장음표시 사용
41쪽
vocamus,&cuiuscunque lachrymae caliditate non exuberantis, astringentis, atque odoratae. Hepar p rae violae,& utriusque floris nympheae, & rose odor suauissimus cuiuscunque autem arboris odor aestate
gratus est,confert I & si spinosa sit, nec amara valde, lachryma illius villis est in suffitu, velut & rosae leviter in furno siccatae, & inter lintea seruatae. Ex amuletis Smaragdus Orietatis collo appensa. Iuuant& fontes in adiutoriis brachiorum in difficili, cum tenuis humor abundat, & laedit: optimum est autem in his uti cibis bene coctis,ut etiam in ventriculi imbecillitate. Sed & exercitatio matutina optima est ad confirmandum ventriculum , & ad lensus acuendos, & animum exhilarandum in loco libero, amoeno,& aprico. Purgat Ventriculum mel roseum in quo vel radix atriplicis, vel mercurialis, cum semine macerata permanserint, addito gingibere, aut nuce myristica, aut cardamomo. Sed & polium, origanum orientale, thymus, sphondiliumque proprie incocta veteri gallo, ius efficiunt optimum ad purgandum ventriculum. Nec transeundum ad topica vocata, nisi prae purgato corpore,aliter particula impletur. Validior autem debet esse purgatio in iam laborantibus, quam in his quos custodimus propter
temporis breuitatem. Signa autem purgati corporis sunt leuitas eius, declaritas sensuum , & vigor operationum,bona Vrina,& quies. Et neque per dolores, nec fomenta , nec vini potum morbus exacerbatur , imo alacrior, de robustior videtur aeger, si tamen sola adsit inquies cum sensuv. in claritate , vaporum abundantiam cum pauca materia significat, quam , ut plurimum excrementorum eiectio, de deambulatio leuis soluit. Sed
42쪽
s cum sensuum obscuritate, & corporis grauitate
fuerit, multam malam materiam peccare ostendit; eademque est ratio partis. Corpus autem mundum
naturaliter est, quod ex paruis contusionibus in defluxiones non incidit. Et si ex contusione in eas deciderit , nihil perpetitur praeter solitum, parumque durat inflammatio; sed sine contusione resoluitur. Est etiam leue in motibus, boni coloris , & promptum ad operationes. Est autem id in cuius venis non exuberat sanguis , nec extra propria loca sunt humores: in propriis putem locis exiguum in vesica fellis bilis flauae,in liene nigrae,in intestinis pituito si succi, atque mucosi: sed solum residet quod aggeneratur in dies, quoniam in dies etiam resoluitur. Et quod praecipuum est cuius humores in venis sunt a deo permisti, ut solum potentia humores , actu autem sanguis existant, atque ideo non facile separantur. Vnde multi sunt bilios, pituitosique natura,
mundo tamen corpore ; ut contra cacochymi, & immundi temperamento proximi , habent enim humores aequales, sed non permistos. Hoc est, quod dixit Hippocrates in libro de humana natura,oportere hominem commoderatum esse in humorum quantitate,& nibit secreti habere. Hinc fit ut in euacuationibus ab aliquibus multa, ab aliis nulla educantur: nam si humores bene permisti fuerint,parum aut nihil educitur , tametsi homo sit biliosus, aut pituitosus; aliis qui videntur temperati, plurima. Quare indicium immundi corporis est , ex medicamento pluuma educi. Inde illa Hippocratis a. Epid. .2. in Zrim. excretio sincera mala. Et illud, 2. in hor. 3 π. qui pene se habent corpore lusciater ferunt medicationes. Atque liaec eadem singulis in membris obseruanda sunt. Errhb
43쪽
na autem, aqua maluae cum manna , succus bliti, iuamaraci , vel radicis colocynthidis , & elaterium cum lacte. Quae vero dentibus seruandis propria sunt, haec sunt: collutio oris mane cum frigida, Sc fricare illos cum sale,alumine, & capite leporis exustis, quotidie laevigatis: Graecc est quod ex Archigene scriptum est a Galeno 3 . de copetatiuisc. cap. 9. 8c manavit in Principem, scilicet qubd collutio oris bis in mense, ex vino decoctionis tithymalorum , praeseruat illos ab omni dolore. Poterat credi, nisi hoc non contentus, addidi Tet,detracta amariore parte AEgyptiae fabae,ac cum reliquo gingiuis confricatis, tum dentibus,semel in
anno, toto eo anno non dolituros dentes. Hoc ut impudens mendacium subticuit Princeps, T. 3. ωρ. 2.
Primaque laudem tithymalo relinquit. Ego prodesse inultum hoc existimo, quoniam auocat a dentis su stantia, teste Galeno cap. 12. sed neque auxilium fabae prorsus contemno,modo pudice proferatur. Marcelli medicamentum efficax ex aceto acri, dc cedriae pari pondere, & quarta parte ponderis ex communi alumine,incoctis meo vas,& tarda pingui permistis, donee in mellis spissitudinem coeant, ter in mense dentes, ac gingiuas fricando cum eo. Refert etiam succo satiuae cucurbitae confirmari dentes, & a dolore prohiberi. Plures affirmant inulam commansam ieiuno ventriculo,assidue dentes a labe immunes reddere. Scribonis elegans dentifrictu, quo via est Octauia Augusti soror. Parietariam cum semine, & radice ablutam uno die sicca; rursus muria merge, & sicca,post in olla altera cum sale soliis in cinerem redigito , ac spicae parum addo , dentes purgat, dealbat, confirmat, & gingiuas aequat. Plinius secundus addentes
44쪽
dentes iam male affectos, nec prorsus incolumes, gargarisma per septem dies ex marrubii decocto imperat, fasciculos autem tres illius coquit: mox sparso semine alterci super prunas, iubet hauriri fumum, ut gingiuae siccentur, S dentes confirmentur. Affirmat Aetius lib. 8. cap. 18. si in libram & semis, succi
racemorum vitis albae sexcunx corticis radicis mori incoquatur, eum , qui septem diebus continuis hoc medicamento os colluerit, perpetuo dentium dolore cariturum , quod etsi utilissimum esse crediderim, non tamen verum esse potest. Arabes iubent gingiuas,&dentes fricari radice nucis. Contra venena Pleraque, & argentum viuum,seu etiam coctum illi ἀtum corrumpit omnino dentes,& laedat eos. Cum vero dentem fricare volumus, puluis sit tenuissimus, & in pollinem redactus, molliterque fri-
Centur,& prius inter se constringantur. Et cum laborat unus aens,illi soliauxilium adhiberi debet. Curatio vero fiat praepurgato corpore,& cerebro, ut di-ehum est,non tamen hoc expectare oportet: sed symptomati cum dolorem mollientibus occurrendum, aliter dolor materiam trahendo, semetipsum auget, Ee noxas affert intolerabiles ; sic & motus infirmum reddit dentem, augόtque illius mobilitatem. In reliquis affectibus causam antea possumus tollere,quam
Partem medicemur. In omni autem dolore ac motu,
tum erosione, iuuat, imo plerunque necessarium mandendo abstinere, utique sorbitionibus,& smi- Iitex cum dens est confractus,aut avulsus, propterea utendum est cibis valde coctis, & si necesse sit mu-tiam nutrire,adhibeantur ova sorbilia. nam oua, Mircora, & cerebra animalium, & lac, alioqui mollia, coctione dura e dum tactu,& etiam ad concoqueri-' . A s d m.
45쪽
dum. Vnde etiam partes aliquas huiusinodi esse in piscibus verismile estὶ 3c succus carnis, & ius illius,
cum pullus iam coctus, contusus leuiter,eidem inc qui tur,inde pinguedo tollitur. Saepenumero autem licet rarius qu m Medici iubeant contingit,ut necesse sit dentem eruere. Imperitus enim Medicus facile ad hoc recurrit,ne sp5te, aut ab alio Medico aeger sanetur, & ipse ignorantiae arguatur. Sed ut & aliquid egregij facere videantur, imperiumque in homines habere, Tonsores autem
lucri causa. Gal. s. de com med. stc. u. cap. 8. Urp. T. 3.
cap.3.ct I . Sed neque audire illos oportet qui dicunt , quod si causa doloris sit in neruo, nec sem- per,nec per se finiri dolorem extirpatione,sed solum quandoque patefacto loco in quem materia, quae in
neruum tendebat effundatur. Nam licet neruus solum denti adhaereat, eruto tum dente, primum cesIat
compressio, quae erat causa saltem magnitudinis doloris ; inde etiam ipse neruus adeo laeditur, ut sensus ferme expers reddatur. Cuius indicio esst quod relictae radices plerunque absque dolore extrahantur; Metiam quia obducta post avulsum dentem carne, non amplius dolet locus: Iuuat autem ad hoc auulso dente, statim colluere locum frigida, & sanguinem sistit, nec os laedit, quoniam durius est neruo , ne conuulsum vi ille. Avellitur quatuor in casibus, volob dolorem cui nulla prosunt auxilia, vel quia mouetur sine spe ut confirmari possit, vel quia corruptus , & maximὸ si inutilis sit, ob id & foetorem
oris pariat, vel quia congeminatus impedimentum mandendo pariat, atque deformitatem. Non tamen ob has causas seinper extrahere eum oportet , sed cum, ut dixi, inuictae fuerint,& affectum maximum pepererint:
46쪽
pepererint e aut cum multae una cocunt, ut inquit
Hippocrates in libro de Assectionibus pag. a. Si denserosia er commotiώ dolet , eradica illum si autem nequc commotus , neque eroseu , exinione illum resc-
ealis. In dubio videtur esse si commotus sit, & non
erosus , aut contrὲ. Patet autem tentandam este
mitiorem viam , quandoquidem ex hoc altera non praecluditur: namque saepe accidit etiam senibus ,&in caninis dentibus,ut dolerent vehementer, essentque commoti &erosi ; & tamen prorsus restituerentur quibusdam ex toto, aliis excideret pars corrupta solum. Adeo vero hoc dubium est, ut nullum sit securius euellendi dentes argumentum , quim diutur-riain perseverans commotio, quae nullis cedit auxiliis, tunc enim non solum labant; sed etiam 1 radice elongantur: Et hoc cum ex morbo acciderit, nam ex ictu tandiu manet spes confirmandi dentem, quandiu est in ore; vel si ita computruit, ut cadauersit, non dens , vel cum adeo exesus est , ut ad mandendum prorsus sit inutilis r quartum cum morbus, Propagatur ex uno in alium : tunc enim melius est seruare bonos,extractis corruptis,quam illis retentis Omnes corrumpere. Atque hoc tum illud de sphacelo rarum est, reliqui duo casus accidunt frequentissime. Tria autem sunt in hoc consideranda , primum quδd clim dentes numero suo constant, tunc Cauendum est ne eruantur. Et si ex eadem parte integra sit series, tunc cauere oportet:at contra ceam sunt
quasi alteriai,arque hinc inde deficiunt, lacerones,aut si Ex aduerso potitus in mandibula alia deest , tunc extirPatio Vtilis est , non sollim non incommoda.
Nam si ex aduerso positus deficiat dens , crescit, mandendo collidit alios, atque colliditur, ut si'ς
47쪽
spe bona,etiam alios ex aduerso positos moueat. Caninos etiam ferro eximere ob radicis magnitudinem periculosum est; tum quia nonnunquam portio ner-ui,aut venulat educitur , unde fluit sanguis usque ad mortem, non quia tantus fluere possit, sed quoniam cerebrum male afficitur ex consensu ; de cum finitum credimus morbum,sanguine arteriae maxime coercito, moritur homo, lioc autem lenibus praecipue accidit. In anterioribus noxa est, vitium sermonis,aC deformitas; in molaribus, detrimentum maximum
Cit, quod vitae, & valetudini extracti plurimum obsint. Est etiam in his id incommodi, quod perispe
habeant radicem oblique infixam, ut cum vi extrahitur, pars ossis mandibulae sequatur, lacereturque gingiua, ut mors etiam quandoque Contingat: certe magnum malum est, & incommodum: propterea periti artifices sensim illos eruunt, & si contumax sit dens, illum frangunt,radicesque relinquunt, quae etsi tarditim afferant, paul5 post tamen sponte commotae, atque laxatae sine periculo, atque molestia
et, decidunt,& eruuntur. debet autem antequam extrahatur per plures dies antea dens moueri, seu quia exesus sit, seu quia iam motus ob dolorem, cX-tirpare illum sit propositum ; tamdiu ergo quod ego in meis expertus sum ) mouendus est , uti nullo negotio educi possit. Ergo cum multi iami dentes sparsim deficiunt , commodius agitur , si
48쪽
de crustas panis atterebant, mandebantque dura, de
Concoquebant egregie: nam os maxillae tum vicem
dentium subit , & multis, ut dicemus, dentes iminascuntur qui neque dolent, nec cadunt; Verum nec etiam prominent. Praestat ferro eruere dentes, cum iam moti sunt,& labant Inec aeger mora serre potest. In aliis autem , & maxime chm oberosionem educere illos proponimus, cauendum est ne ante centesimum vigesimum die curemus eo enim termino finiuntur cotinui morbi, sicut intermittentes anno. Plerunque autem commoti finiuntur in quadraginta diebus, & dolores sedantur e circuitibus enim morbi omnes praeter fixas intemperies aguntur, tum
