장음표시 사용
121쪽
Gloria, dic, patriae fama, decusque tuae: Ecquid te solitis mulcet sapientia chartis, Mollis ubi Elysium concitat aura nemus RAn juvat aurata meditantem carmina canna, Nectere purpurea tempora cana rosa pAn mage virigineis sedet invigilare choreis, Quum deceat caelo, quidquid in orbe libet δΑn potius toto Superum spectante senatu, Diluis aethereo crimina nostra soro λDenique quidquid agis, nitidi novus incola Caeli, Pectoribus nostris non leve Numen eris.
MAXIMUM REGIS GALLIARUM CANCELLARIUM.
V o D pectus tibi sorte, quod ardua pectoris arx es
Quod forti dignum pectore nomen habes rQuod leSes sua jura tenent te vindice; quodque omnia virtuti pervia facta tuae: Autumni sedem, chelasque Astraea reliqui Advenique tuos, noster alumne, lareS. I n cunis ego te , si nescis, sedula sevi. Reptasti gremio sarcina grata meo. Ipsa tuos finxi mores, animumque, manusque: Ingeniumque sagax, judiciumque dedi. Hinc nostri cultusque frequens, optandaque rerum Cognitio, hinc fidei nomina tanta tuae. Ad te igitur duplices subnixo poplite palmas Insuetis tendo sollicitata malis: Ne patiare, meas Latio languescere vires. Pendet ab auxilio spes mea tota tuo. De
122쪽
De primor audaces inter derisa ministros: 'Nec fas ingenuum tollere ad astra caput. Quodque diu partum est virtute, & sortibus armis Imperium , foedae servit avaritiae. Nec mirum, vestro tantum quum distet ab orbe, Terraque censura sit procul illa tua. Quis credat λ tectis cives pelluntur avitis; Adrogat injustas dum sibi fiscus opes; Fiscus opes miserorum . hoc est, heu, parcere victis p 'Hoc es: Ausonio reddere jura solo RCogitur infelix alienas ire peroras Nobilitas, patriis exspoliata bonis: . Culpaturque fides domino servata priori, Et maris, & terrae non labefacta minis.
Scilicet est crimen duram contemnere mortem: SciIicet est reges crimen amare suOS. o bene fortunae memores, quicumque superbas Gentibus a victis abstinuere manus.
Nam quamvis saevos illectet praeda tyrannos: Magnanimos reges gloria sola juvat. Delentur nullos hominum benefacta per annos sQuaque licet faciunt nos ratione Deos. At siquis serae spernit praeconia famae, Quercubus alpinis adnumerare potes. Ergo tu, Regem cui fas lenire potentem IDa desideriis vela secunda meis. Effce, Iustitiae QIiti reddantur honores: Dignus es, at tricem qui tueare tuam e Sed soror ut nostros aequet Clementia fasces:
Qua sine, dura nimis, difficilisque vocer. O decus, o lapsi spes constantissima saecli; , o vir fortuna fortior ipse tua. Sic tibi contingat, Solyma de gente triumphum,
123쪽
Captaque per nostros signa videre duces . Sic Rhodanum Nilo spectes dare jura subacto: Perque Araris ripas plurima laurus eat . Hoc ego te, mecum hoc PhoebuS, doctaeque Sorores, Hoc pietas, hoc jus, nobilitasque rogant.
QUI POETAE NATALIS EST. ECCE mihi totum lux exspectat per annum Iam redit; Aoniae serta novate Deae. Haec me vitales genitum produxit in auras Iussit & erectum tollere ad astra caput. Nunc mihi purpureis aram cumulate hyacinthis: Cingite & intexta limina nostra rosa. Sic etenim coluisse decet Geniumque, Laresque:
Ferte coronato tura, merumque soco.
