장음표시 사용
501쪽
dici lavacrum aquae in verbo Eph. V, 26, 3c verbum ad formam spectare, aquam adeo integram continere materiam existimat. Provo.
cat ad consensiam plerorumque verba Johannis, quando Christiis in aqua venire dicitur I.Ioh.V, 6, de baptismo exponentiurn m sine caussa miraculosa aquae in morte Christi separationem factam, Sciam diligenter annotatam esse Ioh. XIX. l . 33, neque tamen alium respectium ad illam,quam in baptismo, ex Scripturis monstrari posse innuens. UOget conformitatem inter tem terrenam dc coelestem, quae in reliquis sacramenti, inveniatur, Jc etiam in baptismo videatur exigenda; ut qualis est inter panem dc corpus in comedendo,inter sanguinem dc vi num in bibendo,talis quoq; stante hoc asserto sit inter aquam &aquam in abluendo. Solvit porro objectionem,quod in promulgatione bapti sint res illa coelestis non inveniatur, dc neque rem terrenam ita claris dc disertis verbis ut in Coenae institutione proferri ait,sed verbo actionem sacramentalem denotanti includi ; pariter itaque de rem coelestem,ipsa specie quasi eum re terrena convenientem, ea notari, dc formam veri is,in nomine patris, Filii dc Spiritus S. indicari persuadetur.
Praeterea nec reliquas sententias suis carere dissicultatibus ostendit. Verba ipsa Autoris adscribemus. Si res,inquit,coelestis asseratur verbum Messe,sacramentum tantum per modum verbi concionalis ageret,nec ,,infantibus res ista coelestis videtur convenire ;tum dc verbum institi ritionis ad causam essicientem, applicationis ad formam,promissionis
ad finem pertinet. si statuatur Christi sanguis, iisdem argumentis pro aqua Christi pugnari poterit. Si Spiritus S. ex Ioli. III. J,Christus
in re coelesti Sacramenti Novi Testam. non ita distincte invenietur. MSi S. S. Trinitas, non ita commode Sacramentalis unio quando ea
sedem immediate consideratur) inveniri posse videtur. Sin median. de humanitate Christi id fieri dicatur, quod Jc ipsa Novi Testam . ra. tio requirit, illa aquam istam ex Christi latere profluentem etiam ,,eontinet, sicque ratione hujus ipsius institutionis dc frumis, non
tantum meritorie, sed etiam,ut Filii Dei secundum humanitatem pars integralis,substantialiter, dc ratione praesentis actionis, sacramenta- , , liter adesse negari non poterit. Ipsa interim tota adoranda Trias, ut causa essiciens ; dc ratione pronunciationis ut forma; dc ratione,, gratiae ac fructus per peculiarem singularum personarum erga ba- Dptizandum Operationem , Omnino semper hic consideranda erit.
502쪽
opus ipsum subjecti indices I. capitum & articulorum, II. universum summarii conspectum exhibens, III. dictorum Scriptu. rae, e quibus capita Systematis deducta simi, IV. dictorum Scripturae S. quae per occasionem explicantur, illustrantur aut vindicantur, V. rerum & verborum, satis copiosi non poterunt non piis lectoribus approbare amplius, si insuper e praefatione Editoris celeberrimi ad Lectorem didicerit, privatis aliquando horis istas acroases duodecim Theologiae Cultoribus esse instillatas, qui quidem omnes postea ad gradum Doctoris exemplo perquam memorabili sunt evecti, & ex iis nominatos D. Iohannem Benedictum Carpetovium seniorem, D. Jo.hannem Meisiterum, D. Iohannem Fridericum Koenigium, D. Inan nem Olearium, Viros de Ecclesia per scripta pinrima immortaliten meritos conspexerit. Neque dubium est,quin suo fructu editio plurium Δεκδοτων, quorum spem facit Praefatio, nequaquam sit cari
NESTI SALOMONIS OPRIANI DE ECCLE-
Helmstadii apud Georg. oli4. Hammium, i69y. 4. plag. II. DE Ecclesia Subterranea dum agere instituit peculiari hoc libro Do.ctissimus Auctor,commemorat jam ante Servatoris nostri tempora, persecutionum aestu furente,in speluncis delituisse Iudaeos, ex Ebr.XI.
n. I. Sam. XIII. 7. & Iosepho Antiq. Iud. XIV. 37. 1. & de Bello Iud.
