Carmina selecta ex illustrioribus poetis saeculi decimiquinti et decimisexti studiosis adolescentibus citra morum labem ad perlegendum proposita. Pars prima secunda

발행: 1732년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

HERCULIS STROTAE A DEO SEMPER INCIPIENDUM,

ET IN EUNDEM DESINENDUM. AT quicunque Deum supplex affatur, ab illo

Incipiat, versoque in eundem fine, quiescat. Multa quide huic studio subeunt meditanda, jacente Tollere quae possint hinc ad caelestia mentem 'Contemplator uti ex nihilo Deus omnia quondam Protulerit, quae vis, sapientia quanta, quis ardor

Artificis, quantum emineant, quantumque nitescant omnia, ne vero tantum admirere creata Usque creatorem, ut non mente, animoque sequaris.

Ergo sub obtutum veniunt quaecunque legantur Lumine, nequid iners proprio & sine munere degat. Namque oculis multa occurrunt, quae pabula cunctis Sensibus indulgent. Terrae decor, aetheris ardor, Undarum liquor, & vasti per inane meatus, Tum caeli decus, atque ingentis lumina mundi Sidera, dein oculorum & mentis acumine caeli Ambitus insinuet sese, vertigine cujus Vallantur quae corpus habent. tum cardinis ille Impetus, assiduo qui semma volumine torquet, MOX extremi orbes, totumque sub axe corusco Perpendatur opus, motusque, ortusque, obitusque A strorum, variaeque vices, annique recursus, Terrenis quantum faveant caelestia, quali

Audiat obsequio caelestibus infima moles. Ut lunae quaecunque globo subiecta serantur ordine nascendi, senioque absumta fatiscant, Praescriptoque nihil naturae ab limite cedat. Hinc quoque uti liqueat quali suror incitet oest ro,

m Diuis o G olg

192쪽

Pectora, quae perhibent homini famularier astra, Nec mundum ratione regi, sed ab impete verti

Fortunae, varioque angi mortalia casu.

Nunc tamen haud locus haec obstrusaq; semina rera Scrutari actaea toties disicussa sub umbra.

Ipse sed a doctis jam vestigata sagaci

Ingenio, dc jam scita, animo quaerantur acuto. Indoctis quantum indulget sua cuique Mnerva , Queis opere in tanto non desiidare licebit. Quippe rudes crebro divina potentia mirum Edocet, ut porro edoceant arcana professos, Qui gnari tamen, atque insignes munere tanto Longius anteirent, summi cum gratia patris Excolat ingenium, non destruat, aut male vertat, Ast hominum genus ancipitem speculantibus offert Materiam, hinc animus divinae conscius aurae , Inde omni ratione carens, consorsque ferarum Sensus adest, qui saepe alto nos fraudat olympo. Id quoque succurrit volvendum saepius, Ut cum Nos rerum in medio ceu mundi vincla locarit Maximus ille opifex, quanta ratione cavendum est Ne genius stet noster iners, quantoque Iabore Nos opus eniti, e stiperis quando ultima nobis

Est statio, tum quo pugnanda sit ordine pugna, Cum supra, infraque inter se contraria bellent

Ixio ve modo est cuivis curandu, ut se intus ad ungueostat, & ignarae frangat conamina mentis Quandoquide quod de extremis tenet,imminet inges Discrimen, ne dum alterius se credit amori, Vergat in alterius partem, & ratione relicta Senubus obstrictus miser obrutescat, ut unde Venerit, ignoret, & quo properare necesse est. Atque homnie inferiora animo meditanda ministrat,

193쪽

Ut quae se innumeris virtutibus inclyta tollunt Usque adeo servent vires, quas intulit author, Cum mens casta alios, alios vis acrior, illos Aut animus sapiens, aut pulchra modestia tollat. Quae cuncta ut proprium mortalibus inderet ignem Et Deus, di genitor magna pius eXtudi t arte. His animadversis mens sese accinget ad illa

Quae minime fiunt, sed sunt, velut ipsa Platonis Verba canunt, jamque a sensu nihil expetet, ipsas Naturas rerum expendens, speciesque deinde Angelicos pervecta gradus, adscendet olympum Nec mortale tuens, sed jam divinitus atra Nube procul pulsa radianti lumine cernet, Effectusque pii laeta inspectabit amoris. Tum circumspiciens supera, insera cuncta videbit Collaudare Deum, atque illi bona cuncta reserre, Praecipue si quaeque oculis obnoxia nostris Ingenio, fideique acie Iustraverit acri

Nam veluti Spherae coeli & rerum generantum Sic chorus ille sacer, manesque a morte redempti Sunt quasi materiae immunis, non visitis orbis.

