장음표시 사용
561쪽
minus , quam cognomine pium , sicarium , parricidam , proditorem patriae , aut haereticum et impium non appellaveris ' Nam quod
ais te in epistola et responsione citra contumeliam egisse cum Alberto , nihilo meliorem facis causam tuam : Videri enim potes, auctoritate viventis deterritus, non voluntate et consilio tunc a maledictis abstinuisse , qui vix elatum tantis improperiis laceraveris. Sed percussus , inquis, reserio, et factum , si Deo placet, eXcusas exemplo Christi, qui non tacite passus est eorum malitiam , a quibus habere daemonium , et rursus in Beelgebub ejicere daemonia insimulabatur. Ita credo par scelus est, aut simile flagitium affirmantium, Erasmum quidquam perperam vel locutum eSse , Vel SenSisse , et eorum , qui Christum habere daemonium calumniabantur , et tam Vere , tamque moderate obtrectavit Erasmus, maledixitque Pio, quam Christus castigavit Judaeorum calumniatores. Facile est et dicta et facta Christi commemorare, at imitari longe difficillimum. Quamquam igitur qui Christum audit, is malum pro malo non reddit , sed tolerando vincit adversarium : non tamen a te requirimus, Erasme , eam patientiam , quae a Christo in evangelio commendatur , ut percussus una maxilla praebeas alteram feriendam; sed maxime vellemus, ne leviter ictus, mortiferam , quantum in te fuit, plagam incussisses , nec te ad convicia jactanda , sed ad prudenter respondendum , et quae objiciebantur, modeste refutandum com
VI. Sed clamabis, sat scio , te non leviter ictum a Pio , sed gravissime , quantum quidem in ipso fuerit , vulneratum , qui si te non
mendacem dixerit, non nugatorem , non calumniosum , non haereticum , ea tamen de te scripserit, quae si Vera sint , vix hujusmodi criminum turpem notam effugere Valeas. Quam Vera sint, quae in te Pius scripserit, postea videro : neque enim ab re fuerit aliqua summatim et strictim attingere, ut probata in parte viris prudentibus Alberti causa , qualis in toto fuerit, non possit dubitari. Illud
certe confirmare possum , te perhumaniter ab ipso fuisse tractatum, et nullis apertis conviciis, nisi perquam levibus lacessitum. Notare autem quaedam in tuis scriptis, quae falso , aut non satis vel gra-Viter , vel constanter , quaeve minus catholice dicta esse videantur , non est convicia in te jactare , nec famam tuam studiose laedere , sed inservire veritati, majestatique Christianae religionis adesse. Jam vero quanti reseri, quibus Verbis res quaeque significe-ZZZ a turl
562쪽
1 8 ANTA POLOGIA PRO ALE. PIOtiir ' Ablatum a te quidquam audias, an furto subreptum ' parum religiose dictum , an impie ' mentiris, respondeas , an non seci Z erras, an calumniaris ' Sed quoniam ipse , quod acriore , quam velles,
cenSura Scripta tua vexarentur , semel dolore incitatus, cohiberi non
potuisti, quominus saeve in Albertum Pium invehereris , jam , si plocet , qualia sint quae illi objicis , consideremus.. Ob ζ60i VII. Initio praefaris, ipsum non suo judicio , sed quorumdam