I. Ir. aliisque: neque tamen, quod Elias speluncas tales incoluerit, ideo evincere posse Carmelitas affrmat, hunc Prophetam esse ordinis Carmelitarum fundatorem. Probat porro , novi foederis Ascetas haud paucos inhabitasse cavernas, etiam cum Ecclesia pridem effloruisset libertate, quorum ratio ac vitae genus recie initum non possit non laudem promereri. Potiorem tamen sibi nunc esse sermonem docet de iis, qui in cryptas non sponte secesserint, sed terrae sese infodere hostium saevitia sint compulsi, tametsi ipsi gentiles eorum probitatem agnoverint. Has itaque cryptas paullo accuratius consideraturus, non negat quidem, Hierosolymis multas tales fuisse, haud facile obvias, quae securitatem praestiterint tempore calamitatis ; sed tamen quod illae vel aquae ductibus, vel recipiendis hominum sordibus inservie - OOO 3 sint,
503쪽
rint, cum quibusdam videatur; ad cryptas Romanas potius trans quas primum aevo Neronis, qui persecutus primus fuit Christianos, frequentatas fusis probabile sit, easque tum aliorum tum Ioli. Theq-dori Sprengexi yerbis ita describit, quod sint loca subterranea Roma
concava, qua tota fere, quanta quanta sit, tales cavernas haseat, ubi Ἀ-pocua simplicitas Christianorum tempore persecutionis saepius latitarit, docuerit, sacramenta administrarit, resipuourassu s habuerit. Equidem jam dudum ex istis locis gentiles argillam & arenam ad aedifi- panda sua amphitheatra effodi curaverant ; sed inde commodum hocmcidit Christianis latibula quaerentibus, qui has cryptas postmodum in labyrinthi modum construxerunt, ne gentiles ad ea loca, ubi congregati erant fideles, possent pertingere, & siς quoque confirmarunt,
ne imminens terra rueret ipsis nocitura,obscuras tamen simul& ple-rtimque angustas. In his igitur cryptis sacri suis vacarunt Christiani, egeruntque suos conventus, etsi incertum sit, quo signo fuerinteonvocati: nisi forte velimus statuere,nullo diei tempore eas vacuas fuisse. Cumque concedat Auctor,hosce conventus hymnis ac sacra. mentorum administratione condecoratos esse, neque de lucernis,quibus usi sint martyres, dubium mOVere cuiquam Velit, negat tamen, altaria & picturas stulpturasque adhuc in iis visendas,vel ipso Athanasio Κircheto fatente, antiquitatis Christianae esse monumenta, sed secutiorum potius recentium opera eae contendit, de numςro Martyruna Odhuc aliqua edisserens. Propius deinde ad cryptas Romanas accedit.& describit adeo Carmelerium Vaticanum , quod ita sanctum ess
t' ut, jubente hac Inscriptione, non liceat mulieribus nisisemel incnno illud ingredi:
HUC MULIERIBUS INGREDI NON LICET
NISI UNO DIE LUNAE POST pENTECOSTEM QUO VICISSIM VIRI INGREDI PROHIZENTUR QUI SECUS FAXINT ANATHEMA SUNTO.
