장음표시 사용
511쪽
monstret,ex Apulejo docet, juxta Philosophorum sententiam Ange
los spatium inter coelum & terram interjacens incolere, hominumque preces & merita ad Deos, ac Deorum munera ad homines deferre, eosdem juxta Platonis doctrinam fundere oracula, denuntiare sutura, Siraculaque edere. Adjunxisse quoque Philosophos unicuique mortalium suum Angelum, custodem corporis, actionum arbitrum , testem cogitationum: quin integris gentibus atque urbibus e os Angelos custodes praefecisse : eosdemque extructis templis, institutis diebus festis, fusisque ad eos precibus coluisse;quae omnia in Romanensi Ecclesia eodem modo se habere,contendit. Sed cetera,quae de Angelorum cultu primitivae Ecclesiae Christianis ignoto erudite tradit, mittimus: & id saltem addimus, Auctorem,postquam ab ipsis Ecclesiae inclinabilis historiam cultus Martyrum, Sanctorum, B. Virginis Mariae,& Angelorum reliquiarumque, usq; ad annum do dedit. xit,eodem modo ab anno 3Jo ad q3I,& iterum ab anno ;i usque ad finem seculi quinti, & denique a seculo sexto usque ad undecimum justa serie prosequi. Dissicile est, ex tanta rerum copia & tam vario doctrinae, quo haec tractatio abundat apparatu quod prae caeteris placeat seligere. Ne tamen omnino nihil ex amplissimo isto uberrimoque campo decerpsisse videamur, pauca saltem delibabimus. Qui Angelorum cultum seculo quarto & circa initium quinti approbaverint, se non deprehenὶ se ait, excepto solo Ambrosio,qui dicat, rogandos Angelos a nobis esse, qui nostrat custodiae causa a Deo nobis sint a, juncti. Contra,quam plurimos hac aetate cultui ac adorationi Angelorum adversari, ut Augustinum , Gregorium Nazianzenum', Chrsostomum aliosque: quin in Concilio Laodiceno damnatum fuisse
Angelorum cultum, cujus decretum refert cum commentario Theodoreti, Baronii contra commentarium rejicit atque refellit. Sanctorum cultui occasionem praebuisse venerationem reliquiarum docet, huic nimiam venerationem, qua Martyres Christiani veteres pros
quebantur. Originem huius rei ad seculum IV refert, simulque observat, Angelorum cultum circa finem demum hujus seculi, adeoque post cultum Sanctorum, originem cepisse. Interim illis non suffraga. tur, qui testi inonio Hieronymi freti,Constantinum M. reliquias Sanctorum Andreae, Lucae & Timothei Constantinopolin transtillisse autumant. Namque aut Hieronymum ipsum per errorem pro Con
512쪽
MENSIS NOVEMB. A. M DC XCIX. 48
stantio Constantini M. filio ipsum Contantinum posuisse, aut locum
potius vitio scribae corruptum esse, cum ipse Hieronymus in Chronico suo diserte de Constantio referat,quod Andreae reliquias Constantinopolin transtulerit. Atque eo hoc esse verosimilius contendit , quod Constantius Arrianorum placitis imbutus fuerit, qui rebus creatis cultum religiosum denegare non potuerint, eo quod Christum quoque, nudum licet sua opinione hominem, nihilo secius adoraverint. Praeter alias causas, superstitionem foeminarum multum ad reliquiarum atque Martyrum venerationem ac cultum contulisse ait,
quin primum exemplum cultus religiosi reliquiis Sanctorum exhibiti in veteri Ecclesia praebuisse Lucillam, reprehensam ideo a Coeciliano Archi -Diacono Ecclesiae Carthaginensis. De qua dum more suo paulo accuratius dii quirit, Alba spinaeum pariter ac Balduinum refelliti,
quod de ea refertur eo detorquere conantes, ne tum demum reliquia 'rum cultum in Ecclesia ortum esse inde intelligatur. Ceterum quod asseruerat quarto demum seculo invectam hanc superstitionem in Ecclesiam fuisse, ex eo porro demonstrat, quod hujus seculi Patres tam multa passim hac de re disserant, cum in prioribus contra seculis nemo cultus istius injecerit mentionem. Basilium primum elle, qui de
invocatione Martyrum verba fecerit, monet. Epistolam tamen Ba slii ducentesimam quintam, in qua citra ambages Sanctorum cultum
comprobet, cum Ludovico Eliadu Pin pro spuria S lui potuitia ha bet. Gregorii Nysseni preces ad Theodorum, nihil aliud quam apo strophen esse contendit,quo pacto &Gregorius Naalangenus ad fami liam suam& ad Constantium orationem suam converterit. Idem pronunciat de precibus Basilii& Athanasii,& hujus quidem oration m pro Cypriano pro supposititia habet. Ambrosium tamen cui tum Sanctorum promovisse non dissimulat,quin quod intercessionem quoque Sanctorum pro viventibus admiserit, productis testimoniis luculentis comprobat. Atque hinc, cujusmodi reliqua sint, intelligi tur. Saltem id indicandum adhuc censuimus , quod lictos quoque ac imaginarios Sanctos per singula secula indicet; &uti superstitionis,