Pium. hortatu operam in te scribendi suscepisse. Hoc si tuum est inven-y φ' ,, injuste facis, et parum evangelice , qui viro , quo nihil gravius fingi potest, summam levitatis notam inurere moliris. Si ab aliis, ad te delatum , ' temere admodum credidisti. Quid enim habet: ''st. probabilitatis, hominem afflicta Valetudine , et mole atque cura reph hii ob maXimarum pressum , non reipublicae vel religionis causa , sed Gil xμφη IV 4 libi nescio quorum inserviret, rem suscepisse difficilem atque laboriosam , et parum laudis habituram ' Aut quis esset tam impudenter audax , ut viro principi, ac , ut dixi, impeditissimo , ab articularique morbo vix pauca intervalla quietis impetranti , tantum molesti oneris tentaret imponere ' ad summam , quo praemio verae laudis adduci poterat vir eo splendore , doctrina et gravitate ' Gloriosum, inquis, fortasse putavit in Erasmum scribere. Quam vane tibi blandiebatur, Erasme , quisquis te in istam persuasionem detrudere curavit. Quam longe abhorrent ista ab iis, quae in epistola tua Albertum Pium de te praedicare solitum esse conquestus es, Erasmum nec philosophum esse, nec theologum , nec ullius solidae doctrinae. Quisquamne talia sentit de Erasmo , et gloriosum putat in Erasmum scribere ' At falsa fuit, inquies, delatio , ut idem affirmat in
epistola sua , talia umquam ipsum jactasse de Erasmo. Ita equidem existimo : tanta enim erat viri illius modestia, tanta humanitas in eos praesertim , quos vel mediocris eruditio commendaret, ut eorum lapsus, si qui essent, excusare ingeniose , et quidquid esset laudabile , in majus etiam extollere libenter soleret: tantum abest, ut de viris egregiis male praeter meritum loqueretur. VIII. At ipse urges in tua responsione et libello , testesque producere paratus es, quibus eum , quae dixisse se negat, jactare solitum esse convincas. Sed credamus, Albertum de tua doctrina bene et loqui solitum , et sentire statimne gloriosum putaret in te scribere vir tantus, tam illustris, tam non ambitiosus, et, quod in
primis meminisse debebas, in Italia natus, nec ignarus, qualis esset
563쪽
ceterorum italorum cle re Opila o Z Quos non perinde solitos esse demirari scripta tua, ac Germanos tuos, et meorum Hispanorum
plerosque , miror si tibi non est abunde exploratum. Nam quod ad te de Alberti vocibus vane , ut opinor , delatum est , id de multis Italorum non parvi nominis , nec Vulgaris doctrinae, citra mendacium deferri potuisse , certo scio. Cum quibus profecto mihi, ut
possem magnos viros citare testes, ingens pro te saepe concertatio fuit , cum ferre non possem quorumdam fastum , tilique contem-
tum , qui te philosophiae expertem esse dicerent, Luciani magis quam Aristotelis familiarem , duplici utentes argumento. Primum, quod homo Graeca interpretandi studio deditus , Luciani fabellas, quarum cognitione Latini et theologi et philosophi sine ulla religionis aut morum jactura carere poterant, Latine expresseris dili genter , Aristotelis ne verbum quidem conVerteris, cum essent non
pauca illius viri divini opera de philosophia , quae partim perperam , partim barbare convorsa , Latinam Orationem desiderabant. Deinde , quod cum innumeros propemodum libellos edere numquam desistas , nullum tamen umquam physicum argumentum tractaveris. In theologicis porro ita te versatum esse dicunt, ut multa in tuis libris sint, quae doctissimorum theologorum consensu rejiciantur. Cum vero ad humaniores litteras Ventum est , quod demere non possunt, magnam tibi lectionem concedunt, ingenii promtitudinem , et argutias orationisque copiam tribuunt, sed dicendi characterem , licet interdum exsurgas, humilem esse contendunt, et parum habentem gravitatis; ad summam, minime Ciceronianum: ita te secundum esse magis quam facundum , dicteriis potius et argutiis , quam sententiis orationisque virtutibus lectorem allicientem.
