Acta Sancti Brendani : original Latin documents connected with the life of Saint Brendan, patron of Kerry and Clonfert

발행: 1872년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

POST vero Sanctus Brendanus audiens famam sanctitatis Sancti Jariathes Episcopi exivit ad eum et mansit apud eum aliquo tempore. Et cum esset quodum die sanctus senem Jariathe Episcopus infirmus, dixit ei Sanctus Brendanus : resurrectio tua pater non erit hic. Cui Sanctus Episcopus ait: Ubi ergo resurrectio mea erit ' Ait ei Sanctus Brendanus :sede in plaustro quod seneX et infirmus es et vade in viam illam et ubicumque rotae plaustri fractae fuerint ibi et resu rectio multorum tecum erit in die judicii. Tunc Sanctus Jariathe ait: O Brendane juvenis, quare archana Domini in te abscondis λ Scio enim quod divina Providentia in te latet :Vere magister noster debes eSSe. Ascendensque in plaustro Sanctus Episcopus perrexit in viam suam. Et non longe inde fractae sunt rotae plaustri mirabili eventu. Et stetit ibi Episcopus Sanctus Jariathe osque sicin ad obitum suum. Et sui cum suis post eum venerunt. . In ipso jam loco inhonore Sanctissimi senis Jariathi Episcopi clara civitas edificata est quae dicitur Tu m-da ualann in provinclita

Connachiorum. Sanctus autem Brendanus Cum oratione et

benedictione Sancti pontificis Jariathi discessit ad alium

22쪽

CAPUT X.

QUUM esset Sanctus Brendanus in campo Any' apparuit ei Angelus Domini dicens ad eum : Scribe a me regulam et Vive sicut ipsa indicabit tibi. Et scripsit ibi Sanctus Brendanus regulam ab Angelo ; secundum quam ordinavit vitam suam et illa usque hodie manet apud successores Sancti Brendant.

CAPUT XI.

IΝ ipso campo aliquando Sanctus BrendanuS juvenem mortuum vechi ad sepulcrum et parentes sorores et amicoS HuStristes circa eum vidit. Quibus ait nolite flere boni homines sed confidite in Deo: mortuus enim vester Christi potentia Vivet. Et accedens ad seretrum intentus orationi ad Xtum, jussit gelido ut surgeret. Illico jam juvenis surreXit ad suos validus et oculi omnium intendebantur in Sancto Brendano admirantes gratiam Dei in eo. DuXeruntque eum Secum ad regem Connactorum narrantes ei quod factum fuerat: et dixit Sancto Brendano ; Serve Dei vivi, vis in terra nostra habitare 'et elige locum ad monasterium edificandum et osteram eum tibi. Sanctus autem Brendanus dixit regi quod non auderet

23쪽

sundare mansionem in aliquo loco sine licentia sui magistri Sancti Erci Episcopi. Benedicensque regi et populo Sanctissimus Brendanus reversus est ad Sanctum Ercum Episcopum. Non post multum deinde tempus secit eum Sanctus senex Episcopus Ercus sacerdotem : accepitque Sanctus Brendanus cum esset Sacerdos habitum monasticum sanctum. Et multi relinquentes saeculum hinc inde venerunt ad eum et secit eos Sanctus Brendanus monachos. Deinde cellas et monasteria fundavit in sua propria regione, sed tunc adhuc non plura :quod cum venit de navigio suo quaerendo terram repromiS-sionis Sanctorum tunc parrochia ejus per diversas regiones

Hyberniae dilatata est. λ

POSTEA multi plura munera Sancto Brendano in Xti nomine obtulerunt et alii relinquentes hujus res saeculi fecit eos vir Dei monachos et multa monasteria et cellas per diversas regiones Hyberniae landavit in quibus tria millia monachorum ut perhibetur a senioribus sub eo erant. Et

patrem suum secit monachum et matrem Suam Viduam Smratam. Interea Sanctus Brendanus ad Sanctam Ytam nutricem Suam perrexit quem virgo Dei sancta pietate pectori suo compleXit, cujus mentem vir sanctus de miraculis quae vidit in oceano refecit. Salutantesque se invicem benedictionibus Dei, Sanctus inde recesssit. Venitque ad locum qui dicitur

24쪽

insula detrumma δ' quae est in septentrionali parte pelagi L muira vallata freto, inter duas regiones, id est Corcubay-Scynn et Clarrato posita. Illicque clarum monasterium sundavit et in spacto brevis temporis septem sancti de monachis ejus obierunt in pace et leviciana illius loci circa sanctas reliquias eorum fabricata est. Et per diversas regiones illo tempore Sanctus Brendanus quinquaginta flumina piscibus carentia benedixit et ab illo die per benedictionem viri Dei habundant piscibus. Interea Sanctus Brendanus perveniens ip provinclitam Connachiorum oblatus est ei unus ager in quo vir Dei claram civitatem fundavit quae dicitur Guais erus' in

ALIQUANDO Sanctus Brendanus ambulans in planicie mumeniae venit ad castrum Bri-vs in regione Cliath contraλε montemporci situm et ibi illa nocte mansit. Habitatoresque illius loci querimoniam secerunt ad Sanctum Brendanum de pulicibus quae ibi habundabant incredibiliter. Tunc Sanctus

25쪽

Brendanus orans ait, Domine Deus omnipotens libera habitatores hujus castri qui nos in tuo nomine benigne Susceperant de pulicibus sibi nocentibus. Et ad hanc vocem pulices itii ceperunt minui: crastina autem die nullus pulix illic vixit, et ab illo die usque hodie pulices nullo modo in ipso castro

vivunt.

CAPUT XIV.

QUODAΜ die navigavit Sanctus Brendanus ad praedictam insulam De-Irumma et reliquit in litore unum juvenem custodire navim. Inundatione maris facta, germanus illius fratris dixit Sancto Brendano : O sancte pater; mare sortiter inundat et subtrahit navim et statrem meum merget et erit exanimis. Cui Sanctus Brendanus ira motus ait: amas illum amplius quam ego λ Si ergo vis ei plus misereri vade ad illum et pro illo morere. Ille jam frater obediens abiit citius ad illum locum et mare ilico vallavit eum undique et merSUS est: priori vero juveni, germano illius, erat quasi murus siCutet MoySi.

CAPUT XV.

DEINDE Sanctus Brendanus de morte ipsius fratris timuit Dominum, putanS seipsum illius interfectorem, et interrogavit

26쪽

13viroes sanctoS inde verbum promere. Qui dixerunt ei: vade ad Sanctam Dei prophetissam Ytam nutricem tuam et ipsa dicet tibi quid te oportebit facere. Dixitque ei Sancta Yta fac aliquo tempore peregrinacionem quod habens in morte illius culpam et praedica hominibus ut ducas alias animas Deo. Postea navigavit Sanctus Brendanus in peregrinacione ad Brittaniam adivitque Sanctissimum senem Gilidam'si virum sapientissimum in Brittania habitantem cujus fama sanctitatis magna erat. Et antequam Sanctus Brendanus illuc pervenit, Sanctus Gilidas discipulis suis dixit, praeparate cenam quod sancti hospites et laboriosi viri ad nos hodie venient: et videbitis similem Ρetri Apostoli in carne renovatum, qui eSt pater laboriosus quem ego in aliquibus temptabo ut sciat ipse

culpam, Propter quam huc venit, sibi a Deo remissam. Et ait janitori sui monasterii: seris ferreis ostium Claude, donec Deus per merita sua illud aperiat. Tunc yemsy' erat et post tres annos in illa peregrinacione Sanctus Brendanus ad illum locum pervenit. Nix tunc pluit cooperiens terram sed nichil supra Sanctum Brendanum vel discipulos suos ante ostium clauSum manentes fluxit. Hoc videns hostiarius de intus dixit eis: Venite et merita vestra aperiant Vobis. Tunc Sanctus Brendanus vocato discipulo suo Talmachiny dixit: vade et in Xti nomine aperi nobis ostium. Illico ille extendens

manum receSSerunt intus Serae et ultra non apparuerunt; et ad templum venientes simili modo clausum erat ante COS.

Sciensque Sanctus Brendanus quod templacio erat ei, POSSuit manum Suam duabus valvis et ait: Vera mater, Ecclesia Xti, aperi mihi. Et statim sigillis fractis aperta est ecclesia et intraverunt chorum. Et habebat Sanctus Gylidas missalem

y St. Gildas belones to the second order of the Saints of Ireland. Ηe visitet Ireland at the request of the Μonarch Ainmire, in the year 569. and died in 37O. The Annals os Uister, among the entries for that year, have Gildas died Ann. os Inissati, P Quies Gilldais Episcopi Ann. os Tigemach, Gillas quievit.

27쪽

librum scriptum Graecis litteris ' et possitus est ille liber super altare. Et custos templi ex jussione Sancti Gilidae diκit

Sancto Brendano: vir Dei, praecipit tibi sanctus senex nonter ut offeras corpus Xti: ecce altare hic et) librum graCCis litteris scriptum et canta in eo sicut abbas noSter. APeriensque Sanctus Brendanus librum ait: demonstra miChi Domine Jhesu istas litteras ignotas, sicut aperuisti OStia

clausa ante nos. Ρrosecto possibilia sunt omnia credenti.

Ilico jam litteras grecas scivit Sanctus Brendanus SiCutilatinas' ' quas didicit ab insancia. Et cepit missam Cantare. Venitque ipse Sanctissimus senex Gylidas cum suis fratribus accipere Eucharistiam de manu Sancti Brendant. Viditque sanctus Gildas carnem crudam in disco et sanguinem in

calice et ait: Quid mihi praebui judicium Dei temptanclo te

O homo Dei. Cui ait Sanctus Brendanus: noStra oraCio proteget te a vindicta. Tempus jam modo dimittendi est quia satis probasti Xti peregrinos. Iterum orante Sancto Brendano corpus Dominicum in specie consuetudinaria in disco apparuit et sanguis in calice in vinum. Et postea illi

sancti communionem dominicam cum gratiarum actione SumPSerunt. Sanctusque Brendanus illic mansit tribus diebus et tribus noctibus.