quae Romanam Ecclesiam circa Sanctorum, Reliquiarum, Angelorum & B. Virginis Mariae cultum assiavit, originem dc incrementa de- in onstrat: ita nec veritatis testes, qui omni te amore erroribus indies
crescentibus se opposuerint, praetermittit. . De certis falsisque san ctis
513쪽
esis,quos refert, nihil dicemus; saltem hoc praetermittere non possumus.eum illis annumerare Sanctos Semipelagianos Honoratum a ximum, Caprasium aliosque. Namque hos omnino inter Sempe-la pianos referendos esse,contra Norisium Cardinalem contendit. est quod ad eos attines, qui se nascenti primum errori opposuerint, quarito quintoque seculo tales fuisse, nemo forte mirabitur. Et sane Aua ustinum improbasse quidem Sanctorum cultum, tolerasse tamen; quin Concilii Carthaginiensis Patres non ausos esse obviam ire huic errori, licet eum agnoscerent, Banagius docet. Prae ceteris autem viqilantium seculo IV Reliquiarum & Sanctorum cultui se opposivisse constat, cujus cum Hieronymo hac de re controversiam accurate
edisserit. Ex quinti seculi scriptoribus Leonem primum , Episco.
pum Romanum sistit, cujus hanc sententiam refert,tum demum recte coli viros sanctos, si eos imitemur. Asterium quoque docet verbum Dei praetulisse intercessioni Sanctorum. Cyrillum pronuntis
asse, honore ac veneratione Sanctos citra controversiam clignos esse,
ast cultu religioso eos non esie prosequendos. Quin Doctorum quinti seculi non tot pro Sanctorum cultu suffragia reperiri, quam quarti seculi,observat: ejusque rei non aliam ese causam putat,quam quod istud seculum tot praestantes Oratores non tulerit,quam antece dens, quo Chrysostoiuus,Basilius, Narianzenus vixerint, animos tuo
auditorum suorum ad Sanctorum venerationem inflammaverint. Sexto seculo Iobium vixi de observat, qui ne nomine quidem Sancti homines insigniri voluerit, cum solus Deus eo dignus sit, quippe cujMasanctitas perfecta sit & omnibus numeris absoluta : si homines eodem insigniantur, semper tamen cogitandum esse, si cum Deo conis rantur, impuros eos esse atque profanos. Gregorium primum Episcopum Romanum intercellioni quidem & deprecationi Sanctorum multum tribuisse fatetur, ast quod existimarit, adorandos quoque Sanctos & cultu religioso prosequendos esse, plane abnuit. Ad Loculum VII progressus , negat in Concilio Trullano cultum Sanctorum sancitum esse: prae ceteris autem Uidorum Hispalensem contra hunc errorem strenue pugnasse; eandemque suisse sententiam I liani Episcopi Toletani. Seculo IIX omnes eos qui imaginum cultum impugnaverint, improbasse quoque cultum Sanctorum. Leonem Eauricum hic prae cituris laudat, a San orum ac reliquiarum cultu
514쪽
plane alienum. Nec Constantinum Copronymum Imperatorem praetermittit, cumque non ignoret,quanto apud imaginum cultores
odio iste laboret, & quam inique de eo plerique pronuntiare soleant, operae pretium duxit in ejus sententiam paulo accuratius inquirere. Leonem Constantini hujus filium itidem puriori doctrinae addictum fuisse comprobat, eamque sub ejus praestidio triumphasse, donoc per
Irenes Imperatricis favorem erga Iconolatras, aliam Ecclesia Orieno talis indueret faciem. In Occidente tamen Carolum M. superstitioni restitisse maginumque non minus ac sanctorum improbasse adorationem. Seculo denique nono & decimo Orientis Imperatores
pro veritate stetisse; legem qucique conditam, ne quis nisi per solun Deum juraret. Disputatum quoque tum hac de re fuisse in Hispania: sed Agobardum Lugdunensem Episcopum seculi sui superstitionem mascule redarguisse. Nec praetermittit hic Claudium Taurinensem, quin sententiam ejus de universa religione Christiana uberius edisserit,&quam strenue imaginum, reliquiarum, crucis ac Sanctorum
cultui se opposuerit, prolixe & erudite explicat. Finit tandem ter. XXlLtiam hancce partem Historia imaginum, eadem diligentia & studio, XXIII.
