Catilina Iugurtha: ex Historiis orationes et epistulae

발행: 1891년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

6 C. SALLUSTIAERISPIs iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. 3 duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat

aequitate, seque remque publicam curabant quarum rerum ego minum documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant in pace ver quod benificiis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.10 Sod ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, natione serae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani,

ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere ninia coepit qui labores pericula dubias atque aspera rea facile toleraverant, eis otium divitiae, Optanda alias, oneri miseriaeque 3 fuere igitur primo imperi, pecuniae deinde cupido crevit; ea quasi matertex omnium Malorum fuere. namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit pro his superbiam crudelitatem, deos neglegere, Omnia venalia habere edocuit ambitio

multos mortalis salsos fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias

inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare

magisque voltum quam a genium bonum habere haec primo paulatim crescere, interdum vindicari post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissum atque optumo crudele intolerandumque actum.11 Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius Vi 2 tutem erat nam gloriam honorem imperium bonus

et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonas arte desunt, dolis atquo fallaciis

32쪽

BELL AEMILINM . -13. Icontendit avaritia seminiae studium habet, quam nemo sapiens concupivit ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper imfinita insatiabilis est, neque copia neque inopia inbnuitur sed iostquam λ Sulla armis aecepta ae publica bonis initiis malos eventui habuit, rapere

omnes trahere, domum alius alius agros cupere, neque modum neque modestiam Victores habere, laeda crudeliaque in civis lacinora sacere. huc adcedebat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi

fidum saceret, contra morem maiorum luxuriose nimis-

quo liberaliter habuerat. loca amoena voluptaria sa-osso in otio serocis militum animos molliverant. ibi sprimum insuevit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas vasa caelata mirari, ea privatim et publico rapere, delubra spoliare, aera rofanaque omnia polluere igitur ei milites, postquam vietoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. quippe secundae res sapientium animos saligant ne illi commptis moribus victoriae temperarent. Ρostquam divitiae honori esse coepero et eas gloria 12 imperium potentia sequebatur, hebescere Virtus, pampertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci

coepit. igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque

avaritia cum superbia invasere rapere consumere, Sua

parvi pendere aliena cupere, pudorem pudicitiam, brina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, baere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, secere. verum illi delubra deorum pietate, uomo sua gloria decorabant, neque victis quicquam praeter iniurias licentiam eripiebant. at hi contra, ignavissum homines, per summum scelus Omnia ea sociis adimere, quae sortissumi viri victores reliquerant proinde quasi iniuriam sacere id demum esset imperio uti nam quid ea memorem, quae nisi eis 13

33쪽

8 c. SALLUSTI CRISPIqui videre nemini credibilia sunt, a privatis conplur, bus subvorsos montis, maria constrata esse 2 quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe, suas honesto habere licebat, abuti per turpitudinem prope-

rabant. sed lubido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat viri milliebria pati, mulieres pudbeitiam in propatulo habere vescendi causa terra inar, que omnia exquirere; dormire prius quam somni cmpido esset, non famem aut sitim, neque gus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. 4 haec iuventutem, ubi amiliares opes desecerant, ad facinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facito lubidinibus carebat eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.14 In tanta tamque conrupta civitato Catilina, id

quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. nam quicumque inpudicus adulter ganeo manu ventre pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periuri aut sanguino civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat, ei Catilinae proxumi miliaresque erant quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidian usu atque imblecebris facile par similisque ceteris efficiebatur sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capim bantur. nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari: postremo neque sumptui neque modestiae suae a et cere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret scio fuisse non nullos, qui ita existumarent, iuvent tem quas domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis,

34쪽

BELLUM CAULINM . 13 17. quam quod cuiquam id conpertum foret, haec fama valebat. Iam primum adulescens Catilina multa nefanda 15 stupra fecerat, cum Virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque postrem captus amore Aureliae Orestillae, cuius praera formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur ne- eat, fili vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi namque animus inpurus, dis hominibusque insestus neque vigiliis neque quietibus sedari poterat ita conscientia mentem excitam Vastabat. igitur color ei exanguis, foedi oculi, citus modo modo tardus incessus: prorsus in facie voltuque vecordia

inerat.

Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat 16 multis modis mala facinora edocebat ex illis testis signatoresque salsos commodare fidem fortunas perbeula vilia habere, post ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat si causa peccandi in praesens minus subpetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.

Eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod 4 aes alienum per omnia terras ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, obprimundae rei publicae consilium cepit in Italia 5 nullus exercitus, Cn. ompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti regna spes, senatus nihil sane intentus tutae tranquillaeque res Omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae. Igitur circiter kalendas Iunias L. Caesare et C. Fi-17gulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios alios temptare; opes suas, inparatam rem publicam,

35쪽

magna praemia coniuratiovis docere ubi satis explorata sunt quae Voluit, in unum omnis conVocta quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae im erat eo convenere senatorii ordinis . Lentulus Sur

Ρ. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. 4 Orcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius praeterea ex equestri ordinem Fulvius Nobilior, L. Statilius, Gabinius Capito, C. Comelius ad hoc multi ex colo-

niis et municipiis domi nobiles erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo ceterum iuventus pler que sed maxume nobilium Catilinae inceptis savebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. suere item ea tempestate qui crederent Μ. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniurati valuisset, facile apud illos principem se fore. 18 Sed antea item coniuravere pauci contria rem ma licam, in quibus Catilina fuit de qua quam Verissume potero dicam. . uno et '. Lepido consulibus . Autronius et . Sulla designati consules legibus am- bitus interrogati poenas dederant post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequivit erat eodem tempore Cn. iso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant cum hoc Catilina et Autronius circiter nonas Decembris consili communicato parabant in Capitolio alendis Ianuariis L. Cottam et L. Orquatum consules interficere, ipsi ascibus correptis isonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias mittere.

36쪽

BELLUM ATILINAE . 17-20. 11 ea re cognita rursus in nonas Februarias consilium caedis transtulerant. iam tum non consulibus modo, as plerisque senatoribus semiciem machinabantur. quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret quia nondum frequentes urinati convenerant, ea res consilium diremit. postea 19 Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro ruetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum imimicum Cn. ompeio cognoverat. neque tamen Sena 2

fus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat, simul quia boni conplures praesidium in eo putabant et iam tum intentia Ompei formidulosa erat. sed is is in pro 3 vincia ab equitibus Hispanis, quo in exercitu duci bat, iter faciens iccisus est sunt qui ita dicant, imperia eius iniusta superba crudelia barbaros nequbuisse pati alii autem, equites illos, Cn. ompei vete 5 res fidosque clientis, voluntate iustisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed

imperia saeva multa antea perpessos. no eam rem

in medio relinquemus. de superiore coniuratione satis dictum. Catilina ubi eos, quos paulo ante memorari, Om 20 venisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et

cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiuscemodi habuit:

Ni virtus fidesque vostra spectata mihi serent, nequiquam opportuna res cecidisset spe magna, Ominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis capi rem sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum lacinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse im

37쪽

12 C. SALLUSTI CRISPIctellexi; nam idem velle atque idem nosse, ea demum firma amicitia est. 5 Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio Vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae Vectigales esse, populi, tiones stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, in biles atque ignobiles, volgus fuimus, sine gratia sine auctoritate eis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. itaque omnis gratia potentia, honos

divitias apud illos sunt aut ubi illi volunt nobis res liquere pericula repulsus, iudicia egestatem quae quousque tandem patiemini, o sertissumi viri nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque imhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per 10 dedecus amittere verum enim Vero, pro deum utque hominum fidem, Victoria in manu nobis est, riget aetas, animus Valet contra illis annis atquo divitiis omia consenuerunt tantum modo incepto opus est, 1 cetera rea expediet. etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus o aequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria d6esso illos binas aut amplius Homos continuare,1 nobis larem familiarem nusquam ullum esse cum fabulas signa toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postrem omibus modi pecuniam trahunt vexant, tamen summa lubidino divitias suas vincero 13 nequeunt a nobis est domi inopia, laris aes alienum, mala res, apes multo asperior denique quid reliqui

habemus praeter miseram animam 214 Quin igitur expergiscimini en illa, illa quam saeps optastis libertas, praeterea divitias decus gloria in

oculis sita sunt fortuna omia ea victoribus praemia 1 posuit res tempus, pericula egestas, belli spolia magni-

38쪽

BELLUΜ CATILINA O. 20-22. 13fica magis quam oratio mea Vos hortantur vel im 16peratore vel milite me utimini neque animus neque corpus a vobis aberit haec ipsa, ut spero, Vobiscum una 17 consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quis imperare parati estis. Postquam accepere ea homines, quibus mala ab-21 unde omnia erant, sed neque res neque apes bona ulla tametsi illis quieta movere magna merces Videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quisecondicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. tum Catilina polliceri et

tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistr tua sacerdotia, rapinas alia omnia, quae bellum atque lubido victorum seri praeterea esse in Hispania cite ariore isonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes petere consulatum C. Antonium, quem sibi conlegam fore speraret, hο-minem et familiarem et omnibus necessitudinibus i eumventum cum eo se consulem initium agundi facimrum ad hoc maledictis cincrepabat omnis bonos,

suorum unum quemque nominans laudare admonebat

alium egestatis alium cupiditatis suae, conpluris perieuli an ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. postquam omnium animo alacria videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit. iniere ea tempestato qui dicerent 22 Catilinam oratione habita, cum ad ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: inde cum post execrationem Omnes degustavissent, sicuti in solloninibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum atque eo dictitare fecisse, quo inter se fidi magis soron alius alii tanti facinoris conscii. non nulli ficta se haec et multa praeterea existumabant ab eis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederint.

nobis ea res pro magnitudine parum conperta est.

39쪽

14 c. SALLUSU CRISPI23 Sed in ea coniuratione est Q. Curius, natus linud obscuro loco, flagitiis atque lacinoribus coopertus,

quem censores senatu probri gratia moverant huic homini non minor vanitas inerat quam audacia neque reticere quae audierat, neque suamet ipse sceler o cultare, prorsus neque dicere neque sacere quicquam

pensi habebat erat ei cum Fulvia, mulier nobili,

stupri vetus consuetudo cui cum minus gratus esset,

quia inopia minus largiri poterat, repente gloriana maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia laret, postremo ferocius agitare quam solitus erat a Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione

quae qu0que modo audierat, conpluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad com sulatum mandandum, rilli Ciceroni namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi polluieonsulatum credebunt, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret sed ubi periculum advenit, im24vidia atque superbia post fuere igitur comitiis habitis consules declarantur Μ. ullius et C. Antonius. quod factum primo popularis coniurationis concusserat. neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare arma per Italiam locis opportunis p

rare, pecuniam Sua aut amicorum fide sumptam msuam Faesulas ad Μ-lium quendam portare, qui posteas princeps fuit belli faciundi ea tempestate inrumos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, m. lieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere. 25 Sed in eis erat Sempronia, quae multa Saepe Vis filis audacia facinora conmiserat. haec mulier genere

40쪽

B LUΜ CATILINAE . 23-27. 15 atque formis, praeterea vir atque liberis satis fortunata fuit litteris Graecis et Latinis docta, psallere et

saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt sed ei cariora semper

omnia quam decus atque pudicitia fuit pecuniae an famae minus parceret, haud facile discemeres lubido

sic accensa, ut saepius peteret Viros quam peteretur. sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absur 5

dum posse Versus facere, iocum moVere, sermone uti

vel modesto vel molli vel procaci prorsus multae s cetiae multusque lepos inerat. His rebus conparatis Catilina nihilo minus in pro 26xumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. neque interea quietus erat, sed ninibus modis insidias parabat Ciceroni meque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. namque a principi consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet ad hoc conlegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat postquam dies comitiorum venit et 5 Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum

sacere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat, aspera laedaque Venerunt.

Igitur C. anlium Faesulas atque in eam partem 27 Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Ρleonum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat interea Romae multa simul moliri: consulibus 2 insidias tendere, parare incendia, opportuna loca adimatis hominibus obsidere ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent.

SEARCH

MENU NAVIGATION