IX. Sed ista, inquis, malevolorum figmenta sunt, quis negat tDvique fundamento fabricata ; non eo infitias: nec ex judicio , sed
a quorumdam ' Italorum invidia profecta , qui VolanteS Su0S in θ' pesbio. iii mni genere litterarum excellere , indignari Sidentur , Si quis astra montes natus ad rerum doctrinam orationiS quoque ornamenta
cfecisse putetur. Hoc quoque tibi facile assentiar , qui simili oratione uti soleo ad conatus te sic impetentium reprimendos. Atque equidem vellem , id quam plurimis esset persuasum, ut siquid in meis scriptis, quae non pauca , partim ex Aristotele aliisque Graecis philosophis in Latinum conversa, partim meo labore lucubrata, in
564쪽
sso ANTAPOLOGIA PRO ALB. ΡIO in manus hominum exierunt. naauci homines improbarent, possem cum aliquorum fide culpam a mea tarditate ad illorum invidentiam transferre. Nam et ego licet jam sextum decimum annum agam in Tel . coio,. Italia , ' ultra montes tamen natus sum : in Baetica , non in Lusia
tanta , ut ipse cum iterum Ciceronianum scriberes, putasti , deceptus fortasse provinciarum confinio , quae in Hispania ulteriore fluvio dumtaxat Ana interfluente dirimuntur i, licet Baetis, qui provinciae nomen dedit, Cordubam alluat, unde nos esse legeras, videlicet in meo de futo et libero arbitrio adsersus Lutherum libello. Hunc enim a te designatum puto , cum me edito Romae libello, praeclaram spem de me praebuisse , in eodem Ciceroniano scriberes: quem cum anno superiore legissem , te per litteras hujus perlevis lapsus admonui, et egi gratias pro tam honorifico testimonio. Nam licet non ignorarem , quam vim habeat oratio spem dumtaxat in homine jam propemodum quadragenario laudantis, ut solet adolescentium indoles , cum facta nequeunt commendari: illud tamen
me tibi debere intelligebam , quod secisses perhumaniter , ut malles de spe futurae virtutis, quam de praesentibus vitiis, quae illi aetati
condonare videbaris , meminiSSe.
X. Sed ad Italorum de te judicium , vel invidum potius, ut
ipsi interpretamur , sermonem redeo. Qui probari potest, qui talia de te , licet falsa sint , praedicare solent, horum quempiam doctrina non vulgari in te scribere gloriosum putare ' nedum Albertum Pium , virum illa doctrina et auctoritate , cui hoc ipsum a plerisque Italorum objicitur , quod oblitus suae dignitatis, in certamen descendere sustinuerit, cujus etiam victoria parum esset habitura laudis. causae, XI. Quid igitur causae fuit, cur Albertus Pius in Erasmum scribe tu; Pius beret ' Quid , nisi quod ipse in suis libris testatum reliquit Z Primum,
scripserit, quia proVocatum ipSum epiStola tua , nec urbanitas tacere , nec suae
dignitatis ratio permittebat; ne vel superbi, si te responso non dignari, vel indoctae tarditatis conscii notam incurreret, si tibi ad objecta respondere non ausus fuisse videretur. Quamquam igitur epistolae tuae multo paucioribus responderi potuit ; tamen quia tu conquestus eras in ea , quod ille scripta tua seminaria faceret L therani suroris, hac admonitione semel emissus, cohiberi non potuit, quominus in eo campo paulo latius divagaretur. Deinde emisso epistolari libello , cum tu paulo concitatius respondisses , et pleraque, quae ille affirmabat, magna voce negasses, commentitia esse jactans
565쪽
INERAS MUM 3 scians multa, quae a te dicta citabat, non putavit sibi jam integrum esse salva dignitate tacere , qui silentio causam optimam proditurus videbatur. Seripsit igitur opus illud elegans , et doctissimum , tibi tamen Summopere ingratum , magno suo et labore et ingenio , tum ut quae prius dixerat, confirmaret, tum ut quae in epistolari libro strictim perstrinxerat, dilataret.
