장음표시 사용
241쪽
incommoda. Quapropter Reginam tum per lite as tum per amicos solicitavit, ut domum redeundi potestatem obtineret; qua aegre licet impetrata,apud suos commorari rursus coepit, sed mox ad Provincias abire iterum necesse habuit, Miraretur quis, tanta Viri erga Rempubliςam merita nullo praemio fuisse remunerata; sed eo ob amicorum ossiciosam nimis diligentiam excidit. Multum ei favit Burleighus, eumque apud Reginam plurimum commendavit. AEgre id ferens
Essecius, gloriamque promoti ad ossicia publica Bodleji sibi potius
vindicaturus, majori eum contentione apud Reginam saepius depra dicare studuit. Illa vero, cognito hominis ardore ac temeritate,ejus commendatione parum mota fuit, praesertim cum ex odio adversus Bulleighum proficisci eam animadvertisset. Imo tantum abfuit, ut quicquam ejus importunitas effecerit, ut potius Reginam in Bodis. jum antea propensissimam ab eo paulatim abalienatat. Insuper cum .
tanta benevolentiae Eslexit significatio aliqua gratae mentis indicia a Bodlejo postillaret, ea Burleighus ita est interpretatus, quasi ad illius partes trahi se fuisset passus; unde Bodlejus utriusque Hidiosus in hoc quasi bello concidit,spemque omnem dignitatis potiundae penitus ab-.jecit. Integris itaque duodecim annis fidem suam diligentiamque cum Reginae approbasset, statuit tandem integra existim4tione a Re publica recedere, legationemque sibi postea denuo oblatam modeste
recusavit, ac recessus suavitatem omnibus honoribus anteponendam
duxit. Otio tamen inerti ac desidioso languescere parum gloriosum fore intelligens, de patria, literis & religione bene mereri voluit, iac Bibliothecam Oxoniensem misere tunc desertam ut reficeret, librariaque supellectile instrueret, consilium cepit. Inde eruditione sua singulari, lauta sine liberis haereditate,otii abundantia,potentiumque amicorum multitudine adjutus,opus hoc per annos quindecim magna perfecit diligentia, perfectum prudentissimis munivit legibus, vivens perpetuo auxit, & ante mortem amplis reditibus locupletavit. Ita cum annos septem & sexaginta vixisset, Londini, quorsum ob Bibliothecae suae negotium se contulerat,) d. 28 Januarii A. Ioia supremum diem obiit. Sicut itaque condita a Bodlejo Bibliotheca laudes ei citra dubium praecipuas & maxime perennaturas peperit: ita nunc de ea sigil, latim plura in medium asseruntur, antequam in ipsiun manuscripto
242쪽
ram intromittamur Catalogum. Fata nempe studiorum nimis ad. versa sub Eduardo IV, uti passim alibi in Anglia, sic Oxoniae quoque, .libros omnes abstulerunt ex bibliotheca Academiae publica, quae A. a 27 instituta, & ob Humfredi, Glocestriensis Ducis, collatas in eam, opes Humfrediana appellari fuit solita ) usque adeo, ut, habita sub Maria Regina inquisitione,ne unus quidem amplius compareret, prae' ter Valerium Maximum. Detracto post apparatu,ipsum quoque ae disicium serdidissimis addictum fuerat usibus,& A. iss , cum nulla su' peresset spes Bibliothecam in pristinum statum restituendi , A cademici subsellia vendenda censuerant. Misera proinde isthac re rum facie commotus Bodlejus,sivum de Bibliotheca restauranda consilium per literas Vice- Cancellario exposuit, & quam desiderabat,
Academiae approbationem mox eum ingenti gratiarum actione Obri' nuit. Hinc opus strenue urgens, collocatis spatio biennii commo
