장음표시 사용
31쪽
I8VΙΤA S. BRENDAΝΙ. iratus dixit: vere interficiam illum qui iacit mihi illam injuriam. Et venit iuribundus ad insulam: sed volens transnavigare turbo veniens repente turbavit stagnum a prolando tribus diebus et expectavit rex serenitatem. Tertia autem noCte apparuit ei Dominus in sompnis dicens : cave ne aliquid mali servo meo Brendano iacias : alioquin morieris citius. Et facta serenitate optulit rex insulam cum equis suis Sancto Brenclano
ST. BRENDAN RESTORES TO LIFE ONE OF ΤΗΕ RELIGIOUS OF INISDADROΜΜ. IN illo tempore misit Sanctus Brendanus quinque monaChos ad praedictam insulam detrumma ut manerent in ea. Seminante quadam die diabolo discordiam inter illos alius percussit seniorem alium in capite secrete. Illo moriente missi sunt quidam fratres ad Sanctum Brendanum velocius et narraverunt ei. Ait eis Sanctus pater : revertentes dicite percusso fratri:
evigila frater, vocat te Abbas tuus Brendanus. Illis ita dicentibus jacenti, illico surrexit ipse de lecto et exivit ad SanCtum Brendanum portans serrum in capite suo. Videns eum S. Brendanus dixit ei: Care frater, vis adhuc in hac vita esse, an nunc ad coelum ire λ Laetus elegit frater migrare ad Xtum :et statim ille in pace obiit: et sepultus est in illa insula quae dicitur riis meis LMuinae et sepulchrum ejus Scottice diCitur leba, in tollonae id est, lectus persorati capitis, qui locus honorifice habetur.
32쪽
QUADΑΜ die recessit Sanctus Brendanus ab illa insula in Campum propinquum et occurrit ei miser homo qui flens prostravit se ad pedes viri Dei dicens : Miserere mei Domine Sancte Pater, quod gravissime a Domino meo rege redigor in Servitute. Sciens Sanctus Brendanus miseriam illius sodit ibi haculo terram et elevavit inde massam auri et dedit illi homini dicens: nemini dixeris sed tantum tribue regi et liberabit te cum posteris tuis. Sed tamen ille indicavit regi
quomodo rem invenit. Et audiens rex mirum opus dixit: Hoc aurum Xti donum est et non est meum illud habere sed Semorum ejus, et liberabo te o homo gratis cum Semine tuo, perge quo vis. Postea ille homo reversus est ad Sanctum Brendanum cum auro suo gratias Deo agens liber.
ST. BRENDAΝ, ΙΝ HIS SEVENTV-SEVENTII VEAR, FOUΝDSΤΗΕ ΜONASTERY OF CLONFERΤ-ONE OF ITS RELIGIOUSIS RESTORED TO LIFE. SEPTUAGINTA Septem annorum erat Sanctus Brendanus quando fundavit supradictam suam civitatem Cison erui 'cumque ibi demoratus esset Sanctus Brendanus mortuus est
33쪽
'illic quidam monachus qui a parentibus suis de Brittania cum Sancto Brendano venit, et in tertio die post obitum ejus Sanctus senex Brendanus ait Sancto Episcopo Moenetur pone baculum meum super corpus fratris defuncti. Et ponens Episcopus baculum viri Dei super corpus triduo gelidum, illico post tres dies a morte surrexit, receptaque incolumitate miSSUS est ipse frater firmus in fide in provinciam suam in Brittaniam.
BEATISSIΜA supradicta virgo Yta nutrix Sancti Brendani in nocte Nativitatis Domini diXit in Corde suo: utinam corpus Xti sumerem in hac sacra nocte de manu alumpni mei SanCtissimi Brendant. Et surgens fidelissima virgo illa nocte ad vigilias celebrandas in suo monaSterio elevata est ab angelo secundum similitudinem Sancti Abacuch usque ad civitatem Sancti Brendani Cmain reta. Et praevidens spiritualiter Sanctus Brendanus adventum Sanctae Ytae eXivit in obviam ejus de sua Ecclesia cum communione Dominica soras in atrio. Dimissaque Sancta Dei in terram sumpsit corpus Domini clemanu Sancti Brendani gratias Xto agens. Et benedicentes se invicem Sancti iterum elevata est virgo Dei ab Angelo ad monasterium suum. Iter trium dierum inter monasterium Sanctae Ytae Cta n-Credat in regione Μuminensium et Civitatem Sancti Brendani Cmain ena provinclita Connactorum
constat per quod Sancta Dei ab Angelo in una hora ducta est
34쪽
IN regione muraF-tis' in provinclita Mumuniae ignis exorsus est e terra fetorem habens pessimum. Ceperuntque homines ignem eXtinguere aquis sed nullo modo potuerunt. Vidensque Sanctus Brendanus veniendo illuc terram ardere ascendentibus alte flammis, ait hominibus: O miseri homines ignem infernalem videtis e terra. Rogantibus eum hominibus ait eis: trium dierum jejunium agite et rogabo Deum pro omni
bus. Et post jejunium ait illis: ite ad Sanctam Dei virginem Chiar ' sibi enim dedit Deus hanc virtutem ut extinguat illum
ignem Per orationem suam. Et orans Sanctissima Virgo Chiar ad Deum contra illum ignem illico ignis extinctus est radicitus et nunquam ibi iterum apparuit.
VENIT aliquando Sanctus Brendanus vissitare Sanctos in regione Midhi manentes. Tunc Diarmot flius Cearbosi reκ Hyberniae qui regnabat in urbe Themoria in regione Midhi sompnium vidit id est duos angelos torquem regiam ' de
35쪽
22 VITA S. BRENDANI.collo ejus tollentes et dantes homini sibi ignoto. Crastino jam die pervenit Sanctus Brendanus ad regem illum. Cumque videsset eum reX, diκit amicis suis : hic est vir ille cui vidi torquem meam dari. Tunc Sapientes diXerunt regi; Regnum Hyberniae uSque nunc erat regibus, amodo dividetur inter Sanctos Hyberniae regnum tuum O Rex l Et hic Sanctus magnam parochiam per Hyberniam habebit. Hoc sompnium et interpretationem ejus audiens Sanctus Brendanus ait ad omnes ; ita erit quod Deum colentibus hic et in futuro bona dabuntur ut est illud : Quaerite primum regnum Dei et alia bona addentur vobis. Et rex Diarmoyt honorem dedit Sancto Brendano : justi tenax enim et Catholicus erat ipse rex.
QUADAΜ die ambulans Sanctus Brendanus pluit nix magna et grando et ventus acer super eos in via : et dixerunt quidam de fratribus ad Sanctum Brendanum : Pater, frigus inserni non
est majus hoc frigore. Quibus ait: quasi homines rustici fratres loquimini. Nos vidimus Judam Domini proditorem in pelago horribili in Dominico die flentem et plangentem Supra petram
asperam et lubricam qui nunc mergebatur fluctibus et nunc altior mari modice extra. Unus fluctus igneus ab oriente et
alius glaceati frigore ab occidente supra petram veniebat et intingebat terribiliter Judam et haec pena maxima sibi requies videbatur. In dominicis enim diebus pro requie sibi clementia Dei talis locus datur. Quid est igitur esse in inferno. ΗaEC dicta fratres audientes omnipotentem Deum pro miseriis SutS
36쪽
SΤ. BRENDAΝ ΕXΗΟRΤS HIS RELIGIOUS TO CONFIDE IN THE PROVIDENCE OF GOD. ALIO die cum Sanctus Brendanus per silvas ambulasset maximus ventus erat ipso die. Et sortissime flante vento arbores cadebant hinc et inde circa eos in via multum. Dixitque unus de fratribus ad omnes: nos Sumus in magno periculo inter ligna. Tunc Sanctus Brendanus ait: quadam nocte dormientibus fratribus meis in Sua navi supra mare in oceano ego Solus vigilabam : et perveniens ad quamdam insulam in Se multas noces habentem. QuatuoW pedes eXtensi in altum sustinebant illam insulam Super Se ; et inter quoS PedeS navis nostra sub insula eXivit. Et sic supra nos insula stante transnavigavimus. Scitote fratres, quod Deus qui insulam illam Supra quatuor pedes continet et qui nos navigare fecit sub ea, sine dampno potest nos liberare de periculo istarum arborum Hoc eXemplum audientes fratres, firmati sunt in Xto.
ad Μuminienses et quaesivit pacem ab eis. Sed superbi Μuminienses nec pacem nec ullas inducias Sancto Dei dederunt. Cumque surrexissent Muminienses ut devastarent regionem tota die in uno loco in vertiginem per circuitum
37쪽
rotabantur. Sentientes miraculum in se factum timuerunt et decreverunt redire in terram suam. Et sic Dei potentiae vacui reversi sunt: quis enim potest resistere nutui Dei. Rediensque Sanctissimus senex Brendanus ab eis, Oblatus est ei in via puer mutus ab utero matris suae. Et benediCens
vir Dei linguam ejus illico clare locutus est. Et qui videtiant gloriam Deo dederunt.