quod in praecedentibus adhibuerat,pertractata. Possemus& hic multa memoratu non indigna ex Autore afferre,sed cum instituti nostri hoc non permittant leges,siussciat indicasse, eum tres historiae hujus periodos constituere. Prima periodus sistit ea tempora, quibus apud Christianos ne vestigium quidem imaginis cujusdam Autor deprehem dere potuit. Fatetur, in hac periodo non alio se uti potuisse argumenii genere, quam quod negativum in scholis appellant, & quod praecipue a silentio Scriptorum fide dignorum desumitur. Quoties enim
de ritibus moribusquenondum introductis aut receptis e orumque o rigine sermo sit,' huic demum probandi modo unice locum esse relictum. Hinc altera periodus originem ac progressum imaginum, earumque cultus, ab initio quinti usque ad finem seculi septimi exhibet. Denique in ultima periodo certamina & controversiae in Ecclesia usque ad seculum undecimum de imaginum cultu agitatae recensentur. Quibus rite enarrandis duos libros, vigesimum & vigosimu m primum, Autor destinavit.
Superest adhuc pars quarta hujus operis,historiam Albigen. V XXIV sium Vald sium,Ecclisaequ*Bohemicae,itemque historiam dogma- VH
515쪽
tura Ecclesar tum Protestantium, tum Roma densium, explicans: sed cum eam jam antea sub titulo, Histoire de la L segion des Egliseo AO formee M Autore doctillimo edita Episcopo i i Meldensi opposita,&hic saltem repetita,a nobis autem A. Ioςo mense Aug. p. 3 ,r,& mense Sept. p. 7a,ut & Octobr. p. bii enarrata sit, hic pedem figimus.
Chine, en faveur de la Religion Chrestienne &c. hoc est: HISTORIA EDICTI IMPERATORIS SINENSM, IN GRATAam Religionis Christianae. Accessit Commentatio jyper honoribus,quos Sinenses Confucio S defunctis exhibent. Auctore P. CAROLOLE GORIE Societatis Iescpari fis apud Ioannem Anisson &c. A. i 698, M. plag. is.
I. Dicit hujus historiam qualemcunque jam in Actis A. I697, mense
Novembri,pag. 'i seqq. exhibuimus. Nunc cum praesens ad nos liber pervenerit, resque ipsa memoria posterorum sit digniisima, non gravabimur eandem narrationem paulo uberius & explicatius prosequi: tametsi idem praestari quoque a nobis potuisset, cumP. Ludovici Le Comte de statu praesenti Chinae commentarios, in linguam Germanicam nuper conversos, mense Augusto superioris anni pag. 37s.seq. recenseremus, nisi tum copia rerum libello isto comprehensarum in aliis argumentis nos detinuisset. Itaque postquam Gobienus noster inpraefatione sp cuuetraecipua quatuor sectarum, in quas universa Sinensium natio hodie divisa est,scita succincte recensuisset: a primordiis religionis Christi- p anae historiam suam orditur. Hanc,utut primis Ecclesiae Christi seculis apud Sinenses floruisse pro certo habeat, succedentibus temporibus adeo intercidis te refert, ut cum medio superioris secuti Francis-cut Vapertui convertendis Sinensibus animum primum applicaret, neminimum ejus vestigium in amplissimo imperio superfuerit. Ipso vero Yuperio in itinere, & prope sub ipsum in Sinam introitum, de lancto, destinatum opus plures Societatis ejus Patres, ab anno Is87 exsequi
516쪽
exsequi aggressi sitiat, interq; eos 'Matthae M Riccius cum aliquot sociis;
nec improspero successu. Sinenses enim, ex circumfusarum sibi undiquaque gentium,utique barbararum, genio caeteras universim nationes cultu, ingenio, moribus destitutas arbitrati, eaque propter commercia cum exteris promiscue hactenus dedignati, ne scilicet ex mutua cum peregrinis consuetudine peregrinis etiam vitiis sensim consuescerent: cum advenas Missionarios istos eximiis virtutibus suis profundam eruditionem conjunctam habere, exiguoque temporis tractu linguat &scientiarum Sinensium exactam notitiam sibi comparas. se; quin imo celebratissimos Doctorum suorum multum antecellere cernerent; pristino supercilio posto, hospites hos auscultare, vene rari, scitis Christianae religionis capi, Evangelioque credere coepere.
