장음표시 사용
481쪽
nanti, Poetarum gentem ab adulatione plane alienam esse, cum Virgi. lii Horatii,Ovidii, Statii, Martialis, vitia aeque ac virtutes Imperato. rum Romanorum,indigna prorsus ac plusquam servili adulatione laudibus prosequentium exemplo, rem secus se habere,demonstrari possit. Sed nec Horatio adstipulatur, avaritiae in unes esse Poetas contendentis: Vatis avarus Non temere est animus.
In contrarium enim Pindari atque Simonidis .exemplum affert.sed ce tera quoque,quae idem Horatius,libri primi epistola secunda,ad commendandos Poetas excogitaverat, ordine Parrhasius noster refellit. Cumque etiam a Philippo Imperatore constitutum sit, ut privilegiis quibus ceterarum artium liberalium professores gaudebant, carerent Poetae; in rationem hujus relinquirens, perspectum fuisse Imperatoribus ait, quod nulla ex Poetica arte in rempublicam redundet utilitas: & si redundet, referatque reipublicae, non deesse qui carmen pandere juxta artis leges possint, Grammaticorum tamen olim hoc quoque fuisse munus,ut poeticam artem juventutem edocerent. Huic cum obstare videatur illud,quod a plerisque asseritur, Poetarum scripta huc maxime comperata fuisse, ut rationem fugiendi prava, vitiaque exuendi, sectandi contra virtutem, aliis monstrarent, hoc iterum pluribus rationibus suffultus,in dubium vocat. Probat videlicet tum Epicis,tum Comicis non tam hoc constitutum fuisse ut erudirent alios, quam ut delectarent. Atque quod ad Epicos attinet, tum Homeri, tum Virgilii exemplo suam sententiam confirmat. Esse nonnullos observat, qui ut evincant, Homerum docendi, non delectandi gratia Iliadis praeclarissimum opus composuisse, contendant constitutum illi fuisse,velut exemplo quodam demonstrare, quam noxia sit discosedia inter eos qui rerum summae praesuin is quantum contra ad rem.
publicam conservandam commodum ararerat illorum concordia: αita eum Graecos,ea aetate per dissensiones ac intestinos controversias
se ipsos in praeceps dantes, flectere ad saniora voluisse consilia. Non abnuit Parrhasius, in hunc sensum explicari posse Homerum: ast inde nondum evictum esse ait, quod istud illi constitutum fuerit, cum eadem facilitate, si cui liberet αλ γοοειν, alia quoque dogmata tum moralia, tum civilia quamplurima ex eo elici possint. Idque exem'
482쪽
plis quibusdam demonstrat: similique prorsus ratione de Odyssea ' omeri, & Virgilii Tneide disserit.
Quae de vera falsaque eloquentia disserit, tum quae ad inventi, onem um quae ad dispositionem, tum quae ad elocutionem, tum denique quae ad pronunciationem attinent, brevitatis studio praeterimus. Eloquentiam excipit Historia,ad quam rite scribendam qui anima adjicit, eum juxta Parrhasium, & accurate ea edoctum esse oportet. quae aliis narrare audet, affectuum quoque, quibus impelli post ad dissimulandam veritatem,immunem, & facultate quoque accurate amentis cogitata exprimendi praeditum,iis denique artibus scientiisque instructum, quibus imbutum esse decet, qui de eventibus negotiorum memorabilium, ipsisque hominibus,qui scenam omnem instruunt, re- cte pronuntiare cupit. Si quis historiam sui temporis scribere aggrediatur, eum aut ea consignare litteris, quibus ipsemet interfuerit, aut
quae ab aliis acceperit. In illis falli eum equidem non posse, sed ita pauca admodum, inquit, ab uno homine scribi possent,brevisq; omnino futura esset historia. In hisce, in magno versari Historicum periculo, ne fallatur,cum plures esse causae queant,cur illi,qui rebus etiam interfuerunt, non ita tamen ut gestae sunt, narrare aut velint, aut possint. Probat hoc exemplo commentariorum Iulii Caesaris, quippe de quibus Pollio Asinius apud Suetonium asserat, eos parum diligenter, parumque integra veritate compositos esse,cum pleraque,quae per alios erant gesta,temere crediderit,& quae per se vel consulto, vel memoria lapsus,perpera ediderit. Quae incommoda ut evitentur, nihil allaud superesse, quam ut historiam seripturus plurimos interrogando in veritatem inquirat, nec unius partis, sed & alterius testes audiat, acta
deniq; publica,& quae ab utraq; parte publicae luci exponuntur scripta,
