Vindiciae secundum libertatem ecclesiae Gallicanae, et regii status GalloFrancorum. Sub Henrico 4. Rege Francorum & Nauarrae. ... L.S. A.R. Ludovicus Servin advocatus regius

발행: 1591년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

personas controuersia mota est. Ideo distin ssit acclesiastici sori,&Regii stationes,ac diuersi oricia. Instrumenta vero a notariis Ecclesiasticis facta in iis quae ad temporalia pertinent in foro Regio vim pullam habent nulliusque sint fidei, ut nominatiin statutum

rege PhilippoPulchro anno MCCCII

dc a Carolo VII. & eurum constitutiones multis Senatulconitis confirmatae fucre.. liorum haec est ratio quod iurisdictionis illius quae Ecclesiasticis concessa est primus ortus in Imperio & Regno procreatus sit. Quhd si de delictis agatur,aut commune crimen est,ut nostri loquuntur, aut priuile- statum. Ob commune delictum index E clesiasticus poenam in clericos statuit, qualis facris canonibus sancita & constituta est, non quidem sanguinis nam iudicia capitis ab eo non exercetur sed ieiunij & custodiar, vel secundum alia usitata iudicia quae in E clesiis,capitulis,& inonasteriis redduntur,ut Imp. Iustiniani tempore delinquentes clerici in ea loca retrudebatur quae ipse in Auth. R. qd quos oporteat monachos & ascetras de cart. decanica nuncupari dicit,no

stri capitulum vocant. Quod si priui-

432쪽

6 7 . . Iegiatum crimen fuerit a clericis admissum, ut si fidem publicam violauerint,& cstu,cOcuxsii , turba , seditione conuocatis homin, hiis siue hostibus siue aliis prs ter usum itin ris arma habuerint, vim denique secerint,&telis bona aliena rapuerint, vel pecunias sis ci & publicas rapuerint, tum interuenientς

Regio procuratore & Iudice laico cum Ecclesiastici sori promotore & Iudice de m leficio cognoscitur, ut Ecclesiasticus poena canonicam infligat, sed puniendi malefichergo Regij magistratus iudicium sit. Est vGro inter crimina speciale unum & quasi caeterorum omnium solstitium cximen Majestatis quod ad Iudicem laicum ita pertinet, is clericus seditionem fecerit, quemadmodum ij qui Franciam nuper cruore & samma delere conati sunt,uelvestitu mutato,que illis mos & ius Ecclesiasticae togae dedit, in manifesto scelere deprehensus fuerit,sine ulla mora & confestim puniatur. Multis enim

S,C.clerici h0rum criminum rei, ut mutatayeste ad nocendum armati ad summum supplicum rapti sunt. Quod & in Italia factum est clina pius IIII. Cardinalem Caraifain xδnquam Majestatis reum comprehendi &

433쪽

a 2 strangulari iussit, quod clam atque mira o dine fecit,ne ulla seditio moueretur.Quodsi id potuit cur Regi nostro non liceat, qui in Regni sui territorio neminem agnos it si- periorem praeter Deum, & in his causis te gibus solutus est Sane in his criminibus ordine fieri videtur quidquid ad ea quae prinponuntur accommodatum quod in summa sortiana opportune fit rectum & aequum

censendum est, ne vis sat Principi qui alio

sibi remedio cauere non posset. Qua ratio ne quidam existimarunt cons Jonem pec Catoris quae ex recepta in Ecclesia Catholica regula a sacerdote supprimenda est, tu cesse diuulgandam quado ut ait author summae Angelicar) in periculum communitatis vel alterius maxime Principis vergeret ita a Papa iudicatum est. Nam cum Romae quidam Cardinalis qus conspirationem in Pontificem moliebatur consessus fitis set alteri eiusdem ordinis Domino,ut a Domitabco Soto Hispano resertur in conuent. ad ψ. Sent. postea vero, inquit, per aliam viam recomperta Cardinalis qui consessionem audierat hoc nomine accusatus, quod rem no

protinus deteXisset, ob id fuit pecunia mul-

434쪽

qa pratus,quoniarn ignorantiam obtendebat , a lioqui grauiorespcenas daturus.Scio Doctorem illum Hispanum clim hoc exemplum recitauit consessionem quidem sacrament,