Renascentis hujus Ecclesiae Sinensis brevi mirabiles fuere progressus, ipsis etiam Fhilosophis & regni Mandarinis, seu Ossicialibus, fidem
Christianam amplexis. Sed secunda haec initia mox anno 16 is funesta excepit persecutio, qua Missionarii in carceres conjecti ,relega. ti, Christiani tormentis subjecti, templa eorum eversa, & coetus fidelium dispersi sunt. Eoque tunc immanitatis Gentilium procellit furor ut Christianos omnium scelerum, ipsis pridem a Paganis objectorium,adusque etiam infanticidia,reos peregerint. Brevi autem tempestas haec detonuit, Christianisque, detectis persecutorum imposturis,pristina rediere halcyonia: quae eousq; duravere, donec anno i 66AEPaganos, crebris nationalium suorum conversionibus irritatos, nova
incessit libido, religionem Christianam pellium dandi. Abus tunc
sunt Christianorum adversarii Imperatoris hodie regnantis tenera aetaten vicaria quatuor supremorum Ministrorum,penes quos summa rei erat regni administratione: autoreque & incitatore quodam Tamquam- peno, veteratore nequissimo, resuscitatis contra Missionarios pristinis calumniis, conquisitis etiam novis, excitato denique in odi iam corum grandi numero Sinensium,eo rem perduxere,ut passim etemplis suis expellerentur, & catenis onerati Pelia idc Cantom in carcere per decem menses detinerentur. Praecipue hic turbo affixit P.
Adsmiransh.isi qui antehac Imperatoris Gunchi, sed tunc temporis defuncti, gratia polluerat,& ab eo tribunali mathematico, quod Pelini floret, praefectus erat quod ipse religionis negotia strenue tue xetur, & caput atque protector ejusdem haberetur. Dejectus itaque
517쪽
bonus se neg dignitatibus, vinculis constrictus, & indignis modi
habitus tandemque sententia in euinlata,ut supplicio in reos laese Majestatis usitato, rustillatim concideretur. Singulari tamen providentiae divinae argumento, scena derepente immutata, in impium accusatore mox mortis sententia pronunCiata fuit cujus eΣecutionem quidem po
tentia amicorum scelerati hominis inhibuit, scelera tamen illius di vina vindicta horribili morbo, quo miserrime periit, dignissime ulta est. Quanquam vero in pristinam libertatem restitutus esset Sobalsus, Bittium tamen Curia una ex supremis regni, cujus curae religionis &publicarum ceremoniarum negotia demandata sunt inde ab initio religioni Christianae infensa,ab Imperatore adhuc juvene edictum extorsit, quo quidem praeconibus Evangelii, quantum ad ipsos, reditus ad templa, & privatus religionis cultus permittebatur; interdicta tamen Evangelii praedicatione, subditi simul, statutis poenis severissimi , ab amplexu fidei Christianae,omnibusq; religionis exercitiis probib
Non obstante vero edicto isthoe,Christianismus ab eo tempeste laetissima pace coepit frui, &per omnes Imperii provincias incrementa capere insignia; favore potissimum P. Serdinandi Verbies, quem virtutibus suis, & singulari eruditione in aula sibi comparaverat. Successerat hic demortuo Schalia in Praefectura Tribunalis M thematici, & gratiam Imperatoris ita propriam sibi fecerat, ut ab omnibus Mandarinis aulaeq; primoribus suspiceretur. Omnis ipsi fuit
cura in proferenda religione, &persecutionum incendiis mature restinguendis, quae in provinciis contra Christianos identidem excitabantur. Caeterum apertis iterum templis, fideles illuc libere commeabant, divinis ossiciis vacabant, sacramentis utebantur, frequenti-biisque hinc inde Gentilium conversionibus, numero quotidie cre' scebant ,1 ipso etiam Imperatore Praecones Evangelii solicite protegente. Tam prosperis Christianorum rebus invidia pro regis Chelaia- mensis intercessit, qui praecipuis suae provinciae Mandarinis adjutus, novis machinis religionem publice oppugnare adortus est. Molitiones ipsius atque artes nequissimas, quibus ipse cum diversis asseclis Patrem Intorcetiam Jesultam, Ecclesiae in Hamcchί memoratae provinciae metropoli, Antistitem impetiit, edicta ipsius indictum Patrem& religionem injuria, interdicta adversus fidei Christianae professio.
518쪽
nem, actionesque In orcetiae intentatae, prolixiora fiant, quam ut sigil- alatim recenseri possint. Eorum autem violentia adactus est Intortetra, Patres Societatis suae. Pe in i in Aula degentes,implorare, ut ipso- tum intercessione apud Imperatorem tyrannis compesceretur. Erat inter hos P. Joannes Franciscus Gerbisionius stituto Regii Mathematici, cum aliis quatuor Patribus, Fontano, se Comte, Bρuvet, & Vis elou,
a Rege Galliae anno I68Pn Siam,inde in Sinas missus) Imperatori ob praestita in negotio pacificationis cum Russis,de quo postea, ilicia, studia mathematica, candorem animi, aliasque virtutes longe charissimus sed cum haec agerentur, in comitatu Principis, alumnum hunc saum secum in expeditionibus circumducere soliti, & tunc temporis venationis obeundae causa inTartariam profectr,peregre absens.Huic. per literas Intorcetiae & religionis causam commendabat P. Fabianis,
Iesultarum in Sina Superior, summeque obtestabatur, ut pro eo. quo apud Princ pena polleret, favore torrentem hunc, toti Ecclesiae ruinam minitantem, sisteret. His perlectis, Gerbia ηhu rem detulit Principi Sofano, Imperatricis avunculo, summis imperii muneribus suncto, dc Imperatori inter primos Consiliarios: qui Gerbi onium arctissima si bi familiaritate junctum comes enim ipsi pleni potentiario Imperato .ris, ad negotia pacis Russicae datus,consiliis suis,& promta inter utramque gente dissidentem opera, tanti patroni amrcitiam obnoxiam sibi fecerat) bono animo esse jussit; curaturum enim se, ut prorex Chehi. amensis, sibi pluribus nominibus devinctus, contra legem Dei temere commissa emendaret. Nec mora: simul ac Peliinum rediit, perii teras eundem hortatus est, ut cum Intorceita in gratiam rediret, & injurias religioni illatas resarciret: idemque,cum Prorex cunctaretur,
iterum ac instantius ursit. Sed nihil profecit apud contumacem: qui quidem missum posthaec Intorcetiam fecit, eumque Ecclesiae suae permisit; sed truculento edicto in alia Christianorum templa, horuinque nomen professos indigenas de novo dene viii.