colligat, eaque quam diligentissime inter se conserat atque contendat. Contingere tamen, ut illi,qui omnibus rebus affatim instructi sunt, nihilo secius per supinam quandam negligentiam a veritate aberrent, asserit,idque comprobat exemplo Victorii Siri, qui scripterit modernum Galliae Regem mense Septembri Parisiis natum esse, cum tamen utrumque falsum esse constet. De illis Historicis qui de rebus exponunt, quibus aut ipsi non interfuerunt, aut de quibus i onstitere eos qui interfuerunt, non possunt,ider iidem pronuntiat, ill omni of
483쪽
quae ad veritatem proxime accedere putent. Qua de re dum disserit, disquirit simul, an Historicus provocare semper ad auctores debeat, ex quibus sua deprompsit Z &haud obscure illorum, qui hoc assi mant, sententiae accedit. Et haec de prima Historici virtute. Alteram dum explicat,prolixe demonstrat,quod Historicus sere es e debeat,amorisque ac odii expers,& a spe praemiorum ac metu poenae aeque remotus. Proponit hic in exemplum ex veteribus Polybium , ex recentioribus Hugonem Grotium. Hunc namque injuriarum a Llauricio principe Nassovico acceptarum immemorem, quae fortiter atque praeclare ab eo gesta erant, non minori diligentia studioque enarrasse, quam ceteros Historicos, quos idem argumentum o
cupaverit, nec quicquam de eo memoriae pro idissse, quod animum iratum vel minimo indicio demonstrare possit. Nec affectus tamen tantum, sed praejudicatas quoque subinde obstare opiniones docet, quo minu Historicus veritati, ita ut deceat, litet. Idque cum incivili His ia ita se habeat, tum maxime in Ecclesiastica quoque longe
frequentissimum esse; cum plerique,qui ad eam accedant,vehementis simo erga eos, quos pro haereticis reputant, flagrent odio, in magno quoque metu versentur,ne ipsi haereticis annumerentur ab aliis,sii quid Iorte dicant asserantque, quod aut suae, quam sequantur,parti parum honorificum sit, aut haereticorum causam meliorem reddere videatur. Quod postquam luculento Solomeni testimonio comprobavit, ad stilum, quo uti Historicus debeat, accedit. Commendat autem hic iterum planum illud ac simplex dicendi genus, quippe quod
ad erudiendum de rebus gestis lectorem maxime sit accommodatum adeoque nec Quintiliano, nec Ciceroni, secus hic sentientibus, sustragatur. Puritatem tamen in eo requirit, cum haec veritati historiae non adversetur. Obscuritatem illos facile evitare ait qui planum istud
ac simplex dicendi genus sectantur, quod cum Thucydidi & Tacito
non placuerit, mirum non esse, quod ob obscuritatem male audiant. Notat quoque Hugonem Grotium, atque Dionysium Voctaum,quod dum Tacitum imitandum fibi proposuerint,idem admiserint vitium. placet auctori in Historico brevitas, sed talis, quae non pariat obscuri tatem. Non languere Sallustium dicit, licet a brevitate Taciti procul absit, nec quicquam uo minus perspicuus& clarus sit, illi obsta-Iς,quam dictionem antiquatam,t audaciores translationes. Fami -
484쪽
ani Stradae stilumPoetam magis decere quam Historicu i dem tamen, si superflua demantur, &quae parum Latine ab eo dicta sunt, eis mendentur, multam lectori afferre delectationem. inod autem ad facultatem ritς de negotiis judicandi attinet, qua cumprimis Historicum instructum esse decet, observat Parrhasiis, cum Historicus judicis personam sustineat inter gentes, non minus moribus quam opinionibus diversas, ejus ossicium esse, ut de religione, de virtutibus & vi liis, de justitia & injustitia,eam animo concipiat sententiam per quam non ad unam magis quam ad alteram accedere partem videatur,&quae ab omnibus rationis ductum sequentibus,non possit non admitti. Pe caste contra hanc legem praeter alios Famianum Stradam ait, quippe qui suum erga religionem Ecclesiae Romanensis affectum studiumq; haud semel prodiderit, atque abreptus sit eo usque, ut quae forte Hispanis feliciter ac ex animi sententia evenerunt, statim pro argumento favoris, quo Romanensium religionem prosequatur Numen, venditaverit,contra quae Protestantibus sive prospere sive minus prospere evenerint, ea omnia iratum haereticis Numen, juxta Stradam declaraverint. Laudat contra Thuanum,quod aequissimo animo erga eos etiam fuerit,qui aliam,quam ipse, sequebantur religionem: censuramisque Lipsi ineptam de Historia Thuani perstringit. Quid justum aut in justum sit nemini qui ratione uti velit,obscurum esse posse, idemque