Sanctam virginem nomine Bryg quae sub cura Sancti Brendani monasterium quod dicitur Enach- - qubernabat, qui locus est in provinclita Connachiorum in pleba Huabruin. Cumque ibi esset Sanctus senex Brendanus dominico cliepostquam ipse obtulit corpus et sanguinem Xti dixit sorori suae et fratribus suis: hodie Karissimi vocat me Dominus Deus meus in Vitam aeternam et in Xti. nomine adjuro VOS ut si vultis benedictionem meam habere faciatis quod dicam vobis. Celate mortem meam donec corpus meum ad civitatem meam de Cta n erta perveniet. Illic enim elegi resurrectionem meam. Si jam audierint istae plebes mortem meam statim invite hic me sepelient. Sic igitur tacite : ponite corpuS meum in plaustro et abscondite aliis rebus bene et mittite tantum unum fratrem cum eo; et ipse dicat omnibus se interrogantibus quid habet, quod res Sancti Brendani ad civitatem suam Guain ena perducit. Omnesque dimittent sine contradictione eum nisi unus. Occurret jam ei in via quidam miles luscus sinistro oculo nomine Currynn, et non credens ipse fratri, astucior caeteris dicet fratri verbo aSpero :
38쪽
Dic mihi quid portas occulte in curru, et accedet ipse adplaustrum scrutans illud et inveniens et videns me dicet seatri verbo horribili: relinque hic apud nos sanctum Dei. Et dicet ad me: in finibus nostris sepelieris gloriose ut sit resurrectio tua inter nos, O sancte Dei. Tunc frater aspiciat in fossam sibi propinquam et videbit ibi massam auri pulchri et tollat ad eum dicens: accipe homo aurum a Deo datum et relinque nos libere. Et ille dicet ei: utique non faciam. Et dicat illi frater : potestatem tuae gentis tu tenebis et semen tuum post te, et dimitte nos. Et ille non credens verum sore negabit se ita facturum. Et dicat illi frater: vitam aeternam non possidebis nisi dimiseris sanctum Dei ad locum in quo ipse jussit se sepeliri: Et dicam tibi certum signum O homo cogitasti in corde tuo modo venienS ad me tenere principatum interficiens tuos. Tunc ille cogitationem cordis sui audiens ab alio et sciens ventura eSSe quae PrOmissa sunt ei dimittat fratrem cum corpusculo meo ire in pace.
Et benedicat illum frater deligenter, et postea ibit ille in
viam Suam gaudens. Talem adjurationem et prophetiam audienS soror et fratres promiserunt se iacturos. Sicut SanctuS pater praecepit.
DEATII OF ST. BRENDAΝ ΙΝ ΗΙS 94TΗ VEAR. DEINDE beatissimus Sanctus Brendanus Sanctae Sorori suae et fratribus suis benedixit et surgens intravit domum et intus ascendit super limen : et dixit aspiciens in coelum : in manus tuas Domine commendo spiritum meum : redime me Domine
39쪽
Deus meus. Et tunc ibi in Dominico die emissit sanctum spiritum Deo sanctissimus noster senex Brendanus, XVII. Kal. Junii, eXpletis aetatis suae annis nonagenta tribus. Et postea corpuSCulum ejuS POSSitum est in plaustro et missos est unus minister cum eo, sicut dixit Sanctus Brendanus vivens et omnia contigerunt sibi in via, sicut praecliκit Sanctus Brendanus in vita sua. Et collecta multitudine Sanctorum virorum undique, traditum est beatissimum Corpusculum Sanctissimi Brendant humo in loco honorabili postquam ductum est per iter trium dierum sicut audistis a monasterio Eanach in usque ad civitatem suam Cis n-ferta cum gloria et honore cum psalmis et hympnis spiritualibus regnante Domino nostro Jesu Xto coelum et terram et omnes Creaturas cum Patre et Spiritu Sancto in saeCula
Explicit vita Sancti Brendani Abbatis et Consessoris.
40쪽
Rubris in Sessorian ΜS. Beatus Brendanus, monachus,
quaerens inSulam repromiSSioniS per Septem annos continuos
orationem istam de verbo Dei per Michaelem Archangelum fecit quando transfretavit septem maria. Quicumque istam cantaverit sive dixerit pro se vel pro amico suo aut familiari vivo sive defuncto centies fleXis genibus aut prostrato corpore remittuntur ei omnia peccata et de poenis inferni salvus erit. JIn nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Per Sanctam Annunciationem tuam, Domine Jesu Christe
fili Dei vivi parce michi peccatori: Per Sanctam Conceptionem tuam, Domine Jesu Christe fili Dei vivi parce michi: Per Sanctam Nativitatem tuam, Domine Jesu Christe fili Dei vivi parce michi Per sanctam Circumcisionem tuam, Domine Jesu Christe fili Dei vivi parce michi: Per Sanctum Baptismum tuum, Domine Jesu Christe fili Dei vivi parce michi: Per Sanctam apparicionem tuam, Domine Jesu Christe fili Dei vivi parce michi