De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

MEDICINAE LIB. VII. 493

tas. Si id majus est, & basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est , paulumque supra basim incidendum : neque relinquendum quidquam ex eo capitulo, neque quidquam ex ano demendum est . quod consequitur is, qui neque nimium, neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet immitti, infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triave sunt, imum quodque primum curandum est : si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendus est spongia : deinde linamentum imponendum , ungenda femina, & inguina, & quidquid juXta ulcus est, ceratumque superdandum, & farina hordeacea calida implendus is locus, & sic deligandus est. Postero die is desidere in aqua calida debet, eodemque cataplasmate foveri. Ac bis die,& ante curationem, & post eam, coxendices ac semina liquido cerato perungenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex diebus, oriculario specillo linamenta educenda , &, si capitula simul non exciderunt, digito promovenda: tum lenibus medicamentis, iisdemque, quae alibi posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito vitio, quemadmodum agendum esset, jam alias superius exposui.

CAPUT XXXI.

De Maricibus.' B his ad crura proximus transitus est. In quibus orti varices non difficili ratione tolluntur. Huc

522쪽

autem & earum Venularum , quae in capite nocent,& eorum varicum, qui in ventre sunt, curationem distuli; quoniam ubique eadem est. Igitur vena Omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit, aut manu exciditur. Si recta est; si, quamvis transversa, tamen simplex; si modica est, melius aduriter. Si curva est,& velut in orbes quosdam implicatur, pluresve inter se involvuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est. Cutis superinciditur:

etum, patefacta Vena, tenui & retuso ferramento candente modice premitur; vitaturque, ne plagra ipsius orae adurantur : quas reducere hamulis facile est. Id interpositis sere quaternis digitis per totum, aricem fit: & tum superimponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo. Cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique a corpore Vena diducitUr; caveturque,

ne inter haec ipsa laedatur; eique retusus hamulus subjicitur; interpositoqtie eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem vena idem fit: quae,

quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur.

Ubi jam idem, quacunque Varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum Vena praeciditur : deinde, qua proximus hamus est, attrahitur de evellitur; ibique rursus absciditur. Ac sic undique

varicibus crure liberato, tum plagarum orae committuntur, & super emplastrum glutinans injicitur.

523쪽

MEDICINAE LIB. VII. 49 SCAPUT XXXII.

De digitis cohaerentibus, O curvatis.

AT , si digiti vel in utero protinus, Vel propter

communem eX ulcerationem postea cohaeserunt , scalpello diducuntur : dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur: atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito, posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddidit; primum malagma tentandum est: dein, si id nihil prodest quod& in veteri cicatrice, ubi nervi laesi sunt, evenire consuevit videre oportet, nervi ne id vitium , an cutis sit. Si nervi est, attingi non debet: neque enim sanabile est. Si cutis, tota cicatrix excidenda est, quae fere callosa efficit, ut extendi digitus non patiatur. Tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.

CAPUT XXXIII.

De gangraua. FANon ΛΝΑΜ inter ungues alasque, aut in guina nasci; &, si quando medicamenta Vincuntur , membrum praecidi oportere, alio loco mihi dictum est.

Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere , vel profusione sanguinis vel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum

524쪽

496 A. CORN. CELSI MEDICIME L. VIL

est. Igitur inter sanam Vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, & potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur. Ubi ad Os Ventum est, reducenda ab eo sana caro, & circa Os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid ossis nudetur : dein id serrula praecidendum est, quam proxime sanae carni etiam inhaerenti: ac tum frons Ossis, quam serrula exasperavit, laevanda est, supraque inducenda cutis. quae sub ejusmodi curatione

Iaxa esse debet, ut quam maxime undique OS contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum , & super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus , in quibus pus non moveri debet, praeceptum est.

525쪽

A. CORN. CELSI

MEDICINAE

LIBER OCTAVUS.

De postu O figura ossium totius humani morporis. IUPEREST ea pars, quae ad ossa pertinet. Quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo. Igitur calvaria incipit ex interiore parte concaVa, eXtrinsecus gibba, utrinque laevis, qua cerebri membranam contegit, &, qua cute, capillum gignente, contegitur. Eaqtie sim plex ab occipitio dc temporibus; duplex, usque in verticem a fronte, est. Ossaque ejus, ab exterioribus partibus, dura; ab interioribus, quibus inter se connectuntur, molliora sunt. Interque ea vende discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est. Raro autem calvaria solida, sine suturis est: locis tamen aestuosis facilius invenitur. & id caput firmisissimum, atque a dolore tutissimum est: ex ceteris . quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo

commodior est. neque enim certUS edrum numerus

est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae, super aures , tempora a superiore capitis parte discer- Corn. C yus. It

526쪽

A. CORN. CELSI

nunt: tertia , ad aures per Verticem tendens , Occipitium a summo capite diducit: quarta, ab eodem vertice per medium caput ad frontem procedit ; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finitur. Ex

his ceterae quidem suturae in unguem committuntur : eae Uero, quae super B UreS transversae sunt, totis oris paulatim extenuantur; atque ita inferiora

ossa superioribus leniter insidunt. Crastissimum vero in capite os post aurem est , qua capillus , ut Verisimile est, ob id ipsum non gignitur. Sub iis quoque musculis , qui tempora connectunt, OS medium, in exteriorem partem inclinatum, positum est. At facies suturam habet maximam. quae, B tempore incipiens, per medioS OculOS, naresque transversa pervenit ad alterum tempus. A qua breves

duae sub interioribus angulis deorsum spectant. Et malae quoque in summa parte singulas transversas suturas habent. A mediisque naribus, aut superiorum dentium gingivis, per medium palatum una procedit; alia, quae transversa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt.