clarius adhuc ex religionis Christianae scitis patere. Nihilo secius plerosque Historicos, hic eorum, quae ratio & revelatio docent, tam parum memores esse Auctor docet, ut eos laudibus in coelum evehant, qui ob facinora injustissima atro erant notandi lapillo ; quod exem- .plo Caroli V comprobat. praeterea cum ratio clarissime doceat, quod in una gente justum est, in altera quoque pro justo habendum esse, nihil tamen frequentius esse apud Historicos, quam ut,quod in una laudatur, vituperetur in alia. Si Mahum edani, inquit, Christianos expellerent aut durius quid in istos statuerent, eo quod Multa medisse submittere legibus nollent,barbaram eorum crudelitatem damnarent omnes : ast cum eodem modo Ximenes Cardinalis atque Reges Hispanici contra Mauros se gessissent, maximis laudibus digni cense. bantur. Ut autem ita contra moralis doctrinae praecepta Historici pec centi ita & civilis leges eos non minus violare,ostendit. Constare namque apud omnes, hanc demum regiminis rationem laudandam,
485쪽
votisque Getendam esse,quae ad totius populi salutem ac felicita testi
est comparata: contra,quae ad unius hominis commoda promovet
da, aut cupiditates explendas spectat, prope abesse a Tyrannideta . Ast hoc paucissimis Historicorum recentiorum persuasum est, juxta Parrhasium, quippe qui demonstrent suis adulationibus, Machi avelli doctrinam plurimos quidem verbis detestari, re ipsa comprobareta .
Praestare hac in re multum Historicos veteres recentioribus, quippe qui tyrannidem vocent citra ambages eam rerum administrationem,
quae oppressa populi libertate, ad unius hominis arbitrium instituitur.
In eo tamen rursus habere recentiores quo se praeferant veteribus,
quod juris gentium ac naturalis disciplina, auctore cumprimis Hugone Grotio, diligentius exculta, certa illis de firma sundamenta su ministret,quibus,quae de bellorum justitia aut injustitia dicenda sunt, superstrui queant. Auditur passim eruditorum querela, ruere in praeceps litte
rarum humaniorum studia, nec nostram amplius aetatem tales profer. re viros, tam in hoc litterarum genere praestantes, quales in Iosepho Scaligero, Iusto Lipsio, Isaaco Casaiabono ceterisque venerata est sis. perior aetas. Idque ita se habere cum experientia quoque doceat, Parrhasius operae pretium duxit, in hujus rei inquirere causas. Quas dum ordine recenset,ipsos illos,quos nominavimus,liarum litterarum Antistites, culpa non vacare autumat, eo quod planiorem ad harum litterarum intimos recessiis nobis non fecerint viam, quod tamen facile praestare potuissent, si auctores veteres notis concinnis,& quae ob . Dura in illis occurrunt, citra ambages explicantibus, edidissent. Voluisse quidem eos, qui auctores cum notis variorum ediderunt,huic malo subvenire ; ast hasce quoque editiones plerumque abundare sit- perfluis,deficere in necessariis, pronuntiat. Idem&alia adhuc desiderat, inplerisque auctorum editionibus, quae in usum Delphini pro dierunt. Rectius in auctoribus edendis illos versatos fuisse, qui integras virorum doctorum notas adjecerunt: ast hoc sibi displicere, non dissimulat, quod non omnes simul textui ipsi subjiciantur. In . G aecorum auctorum versionibus hoc desiderat,quod pleraeque para' phrases potius sint, quam versiones, nonnullae etiam sensum auctoris saepius pervertant. Versionem Polybit,itemque Tacticorum Ancae,&
Chara latiun Thoophrasti,ab Lino CasaubonQ adornatam,prae cete iis
486쪽
tis laudat, rectiusque eum &sibi & aliis consulturum fuisse dicit, si
quod in refutando Baronio non adeo felici successu consurripserit . tempus , aliis quoque auctoribus Graecis transferendis in Latinum impendisset. Ceterum quod tantum pretium hisce studiis hodie non statuatur, quantum superiori aetate statutum sit, ex eo quoque provenire monet, quod harum litterarum cultores, ultra quam par sit,haec 'idia laudent.Si enim hac ratione quidam inducantur,ut ad veterunt sectionem animum adiungant, nec tamen ea in iis deprehendant, quorum harum artium magistri spem fecerant; hon posse non horum animos taedium aliquod subire , ex quo deinceps contemptus ipsarum litteratum sequatur. Ilores tamen quoque illorum, qui his saeris ope.