de librorum receptaculis,ad ipsos libros comparandos omnes cogita tiones convertit, idque dum Londini egit sedulo,Thomae Iamesio negotium dedit, ut libros Oxonium missos in bibliotheca disponeret. Ipse interea omnes catalogos evolvit,suas facultates in codices & im' pressiss&manuscriptos liberaliter profudit, doctorumque insuper &divitum auxilium maximopere solicitavit. Ioannem Billium, biblio' polam,in Galliam, Italiam, Germaniam & Hispaniam misit, ad libros rariores emendos. Ne Orientales deessent, juvenem harum lingua rum peritum in Turcicas regiones eum mittere constituisse, epistola: ipsius, quarum volumen integrum in Bibliotheca repositum adhuc cernitur, ostendunt. Ista ratione ditata fuit Bibliotheca intra septen' nium bis mille voluminibus ; quibus ordine dispositis, A. I6or Vice Cancellarius, AEdium Praefecti, Doctores & Procuratores, bonis lite' ris & usibus studio rum solenniter eandem dedicarunt. Delibera tione habita cum Academicis,Bodlejus ad commodiorem Bibliothecae ad ministrationem, statuta de illius prudentia ingenioque abunde testantia confecit. A Rege Iacobo dispensationem obtinuit, qua po'
testas Academiae conceditur,terras & haereditamenta, quae Vocantur, recipiendi, ut per annuos exinde reditus Bibliotheca augeretur atque conservaretur. Tacemus alia,quae de provida ipsius cura pro eadem
affatim loquuntur, velut ubi post octo annos aedificium Bibliothecae aparte orientali amplificavit, ac ad Scholas quoque erigendas magΠ-m
243쪽
nummorum vim Academiae reliquit, dc quae sunt his similia. Quemad.
modum autem, cum in vivis adhuc ageret Bodlejus, Ecclesiae Exoni ensis Decanus&Capitulum tractatus manuscriptos centum & triginta duos ad hanc Bibliothecam transiriisere: sic post mortem ejus, liter rum & Oxoniensium amor multo plures ad munificentiam excitavit. Guillelmus Herberi, Comes Pembrochiensis & Academiae Cancellarius, codices manuscriptos Graecos Venetiis deportatos emit, eosquo Bibliothecae donavit ; qui quoniam ex Bibliotheca Baroccii prodierunt , communiter Barocciani libri nuncupantur. Post Kenelmus Digby, Eques Auratus, Academiae libros manuscriptos ducentos tris ginta tres ; Guillelmus vero Laud, Archi Episcopus Cantuariensis, eorum plusquam mille & trecentos exhibuit. A. iamplum Io. Seldeni Muleuin Bibliotheeia Bridlejanae obtigit. A. 1673 Thomas Fairnx moriens eidem legavit Collectiones Antiquitatum D. Rogeri Dodisortii, Iso voluminibus constantes, una cum 28 codicibus manuscriptis varii generis ; A.I677 Franciscus Junius centum prope dices MSS. Saxonicos, Francicos, Gothicos, Teutonicos, aliisque linguis septentrionalibus exaratos it ut, quid Robertus Huntrigdon,quid
Thomas Mareschallus, quid Thomas Bariovius praestiterint, silentio praetereamus. Prope Bibliothecam Bodlejanam Musaeum habetur Ashmoleanum, seu locus,ubi A. i683 Elias Ashmole, Regius Fecialis,
ingentem rerum naturalium thesaurum ex omnibus gentibus colle.
ctum & Academiae donatum reposuit. Haec integra Bibliothecae Bodlejanae Historia seleberrimae illius & instructissimae, cui hinc a suis prismordiis ad nostra usque tempora quinque Bibliothecarii, Thomas Iamesius, Io. Rouse, Thomas Bario*, Thomas Lockey, Thomas Hyde, cum laude & studiosbrum commodo insigni praefuerunt . Postremus etiam, post primum, luculentum dedit A. Iorq libroruni impressorum , qui inibi reperiuntur, Catalogum, cui tamen, ob
crebriores librorum accessiones ab isto tempore factas, ut nova propediem Supplementa accedant, merito eXOptamus.
LN MONUMENTA COPTICA SEU ASGTPTIACA BIBLI
Ibe Vaticanae Brevis Exercitatio F. GUILLELMI BONIO GR
Jolosani, ordinu Erymitarum S. Augustini.