Quae si cuncta simul animo comprensi tonanti Aequi pares, nil prorsus erunt, per se integer ille Pars idem, tutusque idem, pars semper ubique,

Semper totus ubique carens ortuque obituque.

Horum nil teres est, proprio nil robore constat , In nihilum jam cuncta ruant, si maximus ille Arbiter arcani fluxum neget ire vigoris. Hinc spectare licet, viresque animumque, piamq; Artificis mentem, quaeque in seriore sub orbe

vis viget, in supero sapientia fulget, & ardet Lux in supremo bonitasque in quolibet horum cuncta tamen meditari, omnibus omnia fas est

194쪽

Vis cohibere jubet Iacrimas in funere fidi,

. Dilectique canis ζ quis honore efferre supremo Extinctum vetat, & pario componere saxo pEt serale queri λ Μortalia pectora quando 'Et pietas, & amor rerum, jacturaque tangant ZNec volucrum ditare rogos, nec humare pudori Quadrupedes, nec equi circundare moenia busto , Et memoranda novae bruti dare nomina genti. mo Quid positu ante aede Veneris loquaryaut quod olym'Saxorum eductas molesλ & equina sepulchra Commemorem celebri certantia inusoIeo st aleque caesareo manarit carmen ab ore Exanimum stiper alipedem P quem maximus orbis Arbiter ingenti Augussus tumulavit honore . Threiciis, parthisque nihil truculentius usque, Bellatoris equi inus tamen effera multo, Gens effert planctu, & lacrimis comitatur obortis , Nec magis ereptos nati IuXere parenteS, Questibus aut matres ferunt gravioribus orbae. Sed quid diversi generis monimenta laborem ..COnnumerareλ sitos de more molossa vetusto Condit terra canes, cineres nec laedit opereOS. Lucida quin meruit canis Erigoneius astra, Atque polos inter geminos nunc luce corusta

Promicat, & terras sati gravis ultor herilis , Urit, & insontis rapida face saevit agrestes: Iam genus hoc titulos habet, & sua fastibus acta, Et studia inter se partitur, di omnia vitae MUNera, non ne alius ceu ianitor excubat ipsis In soribus Θ sinesque procul latratibus arcet λ .

195쪽

18 1 HERCULIS STROZAE

Hic se se ad numeros movet, & mandata capessit. Nare sagax alius Campi'ue, undisque volucres Quaerit, & ad nutus huc indefessiis, & illuc Discurrit, neque frigoribus, neque vincitur aesti Lustra bonus scrutari alius, bonus ille fugacis Sistere iter Damae, & celerem praevertere cervum. Veloces illis lepores, his gloria magnos Frangere apros, saevos his debellasse Ieones, Et molem ingentem eoi pro1trasse Elephanti. Lanigeras alii pecudes, hirtosque tuentur Nocte, dieque greges, alii in deserta sequuntur . . Armenta, incursiisque licminum, rabiemque seram Voce abigunt, aut dente premunt, certisque periclis Objectant ultro caput, & sera praelia tentant. Quin alii exciti saevo clangore tubarum Castra adeunt, vigiIesque locant, di martia signa, Disponuntque acies in cornua, & ordine facto Arma movent, primasque cient ad classica pugnas. Turpia nec videas quenquam dare terga, sed hostem

Aut superant, aut crebra anima per vulnera fundunt.

Has oli, haud dubiu est, Rege Garamanta Cohortes Exilio expulsum selio imposuisse paterno , BeIla inter, Martisque vices, di scinera mille. Tale tibi auxilium Colophon , tibi tale parasti

Caspia Gens, partosque aeque partiris honores, Et proavos inter villosa cadavera condis.

Non & heros seliti defendere ρ di obvia fato Pectora sene truces animist non ire rogales In flammas aus , ct cineri sese addere herili pNon Domini ad bustum immoti mansere ρ nec ullas Accepere cibos p nec aquas hausere, superque Dilectum haerentes sensim occubuere cadaver poebalis herculeo non debet purpura tantum

196쪽

Ingenio, quantum canibus, nec tincta rubenti Murice fulgentes nunc Iana lacesseret ignes, Ni canis aequorea concham infregisset arena.