Cum itaque Patres proregem omnes suasiones Sosiani insit. per habere cernerent, ultimis consiliis animum applicuere, querela Lque suas junctim ad Imperatorem deferre constitu erunt; re tamen prius cum Sofano communicata, qui Protegi, ob contemtim habitas
literas suas, infensus,se quoque pro virili partibus ipsorum accessurum
519쪽
pollicitus est; fidemque suam tam strenue exsolvit, ut tanti negotii successus ipsi in solidum debeatur. Divino itaque Numine implorato, die ri Dec. anni I 'i, Pa'
tres peliini commorantes, Thomas Peregra Lusitanus, AEntonius Thomas Belga, Gerbillonim & Ioachimus Bouretus Galli, quos duos Imperator penes se in Aula habebat, conjunctim eundem adiere. Impe. rator, ut tanto liberius sensa sua exponere possient, per Cubicularium suum Chao cujus ministerio ad ipsos uti tolebat, petitionem eorum cognovit, qua, praemisio recensu gestorum in Ha cheou,caeterarum que pro regis molitionum, revocationem pristinorum edictorum Imperatoriorum, religionis Christianae exercitiis adversbrum, dc libertatem praedicandi amplectendiq; Evangelium,cum pro verbi praeconibus, tum pro subditis universis per totum imperium solicitabant. Imperator acceptis a Chao relatis primo quidem non usquequaque fa vorabile responsum dedit ; iteratis tamen patrum precibus expugnatus orbitrio illorum decernendum reliquit, consultiushe causae se epularent, supplicibus libellis rem porro persequi; an primo Principis responso, quo se persecutionem Chehia mensem occultis mandatis in hibiturum promiterat, acquieicere. Patres e vestigio prius amplexati, actis Imperatori gratiis supplices rogabant, ut causae suae patrocinaretur, nec judicio Curiae Rituum se totum permitteret, cujus decretis acquiescendi causam utique non haberent. Imperator festinam Patrum sententiam non parum miratus, significare eis jussit, ut tanti momenti negotium curatius perpenderent. Verum hi citra moram concepto libello causam religionis exposuere, seque paratos professi sunt, quibuscunque objectionibus, quae contra eam stringi possent, di luendis. Eo perlecto Princeps, aliquo temporis spatio interjecto, Ger-hillonio&Pouveto solicitantibus respondit, supplicationis sormulam commovendis animis minus idoneam esse,nec Mandarinos Sinenses, ut postulatis annuerent,adducturam; examinaturum se eandem donuo, tu quid sibi videretur, significaturum. Vigilia deinde trium Regum, interprete Chao renunciavit Patribus, supplices literas non fatis valentibus argumentis expressas esse ; momenta enim ab excellentia Christianismi capta, nihil ponderis habitura apud Sinenses, tam longo tempore contra eundem animatos: alio opus esse schemate, quod rationibus Sinensium magis conveniat, quos rerum ad se nihil
520쪽
MENSIS NOVEM B. A. M DC XCi X. 493
attinentium nulla prope cura tangat: autorem ergo esse suam Majestatem,ut alias & quidemTartarico idiomate adornent urgentiores,& magis ad gustum nationis compositas: cui etiam consulto, per Bouretum dc Gerbidonium, linguae hujus callentissimos,extemplo mo rem geliere. Imperator receptis literis novis, negotii hujus curam
per aliquod tempus abjecit, aut saltim abjecisse videri voluit ; donec appetentibus novi anni lennibus, quae Sinensibus praecipua sunt,& vacatione a negotiis & judiciis publicis per tres ut plurimum septimanas celebrantur, a Patribus, moram impatienter ferentibus, denuo interpellaretur. Remisit vero ipsistiteras, sed propria su a manu non p. irs'. tam Correctas, quam penitus in aliam formam transiluitatas, facta
simul potestate, ut probe attenderent,si quid forte deesset, quod insertum cuperent, & postridie ad se rcferrent. Postero mane convento Principe, adlisque eidem cumulatisime gratiis, facile obtinuere, ut postero die , qui Purificationi Virginis Dei parae sacer. p' I J' erat . bellum Principi solenniter offerrent; quod & deinceps permanus Patrum Pere ae& Antonii Thomae, Vice Prasidum collegii mathematici Peliinensis factum est. Operae pretium foret,eundem integrum huc translcribere, ut tanti Principis sensa, catamq; mentem, indolem etiam gentis Sinicae, & qua ratione eandem religioni Christianae quam rectissime conciliari posse sagacissimus Princeps judicavit, B. L. intelligere posset: nisi Ἀutorem nostrum diversis mox idio matibus proditurum & nostro Germanorum quidem operas jam dum exercet typographicas) certo nobis polliceremur,ejusque adeo gratiam interpretibus relinquendam censeremus. Dictum autem libellum Imperator, secundum morem Aulae,Tri.
bunali Cotiorum Concilium status, primumque Tribunalium sic ap - pellatur & biduo post supremae Rituum Curiae cognoscendum trans misit: quod posterius tamen, feriis novi anni incidentibus, suam de
eodem sententiam serre tum non potuit. Utcunque autem interca,
durantibus feriis, Patres tali citi essent, de Consiliariis causae suae conciliandis , primariis eorum aliquot non obscure partes religionis tueri se velle testantibus; Princeps Sofaniti etiam protegis Chelitamen' p. Iq, sis pertinacia offensis, delegatum ab hoc, purgandi sui causa missum, asperrime excepisset, nec patronum ejus ullo responso dignatus esset: reclusis tamen Tribunalibus, secus negotium cessit, ac Patres opina