XlΙ. Objicis deinde Alberto Pio , quod libros in te nullo suo
ingenio , nulla sua doctrina , sed quorumdam nescio quorum Opera consectos, parum pudenter ediderit: quosdam enim contendis testimonia scripturarum ei suppeditasse i alios loca, quae carperet, ex tuis libris perperam magna ex parte decerpta suggessisse ; alios expolivisse dictionem , et verba Latina subministrasse , ad summam , in libris Alberti Pii nihil ipsius esse, praeter nomen , et carpendi libidinem , ac gloriolae cujusdam cupiditatem. Quo in loco , crede mihi , Erasme , acumen ingenii tui magnopere desideravi, qui, cum talem criminationem a falsis delatoribus deceptus adornares , non videris te rem moliri non dico falsam, sed incredibilem prorsus, et omnium, qui legissent, judicio statim rejiciendam. Nam cum duo potissimum sint, quae falsis criminationibus locum faciunt , et struendae calumniae praebent occasionem , alterum , si, quod objicitur, ab ejus, qui accusatur , facultate, natura et moribus non abhorrere constet; alterum , si eadem qualia in eodem sint, ob ejus obscuritatem ignorentur : utrumque profecto magnopere defuit istorum
XIII. Quis est enim aliquo ' numero , quis paulo modo doctior non solum in Italia , sed etiam in Gallia , Germaniaque omni, et Hispania , qui Albertum Pium ignoret 8 Quis porro Albertum Pium novit, cui non sit audita notaque sapientia ejus, doctrina et eloquentia ' Qui ab ineunte aetate litterarum studio deditus, hortante ad id Joanne Pico Mirandula ipsius avunculo , qui ejus indolem florentissimam non ignoravit, tantum assidua cura , et ingenii selic, late profecit , ut jam inde ab adolescentia inter philosophiae ac
ingenuarum artium eruditos excellere putaretur. Quod Aldus Manutius, quo praeceptore humaniorum litterarum fuerat usus , in multis praefationibus librorum , quos ei nuncupavit, teStatus eSt. Aggressus deinde sacrarum litterarum theologiaeque studium , ut erat ille vir natura perquam pius, non se ita comparaVit, ut Studiorum amoenitates, quemadmodum pigri tardique solent , seque
secunda ob jectio. Edit. Colon.
566쪽
3 32 ANT APOLOGIA PRO ALB. ΡIOretur sed quanto spinosius quodque esse , ac plus habere dissicultatis intelligebat, tanto cupidius in hoc studiosiusque incumbebat. Itaque in scholastica theologia , cum ceterorum quoque theologorum doctrinam perdiscendam sibi statuisset, Scoti tamen aenigmata ante omnia pervestiganda sibi proposuit, putans videlicet id , quod evenit, hac velut sphinge superata , nihil tam dissicile fore , quod . non suo ingenio ac diligentiae concessurum esse videretur. Cujus victoriae compos factus , quem non ille legit scholasticorum theologorum ' quam non quaestionem vel publice , vel privatim cum viris doctissimis disputavit ' quod munus et libentissime , et cum admiratione omnium usurpabat. Nihil enim illius ingenio acrius, nihil praesentiris, nil denique perspicacius, ut sermonis leporem ac vocis moderationem omittam , quibus dici non potest quantum sibi audientium animos conciliaret. XIV. Nec mirum ingeniosum et diligentem hominem in eam doctrinae magnitudinem evasisse, qui semper habuit domi viros Italiae in omni genere litterarum doctissimos, quibus partim praeceptoribus , partim sociis studiorum ad litterarias exercitationes uteretur :quorum fuere Aldus Manutius, Tryphon