28쪽

CAPUT XVI.

ET post tres dies ait Sanctus Senex Gilidas ad Sanctum Brendanum: bestiae sortissimae sunt in deserto prope nos quae valde invadunt plebem istam et frequenter obsident istam urbem, et tibi Deus concedit ut expellas eas ob hominibus, ut per hoc signum quod apud nos per Deum iacis, scias culpam propter quam huc venisti tibi a Deo remissam. Tunc Sanctus

Brendanus perrexit ad heremum et discipulus suus supradictus Talmach cum eo, multique homines in equis de longe volentes scire finem rei, post illos aspiciebant eoS. ΡemenienteSque ubi erant bestiae invenerunt matrem cum catulis in meridie dormientem. Quam Beatus Talmach excitavit. Quae surgens fortiter rugivit et ad rugitum ejus caeterae bestiae convenerunt. Quibus dixit Sanctus Brendanus : sequimini nos Cum catulis vestris mitissime. Omnibus expectantibus mortem illorum Viderunt eos et bestias sequentes se quasi Canes domeStici. Et equites timentes velociter fugiendo equitarunt. VidenSque

ipse Sanctus Gilidas ita eas ante fores civitatis gratias egit Deo in mirabilibus suis. Tunc Sanctus Brendanus jussit bestiis ut redirent ad heremum et nulli in illa terra nocerent. Et homines nesciunt quid illis accidit, sed usque hodie non apparuerunt. Tunc ait Sanctus Senex Gilidas viro Dei Brendano: accipe me pater in discipulum tuum et esto hic patronus hujus urbis et plebis. Cui ait pater Brendanus : hic non expectabo quia resurrectio mihi in Hybernia erit. Et benedicentibus se invicem Sanctus Brendanus et Sanctus Gilidas cum suis fratribus civitatisque illius habitatoribus recessit inde. Et in alia regione in Brittania monasterium nomine A ad η' sanctissimus

29쪽

Brendanus fundavit. Atque in loco alio in Brittania in regione Heth ecclesiam et villam circa eam assignavit et ibi magnas virtutes beatus Pater Brendanus fecit: et postea navigavit aclΗyberniam.

CAPUT XVII.

QUADΑΜ die cum esset Sanctus Senior supra mare vidit duas belluais aliquando bellantes, aliquando veloci cursu natanteS, sed una bello mirabili persequebatur alteram. Et bellua quae erat fugitiva Cum esset pene capta et Superata e regione Sancto Brendano humana voce dixit: Commendo me in defensionem Sancti Patricii Archiepiscopi Scottorum. Altera similiter humana voce dixit: defensio ejus in nullo te juvabit modo. Fugitiva dixit ei: commendo me in defensionem Sancti Brendani praesentis modo. PersecutriX dixit: Vere defensio Brendani nihil tibi proderit. Iterum fugitiva dixit commendo me in defensionem Sanctissimae Virginis Brigidae. Tunc persecutrix illico reversa est dicenS ampliuS non audeo te perSequi, quod te commendasti in desensionem Sanctae Brigidae. Postea illa misera evasit incolumis. Sanctus autem Brendanus laudem

Sanctae Brigidae fecit dans gloriam Deo et perveniens ad Hyberniam exivit ad Sanctam Brigidam*ὲ narransque ei de supradictis belluis interrogavit illam et dixit. Quare timent te virgo Dei belluae marinae plus quam alios Sanctos λ Virgo Dei respondit illi: Quomodo est frequentia tuae intencionis ad

30쪽

Deum 8 ait Sanctus Brendanus : in septimo gressu meo quin minus sit cogito Deum ; aliquando vero longo intervallo non aliud cogito nisi Deum. Dixit ei Sancta Brigida : ergo aliquando terrena cogitas, aliquando Deum : Ego autem vere a quo die posui in Deum mentem meam numquam reflexi eam iterum quanto jam homo intendit ad Deum et amat eum, tanto timent hominem animalia. Et edisticatus Sanctus Brendanus in hac sententia beatissimae virginis Brigidae, benedictioneque data invicem ivit in viam Suam.

CAPUT XVIII.

ΕΤ venit Sanctus Brendanus ad regionem Connactorum et intravit in quadam insula quae dicitur Scottice H ni meis- hutnd δ' in qua erant equi regis connachiorum in pascuis. Et edificans. Sanctus Brendanus ibi cellam redigebat equos regis sub oneribus. Sanctusque Episcopus Moenu cum Sancto Brendano erat illuc. Hoc audiens rex Edus M filius Eathach

This is the present Isiand of Inisquin, in Louo Corrib, Which, in the seventhcentury, was stili famous for iis monastery. St. Μeldan presided over it at that

time.

SEARCH

MENU NAVIGATION