장음표시 사용
61쪽
36 C. SALLUSTI CRISPIvocant. Cato clarus atque magnus habetur senati decretum fit, sicut ille censuerat.
2 Sed mihi multa legenti multa audienti, quae Ο-pulus Romanus domi militiaeque mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae
res maxume tanta negotia sustinuisset sciebam saepenumero purea manu cum magnis legionibus hostium contendisse cognoveram parvis copiis bella gesta cum
opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse ac mihi multa agitanti constabat
paucorum civium egregiam Virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret sed postquam luxu atque desidia civitas conrupta est, rursus res publica magnitudi sua imperatorum atque magistratuum Vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romam virtute magnus duit 6 sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, Μ. Cato et C. Caesar quos quoniam res obtulerat, silenti praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio M possum, aperirem igitur eis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii Caesar benificiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato ille mansuetudine et misericordia clarus sactus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando sublevando ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est in altero miseria perfugium erat, in altero malis peruicies. illius faci- 4 litas, huius constantia laudabatur postrem Caesar in animum induxerat laborare vigilare negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset sibi magnum imperium exercitum bellum novom exoptabat, ubi Virtus enitescere posset. at Catoni studium modestiae decoris sed maxume se veritatis erat; non divitiis cum divite neque factione
62쪽
BELLUΜ CATILIUM . 53-56. 37 eum actioso, sed cum strenuo Virtute, cum modesto pudore, cum uinocente abstinentia certabat esse quam
videri bonus malebat ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum adsequebatur. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam 55
discessit, consul optumum factu ratus noctem quae instabat antecapere quid i spatio moVaretur,
triumviros quae sad supplicium postulabat, parare iubet. ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem
deducit idem fit ceteris per praetores est in carcer 3 locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis semicibus iuncta sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est in eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laque gulam fregere. ita ille patricius ex gente clarissuma Comeliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. de Cethegorat filio Gabinio Caepario eodem modo supplicium sumΡ-
Dum a Romae geruntur, Catilina ex omni copia, 56 quam et ipse adduxerat et, lius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum conplet. deinde, ut quisque Voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spati legiones
numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa ceteri, ut quemque casus armaVerat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant. sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iterri cere, modo ad urbem modo Galliam orsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare. sperabat prope diem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. interea servitia re si
63쪽
pudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae omcurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicarisse. 57 Sed postquam in castra nuntius pervenit Romne comiurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos Supris memorari, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut nOVarum rerum
studium inlexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per momtis asperos magnis itineribus in agrum istoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam ransalpinam a Q. etellus Celer cum tribus logionibus in agro iceno praesidebat, o difficultato rerum eadem illa existumans, quae supra dixi- mus Catilinam agitare igitur ubi iter eius ex e fugis cognorit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, sua illi descensus erat in Galliam properanti neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditos in fuga sequeretur sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adVOrsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, Optumum actu ratus in tali ro fortunam olli temptare, statuit cum Antonio suam primum com fligere itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit: 58 Conpertum ego habeo, milites, Verba Virtutem non
addere, neque e immo strenuum neque sortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere timor animi auribus ossicit sed ego Vos, quo pauca monerem, udVocari, Simul uti causam mei consili aperirem.
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lemtuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam pro-
64쪽
BELLUΜ CATILINAE . 56--6s. 39ficisci nequiverim nunc Vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis exercitus hostium duo,
unus ab urbe alter a Gallia obstant; diutius in his locis
esse, si maxume animus serat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est qua propter vos moneo, ut sortiis atque parat animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias decus gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. si Vincimus, somnia nobis tuta erunt, conmeatus abunde municipia atque coloniae patebunt: si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam 10 teget quem arma non texerint. praeterea, milites, O 11
eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacuaneum est pro potentia paucorum pugnare. quo audacius 12 aggrediamini memores pristinae virtutis. licuit vobis scum summa turpitudiue in exilio aetatem agere, in tuistis non nulli Romae amissis bonis alienas opes expectare quia illa foeda atque intoleranda viris vide 14bantur, haec sequi decrevistis si haso relinquere 15Voltis, audacia opus est nemo nisi victor pace bellum
mutavit. nam in fuga salutem sperare, cum armis, 16 quibus corpus tegitur, ab hostibus morieris, ea vero dementia est semper in proelio eis maxumum est peri 17 culum, qui maxume timent audacia pro muro habetur. Cum os considero, milites, et cum facta vostra 18 Restumo, magna me spes Victoriae tenet. animus 19 aetas Virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis iacit nam multitudo ohostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete 21 inulti ani nam amittatis, neu capti potius sicut pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.'Haec ubi dixit, paululum conmoratu signa canereis iubet atque instructos ordines in locum aequom de-
65쪽
40 C. SALLUSTI CRISPIducit dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset. ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit nam, uti planities erat inter sinistros montis ot ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat ab eis centuriones Omnis, lectos et Vocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quemdam in sinistra parte curare iubet ipse cum libertis et colonis suis propter aquilam adsistit, quam bello Cim- brico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur at ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, Μ. etreio legato exercitum permittit. ille cohortis veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praesectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum sortia noverat;
ea conmemorando militum animos accendebat.