liter facta dixisse ita enim loquitur sed eum qui fassus suςrat praeter id quod per modum

accusationis coram Deo contra se ipse propos rerat, non mente bona id fecisse , vertim ea intentione ut Cardinale cui peccatum confitebatur in suam sententiam traheret. Sed quis hoc reuelauit Adiiciunt His pani distinguendum esse inter cosessionem sacerdoti factam ut Dei vicario ,& sacerdotivi homini. Sed non video quid respondere possint canoni qui ex Afrieano Concilio a Gratiano depromptus est, & quem inseruit 3 .causis q.2 .Placui inquit Synodusodsi Episcopus dicat alique sibi soli proprium

crimen esse consessum & ille negat, ne ex stimet Episcopus id ad suam iniuriam pertinere,quod ei soli fides non habetur,etiamsi propriae conscientiae scrupulo dicat se nolle ei qui negat communicare. Non ita interpretadus est hic canon, ut quidam illum interpretati sunt Lucae Patriarchar eXemplum proserentes,qui excommunicationis poena:

435쪽

monasterhGerotrophij praesectum ibiecit qui fuerat Heracleae Archiepiscopus,quod tale testimonium aduersus filium sutith ipiti talem tulisset. Nam quamuis in delictis comunibus generaliter praescriptum sic ut post

impressum sigillum consessionis arcana no detegantur, & non citatus testimonium dicere non debeat, tamen in grauioribus criminibus maxime in crimine Maiestatis plurimi censuerunt consesiionem esse reuelan

dam. Et ex illo Concilij Africani canone apparet ideo reprobatum Episcopi qui co-

sessionem detegebat testii nium , quod uni testationi fides haberi no debeat.Verti ut paulus I.C.in l. Liacius D.de his qui not. iii fana. respondisse dicitur testes quorum testii nonium reprobatum est quasi cx fallo inter' infames non haberi: quemadmodum ipsi iniuriarum agere non possunt , sic neque E piscopus,si reus denegauerit qnod ab Episa copo dicitur eum fuisse consessum. At non

ideo prohibitum est Epis opis, vel presbyteris consessionem peccatortim detegere. Non enim perpetuo Sin omnibus colesionib' obsignatae debet e se tabulae. At Iesuitae dicunt eX illo Canone Africano colligi

436쪽

q3I consessionena non coram homilia, sed cora Deo fieri quando sacerdoti sit. Quomodo igitur defendent fraudem illam Hispanicani perquam istam praescriptionem & regulam sequendam asserunt, lus secreti sigillum detegere prohibet, quae quotidie in inquisitione ab iis circumducitur, testibus vela cusatoribus appositis, qui postquam face dotis inquirentis & poenitentis vocibus aures admouerunt ab iis audita renuntiat Nu hoc est fraudem legi facere)Quis vero inter homines tam erit audax ut coram solo Deo

didici,qui si eorum verbis utendum est coimsessionem sacerdoti factam solus intelligit, a se audita reserant Nos,si licetHispanis per huiusmodi fraudes eritatem exquirere,ce te possiimus in iis quae ad salutem Principis de Reip. Francorum spectant bonis artibus veritatem indagari , & quod a Papa in sua causa desideratum est pro incolumitate Rogis expetere,ut qualibet ratione etia per co- sessionis sacerdotibus factae reuelationem colurationes patefiant. Haec de clericoruni criminibus sufficiant, quae cum in Francia perpetrantur de iis extra territorium siue

Romae siue alibi quam in Francia iudiciuna

437쪽

ferri non debet. Seruandum enim est illud ex veteri lege,ubi te in inuenero ibi te iudicabo:cum eius loci forum sit competes, ubi reus crimen admisit. Itaque cum clerici qui in hoc Regno degunt siue Cardinales siue alterius dignitatis , vel in manifesto scelere deprehenduntur, vel post delictum,in Regno iudicandi sinat,sive criminis locum siue reorum domicilium spectemus. Nec licet eis ad Romanum Pontificem appellare. Naetsi olim in Concilio Mileuitano tempore Innocenth I. Pontificis statutum fuit presbyteris tantum inserioribus beneficium appellationis ad Papam Romanum esse denegandum , & exinde in causis Epistoporum

quae maiores sunt appellationes Romae receptor fuere: hoc quidem suit ab Ecclesia Gallicana approbatum atque obseruatu& a Pontifice Ro. in Galliarum finibus iurisdictio mandata . Sane ante pragmaticam

sanctionem quae sub Rege Carolo 7. facta

est maiores causae Romae per aliquot annos agitatae suerant,ut ex G.Durandi speculo &ex aliis scriptoribus videre est, quales erant Cathedralium Ecclesiarum causae & monasteriorum exemptorum qu apud Iudices