Byzantius, Marcus Musurus, viri utriusque linguae cognitione praestantes, Petrus Pomponatius praeceptor meus, Joannes Mons locus Hispalensis, summi viri in doctrina Peripatetica , quorum ille Bononiae , hic theologiae quoque cognitione praestans, Pisis atque Patavii maximis praemiis publice propositis, philosophiam docuerunt : Andreas Barrus magnus item philosophus: ad haec Gratianus Brixiensis , cujus eXstant in Scotum commentaria , monachus Franciscanus, Valerius Eremita , viri theologiae sacrarumque litterarum peritissimi, ut multos alios praeteream egregia doctrina viros, cum quibus, quidquid otii ac temporis a publicis negotiis dabatur , disputando , ac de studio litterarum, rebusque honestissimis colloquendo libentissime consumebat , vir non institutione tantum , sed natura quoque ab omni voluptate libidineque alienissimus. Quod enim otium adolescentes ea fortuna juvenesque alii ludo , canibus, aut Veneri dare solent , id Albertus Pius litteris, ac honestissimarum rerum cognitioni tribuebat. Et erat forma orisque dignitate , ac reliqua proceri corporis habitudine , et suaviloquentia , cum quo vel nullus posset in Italia , vel pauci admodum comparari: ne quis sorte putet praeteropes
567쪽
IN E R A S M IJ V. opes et generis claritatem reliquas illi voluptatum occasiones defuisse. Sed cum robustiores annos in studiorum quasi palaestra, et Scho lasticis disceptationibus consumsisset, aetate ingravescente , Studium transfert ad mitiorem magisque et jucundam et fructuosam Augustin Hieronymique, et aliorum Veterum et gravissimorum theologorum lectionem, quos, cum eorum monumenta noctu dieque Versaret , sic admirabatur , ut Thomam tamen ac Scotum spernendos non putaret, reliquosque scholasticos theologos, qui theologiam munire armis philosophiae, quibus oppugnari solebat, docuerunt. Jam vero sacras litteras tam familiares sibi fecerat lectitando , ut nemini magis domus sua nota esset ut inquit ille poeta j quam ipsi historia utriusque testamenti. XV. Quamquam igitur Albertus Pius reipublicae administrationi multorum annorum praecipuam curam impenderit, legationibus a maximis Ρrincipibus apud Julium , Leonem et Clementem Pontifices maximos functus, qui et ipsi prudentia ejus et consilio in summis rebus utebantur : quidquid tamen temporis Reip. supererat in ea , de quibus modo dixi, litterarum studia conserebat. His itaque puer delectatus est, in his adolescens et florentibus annis summo ingenio ac diligentia versatus , in his denique consenuit. Quaecum notissima sint non Pontifici solum , et cunctis Cardinalibus, quos mendacii testes citare nefas sit, verum etiam omni prope dixerim orbi terrarum miror, cujus pudoris, aut prudentiae fuerit in Virum , cujus facundia summaque eruditio cunctis hominibus erat perspecta, istam struere calumniam , quae nisi in hominem infantissimum , et omnis doctrinae rudem , probari cuiquam non poterat.
Quis enim dictionis adhibet expolitorem , nisi qui barbarus ipse est,
et a politiore litterarura alienus ' quis suggest'res, commonStratoresque scripturarum , argumentorum, dogmatumque theologorum,
nisi qui sacras litteras vel numquam , vel perquam leviter attigerit, ac theologiam prorsus ignoret ' in quibus studiis Albertum Ρium a puero suam, quae jam ingravescebat, aetatem consumsisse , ignorare nemo potest.