Hoc excipit Cupta Calapodii in via Aurelia, SS. Processire Mankἰ- ani, Pont ani, Coemeterium Callisti Papae s Mar ris, Catacumbae,&Crypta seu Arenarium Eusebii Presbyteri, Marcelli Diaconi, & sociorum; qua occasione tradit, etiam pueris barbarie sentium oςcisis' posita
504쪽
posta fuisse Epitaphia. Sequuntur porro odipta in via Lasina, tum Carmelerium Resituti, & plura tandem paulo obscuriora. Inde ad cupias intra II bem accedit,priciamque eas inter nominat, quae olim stat ad Ursum Pileatum. Commemoras porro Thermas Trajinas, Disocletianas, & Domitianas, in quibus fideles olim cultus divini gratia confluxisse vetus traditio sit; monetque illam praecipue imaginem in cryptis adhuc reperiundam a Christianis revera ortum trahere , quae Christum pastoris habitu repraesentet; simul 'tamen admittens etiam Christum sub Agni forma, itemque coronas, Graecas quo que litteras α &ω, ac Monogramma Christi, columbarum denique imagines, gallos gallinaceos, pisces, anchoras, arborumque figuras . Quin usque adeo etiam cautus in admittendis Inscriptionibus sepulchrorum est, ut nec probare quidem omnes velit, sed neque tamen o renes rejicere temerario austu. His adeo pertractatis,ad alias cryptas transit, videlicet ad eam in Melita, quae gratia S. Pauli appellatur, &ad Suessionensem, circa quam de Marcello apodisiae suae rationem reddente etiam prolixe disputat. Tandem missis Cryptis Romanis ad Graecas progreditur &Kjovienses quas Iohannes Herbinius peculiari libro descripsit, & ad superstitiosas priscorum Gentilium, ac AEgyptiacas; & concludit denique,Cryptas Romanas multos gentilium tumulos continere,sed negat simul, facinorosorum cadavera in eas delata esse.
Dissertationibus aliquot Arademicis explicata a IO. FRA CAOCO BUD DEO P. P.
Halae Magdeburgicae, literis Christiani Henchelii, i699. q. pl. I
EXtant passim veterum Sapientum effata litterarum monumentis consignata, quibus gravissima doctrinae moralis atque civilis capita complexi sunt,simulque & se ipsos & alios ad virtutis studium ex . hortari soliti fuerunt. Ut autem septem istorum,qui prae ceteris apud Graecos ob sapientiam fuere celebrati, magna omni tempore fuit au.
505쪽
baeo aliisque ad nostra usque tempora transmissa, subinde repeterent& commentationibus suis illustrarent. Quos inter Ioachimns Camerarius & Philippus Beroaldus eminent. Horum exemplum inii. tatus harum dissertationum celeberrimus Auctor, idemque Collegata, noster solertissimus,quae apud Diogenem Laertium extant horum septem Sapientum dicta illustriora in ordinem redegit,& ad certa capita revocavit, obscuriora illustravit, & quem praebere usum in morali pariter ac civili doctrina possint, morali hac commentatione demon. stravit. Ad ipsos quoque subinde,unde Graecorum Philosophi sua hausisse vulgo creduntur,respexit fontes, & quod horum quoque septemSapientum nonnulli multa ab Ebraeis,AEgyptiisque in morali doctrina acceperint, comprobatum dedit. Praecipue autem de Solone hoc demonstravit, cujus ideo quoque leges, quas Atheniensibus tulit, peculiari dissertatione cum legibus Ebraeorum contulit, & praecipua capita, in quibus utrasque convenire inter se & prorsus conspirare ex. istimavit, edisseruit. .