Quis longum per iter melior sub nocte si lenti Digredi P di ire domos sua per vestigia notas δQuis ve adeo memor infixos sub pectore vultus Servat λ & in longos non obliviscitur annos λBis duo lustra jerant, ex quo Laertius heros Ilion invadens I thacensia liquerat arva, Cum per mille maris, per mille pericula terrae 'Concessere viro ad patriam pia fata relabi. Palladis ille dolo graciles tenuatus in artus Mutatusque comam, atque oculos, rugaque senili

Confectus, lacerisque indutus vestibus, ibattion tibi Laerte, tibi non Eumae , neque ipsi

Telemaco, neque Penelope, at tantii agnitus Argo,

Argo, jam lassis claudenti lumina fatis, Quem silvis Ithacus pascebat, in alta priusquam Periama fatalem Scyro eduxisset Achillem. Quid tacitos linquam λ quos veri haud inscia Crete

Nec semper mendax, ait aurea templa tuenteS,

Parcereque haud ulli solitos mirabile dictu

Docta Thyanei stratos Senioris ad ora Non magico cantu, sed quod divinitus ollis Insita vis animo virtutis gnara latentis . His auxere fidem, quos nostro suIva sub aevo Miratur, nutritque Rhodos, custodibus illis Arva, & Carpathii defendit littora ponti. Ιt noctes animosa Phalanx, innexa tritici Pectora thoracum tunica, sacrumque profano Seligit, & blande exceptum deducit ad urbem, Illum autem rapit, & morsu discerpit acer . Nec frustra intactae qui venit ab urbe Sinopes

197쪽

Litus ad actaeum , & doctas instruxit Athenas, Sprevit & aema mii qui sceptra potentia Regis

A cane non aliunde sibi cognomina silmsit. Perque canem solitus morum jurare Magister

Asseruitque Deus Pharii gens acola Nili, Cumque sito canibus fert pinguia thura Serapi.

Marmoreas stant fulva canum simulacra per aras, Aurea templa illis statuunt, atque aurea vota

Et vetet Antoni quisquam te frigida cari Corpora Borgetti saxo tumulare decenti λ . . 3 Spargereque eXtremo liventia lumina fletu λ 3Ιnsandumque nefas gravibus damnare querelis λ' Ferreus ali quisquis vulnus crudele tuendo Temperat a lacrimis, sed qui tam immaniter ense Isias, ab hircanis genitusque, &Tigribiis altis, . Ille sui frangat jam colla incana parentis Et ventrem secet, unde ipsis primum hauserit auras. Quippe per horrendas tigres, per saeva luporum Agmina, per nomadumque seras illaesus abillet, Et portentiferi nasset vada noxia Nili. Heu candore nives, illumque anteibat olorem Formosae meruit quo Iuppiter oscula Laedae. Saepe thoro Aoniae medium accepere Erores Insigni allectae sorma, tum candida suetae Membra ederae soliis , Bacaque ornare virenti, Pectereqite,& sacris gaudentem abstergere lymphis. Ipsa quoque has in ter decima, & nostri decus aevi Saepius Augustis dignata est Borgia mensis, Admovitque manum, niveoque sola colore Praestabat , quantum ille nivi, digitoque protervum Irritavit, & A mbrosio velamine fovit. Candentesque suis perfudit odoribus artus, Et laetata, vocans, patriae cognomine gentis.

Adriaci

198쪽

CARMINA . ars

Adriaci Borges urbem dum sorte prosundi Visit , adhuc tenerum, & foeta sub Matre jacentem Ducentemque suam melitea ab origine gentem Accepit, donoque dedit tibi gloria sacri Thebaidaee Chori, tu gratus nomine dicis

Borgettum, di magni donum ampleXaris amici. Hinc tibi primus amor, mox, assuetudine longa Crevit, & ut virides sensim depascitur ornos Flamma recens, mox alta citis petit ignibus astra , Sic in te crevere faces, di robur amoris,

Quem tamen aetherias porro eveXere sub auras '.

