장음표시 사용
161쪽
Ipsa quoque ut simul in trunco moriatur eodem ' 'Parcite, & aerei nimbosa caclimina montes, Nec cadite in matrem subita convulsa ruina, Exorata I icet, licet uItro saepe vocata.
Dum juvat immitem sic saltem explere dolorem. At non sic etiam posi tus carae genitricis Filius oblitus media te in morte supremum est Affatus. quai o voces quae verba vel ipsi Pectote ab invalido rupit miserabilis ho1ti λTandem in te ali moriens morientia Iumina liquit, Et dulcem mi potuit vultu servavit amorem. Hic tu muta siles, lacrimisque absumta prosusis Non jam ullos gemitus, non jam ullos amplius edis Singultus: tacito dolor intus pectore saevit. Ipse parens frugum pro te maestissima tellus Planxit, di ingenti tremuit succussa fragore, Et silices erat hic nulla vi cernere apertos Findere se, & moest i , ut poterant dare signa doloris. Palluit adspectu caelum, atque illustre repente De super insolitis umbris caput alta petens Sol occuluit, medioque die nox plurima oborta est ,
Et populi aeternas mundo tenuere tenebras.
At non te longo virgo intabescere Iuctu Passus, ubi primos lux tertia protulit Ortus , Iam nigras Erebi sedes populatus, & umbris Educens sursitim manes animasque piorum, Evasit tumulo saxumque reliquit inane , Atque tibi primum divino a Pparuit ore: Post aliis sibi quos lectos subiunxerat olim Consertes tantorum operum, sociosque laborum, Quas Iacrimas tibi crediderim excussisse repentem
Laetitiam Z quali tibi tum praecordia motu Exsultasse λ fides tua quae praesenserat usque,
162쪽
Nunc oculis adaperta vides, nunc clara liquet res Adspice ut exutus moribundos Filius artus Divinam induerit speciem , inviolabile corpus Insolitis radiis, insueta luce coruscum . Parva mora: hinc terris illum stipera alta relictis Vidisti petere, atque cava se condere nube , Ad caelumque aperire viam mortalibus aegris: Nec tamen in terris desertam inopemque reliquit.
Dum mortalis adhuc vitali vesceris attra .
Ipse sed omnipotens tibi plurimus insidet, & te
Noctes atque dies praesenti numine servat. Praeside quo,quaecunque premant,seclira malorum Caelestum degis moribundo coi pore vitam,
Nunc veterum relegens latebrosa oracula vatum, Nunc animo caelum peragrans, totaque volutans
Mente Deum, frueris Nati omnipotentis amico Numine , perpetuum tibi qui tuus ainat amorem. Desuper ambrosia hac, dulci hoc te nectare pastit. Iamque dies aderat laetissima, qua tibi terras Linquere fas erat, di claro succedere caelo Vix placido moriens clausisti lumina Ietho, Turbine curriperis rapido, veherisque per auras Solis inardescens radiis: te lucida nubes. Purpurea longe sulgentem amplectitur aura. Te circunvolitant dextra laevaque frequentes Alituum coetus caeli stellantis alumni, Subvectamque ministerio te praepetis alae In sublime ferunt sanctae de vertice Idumes: Pastores admirati videre sub auras Enantem, & claro signantem tramite caelum. Talis ab Eois aurora attollitur undis,
Talis Luna recens roseo caput exerit ortu ,
Utraque sed longe obtuso tibi lumine cedit.
163쪽
Sed neque te primo jubare aequet maximus ipse . Sol lucis sons eXoriens comitantibus horis. Sic caelum exspectata subis, thiasique chorique Te circum ,& liquidi resonant per nubila cantus Castrorum in morem, nitidis cum eXercitus armis Pulcher it, aere acies de monte adversa resuIget. Antiqui proceres gentis decora alta vetustae occurrunt, vatesque pii ventura loquuti
Excipiunt laetam , & summa ad fastigia ducunt, Laetitiaque fremunt superi. Mariam alta beati Ingeminat per templa chori, inriaque frequentant Ingentique procul reboant supera ardua plausu,
Et totum eXercent intus nova gaudia caelum.
Filius hic etiam sancti regnator olympi, Qui dextra aeterni Patris assidet aethera torquens , optatos dedit amplexus, tibique oscula fixit
Pronus, & aeterno matrem devin Xit amore .
At Pater insignem silio sublimis ab alto :. AEterna capiti implicuit de fronde coronam, Astixitque tuae geminantia sidera fronti , Et fu per alituum superum templum omne locavit Sublimem e rerum dominam , caelique potentem , Unde humiles mundi labentis despicis orbes , Lunamque Stellasque videntemque omnia Solem , Angustaeque procul telluris inertia rides Pondera, & insanis exercita pectora curis. Salve sancta parens, eadem sal ve innuba virgo , Regia progenies gemis alto a sanguine Judae, Cui Pater omnipotens pleno se numine, sudit,
Gratiaque acceptam matres super eX tulit Omnes.
Qua primum dias prodisti in luminis auras, Luce eadem nostrae spes est exorta fallitis. Foemineos lapsus, ignominiamque pudendam Ultra
164쪽
CARΜΙNA . III Ultra tui generis, genus ipsum ad sidera tollis.
Prisca hominum genitrix, & matrum maXima mater Prima tulit generis tristis contagia lethi e Tu virgo longo post - tempore prima salutem Felici peperisti utero mortalibus aegris. Illa dedit merse lacrimas, tu gaudia mundo. Illa homini invexit poenas, tu praemia per te: Ianua aperta piis caeli, quam clauserat illa Circunventa dolis malesuadi & fraude colubri. Ipsum tu valido victrix pede proteris anguem Frustra insultantemque, & sibila colla moventem . Munere quo stiperas caeli regina Per oras Inveheris, caelique nurus te mille sequiintur, Mille chori celebrant, servatricemque frequentant. Caelicolae adsurgunt omnes: tibi regia paret AEtheris immensi: quodcumque ubicumque creatu,
Infra te longe jacet, & tua jussa facessit. Vos quoque divinos, ut cuique est copia , honores
Largimur: tibi centum arae, tibi maXima centum Trure calent delubra: tuis pia munera templis tAdserimus, casiasque, di nardi halantis aristas. I psae te matres adeunt peplumque serentes Textilibus donis augent, & templa coronant Primitiis florum ac suspensis frondibus umbrant.
Ut primum fari incipiunt , te nomine jussi
Compellant, primaque senant te voce minore S. Omnis ubique tuis indulget laudibus aetas. Omnis ubique domus: totae de turribus urbes Te veniente die, te decedente salutant, Plurimaque auratis resonat tibi tibia templis. Tu laudes bona mortales, tu munera Votis
Humanae non spernis, opis nihil indiga nostrae . Vota hominumq; prece sque audis ubicumq; Vocata
165쪽
Rite tamen , nostrosque levas miserata labores. Tu bellum morbosque graves,pestemque famemque Avertis, caelique minas, tot sospita mortes, Tot clades, tot das miseris evadere casus: Utque mari magnojactatos turbine nautas
Servat stella, polo si tandem affulserit alto 2 Sic tua lux quaecunq; instent,quaecunq; premantve, Nos regit, inque omni tutos discrimine reddit. Nunc, o stella maris nostri nos aspice praesens: sEripe tot pelagi pene haustos fluctibus atris, Nunc lucem , lucisque tuae jubar exere, Sorbi
EXorere , ac radiis nigrantem discute nubem.
Ne quae , ne nos inopes hic desere, siquid Dulce tibi fuit in terris S amabile quicquam,
Per te per cammoramus, tua pignora, Natum,
Perque sinus illos, quibus haerens vagiit infans. Brachia quae implicuit collo , innexusque pepensit, Dulce onus interdu, perque ubera quae tener hausi t, Per pueri dulces risiis, perque oscula blanda, Per teneros lusus, per quicquid denique in isto Dulce suit tibi curarum, gratumque levameΠ, Ipsum illum Patris ad solium compleXa precando Da genitrix facilem: & si sorte piacula nostra Aversum terris faciunt, tu sedula nobis Concilia , ut justas Patris in nos len iat iras. Et quaecunque suis merito miscetve paratue, Diluat ille sui praesenti rore cruoris. Mille procul cerno nobis instare pericla,
Mille neces rebus prope versiis, mille ruinaS. In nos Turca ferox toto ruit agmine & armis,
Cuncta movens nos extremis conatibus urget,
tamque sibi ingentes orbis promittit habenas. nterea nostri , quos huic se opponere monstro AEquuln
166쪽
AEquum erat, inter se reges sera bella moventes Confligunt, totoque necto concurritur orbe. Tu tantum terrorem animis labentibus aufer. Tu nobis tu diva, pios miserata, quietem R edde, petens placida mitescant saecula pace.
Q U E M te esse dicam praepetum pulcherrime ,
Quo te prosectum ex agmine , Caeli volatu qui pererras atria Armis corustus aureis λΤune ille caelitum inclytus princeps ducum , Dux alitum ales mentium, Quas i pse in orbis maximus primordio Creavit omnium sator, Aulaeque praeposuit beatos incolas Felicioris aetheris e Ut te serocem intueor ense, ut aenea Hosti imminentem cuspide.
Simul juventae flore, di impubi gena,
Et ore dulci amabilem. Ut arma pectus masculum fulgentia , . Plumae ut leves humeros decent pSalve volucris alme ductor agminis, Cui creditae caeli sores, Tu contudisti insanientis Phosphori . gellator insolentiam. Contaminata cum manu ille corruit Inhospitale sit, chaos. Ubi silentes territat remugiens Umbras tremendo murmure: Satis superque debitas poenas luit Ines
167쪽
. Inemcax superbia Ultore te: referre militaria Te signa fissis hostibus, Videre ovantem sidera admirantia: Uterque te vidit polus. Et ipse summus civium in medio Pater Laudavit alitum choro, Post quem tibi omnis aula caeli militat
Regi ipse semper assides propinquior, Reconditorum particeps , Quae deinde subsequentibus tu detegis, Mox alter aperit alteri, Ad infimum descenderit donec gradum Semper minor stientia. Nec alter alteri invidet praestantiam , Sed sorte quisque amplus sua est . . O plurimum beata gens caelestium, Felix genus volatile. V os Solis usque illius intueminios, quo beantur omnia, Metus nec ullus vellicat ne sorte sit Perennis haec felicitas. Quae fixa clavo firmius adamantino Haeret, moveri nestia . Vos aetheris regis ministri sidera Torquetis, di caeli vagos orbes rotatis, unde tempus , dc diei Et noctis immotae vices . . Vos temperatis aeris flatus truces Imbres, pruinas, re nives, Et sulminum saevas coercetis faces, Ne mundum ingens conflagret.
168쪽
vobis profundum in aequor est imperium, aquas volubiles regentibus: Globumque terrae sustinetis pendulae, Et quicquid in terra viget. Vos alites Hero ab supremo crebrius Ad nos venitis nuntii, Deique nostra amatis almi pectora
Inusitato numine, - 'Animisque nostris insidetis additi, Ducesque adestis in via, Nos donec exemptos humo nil invidi in Vestros adoptetis choros. Adeste nobis e nanque, quos vos praelio Fregistis hostes, nos premunt, In nosque vim virus omne colligunt, Et tuto inermes provocant. Adesse: diris pestibus resistite. Non insueti laureis. Tuque o supremo ductor agminis die Princeps ades certantibus, Cum salsa veris addita exprobrant probra . Absolve nos calumniae: V itasque corpus exuentes suscipe,
QUA Eso quid id negotii λ quamobrem boni
o Semper premuntur improbis obnoxii δQuo nullus ortus major λ unquam gentium Dei loquentis vera testimonio, Perit perit vates ter ille maximus
Insanientis mulieris libidine , Quod
169쪽
Quod abdicari is tenderet regem illico oportuisse inauspicatis nuptiis, Fratrique reddi clamitaret conjugem , Ipsa ferente incesta animo id aegerrimo, Vatique pestem interminante pessimam. Tantumne mulieri uspiam licentiae pIndignus ille qui satus sit masculus, Cui serio imperat mulier, & arduis In rebus advocata semper consulit, Cum procreandos conjuges ob Iiberos Tantum viris sint additae imperantibus, Nec foeminae ingenio suopte pessimae, Sed sint equorum sicut optimum genuS, Eumque quem vult sessor incedant gradum . Fraeno viri si uti sciant, quisque in suas, Possit carere mundus hac molestia. Nec tot fuissent gentibus tragoediae .
Mandavit illa saltilanti filiae Incesta, regem posteret si bi aurei
Tradi amputatum vatis in disco caput. Mero ille, Iudo, amore captus annuit Iuratus . in patina sacrum ad fertur caput . Squalore fustum, tabo, & atro sanguine, Horrentibus quotquot aderant convivio. Convivium incestum, efferum spectaculum . Insane, caece, briitereX, tun optimi
viri muliebri offers caput libidini pTune inclytum, sanctum,Deoque proximum A Solis almo expellis almi lumine, Quem tu colebas, expetebas pessima Tua eXprobrantem probra confidentius 'Lugete valles, antra, solitudines,
Et quicquid est ubique montium avu
170쪽
Lamenta flebilesque voces rumpite, Tam destituta amabili solatio . Non audietis amplius vocis sonum Felicis aevi nuntiae. venisse jam, Quem nesciebat nocte mundus obrutus , Deum patri futurum, ut agnum victimam
Mortalibus qui tolleret piacula, Caelique clausas panderet nobis fores. O pessime factumi adeone innocentia Cessi t subacta λ vicit impotens furor RNec Sol repente lucidum abdidit caput RNec terra ruptis dissiluit vinculis pNec ignibus coruscus orbis arbiter Mortalia in cineres redegit omnia λAt at quievit ira credo) caelitum. Caeli quod omnis curia id providerat,
Vates ut esset ille, non modo voce qui Deum indicaret editum mortalibus, Vita sed ipsum moribusque redderet, Et morte dira praevius praecurreret:
Quod tu sciebas ipsemet praesagio, Pectus suturi plene Ioannes sacrum,
Lubensque morti te obtulisti sortiter. O morte selix non minus natalibus, Quibus tibi queat nemo compararier. Tu regis index caelitum praenuntius: Tu matre sterili, at satus divinitus In matris alvo labe communi omnium Ante expiatus quam sores luci editus, Nec noxiae ulli mox fuisti obnoxius. Ne te inquinarent civium commercia ,
Silvis latebas victitans in abditis, Silvestre mel stillans vetusta ab ilice,