Foramina autem, intra caput, maxima oculorum sunt: deinde narium ; tum quae in auribus habemus. Ex hiS, quae oculorum sunt, recta simpliciaque ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur. siquidem hae primum a superciliis, angulisque oculorum, osse inchoantur ad tertiam sere partem : deinde in cartilaginem Versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. Sed ea foramina, quae

527쪽

a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur : aliaque ex his, ad fauces pervia, spiritum & reddunt, & accipiunt; alia ad cerebrum tendunt. In ultima parto in multa &tenuia foramina dissipantur , per quae sensus Odoris nobis datur. In aure quoque primo rectum &simplex iter procedendo flexuosum sit. Quod ipsum juxta cerebrum in multa & tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. Juxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt; superque eos finituros, quod transversum a genis tendens, ab inferioribus ossibus sustinetur. Jugale appellari potest ab eadem similitudine, a qua id Graeci γωδους appellant. Maxilla vero est molle os, eaque una est. Cujus eadem & media , dc etiam ima pars, mentum est : a quo utrinque procedit ad tempora; solaque

ea movetur. Nam malae cum toto os e, quod superioreS dentes exigit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter procesius, infra latior, vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse jugali subit, & super id temporum musculis illigatur. Alter hrevior &rotundior, & in eo sinu, qui juxta foramina auris est, cardinis modo fit; ibique huc & illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat. Duriores osse dentes sunt : quorum pars maxillae , pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quainterni primi, quia secant, τομιμοὶ a Graecis nominantur. Hi deinde quatuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur. Ultra quos utrinque fere maxillares quini sunt, praeterquam in iis, in quibus ultimi

528쪽

A. CORN. CELSI

qui sero gigni solent, non increverunt. Ex his priores singulis radicibus; maxillares utique hinis; quidam etiam terniS , quaternisve nituntur. Fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. EXque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit: interdum tamen supra infrave eum se ostendit. Caput autem spina excipit. Ea constat ex vertebris quatuor & viginti. Septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costi S. Hae teretes brevesque, ab utroque latere , processus duos exigunt: mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit : circa quoque per duos procelius tenuibuS cavis perviae, per quae a membrana cerebri similes membranulae deducuntur. Omnesque vertebrae exceptis tribus

summis a superiore parte in ipsis processibus parum desidentes sinus hahent : ab inferiore alios deorsum Versus processus exigunt. Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis ejus processibus. Quo fit, ut caput sursum deorsum versum tuberibus 6Xasperetur. Secunda superioris parti in seriori inseritur. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur. itaque superior secundae circumdata in latera quoque caput moveri sanit. Tertia eodem modo secundam excipit. Ex quo facilis cervici mobilitas est. Ac, ne sustineri quidem caput posset, nisi utrinque recti

valentesque nervi collum continerent, quOS τε

uerar Graeci appellant, siquidem horiun inter omnes

529쪽

MEDICINAE LI B. VIII.

qesus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Jamque Vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit. Ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per statis, quos utrinque habent, superiores accipiunt, multisque nervis multa cartilagine continenturi Ac sic, uno flexu modico in promtum dato, ceteris negotiis homo & rectus insistit, & aliquid ad

necessaria Opera cUr Vatur. Infra cervicem vero summa costa contra hum

rum sita est. Inde septem inferiores usque ad imum pectus perveniunt: haeque, primis partibus rotundaeta leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus, ibi quoque paulum insinuatis, inhaerent: inde latescunt,'in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter sexae committuntur cum osse pectoris. Quod Valens ac durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum, & a praecordiis , jam ipsum quoque cartilagine mollitum, terminatur. Sub costis Vero prioribus quinque quas ν ας Graeci nominant) breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem Versae, eX tremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his, majore jam parte nihil, nisi cartilago est.

Rursus, a cervice duo lata ossa utrinque ad scapulas tendunt : nostri scutula operid. ωμοπλατας Graeci nominant. Ea in summis verticibus sinuata,

ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; &, quo latiora quaque parte sunt, hoethebetiora. Atque ipsa quoque, in imo cartilaginosa,

530쪽

posteriore parte velut innatant; quoniam, nisi in summo, nulli os4 inhaerescunt. Ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a sumina costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens Vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque & paulum in exteriora curvZtum. quod protinus altera Verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum. Id autem ipsiim recurvum

atque inter durissima osi a numerandum, altero capite in eo, quod positi, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paululumque motu brachii movetur, & cum lato osse scapularum. Infra caput ejus, nervis cartilagine connectitur.

Hinc humerus incipit, extremis utrinque capitibus tumidus , mollis , sine medulla, cartilaginosus emedius teres, durus, medullosus : leniter gibbus in priorem , posterio reni & interiorem, cavUS in extemriorem partem. Prior autem pars est, quae a pectore est : posterior, quae ab scapulis : interior, quae ad latus tendit: exterior , quae ab eo recedit. quod ad Omnes articulos pertinere, in ulterioribus patebit.

Superius autem humeri caput rotundi US , quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, vertici lati scapu- Iarum osiis parvo excessu inseritur, ac majore parte extra s tum nervis deligatur. At in serius duos processus habet: inter quos, quod medium est, magis

etiam extremis partibuS sinuatur. lQuae res sedena brachio praestat. quod constat ex ossibus duobus. Radius, quem κερ, α Graeci appellant , superior breviorque, & primo tenuior, ro-

SEARCH

MENU NAVIGATION