Carmina selecta ex illustrioribus poetis saeculi decimiquinti et decimisexti studiosis adolescentibus citra morum labem ad perlegendum proposita. Pars prima secunda

발행: 1732년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

C IQS i s Apollineum miratur Ariona quondam Coeruleo invectum Delphine 1lupentibus undis Dulcibus illectos pisces tenuisse querelis, Siquis & aerios montes, &saxa, serasque, Et nemora, & Volucres, &verso flumina cursu Moli ia Bistonii properasse ad carmina Vatis, Confisumque lyra siquis cinxisse canendo Thebanam subitis Amphiona moenibus Urbem, Credibile esse negat, nostri miracula secti Audiat, &quicquid cecinit veneranda vetustas, A falso distare procul, verumque putabit. Quam ferus accipiter captam me teste peremit, Ecce iterum fruitur vitali lumine phasis, Atque novam induitur, formam, farique diserte Novit, & ad Dominum desert mandata priorem. Non tamen hanc ullis vates Epidaurius herbis, Ceu quondam extinctu Hippolytu, mandate Diana,

Rettulit in lucem, nec carmine dira potenti Phasias aetherium revocavit rursiis in orbem, verum illi hoc tantum magni nova musa Guarini Muneris attribuit, dumque altum lucida caelum Astra colent, dumque Adriacis padus influet undis, Dum Borsi Ducis extabit venerabile nomen Laudibus egregiis, ac dextro numine partum, Immortalis erit, longumque manebit in aevum Nostra Guarineo celeberrima carmine phaslS. Assyriaeque parem volucri mirabitur aetaSPostera, vivacem innumeros durasse per annOS.

At cui permissiim est , tristi data corpora leto, Spiritibusque animare novis, mortemque fugare ,

222쪽

Humanum alitibus sensum dare, verba docere Pierios imitata senos, hominumve Deum veHunc rear esse λ Deus certe Deus ille putandus. Ergo sibi vitam poscens a te optime vates Altera phasis adest , animam cui martius ales Abstulit, atque sitam seriem ne serte seroris Pejorem rogat esse velis, instructaque sacris Artibus, huc a te miti legata Guarine Flagitat, ut caro tua carmina reddat aIumno, Divitiis Croesi, atque Μydae quae praeserat auro.

AD BAPTIST ΛΜ GUARINUM.

NON ita, cum rapido servens si iis urget in aestu, Quaerit fontanas Cervus anhelus aquas , Nec vaga sic avide, rediere ubi tempora veris , Cantat, & in teneris frondibus errat Avis, Nec sic laetus adit patriamque Domumque viator, Post terrae, & vasti longa pericla sali, Ut Baptista libens nuper tua carmina legi, Ubere de vena, quae tibi culta fluunt. His ego perspexi, quod me non fugerat, in nos Ex omni studium crestere parte tuum. Scilicet hic animi modus est, ratioque benigni,

Ut nulli in magno cedere amore velit.

Hoc in Oreste suo Ρylades, in Achille Patroclus , Euryalusque pio vidit in Irtacide. Se quoque Perithous nunquam non sensit amari , Cum sibi devinctum Thesea diligeret. Tu, quem jam pridem studio complector amico, Gratus es, atque pari par in Amore resers. Sylvarum Cupidi vates& ad octa nati , Secessiis molles, & loca sola petunt. Pars I. O Illie

223쪽

Illic securo de pectore carmina ducunt,

Laetaque lucundae tempora sortis agunt. Talia nos etiam memoras eXempla secutos,

Clamosi strepitus deseritisse fori .

Tum Quartisanae genialia rura colentes, Condere, quod longo tempore duret, opus. Quin vatum eδregios, te judice, dicor honores Aequare, & magnum nomen habere seror. Laeter, an indoleam, quod me tot laudibus ornes rQuod veterum claris conserar ingeniis Non equidem possum mihi non gaudere, disertis Auribus usque adeo scripta placere mea. Nam non ulla potest homini laus gratior esse, Quam quae laudati prodit ab ore viri. At nostro exiguae quam sint in carmine Vires Cum subit, ingenuus tunc pudor Ora notat. Et vereor, ne non titulis respondeat istis Ingenium, quod tu tollis ad astra meum. Subdubitoque, oneri ne sint, quae tradis honori, Iudicio inveniar si minor esse tuo.

Siqua tamen nobis dicendi gratia, siquis

Creditur in nostris versibus esse nitor, Hoc Baptista tuo tribui decet omne parenti, Quo Duce pieria coepimus ire via. Imbuit ille rudes generosis artibus annos, Atque haec ex illo flumine manat aqua. Eheu quale Deus mors abstulit invida Terris' Cum patrios adiit nobilis umbra polos. Te venerande Senex vitae praecepta serentem

Optima divino sensimus ore loqui. Nunc tecum occubuit geminae praestantia linguae, Et cecidit prisca cum pietate fides. Graecia te luget lacrimis comitata latinis,

224쪽

21 1

CARMINA

Interitumque gemit Barbara Terra tuum. Illa tamen nobis restant selatia, quod te Erepto superest pars quoque magna tui. Vivit enim, vivetque diu tua gloria, cujus Aemula Natorum surgit honesta manus. Si cuiquam videor sub praeceptore Guarino Profecisse parum, culpa docentis abest, Quod maIe percepit clari documenta Magistri , Distipuli arguitur tardius ingenium. Ut tamen accipio, populi mea venit in aures Anthia, nec doctis displicet illa Viris. Nosque Poetarum numero si credimus illi Non humili inseruit dextera fama sono.Quicquid id est, lusi Iuvenis juvenilia, siqua est,

Serviat hinc magno nostra Thalia Duci. Cuius facta licet nequeam comprendere dictis, Borsiaque Estenses gloria vincat AVOS, Quid possim experiar, meritorum Principis in nos ossiciique memor quo ferar esse mei. Si deerunt vires, studiumque fidesque supersunt , Haec non ingratae pignora mentiS erunt. Cetera maturo sed cum gerat optimus Heros Consilio, populis prospiciatque suis, Nunc quoque laudari meruit de Rhetore tanto, Quod bene consuluit civibus ipse suis, Virtuti confisa tuae Ferraria cum te Defuncti cuperet munus obire patris, Sensit idem, & Iaudi meritae Dux praemia solvit, Decreto & finxit publica vota suo. Quaeque olim fuerat Divini cura Guarini, Hanc tibi mandamus non renuente Duce. Novit enim judex hominum, censorque severus, 'Te nihil a magno degenerasse Patre.

225쪽

111 TITI VESPAS. STROZAE

Et tibi vix dum etiam Iuveni crescentibus annis, Doctrina paucos eloquioque pares. Quid magis optandum tibi φ quid contingere majus Tanto consensu. judicioque potest RSic igitur clara similis virtute parenti, Dignus in hac patrias eXcipis Urbe vices. Et jam nostra fuit, pariterque eXtrema juventus , Undique praeceptis instituenda tuis. Ac desiderium minuit Genitoris ademti, Par in te probitas, ingeniique vigor.

Tu nobis virtute tua, meritisque parentis Carus es, inque dies noster abundat Amor. En age, qucdque facis, duros evince labores. Aspice quantum in te, & quale recumbat onus. Tum cui succedas, quo sis patre natus, cta quo

Veneris accitus, pectore volve tuo. Hoc erit acris equi stimulis accendere cursum, Et sinuosa citae tradere vela rati.

Ille triumphales statuas spectabat Avorum, Cui celebres titulos Africa victa dedit. Sensit enim his visis, ardorem insurgere menti, Seque novo pulchrae laudis Amore rapi, Tu quoque sic facito, & reliquos cum viceris omnes Te supera, ct Decori grandius adde Decus. Interea valeas nostri memor optime Vates, Quo mihi non alter junctior esse potest.

LAUDANS VENETIΛS. DU M vagus Adriacis metone paludibus erras, Clarum ubi tyrrhenae floruit Urbis opus,

226쪽

CARMINA .

Cura tibi est veteres sub aqua spectare mi nas, Cernere & an nosis fracta sepulcra si tu . Nunc libet undi vagos demissis fallere pisces Retibus, & parvae nunc dare vela rati. Et nunc indigenis prisci referenti hiis acta Temporis, a senibus quaerere multa juvat. Diluvii quae causa fuit, num cassus, an illud Excidium genti bella tulere suae. Quo sub rege gravis moles oppressit aquarum ,

Hinc nostro nomen quae dedit ora mari. Hinc te fama refert Venetam contendere ad Urbem , Scrutantem ingenio plurima digna tuo. Per geminas licet ire vias patet una per altum, A t per stagnantes altera ducit aquas. Si ci lius tranare cupis, sornacibus eXi , Fac modo, tranquillo pax sit ut alta mari. Longum iter, at tutum per inertes ire lacunas , Cum trucibus ventis horrida saevit hyems.

Hac sinuosa leges piscosi Claustra Loreti.

Ante tuos oculos mOX nova turris erit.

Clodia te excipiet Bebiis post terga relictis, Dives inexhausti Clodia longa salis.

Portus ad auroram vergens si nuatur in arcum , Turris ubi angustis imminet alta fretis. Hic perhibent magnis certatum classibus olim , Nullaque jam Veneti spes erat Imperii. At Lygur adriaca sperans de gente triumphum , Coeruleas proprio sanguine tinXit aquaS. Inde Palaestinae tua radet littora puppiS, Et spirante noto continuabis iter. Perveniens ubi se tumdum Mathemaircus in aequor Porrigit, & vasta mole repellit aquas,

Haud procul hinc humiJem praeter labere Poviam ,

227쪽

Desessis olim navibus hospicium. Tum magnae a leva sese offeret aemula Romae Urbs , legem quae tot gentibus una dedit. Quicquid alit tellus, quicquid mare, cernitur illic. Imperium dices hic locus orbis habet. Illic fundatas mediis mirabere in undis Altaque marmoreas surgere ad astra domos. Templa Deum gemmis, varioque nitentia cultu, Egregia decorat plurimus arte labor.

Palla sed in primis Marci pretiosa beati

Italiae cunctas unica vincit opeS. Quatuor auratos in templi vertice summo Artis opus mirae stare videbis equos.

Spiritus, & veri species MaZone coloris

Deficiunt, nemo cetera viva neget.

Tot Proceres, tantum populi spectabis, ut illuc

Humanum credas omne coisse genUS.

Regibus e multis illum constare senatum Qui negat, hic sensu, judicioque caret. Peri freta mille simul cymbas volitare videbis, Remigio celeri quas scytha sortis agit. Montibus aequandas naves, longasque triremes, Immensum latis vix capit aequAr aquiS. Torcellum aspicies, necnon Murania tempe, Atque suburbanis sparsa vireta locis. Singula praetereo, quae si nunc dicere pergam, Diffusum mundi pingere coner opus. Sed tamen haec summa est, virtutem, animosque virora Fortunae dotes eXsnperare suae. Hactenus ista probo, sed non ita cetera, nam te Illyricas gentes visere velle serunt.

An tibi sunt tanti scopulosae littora Polae pSemperae arcto a Signia cincta nive Θ Num

228쪽

Num formidandum ratibus vidisse Ceraunum Sic juvat, & rigida saxa revulsa Paro,

Ut mare contemnas, ut nos fugiamur amici,

Et cum longaevo tota parente domus e Ludorum ut pompa careas, festoque paratu λAurea cum celeri praemia dantur equo λUt Ducis adspectu nusquam revocere sereno pQuem Scytha, que Libycus Maurus , Sindus amant. Follibus illa tuis loca , Mercurioque necando, Quam latebras Catulae, num magis apta putas pFalleris, ad Meroen satius properare fuisset, uanque opera assidui vestra coloris egent.

Quoi si judicium Marone requiris amici, Nec tibi, nec cuiquam, quod petis, eveniet. Sed cinis, & sumus, pulvis, suspiria, verba,

Sum aerumnosi lucra magisterii. Esse potest, ut sorte tuus labor utile quicquam Post varios casus eruat inde tibi. Sed nec tantus honor, nec tanta est copia lucri,

Talibus in curis tempus ut omne teraS.

Diversum interea procul a regionibus istis, Me Quartisanae, dulcia rura tenent. Dulcia rura quibus favet indulgentia Divum , Et quae nullius commoditatis egent Nanque ferax regio caelum sertita salubre, Haud procul a nostrae moenibus urbis abest. Seu pede, si ve levi cymba juvat ire per undas, Dant iter hospitibus terra, Padusque meis. Adde vias certo directas limite passim, Mollis ubi aestivum negligit umbra canem. Haec loca Phoebus amat, nec sunt ingrata Lyaeo, Et comes huc Cereri non negat ire Pales. Hic bene respondet Domini vindemia votis.

229쪽

116 TITI VESPAS. STROZAE

Horrea deposcit senile magna selum Hic pecori sua prata vides, hinc caseus exit, Quem premit artifici docta colona manu. - Hinc ovium foetus, hinc magnam portat in Urbem

Haedorum teneros rustica turba grege S. Hinc etiam alituum , quas cura domestica nutrit, Mittitur arguto copia magna foro . . Sunt hominum varios orti quos cernis ad usuS, .

Qui speciem prae se, divitiasque serunt .

Inde viro gratas epulas parat arva colenti Deposi in conjux officiosa colo. iInde legunt fores, nitidaque in veste Puellae ' 'Festa coronata compita fronte petunt. Hic quibus invideant cultores fertilis hyblae Grata serunt liquidi munera mellis apes. . Nulla est aucupiis, nulla est Venatibus ora Aptior, hanc mediam proxima rura tenenc. At mea, quae sem tu non parvo condita villa est, .

Haud ulli merito displicuisse potest.

Hac quoque largus opum cum multa & magna dedisset, Donavit fratrem Borsius ipse meum. Plut imus hic liber est, nec equi, nec magna canum vis , Nec desunt Comites,. accipitresve mihi .. 'Simplicibus quod si juvahaIIusisse Puellis, Centum formosas lux tibi festa dabit. Hic neque sacrilegos Vulcani Iuppiter ignes

Nec cum sole Venus, Mercuriusve timent. ToXica nec flammis coquimus, nec prodigus iste Nos male tenta ta decipit arte Iabor. γ At secura quies agitur, nec fraude, nec armis Proxima vicinus Dives in arva ruit. i . . t

Ergo pari studio mecum si vivere curas, Huc ades, di nostris utere amice bonis. I

230쪽

CARMINA. 2II

HERMO LAI PATREM. BARBARE, quem nemo doctus neget esse latinum, Qui genus a prisca nobilitate trahis , Cuius opes magnas, Virtus, gloria longe Exsuperant, Venetae Uon levis Urbis honos, Quae tibi pro tanto reserantur munere grates RItala quis tali tempore poma videt pFervidus arentes exurit Iulius agros, Et grave me vexat febris acerba malum. . Plurima misisti ceu nuper ab arbore carpta , Quae siccam relevent punica mala sitim.

Et color, di sapor est insignis, di optimus illis. . Tales tam selix quae tulit arbor opes REXsuperant rubros ardentia grana lapillos, Et nihil hoc fructu suavius esse potest. Nescio quid gratum, quod tendere ad acre videtur Commistus dulci nectare succus habet. Nec patris Alcinoi generosis legit in hortis

Nausicae tenera tam bona poma manu.

Et sibi, quem raptum phrygii doluere ministri

Pocula fert Domino non meliora Puer . Grata fuere mihi tua dona, nec ulla saluti Conveniens magis est nunc medicina meae. Torquet enim siccas ergo sitis arida fauces, Quas suavis placito gutta liquore rigat. Adde, quod affectus animi testantur amicos, . Munera non nullo parta labore tibi. . Nam quae pr a Iovi dedit incunabula tellus, Partem horum, partem si celis ora tulit. - Hos

SEARCH

MENU NAVIGATION