Forma decens, faciles lusus, S gratia morum , Iii primisque fides, cui non praelata priorum Fama, licet rapidos non ille adscenderit ignes, Aut conjuratos Domini procul egerit hostes. Per maris ausonii tractus, alpinaque saXa , Longum emensus iter, summo dum Phoebus ab axe Urit agros, urit medii vada frigida ponti. Dumque nives gelida boreas jaculatur ab arcto , Et conereta suos jam sistunt flumina cursiis, Ibat hero comes usque comesque arctoa subisset Tesqua, & fluctisono coeuntia saxa profundo, Et siculi horrificos latratus aequoris, di quae Invia seri ratibus metuenda pericula Syrtis. Et quantum exigui si neret vis corporis, acer Isset in aeratas nullo terrore cohortes. csilvae Novi animum, Hercyniaeque canens stabula horrida Inde illum dixi, Cervosque Suesque cientem.

Quin si te primum quod Di avertere tulissent

Fata, vel ad tumulum crudeli tabe peresus, Vel subterfossa tecum occubuisset arena, Saepe joco memini me summa lacessere vestis Texta tuae, emicuit sebito bellator, & acri

199쪽

186 HERCULIS STROZAE

Impete, & ore minaX me proturbavit hiulco. Nunquam segnis eras illo comitante, novumque Ingenium, mentemque novam sumebat ab illo Vis animi Aonia jam delassata labore. Hic tibi magnus erat Paean, erat Enthea Clio, Seu thuscos numeros, si ve orsa latina reserres. Nil nisi laetum animo, nil non laetum ore senabas

Hunc tibi sinagna nimis permissa licentia fato Desolata Chelys, desolataeque Camoenae,

Moestaque ferales praetendunt atria taX .

At satis indultum lacrimis, cohibenda genarum Flumina, di undantes populari pectoris aestus. Borgetton resonare doce, silvasque lacusque, Borgetton sonet unda, sonent Borgetton 2 alpes . Impius ille dedit poenas, summasque daturus Nigra ubi taenareae pulsaverit ostia faucis, Protinus umbrarum custos, regnique silentis Surget, di anguiserae si nuosa volumina caudae Collaque concutiet vibrantibus hirta colubris,

Insontemque voraX pandet tria Cerberus ora, Atque animam infandam terno ultor condet hiatu, MOX vomet, adsumetq; iterum, revometq; cruenui Tristiaque aeternum insultans super ossa recumbet.

Hic vel ad Elysios manes, camposque recessit, Et noti Eridani lucentibus innatat undis

Lesbius ingresso, passerque, & janthidis ales Advolat, di pulchrae volucris defleta Corinnae, Peligni nunc ipse legit vestigia vatis,

Dulcia nunc culti se figit ad ora Petrarchae. Ereptosque sibi lachesn tibi flagi tat annos. Vel si sorte canes sub inania tendere regna, Ad Stygias simulac descendit Cerberus undas, Divetuere, tuos habitat non visitis hortos

200쪽

Francisce , ausenii spes, & nova gloria Martis,

Quo duce tot Spolia auratis tua Mantua templis Imponit, reliquasque eXultans provocat urbes, Disque triumphati praesert insignia Galli. Nocte inter myrtos, inter Laureta vagatur , Et modo juniperi, citri modo captat odorem, Hunc violas super, & ferrugineos Hiacynthos , Hunc stiper intactae considit germina Catthae , Floribus & variis spiranti vescitur aura, Mox surgente die vicina clauditur Urna , Quam, ne olim auderent dextrae temerare Profanae Parietibus fixam egregio dignaris honore. Compositique refert Dominum nomenque fidemqSive Oenea tamen, seu tu colis insera Tempe , Usque novum Burgette tua ver fragret ab urna , Et pretiosa fluant liquenti succina busto. Teque Poetarum celebret pia turba quotannis, Et merito in longum tua nomina protrahat aevum ,

Candida & ipse legens tibi lilia, di alba ligustra

Inter Apollineos recinam velut anser olores.

AD LUCRETIAM BORGIAM.

PUBLICA Cura vale, jam nona revertitur aestas Ex quo animi huc illuc vis agitata mei. Sintque licet rebus male commoda membra gerendis, Implerunt partes non minus illa suas. Mente potens obeunda tulit pede debile corpus, Nec tenuere meas Solve geluve vias.

At si pro patria quicquam memorabile gessi,

Vix erit hic unquam causa Isisenda labor. Sin per inexpertos illi male cesserit annOS , Non potuisse piget, sed voluisse juvat.

SEARCH

MENU NAVIGATION