60 S0d ubi omnibus rebus exploratis etreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere ivbst, idem facit
hostium exercitus postquam e Ventum est, unde feremtariis proelium conmitti posset, maxum clamore cum
insestis signis concurrunt pila omittunt, gladiis res ge- ritur veterani pristinae Virtutis memores comminus aeriter instare, illi haud timidi resistunt maxuma vi certatur interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omni proridere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire strenui militis et boni impera toris officia simul exequebatur. etreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna Vi tendere, co-
66쪽
BELLUM CATILI E . 59-61. 41hortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. -- lius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum Videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit, iliique pugnans com foditur. Sed consecto proelio tum vero emeres, quanta 61 audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu alblinae nam fere quem quisque Vivos pugnando locum ceperat, eum amissis anima corpore tegebat pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius sed omnes tamen advorsis Volneribus comciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium
cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat rivos, in Voltu retinens. postrem ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut
occiderat in proelio aut graviter oliueratus discesserat. multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi s gratia I ocesserant, Volventes hostilia cadavera ambcum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. ita varie per omnem exercitum laetitia maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
67쪽
Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. sed dux atque imperator Vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde Oblens potensque et clarus est neque fortuna eget quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest). in captus raris in pidinibus ad inertiam et Voluptates corporis pessum datus est, emiciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium δffluxere, naturae
infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterei 2 fierent nam uti genus hominum conpositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia. alia animi naturam secuntur.
igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur, at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia
sunt postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finia est, omniaque orta occidunt et aucta
68쪽
BELL IUGURTHINUM . 1 4. 43 senescunt animus inconruptus aetemus rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, Θ 4 diti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetiutem Munt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo
Verum ex eis magistratus et imperia, postremo 3 omnis cura rerum publicarum minum mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque Virtuti honos
datur neque illi, quibus per haudem is fuit, tuti aut
eo magis honesti sunt. nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas,
tamen inportunum est, cum praesertim omnes rerum
mutatione caedem fugam aliaque hostilia portendant. stra autem niti neque aliud se satigando nisi odium aquaerere extremae dementiae est, nisi forte quem imo honesta et peraiciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingeni exercentur,4 in primis magno usui est memoria rerum gestarum. cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamquo utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptusa et quale viri idem adsequi nequiverint et postea
quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae Venturum. nis saepe ego audivi Q. Maxumum, P.
69쪽
Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita vicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume inibi animum ad virtutam accendi. scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam Virtus eorum amam atque gloriam ad aequaverit a contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque imia dustri cum maioribus suis contendat otiam hominos
ια ε inori, qui antea per Virtutem soliti erant , ilitatom -- ω- ante nire, furtim et per latrocinia potius quam bonis
artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est rum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque nunc ad inceptum redeo.
5 Bellum scripturus sum, quod populus Romanus
cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quin magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit,fut studiis civilibus bollum atque vastitas Italiae finem faceret sed prius quam huiuses modi rei initium expedio, pauca supra πω
α tam, qua ad cognoscundum omnia inlustria magis
magisque in aperto sint. Bello unico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, asinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a . Scipione, cui postea labcano cognomen ex Virtute suit, multa et praeclara rei militaris acinora fecerat ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus qu-- cumque nrbis et agros manu ceperat, regi dono dedit.
70쪽
BELLUM IUGURTHINUM . 4-7. 45 igitur amicitia asinissae bona atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. Dei Μicipsa filius regnum solus optinuit asta gnabal et Gulussa fratribus morbo absumptis cis Ad et herbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque
filium mastanabalii fratris, suem Masinissa, quod
ortus e concubina erat, privatum dereliquerat eodem cultu quo liberos suos domi habuit. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora 6 facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxui neque inertiae conrumpendum dedit, sed, uti mos gentis
illius est, equitare iaculari cursu cum aequalibus ceditare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen eam esse ad hoc pleraque tempora in Venando agere,
leonem atque alias seras primus aut in primis serire: plurumum sacere et minumum ipse de se loqui quibus rebus Μicipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit,
vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo Volvebat terrebat eum natura mortalium avida
imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoe studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat his dissiculta Τ tibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis obprimi posse hominem tam acceptum Opinlaribus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino icipsa cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, spera vel ostentando virtutem vel hostium saevitia sacile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam