Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3 6 Hieron. cardam,

luta,& vinculum firmum imponito,quod astrictum locum contineat per alios quadraginta dies, ut deambulare possit absque periculo. Optimum signum est,sa primo vinculo quinque vel sex diebus punctio sentiatur; indicium est enim coalescentium partium. Memento quod sumpta per os, etsi a pluribus praedicen-Tur,parum tamen aut raro multum prosunt. Sed ab hac cura orta est ratio sanandi uteri prolapsum ab obstetricibus peritis cum quibusdam orbiculis cereis intus Callis, cerato astringente vehementi, quale comitissae,

lumbis applicito. Supinus etiam magis in huiusmodi, de in pedibus altior decubitus desideratur quam in herniis; sed & celerius sanantur ; vidi enim in seprem diebus perfecte sanatam. Redit & uterus ad superiora suppositis ovis hypenemiis sub gallina fouendo putrefactis ; verum reserunt tantum reddi faetorem , ut a neminc astantium perferri possit, unde patet quam perniciosa sit eius corruptio ucra.Tertia fit per cicatricem : incisa enim cute ablaqueatur didymus vinculis e serico crudo crassis , inde praeciditur quod superest& consolidatur. Quarta fit per carnem,& cst Albucasis lib. t. cap. 47. Vt c regione ollis pubis, ubi descendunt intestina, candenti ferro duplici orbiculo usque ad os Vratur, consolideturque regenerata carne in quadraginta diebus : eaedCm conditiones ac obseruationes in curando : Arnaldus tamen quosdam ex huiusmodi curatione periisse refert. Quinta fit separando didymum ab annexis in scroto, inde eo reducto superius praescinditur cum teste dc uritur ; quae horrenda cst,i longa, ac perniciosissima, adeo ut multi mortem huic curationi praeposituri sint. Et si otiasserint,manci teste uno,& CE-rebro ac neruis male affectis per totam vitam plericli odegunt, ut nonnesios eorum non multo poli obiisse

attonito.

72쪽

De Dentibus, Lib. I. 3

attonito morbo viderim.Differt Entcrocele ab Epiplocele forma oblonga,tenui, rotunda, interdum dolore, rugitu, foecum impedimento, flatu : non tamen adeo ventriculum assicit. Et cum restituitur, in Epiploceleremanet pondus in imo ventris , ideo cura est incisio. Humorum autem dc contentorum fluxiones,J al ireΣtra, ut sanguinis per anum , vel mensium , Urinae, stercoris : aliae interiores ; & quaedam ex venis, aliae extra venas. Extra Venas, tres ; crudi humoris aquei,& cocti,& pituitae .Ex venis, ichoris sanguinis, flavae bilis,de atrae. Et quaedam sunt quia fiunt,quaedana iam fluxerunt & abscessus pepererunt. Et in initio cum humor crudus fuit,etsi serosus sit aut biliosus, purgat

medicamentum non iniucundum ex scammonio', tur-petho,gingibere,& saccharo. Quod etiam congestum iam humorem viscidum de lentum ex profundis iuncturis educit. Oportet autem audacter purgare ab ini rio, vel etiam postquam resederit, corpus autem est praeparatum iam scillitico oxymelite. Causic vero crudorum humorum in Indica lue, sunt caloris natu ratis vitium per corruptionem, unde fanatur vino ex cortice ligni sancti in L X. diebus,& si os computruit, extrahitur unguento ex hydrargyro , nam natura non potest separare quandoque:& mihi videtur,quod aqua separationis, de qua superius dictum est, aut ignis Locr siit,quod sit melius. Non tamen haec sufficiunt, nisi medicamento praedicto materia fuerit perfecte repurgata. Sunt etiam fluxiones fortuitae, aliae naturales at quo Continuae. Ichores autem cum fluunt extra corpus, fit utinae

redundantia, si sint incorrupti, & conuertitur aci in aquam ad incredibilem quantitatem,ut in Helena Dein

3 1 deria

73쪽

3 8 Hieron. Cardam,

sideria virgine patritia Bononiensi, in qua Gnama urinae in tribus mensibus excessit CCCCL. libras,deduehis aliis excrementis,cibus & potus non attigit CCC. libras , pondus totius corporis non attigit L X X X. libras,& cum hoc absumebatur a febre,nec tamen extenuabatur,& sanata est.Et si febris non obstet,cura est exercitatio,vuae passe pingues,& margaritae,aliter difficilis. Ipsi vero multo diatriopipereo liberata est. Et si paululum corrumpuntur, fiunt scabies & ulcera, & cura fit per medicamentum serosum educens humorem , dictum hydragogum, & unguentum ex hydrargyrio,aut quod vehementer siccet. Et si putrescant omnino, fiunt febres. Et si abundent, & medio modo putrescant, fit hydrops Ascites, & non fit ex frigidi-ditate tantum, ut putat Galenus, nisi calor etiam corruptus sit; aliter qui multum mingunt, omnes in hydropem deciderent, ideo curatur morbus per urinam prouocantia propter iter reetiim, ne viscera corrumpantur,& alimentum quod in eis continetur. Velut in

calida succus cichorij cum erythrodano & spica. Quidam retrahunt ad aluum , sed celerrime succo radicis colocynthid .Quae vero humida extra venas fluunt,alia quidem in cauitates membrorum, ut in coxendicum dolore; alia in neruorum cauitates, ut in distention Galia in substantiam nerui,ut in resolutione,ideo materia valde tenuis est. At quod in Podagra fluit, est humor cum ichore; ideo triplex est Podagra, sicut & humor potestate in sanguine.

Forma vero omnium Vna est, aliter non ellet unus

morbus. Et est cruditas illius & ichoris & humoris Et fit ex raritatς caloris, ided etiam Venus & crapula, cum rarefaciant calorem naturalem, sicut & lectam calefacere, & huiusmodi , sunt rarentes Podagrae. VtCrg

74쪽

De Dentibus, Lib. I. 33

ergo Indica lues fit ex putrido lucco qualicunque invenis contento; ita Podagra ex qualicunque humore crudo: & ideo uuae pallae lunt cibus Indicam luem patientium,quia maxime resistunt patrcdini;& aquae potus Podagricis confert, atque abstinentia a Venere: quia prohibent humorem crudum penetrare ad loca Concaua lucturarum:& Indica lues & Podagra conueniunt in hoc,quod fiunt ex humore contento in venis, Aqua intercus ex ichore , resolutio autem & destillationes, & ischiae morbus,ex humore crudo tenui qui Est extra venas. Ex quo patet quod Indicae pesti & Podagrae sectio venae debetur, non illis: & magis Podagrae,quam Indicar pesti: in ea enim liumores toti cor rupti sunt, licet non tota sit corruptio : & etiam quia contagiosa est, ideo non iuuatur per se venae se tione: propagatur enim celeriter,nisi statim occurratur : quae causa est ut minus etiam conueniat in pestifera febre: sed talia alexipharmacis de propellentibus ad cutim,& putredinem prohibentibus, arque ideo exsiccantibus indigent. Vnde in Indica lue exercitatio ad sudorem usque continua magnum commullum affert.Causae autem fluxionum pr.ecipuae sunt,flatus calor externus, dolor, & ichores. Quae autem ab illis praeseruant generaliter, sunt purgationes & vomitus cruditatis tempore plurimum, & concoctio : E . cum materia iam est in venis , inedia summa , potus aquae, ac

Concoquunt autem somnus, exercitatio, frictiois unctio ventris,balneum,vinum, quies, molle stratum; tenebrae,cubiculum frigidum,operimenta,multa lotio Oxtremitatum,& frigida, & potus eius ab assumpto cibo, cubare cum puerulis,uci adolescentibus, puluinulana illota, vel lota & tincta ex cocco, & pelles alba-

75쪽

4O , Hieron. Cardam

rum leporum Sarmaticarum super ventriculum &praecordia gestatae. Cibos mandere diligenter firmis cum dentibus & exacto coctos. Diatrion pipereon,

astringentia medicamenta a cibo opportuna, VenuS, impinguatio,laetitia,& a proprietate caro pullorum columborum omnis generis, nux henden, crocus, amomum,nux myristica,tactis pinguedo, buglossiim, ficus siccae, gingiber maxime recens & conditum, longum piper, satyrion, passeres pingues, caro accipitris, caro ventriculi pullorum, bet Eoi seu alia dulcis, Ozymum, inula, glans unguentaria, eruca odorata, nuX Indica, palmae fructus, & radix violae albae, foeniculum, men-tha,& ruta ante cibum. Et piper Telim seu Anthra pophagorum, serina phasellis simile, nigrum & pingue,

Sc acetum scilliticum, S breuiter omnia odorata,gusta iucunda,calida humida, vol calida & sicca cum superfluo humido per se adiuuant coctionem , & pleraque ex illis etiam augent Veneris facultatem .Quae vero talia non sunt ex dictis ruta & acetum scillit icturi sunt loco medicamenti. Contra maxime cruda sunt, vigiliae, inertia, tristitia, crapula, ebrietas, dura, acerba,acida, motus post cibum, & varietas ciborum, ut vina tenuia, calida, non mollia, aut ex viris non

maceratis.

Ciuia vcrd fluxio ex loco moto in membrum,quod periculum affert ingens si laedatur, fit, velut ex capitctin pulmones, reuellentibus etiam validis utemur, ut emplastro ex sinapi,aut stercore columbino. Nam ubi fuere deserint, non facild irritantur; ab initio autem ex quavis causa: quod motus motum ciet, ut in naui bus quae tam debili re, qualis est Ventus,tanto impetu aguntur.Sed si fluxio diuturna est , astringente valido, quia parum reuellere licet, & temperato , ut diu uti

possit,

76쪽

De Denti ν, Lib. I. ΑΙ

possit,ac bene odorato,ob membri nobilitatem utendum ell,quale ex rubris sentalis, aceto, parteque fampsuchi constat. In fluxionibus autem ex venis ad nobilia membra, praeter reliqua euacuatione opus est, ter vena sectionem aut purgationem validam. Sed si sanguinea sit fluxio , persaepe inhibetur cibis crassis de pauci alimenti.

Fluxiones autem crassorum , ac lentorum atrorumque litu ortim confirmatas, praevertere decet validis medicamentis, inter quae praestat stibium ex arte Matthioli praeparatum, cum quatuor grana illius per superiora& inferna vehementissime purgent; Sc si bene praeparati sint f humores,J sine noxa; sicut & carcinomata inchoata duntaxat,curabat Galenus quarto decimo artis curavi, cap. 9. aqua lactis & semuncia Orientalis

cpithymi. Sic&erysipelas per initia in frigidantibus de humectantibus , in ultimo tepidis & paululum astringentibus,veluti solano indiget; de si intolerabilis est calor, etiam actu frigidissima applicari debent.

Cum vero fluxio inueterascit, nihil melius esse inun-chione olei cx tartaro, experimento deprehensum est. Ita abscessibus etiam generaliter repellere ab initio, de dolorem lenire oportet,&euacuare, & similiter in incremcnto fluxionis. Duo enim sunt ordines tempo--rum. In statu autem mollire,concoquere, inde aperire vel d gerere. In omnibus autem memineris ventriculi Sc iecoris achioncm seruare; fluxiones enim biliose,

T. . Doct. . cap. . magis corrumpunt operationes;

pituitosae debilitant eas; & atrae bilis, faciunt utrumque. Et ideo tum ob id,tum ob contumaciam humoris, persepe lunt insanabiles; sicut & contumacissimae sunt ex hoc genere, vel flatu: ex exusta aut satra bile aut ni ra vitiosissimer,& omne morbi genus.

77쪽

42 Hiema. Camam,

Porro fluxiones humorum secretorum, ut in diar- rhoeis, fiunt ex vasis propriis, liene , vel vesica fellis: aliter continSit Dysenteria cruenta, quae deterior est, quia non fit separatio; Diarrhoea autem propter causam separationis, quae est febris , aut si sine febre humoris prauitas,vel abundantia,ided curatio est purgatio valida illius humoris, & victus ratio contraria illi. Sed si ad febrem subsequatur, & febris minuatur, ah- luere sufficiat. Si non, ab initio sanguis copio S mittatur , & emplastrum ex violis & malua herbis cum oleo violaceo super spinam dors, & carpos, & talos, & iuxta radicem digitorum pedum,ubi magnae arteriae& venae apparent, perponatur.Et curatio melior est, cu fuerit materia ultra hepar,urinae prouocatio.Victiis vero vinum granatorum, omphacium, saccharum rosaceum,oxalis, endiuia, Vel sonchus, ius pulli cum pa-ne; locus frigidus,quies,frictio mollis, diaphoretis, Sesudor, & semina peponum, & erythrodanum, & vrinam prouocantia. Fluxionum etiam aliae sunt dolorificae magis,aliae incommodae,& aliae periculosae magis. Pedum quidem minoris sunt doloris,ila minus incommodae. Vehementiores & magis incommodae, quae ingenii. Vehementissimae & maxime incommodae quae in ischio; quae etiam crus decurtare solent, & claudi Cationem facere, & nonnunquain interimunt. χα ero ad manus digitos, omnium sunt acerbissimae, sodminime inco nodae. In initiis autem earum , & dum

materia fluit, minime exercere conuenit membriam,

nec si corpus immundum fuerit, dc prae purgato Corpore. Vbi fluxio substiterit,utilis est exescitatio, donec dolor ferri potest, & membrum non grauatur. Ita his vero in quibus membrum sub certos tu minime dolitat, cumque distorquetur , grauissime in tendoniticis.

78쪽

we Dent tu, Lib. I. 43

lunt e genere conuulsivo potius, quam podagrico. Et quaecunque ad rectum situm quiescunt, in musculis sunt dirigentibus membrum;& quaecunque occupauit musculos aliquos membrum inflectentes,dolebit aeger

sub quouis situ,& quandoque id accidit & pius,

cum materia suerit in ossium vinculis , & secundum Vnum situm recta manent, secundum alium distorquentur.Et quae fuerit cum pondere fluxio, deterrima est, sicut leuissimae sunt, in quibus celeriter dolores adueniunt,intenduntur,& desinunt.Fluxiones quoque omnes ex venis, haemorrhoidarum fluxus fluxionibus temporis magnitudine respondens sanat. Fluere autem facit haemorrhoidas radix colocynthid. & cyclaminis, haec autem epota , vel succus, &supposita,& porrorum succus ex Aij. aut aqua horum: de stercus columbinum adhibitum ; violaceo autem Oleo madefacere oportet. Perniciosas vero fluxiones aliquando balneum calidum reuocat, & perfrigeratos ad vitam reducit. Ex mutationibus autem aeris, post siccitates, & an tequam pluat, ut in initio veris & autumni, fiunt cir cultus & exacerbationes fluxionum, quae pluuia cadente minui solent; dc similiter in motibus luminarium, & in congressibus Saturni, cum materia fuerit frigida,& est mala valde: Sc Martis,cum fuerit calida, α ex colliquatione:& Veneris, cum fuerit ex incomtiarientia;& Iouis, cum fuerit fluxio sanguinis, sicut obseruaui in peritissimo Graecarum literarum Gualterio

Corbeta Senatore,amico nostro:& Mercurij,in incertis quasi causis. Fluxiones autem quae per cauitates di rectas fium, velut ex cerebro in Ventriculum,uel pulmones , percepe in habitum transeunt, ut vix curari queant .Quae vero ad pulmones,Periculosiores viden

79쪽

44 Hieron. cardani,

tur,quanquam magis innoxiae sint, si humor prauitate careat,celeriter enim tussi elicitur. Sed si ad ventriculum deferatur, noxa nunquam caret , quod serius expellatur,& ventriculus tenuior sit ac exanguis, & quia coctionem vitiet. Curatio fit per coenae exilitatem,ac

cibos edat pauci alimenti de crassi, & paucos, & facilis coctionis, vel ut lentes de pedes boum diu coctos. Et 1 cibo mespila condita aut granata: huiusmodi quae ad compositionem membri pertinent, & quae calorem

attrahunt, iuuant otiam cum non adhibentur: at quae ad temperiem pertinent, si non naturalem, & illa tu irant ; si naturalem, nocent. Velut vina potentia dum Vtimur,coctionem iuuant; sed ubi cellaueris, debilior fit coctio quam antea : ideo usus eorum nec tempore nec magnitudine finem habet ὁonec curantur. Et prandium sit tempestiuum , & a prandio nec moueatur, nec omnino dormiat; de somnus sit in cubiculo.

stratis frigidis valde ac siccis, ut palea & pappis

arundinum aquaticarum , & lino , ac serico , Sc cum multis operimentis. Et per narcs plurimum ac assiduo cxpurgetur caput,& si ventriculus aggregauerit pitui tam , cxpurgetur radicula acri valde, tenui l sine incisa, cum melle Hispano & meiatha & sale comesta. Est enim sipor eius comestus,acidus de acris,ideoque diligentor mandi debet, quoniam grauis cli, lLec enim statim educit illam.Qu a s ratio victus non satis Cir.

purgetur cum hoc medicamento. Medullae colocynthid maturae, recentis SI Cari L dissaniae,drachmam unam ct mediam.Incidatur mi riu

tim,& infundatur in mellis Hispani vel Orientalis 3 f. per tres dies , sic ut sit in vase vitreo vel figulino

non maioris capacitatis. Inde coquatur in aqua PCrduas horas, sic ut aqua penetrare non possit. Colotiar,

80쪽

De Dentibus, Lib. I.

8c exprimatur, eique addantur Menthar rubrae viridis, siccatae in furno, sic ut odorem retineat diij. nucis myristicae 9. i. Cardamomi maioris ΘΓ. caryophyllor.rcdolentium pinguium,gran.v.Redigantur omnia in polli nem, & cum gutt.vij. aquae ardentis trium destillationum, mentita circumposita cum modico sacchari, fiat boluS.Capiat hora somni, cum nihil coenaverit, a Nouembri ad Februarium bis in mense : a Martio ad

Maium, & ab Augusto ad Octobrem, semel ; & mana

sequenti edat panem cum vitellis ovorum duris, item in coe na : Sc post statim ceratum ex Coralliis ponat super ventriculum, & liberabitur in uno anno: nihil cnim ferme generabit ccrebrum cXcrementorum, &illud erit tenue, concoctum, de coactum ; retinebitur-quc donec per palatum expurgetur. Et si descenderit in os, descendet ad pulmones, aut excitabit hominem a somno, ut excrcet illud. Quod si non sufficiat hoc propter cerebri repletionem iam factam Sc intemperiem, hec stilla aquae ferrear diuturna 3 copiosa, imo nec exustio in sutura coronati ; tunc imponatur coratum cx melle anacardino, sinapi,euphorbio, cantharidibus , thapsia cum pice navali, dc ammoniaci gutta. Exul ccrabit cnim locum, S trahet aquam aliquando ad libras duas singulo die. Et tu progredere fidenter, donec aeger bene dormicrit; haec enim nacta. Quod si fluxiones capitis medicamentis non ecdant, stillat Thormarum pro natura morbi curandae sunt. Qu9d si nec hoc,& rcs urgeat, exustionc capitis, iuxta Hippocratis praeceptum septimis aphori .vltimo : ignis enim

Omnem morbum iacccssario finit; licet prius quando-qoc vitam. Considcra igitur tolerantiam , & smiliter si fluxio sit a iccore vel liene, ut iubebat Hippocratcsper

SEARCH

MENU NAVIGATION