244쪽
TNgenium suum, linguaeq; Copticae sive AEgyptiacae peritiam, jam in
Dissertatione de nomine Zaphnath Pallanea cli Iosepho Patriarchae a Pharaone imposito,quam in Actis A. I69 p. o. seqq. recensuimus, orbi erudito dudum probavit Auctor doctissimus. Quid autem in hac Dissertatione velit, vel ex titulo patet. Ex libris nimirum Copticis, qui in Bibliotheca Vaticana asservantur, nonnulla decerpit, ea que explicat, & illustrat, dc ita utilitatem linguae hujus omnibus com
Agmva ducit Confessio quaedam fidei, quam partim Graece,
partim Coptice cum interpretatione Arabica, inter reliquas Liturgias Copto- Arabicas Bibliothecae Vaticanae extare memorat. Titulum ei esse dicit: Aisaphora x Patris Basilii. Observat,egregie in ea stabiliri praesentiam realem corporis & singuinis Christi in Eucharistia. Momentum autem trahere omnino hanc Confessionem, quod unus ex codicibus, in quo legatur haec confessio, scriptus sit mense Amscirseu Mechir anni millesimi& quarti Martyrum, h e. mense Februario anni a C. N. secundum aeram vulgarem millesimi ducentesimi octogesimi octavi, adeoque integro fere seculo ante suscitatam a viciem Berengerianam, ut vocat, haeresin. Magni quoque ponderis esse arbitratur ad levandam novitatis suspicionem. qua Ecclesia Romana apud nonnullos laboret, quod Egypticru haec sit consessio,qui incepto jam ὀnte mille ducentos & quadraginta annos schismate, defecerint ab Ecclesia Romana. Reprobasse enim eos concilium Chalcedonense, & Henoticon Zenonis admisisse. Enascitur hinc Auctori occasio aliud monumentum AEgyptiacum ex iisdem codicibus prose rendi, in quo Chalcedonensis Synodus inter concilia Oecumenica o mittitur, & Severus contra Patriarcha Antiochenus,hostis Synodi hujus acerrimus, Patribus annumeratur. Severi quoque hujus nomen in dyptichis extare refert, quae in anaphoram S. Basilii inserta habeat Ecclesia AEgyptiaca. In quibus cum & Patres nosri Sa Zit Rc ani memorentur , colligit inde, vel invitos retinuisse AEgyptios hoc Primati s Romani testimonium, ab ultima antiquitate. Subjicit hinc quaedam ex iisdem dyptichis excerpta,& postquam de Severo isto iterum nonnulla moauit, proiseri formulam litterarum Synodalium, quas crea'
245쪽
to Patriarcha Alexandrino electores ejus scribere Bliti fuerint. Pe tine 'ioc ad notitiam Patriarchatus Alexandrini. In observationibus additis autem docet, Alexandriam, Patriarchatus metropolitar, dictam AEgyptiorum lingua esse Racolim; Phostatum vero Babylonis, cujus in eodem monumento mentio injicitur, esse Babylonem ' γ-ptiacam: Chemi AEgyptum designare; Nobadiam autem Nubam seu Nubiam, patriarchatus Alexandrini regionem, cujus partes ex Uanslebit Historia Ecclesiae Alexandrinae Auctor enarrat. Porro ex codice quodam Evangeliorum, qui inter Copticos seu Copto-Arabi cos Bibliothecae Vaticanae quartus sit, aliud monumentum producit, notitiae Ecclesiae Alexandrinae itidem inserviens. sed cum praefatio'nes Evangeliorum in eodem codice extantes plura notatu digna habeant, nonnulla inde depromit, quibus tempus definitur,quo quilibet Evangelista suum scripserit. Sic de Evangelio secundum Matthaeum ibidem haec leguntur: Scriptum est hoc Evangelium lingua Ebraica in Palaesina promulgatum es in Ierusalem. Tum interpretat ira es illadS. Johannes filiiv Zebedei in Aspoli, anno primo regni Claudii, qui es
annus nonus assumptionis sanctae. Epocham autem asti imptionis necessario conjiciendam docet in annum aerae Christianae trigesimilia