Dissertation Heliminatre, ou Prostgomenessur ia Bibis. Rar Lovis Mindu Pin. A Paris, chea A. Pralaia, Isin. I. Seboiani Le Roux Concordia quatuor Evangelistarum. Parisiis apud P. Aubousin Isso. S. Dissertationes Historicae, Criticae, Chronologicae in Sacram Scripturam Veteris Testamenti. Authore D. Matthaeo Petitssidier. Tulli Leu. corum. Prostant Parisiis apud P. EmeI, Idn. q. LM Anecdotes de Pologne. Ou Memoires secreis duRegne de Dan δε-bies i III du nom. AParis,chea P. Auboon re Clouater, Iclyp.ra. stolae de Hen II demier Duc de Montmoreny. A Paris, Aea Pan
506쪽
usque t mpus: auctore IACOBO Ba . GIO. Tomus II. Roterodami apud R. Leers, I699. fol. Constat universum opus i3 Alph. & plag. II
Arselyςmus tandem recensum operis hujus, & postquam
de prioribus illius libris, tum mense Septembri p. oaseqQ. tum Octobri p. 433 seqq. prolixius quam pro consuetudine nostra diximus , nunc ad eos, qui supersunt, progrediemur. Libro nimirum XVIII Historiam de L cultu Sanctorum & Reliquiarum a prima Ecclesiae origine usque adseculum quintum diligentissimus Auctor pertexit. Ubi dum inter alia de sepultura Martyrum verba facit, Cata cumbarum quoque in jicit mentionem. Meatus hosce subterraneos dum describit,nomea quidem septimo post Christum natum seculo demum ortum innuit. Rem ipsam autem Romanis tribuit, & quidem ethnica superstitione adhuc imbutis ; cum multas rationes obstare putet, quo minus Christianos potuerint habere conditores. Namque Neapoli ac Syracusis largiores amplioresque Catacumbas conspici, quam Romae. Iam vero Syracusis ea aetate non fuisse tantam Christianorum multitudian m, quae ςxtruendo tam splendido operi sufficeret. Sed vero per
507쪽
aliquot milliaria hosce meatus subterraneos porrigi demonstrat: indeque rursus a gumentum capit, a Christianis eos extrui non potuis. se. N am quem, inquit,in finem opus tam immensi laboris, nec minorum sumptuum extruxit seni t Addit porro, quantumvis ingens statuatur Christianorum numerus, non obstantibus suppliciis dirissimis, quibus tum vexabantur, non tamen ab iis tantum opus perfici potuis se. Quin potius urnas sepulchrales& ossium receptacula, aliaque vasa, ethnicismi haec monumenta, quae in his catacumbis reperiantur, evincere clarissime putat. Nummos quoque Imperatorum, & eo. rum quidem,qui acerrimo odio prosecuti sint Christianos,ut Diocletiani , itidem ibi repertos, novum hujus rei praebere documentum. plures alias adhuc addit rationes, ad suam sententiam confirmandam stabiliendamque, ex quibus unicam adhuc delibare juvat . Conspici namque observat in his catacumbis imaginem Orphei,cantus suavitate aves bestiasque post se trahentis. Quae licet vestigia Eth nicismi luculentissima exhibeat, Aringlium tamen ea nondum a duci potuisse, ut crederet, a Christianis has catacumbas non fuisse e tructas. Hunc enim in ea versari sententia,Orpheum ideo in his locis conspici, quod is typus Christi fuerit, qui itidem doctrinae suae essicacia gentes post se traxerit, & quemadmodum .Orpheus rejecta tandem Deorum multitudine, filio suo Mus eo inculcaverit, unicum tantum esse Deum, ita Christianos veteres hoc exemplo Ethnicos erroris, ob πολυθεοὶ, α, convincere voluisse. Quam quidem Aringlii sententiam a moribus & genio veterum Christianorum abhorrere,pro nunciat Banagius. In rationes autem, quibus Romanenses catacumbas istas veteribus Christianis vendicant,inquirens, docet monogramma, quo nomen Christi exprimi solet, non semper Christianismi argumentum, aut indicium praebere. Namque & apud Romanos servis has litteras inditas fuisse,ad nomen aut ossicium designandum.Quin& in nummis tum Regum AEgyptiorum, tum quorundam Imperato' rum Romanorum idem conspici docet. Ad catacumbas autem dum revertitur, porro demonstrat, si vel maxime concedatur,Christianorum eas fuisse, frustra tamen ex iis reliquias Martyrum peti, cumbae reticorum aeque ac schismaticorum corpora ibi sepulta fuerint,aco thodoxorum. Id quod non tantum asi erit, sed argumentis non corr.
temnendis probat. Quin & Iudaeos in iis fuisse sepultos docet: quo
508쪽
MENSIS NOVEMB. A. MDC XCIX. 48a
rum sepulchra per certa signa a sepulchrisChristianorum fuisse discre.
ta Bosius quiciem atque Holstentus contendant, sed perperam . Haec similiaque dum porro ediderit,mentionem quoque facit contro, versiae, quae doctissimo Mabillonio,praecipitantiam atque abusum gravissimum Ecclesiae Romanae, ossa in his catacumbis reperta pro reliquiis Sanctorum venditantis notanti,cumAnonymo quodam,qui epi stolae Mabillonii hac de re editae,& a nobis mense hujus anni Martio p. io seqq. recensitae, responsionem opposuit, intercedit. In eo a Mabillonio Banagius dissentit, quod ille sibi persuadere nequeat, ab Ethnicis has cata cumbas originem trahere, quod hui ertum dc extra controversiam positum videtur. Ast quod Mabillonius porro docet, quantamcunque curam Pontifex& Cardinales, quorum hoc
munus est, in genuinis reliquiis a spuriis discernendis adhibeant, non tamen certi quid hac de re definire posse, cum signa illa di documen. ta, ex quibus reliquias dijudicent, fallere eos queant, Banagius maximopere probat. Rursus tamen, quod objectum Mabillonio ab adversario ejus fuit, quod cpnsura ista,qua in reliquiarum abusum animadverterat Mabillonius,ipsam Ecclesiam Romanam feriat, id ejus modi esse censet Banagius, ut quo pacto hoc declinare valeat, non
videat. Et hisce quidem, quae de Martyrum sepultura dicere constituerat, ita explicatis, de laudibus, quibus Martyres prosecuti sunt primitivae Ecclesiae Christiani, multa disserit, & de veris quoque, falsis ac fictis Martyribus quaedam subjungit. Laudat hic iterum Mabili nil dissertationem de cultu Sanctorum ignotorum, asseritque, si Mabillonius regulis, quas ad veros Sanctos a falsi &fictis dignoscendos
proposuit, insistere, summamque in hoc litterarum genere eruditionem , qua floreat,eo conferre voluisset,sacile eum ostendere potuisse ingentem Sanctorum multitudinem, quam Ecclesia Romana venere. tur,fictis falsisque Sanctis esse annumerandam. Interim eandem vi am Banagius ingressias, multos Martyres ex hoc catalogo ejicit. Sic
septem priores Epitcopos, qui Ecclesiae Romanae praefuerunt, Diony sum item Areopagitam, qui pro Franciae Apostolo habetur, fictis ac
imaginariis Martyribus annumerat. Sed multos alios in hunc cen sum reseri, ipsamque Catharinam,frustra nitente contra Baronio, O. mnemque movente lapidem, ut historiam Catharinae cum Eusebio
509쪽
manensi. De hisce ergo longe aliam in primitiva ecclesia,usque ad annum trecentesimum quinquagesimum, Christianoram is opi nionem, quam hodie Romanensium est, Banagius demonstrare nititur. In quam disputationem dum ingreditur,statim ab initio Dypti- chorum illi injicienda fuit mentio. Cardinalem Bonam non tantum horum originem ad ipsos Apostolos referre observat, sed ex his etiam
αποθίω ν ac canoni sationem Sanctorum derivare. In utroque ab
eo dissentit. Namque quod ad originem Dyptichorum attinet, He gesippum demum eorum auctorem fuisse circa annum Christi i o do cet. Tum enim in eo illum fuisse,ut catalogum Episcoporum in dia Versis urbibus, per quas iter faciebat,concinnaret,simulque consilium illis dedissse confectis Dyptichis nomina & memoriam Episcoporum conservandi. Bonam quidem Cardinalem provocare ad locum quendam Chrysostonii, quem in hoc auctore se non deprehendisse Noster profitetur. Interim potuisse fieri ait,ut Chrysostomus ab Apostolis institutum crederet, cujus ipse originem ignorabet; praesertim
