장음표시 사용
41쪽
conceptam tibi concedam ac donem, sateor id quidem mihi
Praeter oratione accidisse, ut te auctore,quem imprimis sequi debeo,causam tam iustam tam necessariam desererem, quid enim tam iustum atq; adeo ἡ Rep. uidebatur esse quam inprohitatem maledici hominis infringere Quid tam necessarium quam me ipsimi defendere , nam haec quidem causa non iam Benabi est, sed mea cum me egregius ille uir testem ueritatis delatorem appellauerit,sed tantum abest ut consilium reprehendam tuum ,ut etiam fatear me non nisi abs te monitum potuisse ab ea indignatione uestra residere quam iure optimo mihi uidebar concepisse . Quamquam enim genus istud hominum maledicum & petulans non ita parce ne molliter tractandum uidetur ne certi homines pari spe impunitatis adducit nullum obtrectandi finem faciant, tamen sapientius agere
uidentur ii, qui censuram hanc, aliorum iudicio atq; imprimis posteritati relinquunt quod in mea ipse causa libentius secissem quam in aliena. Nosti cuius uiri defensionem suscepisse doctissimi scilicet atq; amantissimi aduersus hominem
maledicentiae crimine in famen,cuius ego arrogantiam reprimere constitueram, etiam edito uolumine , nisi me de ipso
prope scribendi cursu tua auctoritas deflexisset. Qiramobrem utar consilio tuo, modo me nihil a principio inique aut incosanter secisse persuasum habeas idq, potissimum beneficii l
co, peto a te maiorem in modum ut si aequo animo ferre statui, quod sortasse serendi non erat nolis me probare quod prohandum non est, catera omnia tuae uolutati arbitrioq; permitto. Vale. εHier.Niger Blosio Palladio Pont.Max. ab Ep. S. CVm statuisset Matthaeus Pietam anus uenire istuc in contubernium Farnesii Car. iussu Pontificis Max. exceptus, petiit a me pro nostra necessitudine,ut ad cognitionem &gratiam amicorum meorum qui Romae sunt dignitate ac uirtute
florentes aliquem sibi aditum meis literis patefacerem. Quo in albo & cospicuo quidem loco tu mihi occurristi,dignus quidi, hunc adolescentem summα Ioco natum politioribusq; lit
42쪽
ris eruditum cognosceres,& ab eo colereris,Ηune Itaq: iuuenε summa spe eximiaq; uirtute totum tibi trado ut aiunt de manu,ac de meliore nota commendo, quod secissem ipse libentius coram,si per domesticas occupationes mihi patria ex cedere licuisset. Dedi PiZamano munusculum ad te, Avellanas
Vincentinas,quas in Blosiano isto tuo inseri curabis, hae si pee
Renerint ad frugem, non ingratae erunt,rosoribus Sauci in is, Se
rendi tempus modumq; minime opus est, ut te doceam, qui in agricolatione,cultuq; hortorum iam cum Catone ipso certare posscs. Vale. patavii pridie Kl. nouembris. Hier. Niger Iacobo Sadoleto Car. S.
Cogitabam Romam , cum nunciatum nobis est PontifieεMax. ineunte Ianuario istinc migraturum,quod & si non satis compertum esset propter uaria princium uirorum consilia,dubio'; rerum euentus, tamen suspensium me atq; ancipitem in hunc usq; diem tenuit is rumor,quem auxit in dies perspectus mihi mos Pontificis Max. emigrandi & uagandi, sanὸ uisum est mihi satius esse continere me domi , praesertim hoc anni tempore peregrinationibus haud satis opportuno, quam uenire istuc, unde paulopost sit recedendum. Quamquam permolestum mihi est carere tua iucundissima consiuetudine , quam semper omnibus opibus atq; honoribus anteponendam duxi, tamen solabor, ipse me ac sustentabo hac spe, quod congressus nostri hac intermissione,postea suturi sint iucundiores dedi has literas ad te Mattheo Piaamano adolescenti summo loco nato, atq; optimarum literarum studiis erudito, qui is ctus est contubernalis aestudiorum socius Famesii Car. ita iubente Pontifice Max. is tanto tui uidendi & colendi deside rio est incensus, ut hoc non ine in primis fateatur se relicta
patria in urbe ista sibi domicilium statuisse.Non dubito, qua
es in omneis bonos & literarum studiis deditos humanitate, quin hune ipsum quibuscunq; poteris officiis completare. Mul-,tos tibi commendaui, quorum merita , tua beneficentia supe- iram. Hunc si praecipue amaueris,ornauerisq; id ego, non tam beneuolentiae in me tuae quam huiusce adolestutis uirtutibus,
43쪽
- EMs T. nibutum putabo, erit tamen quod tibi gratias habeam , atq;
omnia tua in Mattheum ossicia innumerabilibus ossiciis, quae in me contulisti, libenter accumulabo. Vale. Hieri Niger Hieronimo Aleandro Archiepis Bru dusii .s.
ET si non dubitabam, quin pro tua singulari humanitate
Mattheum Piramanum genere ac uirtute nobilissimum omni ossicio esses persecuturus uolui tamen, ut intelligereste apud hominem non solum optimum sed etiam mihi amicissimum tua studia, atq; ossicia positurum. Is cum animaduerteret se nondum per aetatem ad capessenda Remp.satis idoneum esse, Romam proficisci statuit, non augendae rei familiaris cupiditate , sed uisendae urbis, cognoscendiq; uiros digni late ac uirtute amplissimos desiderio incensus. Venit autem in contubernium Farnesii Cardinalis iussu Pontificis Max.qui dominicu ipsius parente du uiueret unice dilexit. Huc itaq; iuuenem optimis moribus eximia eruditione praeditum tibi ita
commendo,ut maiore studio commendare possetn neminem.
Sed de Piaamano satis confido enim sore , ut is biduo tibi familiarissimus sit suturus. Ego uero statueram proximam hyemem traducere apud uos in summo otio, ab omni munere &seruitio penitus liber.Quis enim non tuo exemplo a discat qua periculosum acini serum sit , aliene fidei se se committere pΑut quod uspiam est mare tam infidum quam aula ista in qua eum quis post infinitos labores portum se tenere arbitratur, siuhito reflantibus uentis in altum relicitur, Sed cum uariis rumoribus allatum nobis esset Pont. Mari urbe etiam discessurum diu suspensos nos tenuit haec expectatio, nec deliberandi locus suit, donec ad anni tempus incommodum peregrinationibus uentum est, quamobrem decreui aduentum huc uectrum, si modo id stato tempore fiet, expectare, sin uana spe cocilii et, absit in eIudemur uenia ad uos no ad sacerdotia aucupada quorum me nulla unquam torsit ambitio,sed ad uisendos amicos, quos mihi superiorum temporum fortuna reliquos secit, is est enim iucundissimus di certe unicus uitae fructus, ha-
44쪽
bere quicum libere loqui & consilia comunicare possis que madmodum solebamus ipsi facere, inter nos cum saepe alias tum superiore anno, in tuis illis fortunae iactationibus & casibus quorum ego omnium locupletissimus testis&assiduus tibi comes sui, atq; huiusimodi uitae fructus diuino beneficio hominibus datus hoc suauior est, ista in urbe quo rario propter hominum perfidiam, & inuidiam , quae pestes humani generis
nunc uehementius qua unsi antea Romae grassantur, ob reruangustiam,& aulicorum summam desperationem qui non nis per alterius iacturam & calamitatem ad opes & honores aspirare queunt.Sed aliud nos agamus contentiq; tenui sortuna' nostra gaudentes innocentia,uana hominum studia, inane'; cogitationes, atq; in primis uiuamus libere hoc est taeo perimento, fine suco ut tales simus, quales uideri, uolumus.
quod tu maxime omnium & secisti semper &facis.Vale. HieriNiger acobo Sadoleto Card. S.
CVam graui acerboq; uulnere ex subita atq; improuisa
Contare ni Cardinalis morte perculsius ac pene consectus fuerim, tu te potes optime Sadolete cognoscere , qui quanta illum obseruantia colerem,&quo ille me amore uicissim prosequeretur,compertu habes, ingratus equidein fim , si priuatas mei luctus rationes antepotiam publicis,quum ue-ser ordo,& Christiana omnis resip. tantum in eo casu iacturae secerit, ut parum addi posse uideatur. Sed tamen nescio quo pacto fit,ut dum reuoluo animo calamitates meas, quibus ia- diu sum afflictus, postremum hoc uulnus acerbius fiat in dies , magisq; recrudescat,nec succensendum mihi esse uideatur, si secundo loco mea etiam priuata causa ,doleO,atq; angor, praesertim tecum, qui saepenumero me& consilio,& auctoritate iuvisti. Agitur iam tricesimus annus , ex quo primum e scholis optimarum artium ad dura principum uirorum seruitia diuerti,idq; non ullo meo proposito-ut consilio, sed temporum necessitate compulsus seci.Ardebat enim tunc Bello Italia, &prouincia imprimis nostra,quae in eum erat adducta discrime,
ut non quo pacto honeste uiueremus, sed quo modo spiritum
45쪽
duceremus il nobIs esset cogitandum .verum apud eos princῖpes,in quorum familiaritatem sorte incideram,iniqua semper fortuna laboraui,dum eorum alii Odio haberent bonas artes, alii facultatem bene de me merendi non haberent. Nonnulli uero quum primum de me ornando cogitarent, repente de medio sublati sunt , itaq; per tesus errorum meorum statueratne mihi reddere,ac in meo tandem nidulo conquiescere, qd consilium memini me tectim pauloante Ox urbe istuc primum discederes communicasse,quod quum tibi probari animaduertisse,me in patriam receperam, ratus uix unquam fieri posse , ut ex hoc portu fidaq; statione , rursum me procellis obiicerem. Sed nescio quo pacto Caspare Contareno in Collegium Cardinalium diuinitus ut scis cooptato, adductus homine is mei amantissimi , omniq; genere uirtutis ornatissimi summa humanitate ac beneuolentia,crga me, illum proficiscetem ad urbem sium prosequutus,apud quem septennio sui,omnium consillorum suorum conscius , omniumq; scia laborum particeps,quos ille optimus & sapientissimus uir , pro sanctae Ecclesia dignitate sustinuit.Postremo quum ex Ccrmanica legatione,qua ille pie,fideliter,ac sapienter iunctus fuerat. In Lialiam rediissemus. At is Lucae cum Pontcsce Max. colloilo habito,palam re eam fidem ac diligentiam collaudasset, Haud multo post in Bononiensem legationen Maiissus, ropentina oppressiis morte, me omni spe deiectum atq; orbatum reliquit . Neq; uero tam molestum mihi est, post tot labores meos eo filictu atq; iis praemiis carere,quae multi sine uirtute, ac sine ullis laboribus suini assequuta,quam iucundum uideretur caeteros homines intelligere meam operam, atq; industriam sumniis uiris non ingratam fuisse. Nam si in supino otio turpis &uecors aetatem omnem consumpsissem, iure quidem posthabitus,ac neglectus uiderer, modo quum nunquam sere toto uitae meae curriculo ab honestis laboribus conquicuerim , ac Reipub. fidelem senapcr nauarim operam, sanc indccorum ac turpe mihi existimo , inerte is homines c ne quid grauius dicam praeripcre fructum laborum meorum,me uero praeteritum iacere , quasi manifesti cuiuspiam flagitii poenas Iuam . sed haec ut homo perturbationibus obnoxius ad te scribo ,
46쪽
nam si reuocare animum ad se se, eumq; sistere uolumus in suo ipsius regno,hoc est in arce rationis tamquam principem
ac moderatorem cunctarum actionum cogitationumq; nostraru, Quis non uideat satis uberem ac gloriosuin fructum esse laborum nostrorum, iuuare Rem p.& pro de s se alteri, quum possumus. Ipsa enim uirtus quum sit optimum bonorum omnium, nullum potest habere premium se ipsa maius,testificati in . autem uirtutis q in honoribus consistit, neq; uehementer a nohis concupiscenda est, neq; pervicaciter aspernanda , quum
sisertim uidere liceat praemia huiusmodi saepenumero sine delectu tribui solere,atq; in ea nos tempora incidisse, quibus ob
summam rerum omnium perturbationem, imminenteisq; calamitates ac ruinas,longe beatiores mea quidem sententia m-deantur esse ii, qui priuati, aliquo tu glirgustio delitescunt , quam ii, qui ad gubernacula sedent quassatae ac periclitantis Reip. Valde enim uereor, ne lain siubsidentibus sundamentis, dignitatis uestrae, hoc est pietate & innocentia deficientibus.
uestra omnis dignitas & auctoritas uno momento concidant
Quae sanὰ ruina longe grauior atq; intolerabilior futura est ipsis gubernatoribus Rei p. quam tenuioribus . Vides me iam praeripuisse tibi locum mei consolandi, ac monendi , dum ad communes locos philosophiae coniugio, locum autem iuuandi me,atq; ornandi integrum tibi relinquo, qua in rei, si sorte facultas,aut occasio deerit, uoluntatem tibi nunquam de sutura certo scio. Vale. Ia. Card. Sadoletus Hieri Nigro S.
L Ixς tuae,quas iam antequam Carpentoracte discederem,
, accepi eo tempore mihi redditae suerunt, quo cum ex romotioribus galliae regionibus meam me ad Carpentoracten. ecclesiam recepissem. Populos a Deo fidei meae .creditos pestilentia multisq; praeterea incommodis & difficultatibus uex Τos,oppressbsq; offenderam ut meas omnis curas & cogitationes pro mea paterna erga ipsos charitate ad eorum tum leuam das calamitates , tum consolandos animos cogerer con larre. Post a Pont. Max. in italiam euocatus, quod iter maximo u
47쪽
letudinis meae Incomodo&rei familiaris detrimento seci non prius quietem & otium nactus sum, quam in hisce locis pontificis ipsius permissu constiti,eo factum est uti serius quam aut consuetudo mea serat,aut meus in te amor postulet tuis litoris rescribam. Quibus quod Casparis Contarent mortem dones,sacile ex dolore meo tuum metior.Nam mihi quidem nihil eius interitu in omni uita accidit luctuosius , atque acem hius. Is enim occidit uir,quo nec meliorem, nec integriorem, neque omni laude & uirtute praestantiorem nec nostra nec superior tulerat aetas. Ruanquam is quidem qui tam pie, tam caste,tam innocenter,iam sancte uixerit,non occidit, sed mo te immortalitatem adeptus est,eoq; praeclarius cum illo actum est,u, eo tempore ex hac uita migrauit,quo optimo & prudentissimo cuiq; propter maximam Reip. perturbationem,imminentesq; illi grauissinaas calamitates ac ruinas omni spe opitulandi precisa,mors miserrimae uitae propagatione longe potior,optabiliorq; ducenda est.Nobiscum uero, qui eum praecipue dileximus actum certe est aliquanto durius,nam & tu patronum amantissimum amisisti , qui ingenium, fidem , ut tutem tuam spectatam sibi & cognitam maxime probabat , & ego eo sium amico orbatus , quem omni mecum amoris& necessitudinis uinculo coniunctissimum , eximiisq; ac praestantissimis uirtutibus praeditum,utrum uehementius admirarer an diligerem non facile dixerim , quam quidem ego iacturam eo grauiorem duxi,quo multis mihi antea ereptis hominibus amicissimis iisdemq; Clarissimis,pauciores mihi,qui me uere & ex animo diligant, sociiq; mecum eiusdem sint in Rep. sensus, ac uoluntatis sunt relicti , sed nostrum quidem dolorem illius sic enim uere dicendum est,mortis debet opportunita idq; quod a deo iis qui cum fide & pietate uixerint, constitutum N propositum est praemium consolari. Quod uero
ad incommodum tuum mi Niger attine damnumq, quod illius obitu secisti,doleo te praeter superiores, quas commem ras,sortunae in te iniurias,spe ea proxime orbatum,quae tibi in illius auctoritate summaq; erga te beneuolentia, reliqua erat, diutius iniquiore fortuna utiquam excellenti uirtute tua, probitate,industria dignum erat. Atq; utinam quantum tibi in
48쪽
eontarent aucto itate spei situm fuit,tantundem In mea erga te beneuolentia posses reponere. Illud quidem persuasum haheas uelim,quibuscumq; rebus acciderit,opera, sustragatione, auctoritate,quantacunam, in me est,tibiq; opus sit,me tibi nullo loco defuturum.Vale. Hier. Niger Iacobo Car. Sadoleto.