rantur , illepidos fine sepe & parum humanos , multum his stu- diis nocere, ostendit. Quibus omnibus denique & hanc eausam ad. dit,quod qui gentium sata dispeiisent, rerum Domini, noni eo favore harum litterarum cultores prosequantur, quo oliin 3 idque apud eos, qui Machi avelli disciplinam sequuntur, aut quibus alias ob causas lux per litteras diffusa ingrata est atque invisa , secus esse non posse, de
Ceterum ut litterarum non idem semper fatum est, ita nec rerum publicarum atq; regnorum. Constat namq; alias efforescere,alias de . crescere atque imminui,donec plane dei fruantur.In causas itaque decrementorum inquirens Parrhasius, id apud omnes constare putat
eam rempublicam felicem esse dicendam, quae & civium multitudine abundet, & opibus floreat, ut eXactionibus vexare populum , &ad summam redigere paupertatem, non necesse sit, dc denique in qua, qui reipublicae negotia tractant, ad statum ejus conservandum, amica concordia conspirant. Si quae itaque resipublica sit,quae civium laboret paucitate; aut opum & pecuniae defectu,aut discordia illorum, qui saluti publicae invigilare debent, eam minime pro felici reputandam, sed praecipiti gradu ad ruinam ferri, concludit. Quae omnia pluribus edisserit, simulque Belgium Foederatum in exemplum reipublicae bene & accurate constitutae proponit. Sed cum liaec in Politicorum libellis passim obvia sint iis non immorabimur. Digreditur tandem, post haec & alia nonnulla,Auctor ad illud,quod praecipue in hoc opere illi constitutum fuisse videtur,& de studiis librisque Clarissimi Viri Johannis cierici,uberius exponit. Recenset hic lites, quae Viro huic Umm 3 cum
487쪽
eum aliis intercedunt: quas cognoscere cum non omnium sorte inter i sit,&nostru quoq; non sit, vel ipso Autore judice &severo satis admonitore, ea recensere,quibus viri docti se invicem proscindunt,convitia, aut ad posteritatem transmittere lubentes ea praetermittimus.Unicum addimus,Tomi XI Bibliothecae Universalis auctorem, non Ioannem Clericum,sed J. C. de La Crose esse. Quod vel ideo monendum hiepublice fuit,ut illi,qui forte per errorem tomum istum Clerico tribue. runt,cum graviora habeant quae agant, scribendis Retractationum libris possint supersedere.