maxime febres & fluxiones. Quomodo enim dixisset Hippocrates, cuibusicunque morbi podagris uni, hi sedata in quadraginta diebus fluxionesiniuntur: vi de interi in velut in febribus, quanto plus egeris, tanto plus nocebis,ut sufficiant communia remedia acopa, Ob dolorem,abstinentia a mandendo, sorbitiones tenues, facilis coctionis, & euacuationes. Si igitur Cruere dentem per medicamenta propositu sit, nudabis illum gingiua , & lappae radice calefacta illum
tanges. Vel cera munitis dentibus altrinsecus cine-xem lumbricorum superpone, & cum refrixerit murato, post etiam cera super dentem contineatur horis duabus,vel pyrethrum in aceto acerrimo per quadraginta dies coniice, &siccatum serua ad usum: fertur autem in hora dentem confringere, & eximere, Propterea cum seruidum etiam imponatur, praemunire oportet diligentissime vicinos dentes, non soliatio ob proprietatem,sed ob calorem qui sempor no xiias Cit dentibus; quanto magis haec quae praeter vehemCntem calorem , ut dixi, proprietate malescapraedita
49쪽
praedita sunt. In corrosos autem immittitureundem ad affectum cedriadeu chelidoniae radicis succus,aut radicum capparoru, vel radix ranunculi,vel euphorbium, aut lacertae iecur , sed maxime tithymali, &caprifici loco arido natorum lac. Verum ne linguam exurant, & in dente retineantur, cum imposita fuerint,cera obduci foramen debet. Haec omnia dentes frangunt, & eximunt. Sed ranae adeps, ut testatur Princeps frangit,& eximit , nec exurit, sed proprietate quadam. At praecipua sunt,& sine malitia, aqua separationis, quae vim ignis habet,salis, nitri, atque aluminis, quorum altero calefacit, altero astringit.
Nullus primum est dolor, seu super gingiuam, i udentem ponatur, quanquam super gingiuam posita, statim illam dealbet, & fumum velut ignis urens e ficiat. Quinimδ duo habet praecipua, primum quod
corruptum a sano separat, atque corruptum eX tr hit,sanam partem confirmat, sicut in dente meo anteriore dextro, atque superiore cum moueretur, nec
durum quicquam premere posset, squammam eduxit quartae parti dentis ferme coaequalem ab imo, usque ad radicem,reliquum firmauit,& sanum reddidit.S cundum quδd dentes qui per illam excidunt, quoniam quod sanum est, ab ea non vitiatur,iterum redeunt, ac renascuntur, modo radicis portio aliquasi ineorrupta. Ea enim naturali vi incrementum accipiens, liberaque a putrefacta parte dum in dies augetur,dentem producit, sed non eminentem a gingiua , verum quas altitudine coaequalem illi. Atque ita duo nati sunt molares Hieronymo Guerrino Geminarioaum duo excidissent illi eodem loco,anno supra sexagesimum quartum. Erant autem Vltimi maxillae dextrae institoris. Non possunt autem; multum
50쪽
multum crescere, quoniam radix exigua est, quae subministrat alimentum. Modus autem est ut bis in die eum gosiipio stylo circumuoluto, & ex ea aqua imbuto ter gingiua in radice,& totus dens tangatur, adque quatuor perpetuis diebus:mutare autem gossipium bis in die oportet, & labia diuellere dum tangitur dens ac gingiua, nec linguam admouere debet
patiens. Si tamen admoueat, saporem solum sentiet acerbum. Excidit autem plerunque citra vigesimam
diem : sed si cauus sit dens gossipium aqua imbutum
cera obducta intra illam cauitatem recluditur. Haec Guerrinus me docuit.Nuper experimento didici huius aquae usum securiorem esse in dente , quim in gingiuis ; erodit enim illos immoderatus usus, quibus sublatis dens nutat, & excidit , etsi sine dolore. Qua de causa olei ex sulphure usum introduxi, is enim securior est,& toti denti copiosius illinitur,donec gingiuam etiam attingat, & acerbo sapore saliuam elicit plurimam, quam expues,semel in die uteris,mane scilicet,sufficiuntque duo dies,aut tres. Pri-inum,si errare non times,est longe sincerius. Scribonius autem Largus cap. 3 3.erosos dentes,& cauos curare docet ferro,nec quicquam requiritur, nisi peritus artifex, tuncque superflua sunt reliqua auxilia, de ignis hic celerius frangit, separat,&educit. Verum timorem pauidis affert,& non adeo certe separat purum ab impuro, ut ferrum. Modus hic est,canaliculus ex ferro, loco superponitur, huic stylus similiter ferreus ad menseram, qua ad dentis medium pertingere possit, ac terebrare,eousque claui capite promi- Dente ne plus iusto queat desiccndere candens igne immittitur, donec prope gingiuam peruenerit, tum celerrimc premicur, donec dentem parte aliqua tere- brarit: