장음표시 사용
111쪽
Sponte sua sed terra ferax daret omnia, &ipsae di Praeberent dulci victum de robore glandes :Et nunc venturis eadem speretis ab annis.
AD IULIUM III. PONTIFICEM MAXIMUM. MAxi ME Divini Pastor gregis, inclyte I U LI,
In terris cui summa uni est concessa potestas, Sceptra vicesque Dei gerere, & regna insera Ditis , Caelorumque fores aperire , di claudere posse: Si tu, dum magnae Italiae , dum prospicis omni Europae, & vasta Mundi sub mole laboras, Paullisper potes a tantis secedere curis, Et potes agrestes pastorum audire Camoenas, Pan, Nunc aures adhibe placidas mihi: Namq; ego, quae
Pan magnus cecinit nostros ventura sub annos, Est, Nunc resera, tua, Magne Pater, pars maSima quoi uCujus ab auspiciis Parcae nova secula voIvunt. Nec te poeniteat pastorem audire canentem,
Quando etiam Admeti tauros sermosus Apollo Pavit ad A mphrysi ripas, tenuique cicuta Non puduit cantare Deum sub tegmine acerno: Et Veneri dilectus oves ductavit Adonis. Scilicet & tu etiam post grandia nomina Pastor Diceris, atque hoc in primis cognomine gaudes, Et pecudes curare soles, pecudumque magistros. Forte ego, dum medio terras Sol excoquit aestu, I pse Suessani pastor puer incola campi Ducebam pastas viridi de valle capellas In nemorum secreta, umbras ct frigora quaerens, Qua placidus cursit descendit in aequora Lyris.
Est lucus, pi isti quem sacravere Latini Silvano: in cujus medio densa ilice cinctum
112쪽
Ε1l pratum, agrestes ubi Dii perseepe videri Audirique solent: hic capripedes Satyriscos
Pastorumque manum junctis per mutua palmis Ira gyrum canere, & laetas agitare choreas Invenio admirans. medius Pan magnus ovantem Ad calamos, cantusque regit ducitque coronam. Dumque Deus canit ipse, silet tum cetera pubes.
Dum silet ille, alii thiasos , cantusque, sequente
Instaurant, repetuntque Dei postrema canentis.
Ingeminat postrema nemus, respondet & Echo. Tum me respiciens,mihi sanguine proximusAnthus, Anthus, Aquinatis pastor gregis, huc, puer, inquit , Huc ades, o Neore, & te his adjunge choreis: Aut, spectare magis si te juvat , aggere ab illo Prospice, dum saturae sua ducant otia caprae. Cui ego: Quin potius juvet hoc de cespite vestros Spectantem lusus, molli requiescere in herba Et tum sorte Deus buccas sandyce rubentes Inflans, & picea frontem praecinctus acuta, Ad calamos circumsiliens, haec carmina cantu Fatidico insanus latas fundebat ad auras e Dicite io, Satyrisci, & io geminate, coloni; Aurea selici nascuntur secula Mundo. Excipiunt juvenes, iterat nemus, assonat Echo aurea felici nascuntur secula Mundo. cpi Tum sequiturDeus. ante tamen Rex magnus Olym Bellumque, horribilemq; famem, diramque flagellis Armatam Alecto e tenebris, & faucibus Orci
Immittet terris, genus ut mortale coercens
Castiget, fraudesque hominum, fastusque superbos, Et luxus, & spes miseras, & gaudia vana:
Dum tandem sese , atque Deos cognoscere distant. MOX tantum exspectatum illud, quod carmine sacro
113쪽
Tot Vates cecinere pii, felicibus astris Adveniet tempus, quo Μ Ο N S ille arduus, ill e MONS ingens, sublime caput super omnia tollat Culmina, sidereum qui vertice tangat Olympum et Quo neque Vis ventorum adeat, non fulminis ignes Dicite io, Satyrisci, & io geminate, coloni Aurea selici nascuntur secula Mundo.
Hoc in Μ o N T E Dei pecudes pascen tur 2 agni,
Graminis aeterni pingues, & velleris aurei. Exsilient & aquae vivae, quibus ubera caprae Grandia distendant, distendant ubera vaccae. Non malus hic serpens, non noxia creverit herba, Non sentes , sterilisve filix, non frigida taxus, Sed bis lecta seges, sed bis gravis uva racemis. Corticibusque cavae sudabunt balsama pinus. Hinc magnis praestantem animis, S sortibus aussFortunata nimis Pastorem haec secula habebunt,
Qui virtute regat populos, ct legibus aequi, Divinas qui pascat oves, & pascua late Extendat, pecudesque ipsas, & ovilia servet. Η ic primum diram Alecto, & Cocytia monstra
Caucasea aerata religabit rupe catena.
Inde famem miseram e Latio populisque Deorum Pellet in hostiles gentes, & barbara regna. Tum laeta Vbertas, segetumque onerata maniplis Alma Ceres Italas spicis venerabitur araS: Quam circum pueri salient, & rustica pubes, Ridentesque jocos, incomtaque carmina dicent. At noti Musis Damones di Alphesiboei Vota Patri magno, laudesque & sacra canentes Aeternis illum numeris ad sidera tollent, Heroemque, Deumque, salutiferumque vocabunt
Dicite io, Satyristi, & io geminate, coloni;
114쪽
Aurea felici nascuntur secula mndo . . Ille animum mox ad pacem, & discordia regum Pectora convertet, sanctisque hortatibus iras , Atque odia, & caecos regnorum & laudis amores, Horrendamque sitim caedis, fusique cruoris
Sedabit, pelletque seri mala semina belli.
Tum Pax alma serens ramos felicis olivae , Atque Amor, & junctis pariter Concordia dextris, Et Genius comitum, & generis Hymenaeus amator Invisent late populos, Latiique per arva Laetitiam, risusque ferent: tum justa cupido Bellorum, piaque arma, Dei vertentur in hostes. Iam video augustis late plena aequora velis Fervere, jam trepidare vagi septem ostia Nili, Euphratemque, Tygrimque suo se condere in amne Iam nec Bactra ipsum capitini, non India tota Μaumethem fugiente, ipsum non Caucassis ingens, Non qui tot silvas, juga tot comprendit Imavus.
Dicite io, Satyrisci, & io geminate, coloni;
Aurea felici nascuntur secula Μundo. Quaenam,quae properant tantae per caerula puppes Devotae ad Tiberim,magnaeque ad moenia Romae, Ceu densae ad nidos latum per inane columbae λAgnosco gentem innocuam, numerumque beatum,
Felices animas, fatis ab origine prima Dilectas, quae caelo olim, Divisque fruantur. En jam sanctam Urbem, jam septem in collibus aras Impositas, summique pedes Pastoris adorant. Hos inter, video, & nostri longa aequora sulcant Arcades, Italiamque petunt, fataliaque arva Arcades. o soli quondam cantare periti Pastores, quos 1 ustitia e tellure recedens Postremos liquit, nunc mi sus laeta revisit.
115쪽
o sancti, properate; vocat Deus aethere ab alto rVos alius jam grex, aliudque eXspectat ovile. Quin venit illa dies,quum nos quoq; Maevata nostra, Arcadiamque omnem, qua immania gente repulsi Fugimus in Latium, longo post tempore tandem visamus, dulcemque auram. o placidissime Peneu,
O Ladon, vos o gelidi pineta Lycaei,
Quando ego per vestros meditabor carmina lucos Maenalios quando recinet mea tibia versus pMaenalus auritas, dantesque oracula quercus Semper habet, semper doctas ille audit avenas. Concipe Maenalios, mea tibia, concipe versus. Talia cantabat memorans Pan magnus: at Anthus Haec reseres, puer, inquit, & hoc tibi munus habeto
Nunc parVum: ventura dies majora reservat.
Tum mihi fiscellam dono dedit optimus Anthus, Dicere & occasus astrorum, dicere & ortus, Et quid quaeque ferat tellus,quae commoda Baccho, Quae Cereri, quidnam ventos, quid nunciet imbres, Quae tempestatum, caeli quae signa sereni :Denique quae cunctis natura sit indita rebus. Virtutem in primis & honestum, quemque docere; Ac vitii ipse eXpers, aliena notare ParatuS. Et jam tempus erat pastum deducere capras.
116쪽
PARDE, decus patriae, spes maXima, Parde, tuom, Atque idem Hispani gloria rara soli:
Quem juvat immensi caussas exquirere mundi , Primaque constanti corpora juncta fide: Λn magnum aeterno volvatur Numine caelum: An propria hoc ingens mole laboret opus: Cur salsi fluctus: cur ignibus aestuet Aetna: Cur vomat epotas vasta Charybdis aquas: Unde nitor stellis: cur nox majorve, minorve: Cur non ipsa suo lumine Luna micet. Fel lx , caelestes cui fas nunc scandere sedes et In queis post obitum fata manere sinant. At nos per si tuas, & sordida rura, capellas Versamus: quando Phyllis amare jubet. Et teneris nostros ulmis incidimus ignes; Quos legat errantum coetus Hamadryadum . Et nunc capreolos, di nunc venamur Onagros e Interdum saevas fallimus arte seras. Saepe juvat, pictas visco captare volucres: Nec Satyris ipso cedimus aucupio . Quod mihi si liceat tenui revocare cicuta Trinacrii niveas Upilionis oves :Rura colam semper: populi valeatis, & urbes:
117쪽
Rura dabunt oculis grata theatra meis.
Illic gramineas, pastorum bella, palaestras Adspiciam, & celeri praemia parta pede .
Nec me poeniteat sudibus certare colurnis; Aut armare cavis pectora corticibus.
Pugnabunt tauri, pugnabunt cornibus hirci: Victores molli cespite serta ferent. Plenaque pellitus Iustrabit ovilia pastor: Ponet & agricolis rustica liba Deis. Stabunt capripedes abiegno robore Fauni: Stabit & indocta salce dolata Pales.
Quorum solennes ictus cadet agnus ad aras; Ictus, ut innumeras eXpiet agnus oves
Tum milium, & niveo statuet fumantia lacte
Pocula; votivas concipietque preces :Et ter transiliet flammantes potus aristas, . Ter quoque non tardo rustica turba pede . Dii facite, inter oves, interque armenta canendo Deficiam I S silvis me premat atra dies e Ut me non docta deploret pastor avena e Utque sub umbrosa contumuler platano: Ossaque pascentes venerentur nostra capellae: Nec procul a tumulo candida balet ovis. Exsultent alii Panchaeo munere Manes Et quaerant Pariis marmora caesa jugis. Ni sat erit, veteres recolat si Phyllis amores; Conserat di vernas ante sepulcra rosas.
118쪽
QV u M mihi languentes dolor oppugnaret Ocellos ,
Cogerer & tristi solvere verba sono :Ingratos inter gemitus, moestasque querelas Allata est manibus litera missa tuis: Inspexi, agnovique tuas, mea Numina, Musas, Pieriosque haustus , Castaliumque decus Poscis, ut iratum placent mea carmina Phoebum; Et flectant duras ad tua vota DeaS. Non hoc ingenium, non haec facundia nostra est e I, precor, atque alio flumine pelle sitim. Ille mihi faciles jampridem denegat aureS; Et vetat argutae tangere fila lyrae. . Nec mihi jam selito latices de sonte ministrat, Nec docet optatos Calliopea choros. Quid petis exstinctam dilapQ a torre favillam st id miser a nostro vulnere quaeris opem p Iam tibi felici decurrunt carmina vena ;Et rapit ad patrium te tua Musa decus. Ipsa mihi visa est, te lamentante, Thalia IIngemere, & tristi Delius ore queri: Qualis Strimonias olim quum fleret ad undas Orpheus indignis vocibus Eurydicen: .. Qui Gntii Ismarii gelidis in rupibus Aemi Autonuit quercus , adtonuitque feras: Saxaque Bistoniis deduxit montibus ς di te Currentem adstrictis, Hebre, repressit aquis, Scilicet egregios semper Fortuna poetas Tanget, &ancipiti deprimetusque rota λ NevG
119쪽
Neve sit extremos tantum submotus ad axes Ille, Tomitana qui jacet exsul humo: Te quoque nunc rigidi premit inclementia fati; Longius & patria cogit abesse domo . Sed nisi per magnos quaeratur fama labores; omnis in ardentes est abitura rogos. Sic pius Aeneas, sic stirps Laertis Ulysses Μajus post cineres emeruere decus. Sic quoque sublatis Tirynthius undique monstris Visit ab Oetaea regna paterna pyra . Et te, Gede mihi, tot saeva incommoda passiim Virtus sublimi ducet in astra via
CANC TR Senex, quem nec sceleris contagia nostri , Nec pessiim vitiis saecla dedere suis ;Aequasti magnos qui paupertate triumphos,
Tantus amor niveae simplicitatis erat. Silva tibi sedes, viridique e cespite Iectus, Explebant mensas amnis, is herba tuas. Talis erat priscis victus mortalibus olim. Sed priscis tantum vivere cura fuit. At te diverses naturae expendere casus Iuvit, di instantes Divum aperire metus Submotumque oculis animo percurrere Caelum: Quasque tenes sedes, mente adiisse prius :Noscere praeterea cunctarum exordia rerum; Quod vix humanae conditionis erat. Magnum opus, ut prima surgentis origine mundi, omnia sint senis edita luciferis :Utque Pater sancta demum cessare quieto Persecto artifices jusserit orbe manus .
120쪽
His addis cultusque pios, ritu sque verendos, Cunctaque legifero tradita sacra Duci: Quaeque suis castae saecI is cecinere Sibyllae :Quaeque Sacer Vatum Spiritus ore resert :Sidereos Partus, demissaque Pignora Caelo,
Atque inopes cunas, stramineumque tomm: Speratumque diu terris, CaeIoque probatum verum hominem, verum mente, animoque Deum.
Hinc & supplicium infandum, atque obprobria mortis , Claraque de Stygia ducta trophaea domo: Denique, ut ad Patrem populo spectante sitorum Cesserit; igniferis praesideatque locis: Quantaque nos maneant promissae gaudia vitae: Quantaque venturae gloria lucis erit. Miremur, tibi si placidi penetrale Tonantis, Et patet immensi regia clara poli: Quum tantum his silperas meritis sit scandere in arces, Qua plasa securum lactea monstrat iter λ , Scilicet inde datur terras spectare iacentes, Et circiimfusi brachia curva maris, Solis & arden iis radios, Lunaeque recursiis: Qualiter & pacta stent elementa fide: Nec minus aeternis niteant ut sidera flammis: Et peragant varias noxque, diesque vices. Felix, qui nostras potuisti linquere curas Et procul humanas despicere illecebras. Felices, qui te colles videre loquentem; Quaeque tibi gratos praebuit herba toros: Quaeque arbor, rupesve sacra te lavit in umbra:
Et quae nunc Manes continet urna tUOS.
Nam licet incultis fuerit tibi vita sub antris; Nunc pedibus data sunt astra terenda tuis. Attamen o dic, sancte Pater, dic, addita CaeIo