438쪽

33 .

in partibus a sede Apostolica delegatos iure

aut consuetudine & praescriptione vel priuilegio notionem habentes tractari debent,ut illa sanctione statutu est in tit decaus parag. statuit&decreuit. Haec praescripta seruantes licebit grauiter, magnifice, animoseque&Franco more vivere,atque etiam fideliter& viis Catholicorum omnium & christi norum amice. Audistis Gallosranci quae sit Regis nostri authoritas, quae iurisdictio in Episcopos & clericos & quibus modis maiores nostri Regni iura tutati sint. Nunc quis fuerit ac esse debeat Ecclesiae Gallic nar status videtis , & quod ius in sacris &dignitatibus ac beneficiis Ecclesiasticis regi copetat intelligitis.Quod si logior sim vobis

in ea oratione in qua de Rep. dicimus longissima quaeque optima videri debent: &vitiu existurao disserere breuius quam causa desideret. Itaque in Ecclesia nostra gesta ad sacrorum administrationem pertinentia paucis quamuis multa sint vobis ostendam , quae ut a patribus Ecclesiae Gallicanae sancte instituta recepta & approbata sunt ita spero vobis fore antiquist,ma.Fuit initio nascentis Ecclesiae quotidi,

439쪽

na Pastorum instantia sellicitudo omniuin Ecclesiarum ut ait D. Paul. ad Corinth. 11. c. Xi. Et quamuis D. petrus ut ex multis Euangelu locis &exactis Apostolicis colli si potest inter squales eacellens dici possit, unde os Apostoloru ab antiquis vocatus est, tamen post Iudae mortem qui inter Apost Ios fuerat,alh cum eo successorem elegeriit, de cecidit sors stiper Mathiam. Nimirum illo seculo aequales erant Apostoli. Et postea Dionysiusque Parisiensem Epistopia sub xpostolorum tempora suisse dicunt, fertur Ecclesiasticam Hierarchiam in Diaconos presbyteros & Epistopos ex Apostolorum praecepto diuidendaria dixisse, & ille omnes Epistopos eiusde esse dignitatis dixit, qui ut Omotimi apud Persas,sic ab eo vocaturIso-timi. Quod quidam aiunt quoad essentiam Epistopatus verum esse , & singulos Episcopos in sua dioecesi uniuersales dictos fuisse: Verum ex ordine in Ecclesia receptoRom anum inter Episeopos primum atque summum semper habitum , & vi in caelest, bus corporibus sic in Ecclesiasticis dignitatibus certam ordinis rationem a Deo inter

homines constituta fuisse. Quid vero de his

440쪽

sentiendum nos postea dicemus. Sed an id Galli crediderint primis Ecclesiae temporibus ex iis iudicate quae Matth. paris monachus Albanensis in historia sua recitat, ubi res gestas in Fracia circiter annu MCCXL referens sic ait, Per idem tempus miserunt Franci ibi ennes nuncios ad curiam Romanam significantes persuadendo praecise,&elficaciter ut Cardinales Papam rite elige res unitier ae Ecclesiae solatium pastorale maturius prouiderent, vel ipsi Flanci propter negligentiam eorum de sibi eligendo &prouidendo summo Pontifice citra monteS, cui obedire tenerentur quantocius contrectarent.Et hoc audacter significabant confisi de antiquo priuilegio per sanctum Clementem beato Dionysio concesta & obtei to qui concessit Apostolatum eidem supergentem Occidentalem unde Cardinales quibusdam stimulis hinc domini Imperat 'ris, inde Francorum Regis agitati Romam conuenientes Cardinales adierunt, ut Papa eligerent in unum ibidem congregati. Verba ista demostrant quid de electione Romani Episcopi,& Apostolatu maiores nostri iudicauerint,c5mune videlicet es se ministis

SEARCH

MENU NAVIGATION