Τuque apio innexos dudum acceptura PoctaS, Splendida selennes instrue mensa dapes. Hic mihi puniceo Pontani Musa cothurno Incipiet posito carmen hiare mero et Naturaeque vias, tenerique exordia mundi Proseret & certa cuncta obitura die. Crassus at aeterno frondis redimitus honore, Solvat Pieriis ora rigata modis: Et mihi Linternumque vetus, placidumque Petrinum, ostendatque Atavi regna opulenta mei Regna male ad seros heu perventura nepotes Dum versat varias Sors inimica vices. Altiliusque novos Superis laturus honores, Pin
124쪽
Pindarica seriat carmina docta lyra . Ssorciadum mox dicat, Aragoniosque hymenaeos: Iure quibus cantus aequet, Homere, tuos. Nec gemat exsilium Spartani Musa Marulli, . Ventura ad nostras ingeniosa dapes: Verba sed antiqui reddat, numerosque Lucretii; Dum magnis Divos laudibus accumulat. Adde tuos , Puderice, sales; adde inclyta Patris Eloquia; adde animo tot bona Parta tuo. Iamque Panhormitae lusiis, di sci ipta recense , Et Iovianaeae tempora amicitiae. Hos inter meritis rediens Aquivivus ab armis, Prodat honoratae praemia militiae 2 , . Atque choris princeps doctiargumenta Plutarchi, Cumque suis reserat dogmata principiis. Ipse autem haud dubitet Cabanilius acta referre Vel sua , vel magno juncta Parentis Avo. Nec Phoebo minus ipse suo, quam Marte probatin, Phocaico pexas tingat in amne comas. Tu quoque,quem juvenem veneror, dulcissime Garion, Incipe jam docta plectra movere manu Allifasque tuas mihi concine, dum vaga Lunam Sidera per tacitum nocte sequuntur iter. Talibus auspiciis geniales ducere caenas, Thespiadumque modis concelebrare juvat.
HI C, ubi Cumeae surgebant inclyta famae Μoenia, Tyrrheni gloria prima maris Longinquis quo saepe hospes properabat ab oris,
125쪽
Visiirus tripodas, Delie magne, tuos; Et vagus antiquos intrabat navita portus, Quaerens Daedaliae conscia signa fugae: credere quis quondam potuit, dum fata manebant ρ Nunc silva agrestes occulit alta feras. Atque ubi fatidicae latuere arcana Sibyllae, Nunc claudit saturas vespere pastor oveS. Quaeque prius sanctos cogebat curia patres, Serpentum facta est, alituumque domus. Plenaque tot passim generosis atria ceris, Ipsa sua tandem subruta mole jacent. Calcanturque olim sacris onerata trophaeis Limina: distractos & tegit herba Deos. Tot decora, artificumque manus , tot nota sepulcra, Totque pios cineres una ruina Premit.
Et jam intra solasque domos, disjectaque passim
Culmina seligeros advena figit apros. Nec tamen hoc Graiis cecinit Deus ipse carinis: 'Praevia nec lato missa Columba mari. Et querimur, cito si nostrae data tempora vitae Diogiunt 8 urbes mors violenta rapit. Atque utinam mea me fallant oracuIa vatem: Vanus & a longa posteritate ferar. Nec tu semper eris, quae septem amplecteris arces: Nec tu, quae mediis aemula urgis aquis.
Et te squis putet hocλ altrix mea, durus arator Vertet; &, Urbs, dicet, haec quoque clara fuit Fata trahunt homines e fatis urgentibus, urbeS, Et quodcumque vides, auferet ipsa dies.
126쪽
I I nemorum, salvete: ego vos de rupe propinqua, De siunmis patriae moenibus adspicio: Adspicio, venerorque. cavae mihi plaudite valles Garrula vicinis perstrepat aura jugis. Vos quoque perque socos felicia dicite , cives , Verba , per intectas flore decente vias. Victima solennes eat inspectanda per araS, Turbaque Palladia fronde revincta comas. Mosque ut ab antiquae repetatur origine Romae , Exterior forda cum bove tauruS aret. Ac prius infosso tectum quam cingere sulco Incipimus, justos ture piate DeoS . . , Nulla per obductum decurrant nubila caelum 2 Candidaque augustum concinat omen aVis. Exsurgat paries, ventos qui pellat, di imbres; Qui multa circum luce serenus eat. Adsit dispositis series concinna columnis ;Quaeque ornet medias crebra senestra fores. , Ipse biceps primo custos in limine Ianus occurrat laetis obvius hospitibus. Protinusa dextra sacrae, mea turba, Sorores . Cingant virgineis atria prima choris .
A laeva nitidis stratum Pythona sagittis Μiretur posita Cynthius ipse lyra . Aedibus in mediis parvi sinus amphitheatri . Visendas regum praebeat historias. Ac primum triplici se se defendat ab hoste Fernandus rapido jam metuendus equo. . inara L H ΛΙ-
127쪽
Alsonsusque pharetratas, dira agmina, gentesCogat Hydruntinis cedere litoribus. 9 CTum juvenis Rex ipse, & Regum insignibus auctus
Alpinos adigat linquere castra Duces. Postremo ridericus, avito laetus honore, Dalmaticas grandi classe refringat opes. Infestosque Deos, metuendaque jura minatus , Indicat Nato bella gerenda suo. Hic bene conveniens membris variantibus ordo Adspiciat celebres e regione si tus. Exhedrae, xystique, tablinum, hypocausta, dietae, Et quae privatis usibus apta velim. Atque aliae occasias, aliae vertantur in ortus, Quaeque habeant Boream, quaeque inhibere misi. Iungantur longis quadrata, obliqua rotundis :Et capiat structos plurima cella torΟS. o studiis placitura meis, o mille per artes otia Pieriis nostra juvanda modis. Hic ego tranquillo transmittam tempora cursu IDum veniat satis mitior hora meis. Viximus aerumnas inter, lacrimosaque Regum Funera: nunc patria jam licet urbe frui: Ut quod tot curae, tot detraxere laboreS , Restituat vati Parthenopea suo.
RU p I s o sacrae, pelagique custOS, Villa Nympharum domus, di propinquae
Doridos, regum decus una quondam a Deliciaeque 'Nunc meis tantum requies Camoenis ;Urbis invisas quoties querelas,
128쪽
- Et parum fidos popularis aurae Linquimus aestus: Tu mihi solos nemorum recessiis Das , & haerentes per opaca laurus Saxa: tu sontes, Aganippidumque Antra recludis. Nam simul te te repeto; tuasque - sedulus mecum veneror Napaeas: ' Colle, Μergillina, tuo repente Pegasis unda .
Emuit, de qua chorus ipse Phoebi, Et chori Phoebus pater, atque princeps , Nititur plures mihi jam canenti
Ergo tu nobis Helicon, &udae Phocidos saltus, hederisque opaeum Thespiae rupis nemus, & canoro Vertice Pindus. I, puer, blandi comitem Iaboris Affer e prima citharam columna ;Αiser & flores; procul omnis a me
Principis nostri decus, atque laudes Fama, per latas spatiata terraS, Evehat, qua Sol oriens, cadensque Frena retorquet; Quaque non notos populos, & urbes Damnat aeternis Helice pruinis ;Quaque ferventes cumulos arenae Dissipat Auster. i Ille crestentes veneratus annos vatis, antiquum reserentis ortiun
129쪽
Stirpis, & clarum genus, SPQtan tum , i'. illNomen avorum; ilContulit large numerosa dextra Dona; & ignavae stimulos juventae FAddidit, silvas., & amica Μusis i. 1 otia praebens.
E ST mihi rivo vitreus perenni.
Fons, arenosum prope litus; undae , Saepe discedens sibi nauta roreS . : . .
Unicus nostris scatet ille ripis, Montis immenso sitiente tractu, Vitifer qua Patalypus vadosum eX currit in aequor . . Hunc ego vitta redimitus alba, Flore, &aestivis veneror coronis; Quum timent amnes,'hiulca saevum Arva Leonem. Antequam festae redeant Calendae Fortis Augusti, superantque Patri Quatuor luces; mihi tempus omni Dulciulaevo .' PBis mihi sanctum, mihi bis vocandum , Bis celebrandum potiore cultui, Duplici voto, geminaqne semper Turis acerra Namque ab extremo properans EOO, , Hac die primum mihi vagienti j) Phoebus illuxit, pariterque dia. Hausi mus auras. 'Hac
130쪽
Sacra selennes veniunt ad aras; . Nagari unde omnes tituli, meaeque Nomina gentis; . : . . QNagari vastas cohibentis undas Aequoris, saevosque domantis aestus, Quidquid & vani truculenta jussit
Si mihi primos generis Parentes, ' Si mihi lucem pariter dedisti: Huc age; & sontem tibi dedicatum f.
DIvΕ, cui vasti metuenda ponti i , Vis, & iratae famulantur undae; : Quem per di spinnas gradientem, di aestua
Nauta vocaVit, Ah miser poenas pelago daturus, Quum niger circumstreperet procellis - Auster, di turbata minax feriret Sidera fluctus: Te, mihi sanctum, patriumque Numen, Te canam, gentis columen Latinae Auream prolem patris Africani, . Perpetuaeque
Matris heu vulnus grave , dum relictis , Tybridis ripis, italoque caelo,