam aut definirent, quod displiceret Romano Pontifici: edocemur, Lovanienses & Colonienses Doctotas indoctrina Sessionis XIV gravissimos deprehendisse errores, eosque postea fuisse correctos: edocemur, Cardinalem Crescentium, concilii praesidem prae se ferentem,quod Episcoporum sit-pra Presbyteros superioritas, ceu juri divino innixa, concilii decreto sit confirmanda, indoctrina de Sacramento Ordinis inseri curasse, Monarchiam absolutam Pontificis Romani a Deo esse institutam,&c.
Ex hisce facile quidem intelligitur, quid quisque ex hisce Epistolis spe
rare possit: non tamen abs re fuerit, ex una alterave, prout quaeque sese nobis obtulerit, afferre quae speciminis ulterioris loco sint. In prima statim epistola, quam Varga, ad Atrebatensem Prae- siilem scripsit, refert, Legatum Romani Pontificis , Crescentium Cardinalem, Francisco Toletano Caroli V Legato reformationem morum urgenti, ostendisse litteras a Carolo ad Romanum Pontificem scriptas, quibus huic promiserit, se non permictitrum,ut in resormati. one quicquam decerneretur,quodRomano Pontifici displiceret.Cum autem nihilo secius Carolus Legatis suis injunxisset, ut reformationem istam urgerent,quippe quae ad discordias religionis causa exortas componendas plurimum esset collatura, Vargas quidem haec vix inter se conciliare potest. Sed ipsi Francisco Toletano quoque hic aquam haesisse refert, & hac de re conqueritur. In omnem tamense vertit partem,ut haec componat. Mox dicit,litteras Caroli sorte
non ita stricte & Iudaice sic loquitur esse intelligendas, neque secun
dum interpretationem Cardinalis Crescentii: mox, Imperatorem
hoc ideo solum scripsisse, ut ad continuationem Concilii eo facilius adduceret Pontificem: honoris causa ita scripsisse Imperatorem,meritoque annixum, ut Pontificem sibi faventem propitiumque haberet; non tamen statim inde inferendum, Pontifici nunc fas esse cuncta e vertere, & pro lubitu & commodi sui ratione disponere: paucis, pro misisse imperatorem,quodPontificis vota non sit facturus irrita,modo
276쪽
is nihil, quod sibi concedere nefas foret, expeteret,adeoque Concilio potestatem emendandi abusias & vitam eum non adimere. Ita conciliare haec Vargas nititur,refertq; se non tantum apud Franciscum To. letanum hunc in modum verba fecisse, sed plane menti suae hanc sedere sententiam. Interim conqueritur, Pontificis Legatum intra justos limites non consistere, & promissa Imperatoris ultra, quam fas sit, extendere. Idem Vargas in altera ad eundem Atrebatensem Episcopum epistola refert, Doctores Colonienses &Lovanienses in articulo de poenitentia & extrema unctione errores quosdam gravissimos deprehendisse, Electoremque Coloniensem hanc praecipitantiam Concilii aegerrime tulisse. Cumque diu multumque deliberatum est et,num dissimulandi an corrigendi isti errores essent,posterius,
quippe quod minus incommodi haberet, placuisse. Notatu digna quoque est epistola Iacobi Amyoti, tum quidem Abbatis Bellorauen- sis, postea Antissiodorensis Episcopi, Tridentum missi a Galliae Rege, ii ut Concilii istius auctoritatem Regem non agnoscere testaretur. Ac curate in ea,quae hac de re acta sint, exponuntur. Inter alia referti, multum de voce Conventus disputatum fuisse. Litterae enim Regis ad Concilium inscripta erant: Sanctissimis atque inprimis observandis in Chriso Patribus Conventus Tridentini. Multi hoc in malam trahebant partem, & per contemptum concilium hoc conventus nomine
designari, clamabant. Amyotus id neeabat, & ad locum Ciceronis,
venimus non in Senatu edin Conventum Senatorum qui illi objiciebatur, regerebat, non ignominiae cau sia, sed ob ademptam a Caesare Se natui auctoritatem, Conventum Senatorum dici, & Senatui opponi.
Sed cetera hic legisse,neminem forte poenitebit. Epistolam Amyoti, eique additam formulam, qua Rex Galliae contra .Concilium protestatus est, excipit iterum epistola Francisci de Vargas ad Atrebatensem Praesulem, lectu sane haud indigna. Refert, Crescentium Cardinalem post duodecimam sessionem voluisse, ut de S. Eucharistia Concilium decerneret. Multi contra tum Episcoporum, tum Legatorum consultius ducebant, ejusmodi controversiarum decisionem usque ad Protestantium adventum, cujus spes non inanis eo tempore illis facta erat, differri: quin capita,m quibus a Romanensibus Protestantes distentiunt,& quae jam a Concilio definita erant,rursus in disputationem trahi cupiebant, ne Protestantibus occasio daretur conqueren
277쪽
di, se non auditos a Concilio esse damnatos. Haec quoque erat sententia Francisci Toletani & Francisci de Vargas. Ast quoties Eu.jus rei mentionem apud Legatum Pontificis injiciebant, ita eum irritabant, ut statim ex Concilio se discessiirum minitaretur. Causam non aliam fuisse Vargas docet, quam quod Legatus & qui cum eo faciebant, nihil aeque quam Protestantium adventum timuerint. Hinc omnia eorum consilia eo collimasse, ut istorum adventum aut impedirent, aut de capitibus controvel sis prius decernerent, quam adveni'rent, ut ita re irrita illis domum revertendum esset. In eadem epistola refert, Legatos Regis Romanorum Ierdinandi) contendisse,cCmmunionem sub utraque Divinae constitutioni esse conformem ; Cardinalem quoque Tridentinum multis rationibus comprobasse, Germanis eam este concedendam: ast opposuisse se Electorem Mogunti. num cum Trevirensi, & asseruisse,hac ratione dissidia ista componi non posse. Mirifice hinc se Legato Pontificis probasse Electorem Moguntinum, maximoque in honore apud omnes Pontificis asseesas eum fuist e,ex quo cuncta Legati placita calculo suo comprobare in ceperit. Sed haec Speciminis loco suffecerint.
vulgo Ducatos appeltant , collecta π descripta a 'Acoso a MELLEM . Lubetae, apud Io. V ledemeyer, I699. , plag- 2. Non sacris solum strenue operatur Doctissimus Mellenus, sed ad' elegantiora quoque studia subinde excurrit praecipue vero in nummis, & iis quidem aevi sequioris, illustrandis multus est, quippe inte gram uncialium ex argento, qui vulgari Thalerorum appellatione gaudent,seriem ex instituto posthac declaraturus,cujus operis initium si periori anno fecit, id quod tunc in Actis nostris p. qar. seqq. Lectori benevolo pro instituti nostri ratione indicavimus. Dum autem felices in isto labore progressus expectamus, ad nummos interim aureos, quos Ducatos vocari usus fert,paulo penitius contemplandos ac cedere, sed ex eorum tamen cumulo nonnisi tales eligere Autori pla cuit, qui ad Regum Hungariae Historiam noscendam momentum quoddam afferre queant. Nummos igitur ejus generis octodecim
280쪽
non atri modo incidi fecit, sed prolixiori etiam discursu faciem cujus
vis ulterius dilucidavit. Exorsus est a Ludovico , qui non minus ac TAB. III. successores plurimi, in altera parte nummorum suorum sanctum La- diuelaum, seculo post natum Christum undecimo Hungariae Regem, exhibuit, quod ob rerum ab ipso gestarum magnitudinem vitaeque ejus sanctitatem factum Rev. Autor existimat, & La distat istius non minus ac Ludovici, qui A. Isqr patri Carolo in regni administratione successit, historiam cum legentibus communicat: cumque altera nummi hujus sub Ludovico cussi pars,praeter I ungarica insignia etiam Neapolitana spectanda siritat, memoriam eum exhibere conjicit expeditionis in Italiam,ad ulciscendam fratris Andreae mortem,& Regnum Neapolitanum acquirendum,ab ipso susceptae; qua occasione de insignium Neapolitanorum mutatione, & facie quam hodie obtineant, nonnihil disserit. Pergit hinc ad Sigismundum, ac de nummo aureo , quo ille Hungariae zohemiaeque regna abs se con juncta fuist e,per
insignia utriusque in averso latere eXpressa monstrarit, commentatur. Tertium locum Albertus obtinet, cujus tamen nummus, praeter Regis nomen, pauca habet,quae a priori discrepant, utut alias rarissimum eundem esse Autor memoret. Quartus est illa distatis, qui cum regimine Polonico Hungaticum sibi oblatum conjunxit; unde cusus sub eodem nummus insignia hujus aeque ac illius repraesentat. In Hungaricis tamen notari cupit Autor crucem duplicem, sive Patriarchalem, ita efformatam, ut scuti marginem haud attingat; cum seculis sequentibus, HungariaeReges eandem crucem e corona erumpen-
tem colliculoque triplici insistentem finxerint. Regni equidem Hungarici Gubernatorem tantum sub Ulassislao egit, regioque adeo nomine caruit Ioannes Hunniades, ob regiam tamen potestatem dc virtutes regias, Hungariae ipsum Regibus accenset Autor, dumque num. mum ejus delineat, gentilitium Corvinorum insigne, quod inibi apparet, ut Lector probe contempletur, stiadet, quippe quod corvum si
stat annuligerum, & commentum eorum explodat,qui Matthiam demum scutariam illam tesseram in memoriam alicujus corvi, annulum matris ejus pronubum auferentis, sed mox eundem,cum telis adstanatium peteretur, restituentis,assumsiste perhibeant. Brevis est, quam
de Ladtilao,posthumo Alberti Austriaci Imperatoris filio, nectit, historia. Circa ejus vero nummum aureum, anciatam taeniis Hunga.