cum frequens admodum ea aetate esset,consuetudinum,quarum igno'rabatur origo, Apostolos venditare auctores. Quod autem ad Episco, Porum canonifationem Dypticha non spectarint, ex eo probat,quod Episcoporum tum viventium, tum mortuorum nomina in ea fuerint relata,& quod quaelibet Ecclesia omimumEpiscoporum suorum nomina iis inseruerit. Omnes autem Episcopos per solennem α ΟΘε 'σιν in numerum Sanctorum fuisse receptos, credibile non esse pronunciat. Quod si ob haeresin,aut crimen aliquod aliud, exutus Epi' scopali dignitate fui siet,nec nomen ejus Dyptichis fuisse inscriptum: idem deletum in iis, erasumque fuisse, si post mortem demum crimen aut haeresis innotuisset. Qua de re licet lites interdum ortae sint,
has tamen nunquam eo pertinuisse, num aliquis in numerum sal viorum referendus, an ex eo excludendus estet, contra eundem Cardinalem Bonam contendit. Concludit itaque, Ecclesiam quamvis suorum Episcoporum nomina Dyptichis inscripsisse, ut de illorum ju'sta successione constaret; interdum & peregrinorum Episcoporum
nomina iisdem fuisse inserta, ut communionis,quae inter Ecclesias Patriarchales intercederet, documentum ita praeberetur. Quod ut por'
ro evincat, latissimum campum ingreditur, & quid Ecclesia primitiva de virtutibua Sanctorum dum vivobant, de iis quae post mortem illo-
510쪽
rum consecuta sint, de statu gloriae in quem fuerint translati, & denique de honoribus quibus illorum memoria colenda sit,decrevit, pro lixe edisterit. Eodem modo quo historiam cultus Martyrum 3c San- storum exposuit, de cultu quoque B. Virginis Mariae, &postea de
cultu Angelorum disterit, & tandem de reliquiis Christi, Mariae& Apostolorum aliquid subnectit. Atque de Mariae quidem Virginis cultu dum disserit, Ecesesiaeque primitivae de eo sententiam ,
a sententia Romanensis Ecclesiae procul abeuntem,exponit, inter alia Iolium quoque notat,qui persuadere orbi conatus fuit, ballicanali , Ecclesiam ceteris Romanae Sedi addictis, esse moderatiorem, probat que rem secus se habere, exemplo duorum praestantissimorum Galliae Oratorum, eas laudes in B. Mariam Virginem cumulantium, quas a hi quam Deo tribuere nefas sit. De Angelorum autem cultu agadoratione verba faciens, initio disquirit, qui sacrum,ut cum pauci ex Angelis adorentur apud Romanenses, tam inst ita contra Sanctorum multitudo apud eos isto honore gaudeat i nullamque aliam hujus rei se invenire posse rationem profitetur,quam quod Sanci orum adoratio crassioribus hominum conceptibus magis sit accommodata, quippe qui & ipsi inter homines vixerint, corpore que fuerint vestiti, cum Alingeli contra materiae omnis corporeae expertes,ila ab hominum consor.
tio procul remoti objectum crassioribus licininum cogitat innisus ac se commodatum, non praebeant. Bellarmino aut et nerenti, a Judaeis hoc accepisse C hristianos,ut religioso cuItu venerentur Angelos, non magis assentit, quam Petavio, contendenti Apostolum Paulum Colosienses adhortantem: nemo vos supplantet iis modesti. Angelo rumque cultu bi placens, Philosophorum solum veteruri atque Haereticorum superstitionem circa Angelorum adorationem, On autem Christianorum cultum, o Angelos prosecuti sint reprehendere. Et enim si Christianis licuisset colere Angelos, modo ea hoc non secis sent ratione qua Philosophi ac Haeretici eos venerabantur, Apostolus, inquit, accuratius eos edocere debuisset hoc discrimen, quod inter illorum ac Philosophorum Haereticorumque cultum intercederet. Ast veroApostolum neutiquam ullum hic indicare discrimen ,sed omnem plane Angelorum cultum diserte ili citra ambages rejicere. Praeterea cum Philosophi veteres de Angelis eorumque cultu talia docuerint,
quae cum Romanensis Ecclesiae moribus atque sententia plane convc