XVI. Quam igitur ansam , quam demum occasionem calumni, tores nacti sunt, tam insigne mendacium , quod deserrent ad Erasmum, comminiscendi ' Accidit enim fere per malitiam delatoribus, mente animoque aegrotis hominibus, quod per errorem febrientibus usu venire , Aristoteles testatur. Ut enim hi perexigua quadam Tom. IV. Aaaa li-
568쪽
ues ANTA POLOGIA PRO ALB. PIO linearum in pariete descriptarum similitudine decepti, animalia qtiae- p f; . colori. dalla Videre Videntur, et assirmant: sic ' calumniosi homines quid-
h. quid vident, quod pati possit quoquo modo sinistri cujuspiam vel
si ' levissimam suspicionem , maligna interpretatione ad calumniam rapiunt , et quod temere leviterque suspicantur , ac ne SuSpicantur
quidem , sed propter suspicandi tenuissimam ansam confingunt , pro vero affirmant, et ad alios flagitiosissime deferunt. XVII. M hi ergo quoquoversus spectanti , et omnes hujus impudentissimi mendacii ansas animo perlustranti, haec una potuit in
mentem venire , quae calumniae qualemcumque locum facere potuisse videretur. Albertus Pius, ut supra dixi, tam saeve , tam pertinaciter articulari morbo , in quem annum agens circiter quadragesimum inciderat , vexabatur , ut saepe totos tres quatuorquemlenses in lecto jaceret tam prostratus, ut neque pes, neque manus officio suo fungi possent. In ea igitur calamitate , siquando a morbi saevitia dierum aliquot inducias impetrasset, una illi requies erat, qua aegrum animum Solaretur , audire aliquem legentem , aut cum viro aliquo docto disputare , vel cum solus esset, commentari albquid in studio litterarum. Sed cum nec ipse scribere posset, nec ii bros evolvere , opus illi erat librario , opus lectore , ac si cujus auctoris sententiam , dictumve , aut etiam Verbum recognoscere Oportebat , et illi locus ut nemini non identidem usu venire solet) excidisset , cum investigare per se non posset, ut per alterum faceret, necesse erat. Quibus in rebus cum aliorum uteretur opera , non industria ; manibus et lingua , non ingenio ; labore , non doctrina: video tamen non defuisse perversos homines, sed tui studiosos, qui hoc animadverso , dum Albertus Ρius aegrotans in te scriberet, Vana et maligna interpretatione , dum tali mendacio tibi non ingrato futuro aliquam tuam gratiam promereri posse sperarent , '' ama-Εdit. C616h. nuensitim miniSterium in calumniam detorquerent ad nomen Al-: ἡ berti Pii, et quam te maxime gravaturam esse constabat, auctorita tem , summaeque eruditionis opinionem imminuendam : Si, quos aegrotans Albertus Pius oculorum manuum que vicarios ad Opus lucubrandumi habuisset, horum ingenio atque doctrina opus consectum esse , aliquibus posset conficto mendacio persuaderi. Ceterum nihil aliud , crede mihi , tali consilio profecerunt, quam ut te falsis delationibus nimis credulum esse, magno argumento decla
569쪽
I N E R A S M U M. sXVIII. Tu tamen plurimos novisse affirmas, quibus copiis usus sit Albertus Pius, aliquot te posse , si res postulet, nominare. An
tibi, cum virum gravissimum summae levitatis reum faceres , et quem omnes sciunt doctissimum fuisse et elegantem , ipse rudem litterarum , et infantissimum contenderes, non videbatur res pOSce re , ut testes Vel quampilurimos produceres, consciosque proderes Omnes, ne non aperte calumniari, sed Verum crimen objicere credereris ' Sed quis tam rudis est, ut non agnoscat artificium ' Cum neminem Vere posses, aliquot te nominare posse, si res poscat , scripsisti, me unum nominasti. Si res poscebat, cur ceterOS tacuisti l Sin non posccbat, cur me nominasti ' Subjicis enim , S uia
TZdum nemo non novit Virum eruditum, et bene Latinum. Quod cum
legissem , tibi equidem , Erasme , magnam habui gratiam , quod
vir tantus me aliquid didicisse testatus sis , et Latine non ignorare ;sed multo majorem habiturus , si testimonium istud minus alieno loco mihi contigisset, nec me in ejus invidiam laudasses, cui ego,
quamquam in eisdem atque ille studiis multos annos non negligen , ter fuerim Versatus, semper tamen longe majorem eruditionem, et Latinae linguae peritiam concessi. Vel me igitur tacere debebas cum reliquis , vel Omnes mecum nominare. Nam cur me potissimum nominandum putasti l An quia de me magis constare , et me quam ceteros notiorem esse credidisti ' negas enim me a quoquam ignorari. Non equidem infitior , nomen meum ob aliquos meos labores in studio litterarum , non quidem tam multis, quam tu ais, sed certe non admodum paucis, innotuisse. XIX. Ceterum quo me plures noverunt , hoc plurium testimonio vanitas istius criminationis haud dubie convincitur. Nemo enim me novit , qui nesciat toto eo tempore , quo Lutetiae in te scribebat Albertus, me Romae , aut certe in Italia fuisse : quod te magnopere miror non animi advertisse , cum talia prodere inducebas animum nam non ignorasse certum habeo. Memini enim Placentiae , cum eo pervenisset Franciscus Quignonius sanctae Crucis Cardinalis , quem litterarum ac omnis virtutis fautorem egregium Stunica et ego sequebamur in legatione illa , qua cum duobus Collegis ex more a Clemente Pontifice Maximo obviam Carolo Caesari mittebatur , litteras quasdam tuas Vidisse , quibus Viro erudito tuique studiosissimo Attonso Valdesio Caesaris a secretis, ad eam epistolam respondebas, in qua ipse ad te paulo ante scri-Aaaa a pse
570쪽
s 1 6 ANT APOLOGIA PRO ALB. PIOpserat in mentione doctorum hominum Stunicam et Genesium se Placentiae convenisse. Quibus litteris jam tunc vanum istum rumorem spargere incipiebas: nam tale quiddam in eis me legere commemini, Albertum Pium nescio quid in Erasmum parare , domique babere conductitium hominem , qui pro se Scriberet. De quo cum me Valdesius percunctaretur , ego nihil doli suspicatus , necesse est, inquam , ut qui scribere ipse morbo implicitus non potest, librarium habeat, qui dictata excipiat, ac pro se scribat, quo , ut Principes fere Solent, semper usus est Albertus Pius, etiam in valetudine firmiore. Sed tu videlicet hominem intelligebas , cujus doctrina et ingenio conficeretur opus, aut certe qui dictionem ipsius expoliret. XX. Cum hoc igitur tempore me Placentiae fuisse scires , et ante ac post perseverasse Romae , credibile sit te non ignorasse: quid tibi venit in mentem, ut mea opera usum esse Albertum Pium in opere illo conficiendo , aut expolienda dictione asseverares' Neque enim hoc ad epistolarem librum , quem ille Romae ante urbis direptionem elucubraverat, de quo mox dicam , reserre potes, qui
sic scribis in calce libelli: Recte facit, quod agit gratias Deo , cujus ope tam miriricum opus absolverit; Sed ingrate facit, qui nouagat gratias Hispano dictionis expolitori, operis collectioni praefectis , cet. Quo in loco de opere Lutetiae confecto te locutum esse certum est: in eo enim extremo , quas dicis, gratias Albertus egit Deo. Nec dubitari potest, quin Hispani nomine eumdem Se- puluedum , de quo uno nominatim memineras, designaveris. Constat enim Albertum Pium , multos annos antequam decederet, Hispanum , qui litteras didicisset, domi suae habuisse neminem , praeter Genesium Sepulvedam , quem ad te suspicor appellatione varia delatum esse , quin etiam corrupto Vocabulo, nam pro Sepulvedo, Sepulet elis habet tuus libellus: nisi forte culpa librarii una littera mutata fuit. Ex quo factum est fortasse , ut eumdem per oblivionem duos esse homines credideris. XXI. Ita cum non ignorares Genesium Romae agere, SepulVe' dam putasti eodem tempore Lutetiae cum Alberto Pio in te scribente fuisse, qui cum neque ineruditus , neque Latinae linguae ignarus , ut ipse scribis, haberetur , eumdemque constaret in Alberti Pii domesticis fuisse, maxime idoneus visus est istis sycophantis, qui ex confictis operis unus potissimum nominaretur. Quorum ipse
calumniis inconsulte creditis, scripsisti agendas esse gratias Hispa