SAne moleste tuli praereptam mih i fuisse facultatem te uidedi priusquam Italia excederes,existimabam enim Pontificem Max.quas ob causas te ex tam longinquis regionibns, tanto tuo citin rei familiaris tum ualitudinis detrimeto euocarat ad sese,ob casdem te retenturum, praesertim in tantis Reip.fluctibus,quos etli compescere sola Dei clementia potest,proborutamen & apientum uirorum communicata consilia, non usq; quaq; arbitror esse negligenda. Sed quando magis erepublica tibi uisum fuit recedere, non enim puto te priuati tui commodi ullam in ca re habuisse rationem propositum tuum improbare non audeo. Quin omnia te & recte cogitasse & sapienter secisse iudico.Tantum Oro,ut pro tua modestia aequo animo seras,quid de prosectione ista tua alii sentiant,a me paucis explicari. Non ignoras usita uenire tibi, quod &caeteris sere hominibus euenire solet, ut ex omni mortaliu genere alii tibi a niter sint alii inuidi,vonnulli medio modo,se habentes, ut nec ament,nec inuideant,amicorum sene uaria suerunt de tuo re cessu iudieia, sed horum pleriq; quod partim ex eorum se monibus,qui ad nos uenerunt,partim ex amicorum literis cognoui) libenter te Romae apud Pont. Max. uidere uoluissent,excusationem inopiae & angustiae rei familiaris non recipiunt . ruum & alii sint eiusdem ordinis antistites, eodem incontinoo laborantes , qui tamen a latere Pontificis Max. non disce dunt,&qualemcumq; possunt operam rei p. praestat addunt etiate tuis uirtutibus comitatum muIto honestius,quam alios complures longa serie ante ambulonum &post ambulonum, stipatos conspici potuisse, nec esse tempora eiu simodi,quae pompam requirant,neq; te ita institutum uel disciplina uel moribus, ut halce umbras cons)cteris, quum solida nitaris gloria. Inuido-
49쪽
rum autem uoces quae nam esse possunt nisi mordacitatis & calumniarum plenae , gaudent enim ii se occasione detrectandi ex amicorum tuorum iudiciis inlienisse, simul addunt te paruillustri gratia excepisse dignitatem,qua auctus es,quum ipsam
prae tuo commodo & quiete conicmnas,Caeteri uero, qui nec amant nec Oderunt in plurimorum sententia, sunt, & facile a C.
sentiuntur iis, quae uiri boni,& amantis tui sentiunt & loquimtur. Illud potissimum in ore habent, te in summorum antistitum collegium cooptatum suisse,non ut procul ab urbe , & a Ponta Max. qui te cooptauit,ta diu abesses,sed ut eius lateri assideres, a quo Itbcraliter es ornatus. Scripsi haec lad te incitatus
amore,& uetere mea in te obseruantia,non quo haec aut ignota
tibi aut improuisa putarem, sic enim mihi persuadeo te antequam pedem ex italia mouisses, omnia quae de te futura essent amicorii ira 3 alienorum iudicia prospexisse . Atq; ego in hunc ferme modum eis omnibus quibuscum de hac re mihi sermo habetur dicere soleo . Esse te ea aetate eo rerum usu, ea sapientia praeditum,ut quid tibi S: Reip.expediat, optimae intelligas, ea uero probitate,ac pietate, ut Rem p. & Christiani nomini dignitatem omnibus semper tuis commodis&honoribus anteponendam censeas, quod ad me attinet solabor ipse me aliqua specula te aliquado uidendi opportuniore tempore, quod quando suturum sit nescio, utinam id sit salua Rep. quam tenuissimo filo pendere uides Interea pergratum mihi seceris, si tuas interdum ad nos dederis literas librarii saltem mana scriptas aut Pauli nepotis quem ualere cupio cum familia omni tua. Vale. HieriNiger V volsango Furi mairo. S.
PErgrata mihi suit salutatio, quam mihi nuper tuis uerbis
reddidit Mattheus Hieroneus familiaris tuus suit enim
index egregiae tuae in me uoluntatis memoriamq; renouauit
coluetudinis nostrae qua iucunde admodum fruebamur in Rati siponensi conuentu, dum per occupationes illas nostras liceret,quae & si parum utilitatis attulerunt Christianae Reip. for rasse etiam publicis& priuatis rebus nostris plus detrimentit:
50쪽
eatam ItalIs quam studia illa nostra praemereri uidebantur,quaecunq; tamen nob s euenerunt, & in posterum euenient accipienda sunt hylar animo , tanquam,dona de manu domini , illudq; existiman tum non antea pacem ecclesiae reddi posse, quam iusserit illi idem ecclesiae sundator &rector,quanquam in ea re studia nostra deesse non debent, tametsi tota nocte labo rantes nihil coepimus,tunc implebitur rete magnis piscibus quii iussu Dei mittetur in dextrum nauigii latus . Nec mirum est si nihil ad huc coepimus quando per noctem hoc est in ignoratiae tenebris laboramus.Ego mi Philippe post obitum Casparis Contarent Car. uiri undiq; laudatissimi, cuius locum in Episcopatu Belunen. teneba recepi me in patria, paulisp a negotiis quieturus. Modoillic modo hic Patauit, cum amicis ac literatis uiris quoad por temporum perturbatissimoru conditionem licet, iucunde uiuo, cupioq; Germanis tuis,ac omnibus Christum pie colentibus omnia prospere ac sceliciter euenire quam scilicet scelicitatem,non in opibus,aut potentiae, sed in cultu uerae pietatis, atq; in ardore mutuae internos dilectionis positam duco.Multo enim uberiores fructus mihi uisa est ecclesia peperisse paupertatis & afflictionis tempore , quam
opum &potentiae sed ei uis odi esse debet afflictio , quam quis pro Christi gloria perpenatur, non quam sibi quis pariat sua ipsius malitia.Verum haec tu melius, super est ut intelligas , fixumq; illud in animo habeas me mi esse ainantissimum suturumq; semper memorem tuae erga me beneuolentiae, noui ingenium tuum,noui doctrinam, & modestiam tuam singularem testissum non alienae a communi concordiae uoluntatis tuae quam utinam & caeteri aliquando agnoscant.Vale &Sabino genero tuo multam meis uerbis,te obsecro,dic salutem. Ηier. Niger pro Caspare Car. Contareno ad Marinum Cardiatialem Carraciotum.
ET si ea est conditio temporum,atq; is Christianae Reip.status,ut is honos,quo nuper nos Ponta Maximus uno propemodum partu honestauit, multo plus oneris ac laboris, quam dignitatis nobis intulisse uideatur , tamen ne tam insigne in