tertium labentem,seu quartum ducentesimae secundae Olympiadis De Evangelio secundum Iohannem dicitur: Scripsit Eo angelium suum Ephesi lingua Graeca anno exto regni Caesaris Tarsos iis . Tarsos Nero est Auctori, quod τι θαρσος idem sit cum ἀνδρεια, & Nero juxta Vetus
Glossarium Latino - Graecum exponatur per ἁνδοῖος. Pro 'anno sexto autem nonum legendum esse putat, qui respondeat anno aerae Christianae sexagesimo secundo. Arripit hinc occasionein in annum
nativitatis Christi inquirendi, & comprobandi sententiam Eminentissimi Cardinalis Norisii, quod verus Christi natalis quadriennio solido aeram nostram vulgarem antevertat. Ast in viam ex hoc diverticulo & ad codices AEgyptiacos redit, &Heliopolin urbem On, He roopolin autem Peuom apud AEgyptios dici, observat, & de utroque
nomine nonnulla commentatur. Ultimo loco ex AEgyptiacis Bibliorum codicibus, quos celeberrimum virum Bernhardum de Mont-faucon sibi comparaste refert, nonnulla eXcerpit. Hosce codices,prae'
ter Pentateuchum & omnes Novi Testamenti libros, qui etiam habeantur in codicibus Vaticanis, Danielem quoque, & duodecim Pro
246쪽
phetas minores continere docet. Et istam quidem AEgyptiacamDanielis translationem hoc sibi proprium & singulare habere, quod ini. tium faciat a notatione temporis, quo Nab chodonoser oppugnare coeperit urbem Hierosolymam. Cetera huic translationi cum codicibus Graecis esse communia. Nec illud praetermittit,quod visio Da nielis de quatuor bestiis, summa orbis imperia designantibus, per pa raphrasin quandam liberiorem,in hac versione longe aliter explicetur, ac vulgo explicari solet. Prima enim bestia repraesentare dicitur . Regem Persarum, secunda Regem Romanorum, tertia Regem Graecorum, quarta Regem filiorum Isamael,li. c. Sarracenorum. Memorat denique,se jam Grammaticam AEgyptiacam confecisse, multo quidem labore,quod ne primis quidem linguae hujus elementis imbutus tam arduum opus aggressiis sit. Sed & nonnulla quoque,quae ad confirmandam suam sententiam de nomine Iosephi pertinere arbitratur, sibjicit. Inter alia autem narrat, se ex litteris doctissimi viri Gisberti
Cuperi accepisse,Campegum Vitringam I. Observat. Sacr. c. v. assere- re,etret vel non fuisse praepositivum articulum apud veteres AEgyptios, & hodiernam Coptorum linguam veteri AEgyptiae nequaquam ese similem, & propterea alienum esse plane,ex lingua Coptorum hodierna vociana Mosis tempore usitatarum originem ruetere. Sed quibus argumentis haeC Vitringa confirmet, senescire ait, cum Observationes ejus Sacras nondum viderit ; credit tamen ea non esse decretoria. Interim contrarium aliquot exemplis docere conatur. Subjuncta huic Exercitationi est ejusdem Auctoris digressio de septuaginta hebdomadibus Danielis revocatis ad novos calculos,ut Chronologiae, quam praelo paratam Auctor habet, specimen aliquod praeberet. Supponit primo, sexaginta novem hebdomadas esse te. ptimanas annorum, quarum character sint sexaginta novem anni Sabbatici. Deinde vigesimum annum Artaxersis Lonsimani a Xersis obitu numeratum esse annum,quo exiit evno ,ut iterum aedificaretur Ierusalem; & denique annum istum vigesimum Artaxersis Longimani esse annum periodi Iulianae 4r68, ante aeram Christianam AEq6: an num autem quo Christus occisus est, citra controversiam unum esse ex quinque,qui numerantur in aera Christiana, r9,3O, 3I,3 ,3' ; in pe'riodo Iuliana q7qr, 7 Α3, 7 q,q7qJ, q7 6. His ita praemulis,& no talis quoque annis Sabbaticis,quorum in Historia Maccabaeorum i
247쪽
apud Iosephum mentio injiciatur, tabulam LXIX istorum annorum Sabbaticorum lectorum oculis subjicit, ita ut annus primus Sabbati cus ineat anno Periodi Plianae q aro, claudatque adeo hebdomadam, quae iniit anno ejus de periodi q26 , & annus sabbaticus sexagesimus
nonus respondeat anno P. I. 67qo, compleatque hebdomadam quae incepit anno 7 o. Edictum autem de aedificanda iterum urbe Hie rosolyma, exiisse docet intra primam hebdomadam, sicut Christus quoque intra sexagesimam nonam occisus sit. Nec enim necesse esse, ut asseratur, eum finita sexagesima nona hebdomade demum cru i esse astixum. Quod autem ad septuagesimam hebdomadam attinet, eam de cyclo hebdomatico annorum sexaginta novem Ee domadas proxime excipiente intelligendam esse negat, cum vago di cendi genere vocetur una: hinc susscere putat, si una hebdomas evira septem & sexaginta duas reperiatur, intra quam completa fuerint, quae de ista sunt praedicta. Habita itaque, ex annorum Sabbaticorum characterismo, hebdomadarum ratione, iniisse eam docet anno P .I. 478r, aerae Christianae 69; finem autem ejus incidisse in annum P. 788 : eo enim tempore & templum solo aequatum, &Rempublicam Iudaicam penitus eversam fuisse docet. Sed observationum Chro. nologicatu'orondum finis est. Subjicit enim aliquid,quo totam Danielis chronotaxin se expeditam & claram redditurum confidit. Tres enim libri prout in vulgata versione & Graecis codicibus extat, hujus esse partes. Primam complecti visiones &adjuncta visionum,quas aliis factas solus Daniel expediverit. Secundam continere visiones soli Danieli facias. Tertiam denique non visiones, sed res alias a Daniele gellas describere. Primam porrigi ab initio primi capitis usq; ad finem sexti, Reges lue justo ordine in ea memorari, Nabochodonosorem, Balth sarem, Darium Medum, Cyrum. Persam. Secundamusque ad finem capitis duodecimi, memorarique in ea itidem justo ordine, Balthasarem, Darium Medum, Cyrum. Tertiam denique
duobus extremis capitibu&definiri,nempe XIII& XIV, incipereque abhiltoria Susannae,& desinere in hiitoria Beli & draconis.
THEOCRITI IIAE EXTANT, CUM GRAECIS SCHOLIIS,
248쪽
OXoniae e Theatro Sheldoniano , impensis S. sinith dc B. Walford, i69'. in 8. Alph. t. pl. 7.
DE Poeta hoc Bucolico ut multa dicamus non attinet, nemini, ut arbitramur, facile ignoto. Neque forte praeter ea, quae Lamren tius Crassu in Hiitoria Poetarum Graecorum pag. - . seqq. &Grianus Baithim in Iudiciis Eruditorum de praecipuis Auctorum operibus Tomo IV pag. 2 7 seqq. studiose collegerunt, dici de eo quic- . quam potest. Nova vero haec eaque nitidissima operum ejus editio, non plane fuit a nobis silentio praetereunda. Exhibet ea primum qui 'dem ipsa Theocriti Idyllia & Epigrammata Graeca, dein Latinam eo rum versionem juxta libri Heinsiani fidem quam quidem in proxime praegressa editione Sheldoniana curatoribus illius visum fuerat omittere ) denique & Graeca Scholia. Notarum locum tum Iosephi Scari perbreves quidem illae,adTheocritum Emendationes,tum Isiaci Casuboni Theocriticarum Leetionum libellus, tum Danielis missii Scholae Theocriticae, quae omnia jam dudum typis exscripta Eruditis que probata fuerunt, sustinent, quibus & Variantes quaedam Lectiones stibjiciuntur. Denique duplex Index, alter rerum memorabi' lium in Theocrito aut Scholiasse ejus obviarum, alter Auctorum qui in Scholii, citantur, opus finit. .
'ADISUS BATAVUS CONTINENS PLUS CENTUM PL Amtas a fabre aere inciso 2 descriptionibuι iiDsratas. Cui accessit Catalo. g- Plantarum, quas pro tomis nondum editis delimandas cu- raverat PAULUS HERMA US M. D. Opus Post humum. Lugduni Batav. apud Abrah. Elaevier,I698. in A. Constat plag. 3 . oestissimum Hermanni fatum haud levem intulisse calamitatem Orbiditerario,elucescit imprimis exin, quod doctillimus hic BO- lanicus elegantillima divulgare scripta habuerit in animo, quae tamen ob inopinatam ejus mortem manca mutilave posteritati reliquit . Non nisi prima enim posuit fundamenta secundae Florae Batavae edi quonis, Indicis Plantarum utriusque Indiae incertas redactarum ci ς'
249쪽
ses, Musaei Zeylanici, Catalogi Plantarum in Promontorio bonae spei
sponte nascentium, Tractatus de Materia Medica, nec non Paradisi Batavi. Ne autem inelaborata licet ac imperfecta hujus Viri monumenta perirent penitus, Guille M Golanicus insignis, Sociusque Collegii S. Joannis in Illustri Academia Oxoniensi meritissimus, in se sustepit curam, & ex schedulis pluribus construxit Paradisum, quem hic sistimus, Batavum, promittens insuper in Praefatione,& Catalogum Plantarum in Promontorio bonae spei sponte nascen . tium. & Tractatum de Materia Mςdica, brevi in lucem sua opera prodituros. Praesens Opus Bolanicum plus centum exhibet Plantas rarassatis atque elegantes, serie alphabetica dispositas, atque figuris aeneis non minus, quam descriptionibus illustratas. Equidem olim in Plantarum descriptione ad fructificationem imprimis respiciebatHermannus, desumens notam,uti loquuntur, characteristicam a seminum eorumque eapsularum dispositione: attamen in hoc opere normam hancce non aeque secutus,a totius Plantae habitu petiit descriptionem. Quantum enim ex Praefatione constat, mutavit Clarissimus Autor suam de methodo Plantarum sententiam, agnovitque omnem characterem insuffcientem minusque universalem esse, qui depromitur vel a fructificatione sola,vel a florendi modo, vel ab utroque simul juncto. Quippe character, qui a sola derivatur fructificatione,exceptiones patitur in Fumariae speciebus, quarum aliae sunt siliculosae, aliae siliquosae, aliae semina inflatis vesiculis inclusa producentes, uti apparet in Fumaria Africana Vesicaria scandente; quae difficultates
annotantur porro in Papavere, Hyperico, Cisto &c. Floris constitutionem praebere characterem incertum,probatur exemplo specierum Solani, quarum aliae florem gerunt tetrapetatum, ut Solanum tinctorium Barba dense&Zeylanicum, aliae pentapetatum, ut Solanum seu Amariinthes Indicus baccifer. Sic Verbera urticae folio, nec non
Verbena spica multiplici, flores proferunt regulares ; species reliqua:
congeneres,irregulares. Inter Corymbiferos Plantae ejusdem generis proferunt flores diversos, scilicet radiatos, nudos, nunc nudos , nunc radiati is .Deniq: & incerta pronunciatur methodu,,quae pro fuimilamento agnoscit & storem dc fructum simul sumptos. Existimatur
250쪽
tur proinde, non ab his tantum sed a totius Plantae habitu crescendiq; modo characterem esse derivandum. Quamvis vero Plantae in Paradiso Batavo traditae in certas classes haud sint redactaeinescribuntur tamen secundum methodum jam indicatam.
quae in aedibus Patmiis asservantur, Explicario re Addita mentum. Romae ex oscina Dom. Ant. Herculis, Is .fol. Alcoriani Textus unipersus ex eo rectioribus Arabum exemplaribuου de scriptus, re ex Arabico idiomate in Latinum translatus, aras' tu unicuique capiti Notis atque Refutatione, Auctore L --o Marraccιo. Patavii A. v ograpora Seminarii, ιυδ. fol.
Harmonia Evangelica, cuisubjecta es Historia Christi ex quatuor Evam geliis concinnata. Auctore Danne Clerico. Amselod. sumptibus Huguetanorum, iευ. βιμ oire de l' Eglisee, depuis Iesus - Chris jiu' ' a present. Par Mn Oete. A Rotterdam chea Reinter Leen, icv.fol. Racemationes σ Florum Sparsiones totius G poris Iuris Civilis. Tomuu I. Auctore re per so cirι iter annos collictore D. Friderico Polman. Graningae apud Gisbertum re P. Lens, tost fol. Dissertationssur is Me , ou e on proupe auxJuis, que 'μου - Chris estu Me e. Par Mr. Jaqueiat. A L Haue chei Franc. ι' Hom