VITA VIRI DOCTISSIMI THOMAE SMITHI, E UITIS AH
rati, Juris Cipilis Doctoris, Regis Eduardi VI ac Reginae usabethae primi Status Secretarii ; in qua varia illius temporis explicantur, quae ad litteras, religionem, regnique satum spectant, Londini apud A. Roper & R. Basset, I698. 8. 4lph. I. plag. 3.INter Anglos,qui Smithorum nomine clari atque insignes fuerunt, non ultimum locum obtinet Thomas Smilli,cujus Vitam heic exhibemus. Ortus ille est in Essextae Comitatu in oppido malden A. Qi3ia, nobili genere. Cum domi religione Reformata imbutus,& optimis artibus innutritus fuisset, A. G. 13r6, ut malores in studiis progressus faceret, Cantabrigiam missus est , ubi in Collegium Reginae cooptatus in quo & Erasimus antea commoratus fuerat, ita se gessit, ut Rex Henricus VIII ipsum,& Ioh. Cheke,qui postea studiis Eduardi Principis praefuit, primumque duas Chrysostomi Homilias e M. S. publicavit, scholasticos suos, pro temporum istorum consuetudine, este voluerit; quo factum est, ut Noster stipendio aliquo adjutus ad studia magis inflammaretur. Igitur A. C. IJ;I in numerum Sociorum Collegii adscriptus,& sequenti anno delectus fuit, qui Graecas litteras publice doceret. Quod cum strenue ageret, quasdam vocales atque diphthongos pessime vulgo pronunciari, & ι, η, υ, ει, c., Luper
488쪽
per taleα perperam exprimi animadvertit. Itaque cum Chehio, socio suo, de tollendo errore isto novaq; pronunciatione introducenda
consilium iniit; sed variis de causis, & imprimis ob horridulum sonum,rem dubitanter agebant,usq; dum visisTerentiani & Erasmi scri- p. Iq. ptis de litteris & syllabis, animosius negotiu tractarent, ipseq; Smithus
in lectionibus publicis adsuefacere novae pronunciationi auditores, sensim annisus, pri vatim amicismentem sitam plane explicaret,Omnesque ad novum illum pronuinciandi modum excitaret. Interea n O- p. I 6.va ipsi Oratoris Academici dignitas accesserat, quam cum per tempus aliquod egregie ornasset, exteras nationes adire constituit, ut studia doctrinae ulterius proveheret, linguasque& gentium consuetudines addisceret. Abiit ergo A. C. Is 39, aetatis 27, in Galliam, Aureliae- p. zo que consuetudine usus Christophoii Landrini,qui tumGraecarum Latinarumq; litterarum fama admodum florebat, ad novam illam pro nunciationem tantis rationibus eum perduxit, ut ipse eam valde probaverit semperque ab eo tempore retinuerit. Patisiis praeter StraZe- p. 2I. lium,Profestorem Graecae Linguae Regium, cum quo de eadem redis p. 2 .ceptabat, eruditum quendam Graecum adiit, cognoscendi cupidus, quae pronunciandi consuetudo in ipsa Graecia obtineret. Ast ille ins litum loquendi modum vix dum perceperat, cum mente commotus, Erasmum hominem ineptum adpellaret,quod ille Belga tam vaste de ductas voces atque absonas diphthongos in Graeciam inferre ausus
fuisset. E Gallia in Italiam profectus, ad legum studia se transtulit,& adsumpto Doctoris titulo aulae se paravit. In Angliam redux factus, Cantabrigiae A. C. I Ar Doctoris dignitatem iterum cum Regii Professoris luris munere obtinuit cumque omni doctrinae genere ceteris excelleret, Goodricus,Episcopus Elyensis & ipse vir doctus, eum sibi Cancellarium elegit. Hoc modo vitam degens,haud otio atque desidiae indulsit,sed publicis commodis inserviens partim generis atq; ingenii praestantia insignes juvenes privatim diligenter instruxit, partim Anglicae linguae expoliendae opera impendit. Qua de cau's a librum de recta linguam Anglicam scribendi& pronunciandi rati' p. 27. one edidit, in quo viginti novem litteras constituens, novendecim Romanas, quatuor Graecas, sex reliquas Anglicas seu Saxonicasse- p. 28, cit,quinque vocalibus in decem mutatis, atque in longas brevesque di. visis,utietabula, quae appendici Num. II adsuncta est,esarius adparet.. - Gravis p. al. p. 29
489쪽
Gravis iterum contentio tunc inter aliquos de Graeca pronunciatione orta erat, quam cum intellexisset Gardinerus, Episcopus & Academiae Cancellarius, novum istum eloquendi modum ab iis maxime propugnari videns, qui in religione novis rebus studere credebantur, edicto sanxit, ne quis illo posthac uteretur,sed ut omnes pristinum umorem retinerent. Cherius, qui tum Graecam linguam publice pro fitebatur,Gardine rum a mente sua abducere, summa ope, sed frustra tentabat: ergo Smithus habito eadem de recum Episcopo sermone, epistolam longam sed eruditionis plenam de hoc argumento ad eum scripsit, quam deinde Legatus in Gallia per Robertum Stephanum A. C. t o 8, una cum libello de lingua Anglica,imprimi curavit, instriptam: De reci a re emendata linguae Graecae pronunciatione. Cum erigo tam clare in Academia noster exsplendesceret,& omnia ad littera. rum religionisq; utilitatem referret, a Duce sommersetens, qui post obitum Henrici VIII,Eduardo VI nondum adulta aetate,summam rerum administrabat, in familiam adstitus, magna apud ipsim gratia floruit. Non enim tantum libellorum supplicum Magistri munus adeptus est, sed & postea stanni sodinis, Collegio Elonensi,& Ecclesiae Cathedrali Carisiensi praesectus, Ducique a secretis esse jussus,tamdem Equestrem dignitatem consecutus est. Illo tempore primam uxorem duxit, quae cum absque liberis obiisset, secundam sibi adjun xit, quam superstitem reliquit. A. C. i q8 Bruxellas ad Imperatoris
Concilium Legatus mittebatur, partim ut solicitaret, ne Gallis , qui tunc in Scotia erant potentissimi, Belgicos portus intrare liceret,partim ut militem in istis partibus conduceret. Post reditum in patriam, cum varia regni ac religionis imprimis negotia summo studio prς curasset, Dux Sommersetensis Nobilium odio cunctis honoribus exutus n turrim Londinensem deductus est, quo Smithus ipsum secutus Secretarii munus ad tempus amississe videtur. In id vero restitutus A. C. ij I, cum Northam pioniae Marchione in Galliam abiit,qui Legatus missus erat, ut ordinis periscelidis insignia ad Regem perferret, Minter ejus majorem natu filiam & Eduar dum Regem nuptias conciliaret. Et hactenus quidem fortuna satis prospera usus esse Sinithus videbatur; sed post Eduardi obitum, curia Maria ad imperium acces-sllet, plane illa converta est. Cunctis enim dignitatibus spoliatus, centum librarum summain singulis annis, qua te suilentaret,accςpit;
490쪽
ceterum regno excedere prohibitus & privatam vitam agere coactus, quam fere omnem litterarum studio ac contemplatione traduxit. Accidit tunc memorabile ac insuetum, ut quamquam ipse a Pontificis partibus alienus esset, indulgentias tamen consecutus fuerit. Cum enim quidam Guillelmus smythWik magna pecunia sibi eas parasset,
ista conditione,ut liberum sibi esset quinque alios amicos eligere, qui cum uxoribus atque liberis pariter iisdem gauderent, inter alios &Smithum nostrum dignum judicavit, cui istud benefiςium deferret.
Hoc ipsi sine dubio dissicillimisistis temporibus valde praesidio fuit;
quanquam&Gardineri tacitus favor, quem virtute sibi comparavexat, non parum adjumenti ipsi attulisse videatur. Quin ipse Bone rus, qui veteri odio adversus eum flagrabat, utpote in quem olim Regis nomine Sinithus inquisiverat, dissimulata ira,nihil calamitatis ipsi struxit. Ita nullum virtutis suae publicum theatrum videns,regnique misieriis, totque ob religionem combustorum cineribus ingemiscens, tandem tamen ex istis malis feliciter iterum emersit. Elisabetha enim Regni clavo admota,in aulam revocatus, tum patriae tum fidei laboranti succurrit,suitquς inter eos, qui tunc in renovanda Eduardi litur gia occupati erant. Multi tunc multa de Reginae matrimonio lo. quebantur, suadentibus id Reginae aliis, aliis contra dissuadentibus. Dedit hoc Sinitho occasionem ut quasdam orationes conscriberet, in quibus tres colloqui inter se fingebat, quorum primus Ag mus nomine, contra Reginae matrimonium declamat, alter Philoxenus nuptias cum peregrino conjungere suadet, tertius Axenius cum Anglomatrimonium ineundum esse adfirmat, veluti ex ipsis orationibus a p. pendici additis cernere licet. A. C. Isor Legationem in Galliam obiit, ut Caletum repeteret, & cum Condaeco Principe contra Gallos, si forte bellum conflaretur, societatem iniret; quo tempore multae ipsi obtrectationes atq; contentiones cum Throgmortono, socio Legato, intercessere. IntereaHieronymus OsbriqLusitan stylo elega ratissimo epistolam ad Elisabetham scripserat, qua ipsam ad Pontificiam fidem reducere conabatur, quaque Ecesesiae Anglicanae multos errores Objecerat. Quae cum mox in Gallia Latine & Gallice,itemque Animerpiae Anglice, sub nomine Margaritae Principis esset impressa, e re sua esse censebant Angli,ut eidem responderetur. Datum id negotii Gualtero Haddono, qui ctiam id ad finem A. is 63 perduxit,scripta epistola, Nan quae
