장음표시 사용
11쪽
INDE QUAESTIONUM.A .ll. Anforma Gonsecrationis at et CorpusChristi ut
QUAEST. Vill De effectibus Eucharistia, ct num auscu-
DISPUTATIO U. in Missa Sacrificio a I
O AESTIO AN Missust verum Sacrificium. 142
ART. it. An in sola Consecratione consistat essentia hujus sacrificii. 37ιARTIL Inspectet ad essentiam h iu Sacrisscit,quod consecratiosa sub utraques' cie. 26 QU.HST.lli uuonam esse spraestet sacrificium Euch . ri tuum. 63 QIJ EST. V. An Sacrificium Eucbaristicumsit,aloristoniti in actu primo proximo. 168
12쪽
Oenitentia , secunda Tabula post nati. fragium , ex nominisethymologia idem
sonat, ac poenae tenentia, ut notata
gustin. lib. de vera& falsa Poenitentia. Et ex Isidoro lib. 3. thymologiarum, est quasi punientia importatque retractationem cubpar cum animi poena, seu dolore, a Qproposito emendationis simul cum voluntate puniendi, ac satisfacie dici Unde Greg. hom g . in Evang. ait Paenitentiam agere est perpetrat mala plangere,ctplangenda nonper petrare. Dedicata primum poenitentia fuit in Paradu se voluptatis, ut inciperet esse virtus, postmodum a Christo Domino conlecrata fuit in Paradiso Ecclesiae,&facta est Sacramentum Propterea prius agendum de Poenitentia ut virtute, quae uberiorem etiam disceptandi segetem subministrat deinde de eadem quatervis estSacramentum;praesertim quia nequit alte hujus
13쪽
a Pars VIII miθ. I. De Objecto , c. Sacramenti doctrina percipi, nisi prilis virtutis hujus notitia habeatur cum actus poenitentiae partes sint sacramenti. Cum autem virtutis indoles dignosci nequeat, non explicato eius objecto materiali, ac formali, idcirco prius avmus de objecta materiali poeniten tiae,nempe de peccatori ac deinde ut ejus praestantia aposteriori sitispiciatur,agemus de ejus effectibus , qui iunt remissio culpa &meritorum reviviscentia: Tum de natura hujus virtutis, ejusque formali objecto, ac subjecto Postremo de Poenitentiae sacramento.
De materiali objecto Paemunime.
Uamvis ad hane virtutem tres illi praecipuὸ
speeunt actus, videlicet odium ac detestatio peccati , Dolor de peccato commista cum proposito emendationis, dc voluntas satisfaciendi pro ostensa cum spe veniae 3 formaliter tamen poenitentia videtur consistere in actu dolotis, qui est animi poena, radicaliter vero in odio,ac detestatione peccati,& conia fletive in latisfactione. Porro illud,circa quod hujusmodi actus versimur, dicitur objectum materiale poe- 'nitentiae cum universim objectum materiale virtutistit id quod per ejus actus amamus,vel odio habemus; objectum vero formale sit id,quod est motivum amandi, vel odio habendi, seu id a quo impellimur ad pro
sequendum,vel aversendum objectum materiale.Cum autem omnes poenitentiae actus versentur circa peccatum , idcirco peccatum est Objectum materiale huius virtutis. Inquirendum tamen est,utrum objectum m teriale poenitentiae non sollam sit peccatum actuale,sed etiam habituale, originale I necnon veniale,& me
14쪽
Quast. I. Art. I. De Hreataruit ni . Imperfectiones,quae culpa vacant 'Utrum etiam peccata dimissa,vel nondum commisse,aut peccata aliena ex quibus multa inferiintur spectantia ad materiami moram Sacramenti poenitentiae quae ex Trid est solum peccatum commissum post Baptismum Ut autem haec altὸ percipiantur, Prim,examibabimus , in quonam eonsistat essentia peccati habitualis Secundis. quid sis peccatum originale, quomodo propagetur, dein ali vita puniatura Tertio quid sit veniale,& an puniatur in Inferno per accidens in aeternum' quibus explicati . decernemus,quamam peccata sint objectum materialoirtutis poenitentiae.
In quonam ovinsistat essentia peccati h Hetuam e
MEmo est qui dubire tam peccatum actuale, quam 'habituale reddere hominem maculatum; unde Eccles 3 3. dicitur: Beatus dives , qui inνentus est sine nia, cuia in Psalm i . Domine, qui habitabit in taberna ista tu , c. qui ingreditur ne macul hoc est sine uir que peccato tum actuali, tum habituali. Multiplex a tem est sensentia de constitutivo peccati habitualis Nos ejectis celebrioribus,probabiliorem, & commumniorem inter Recentiores stabiliemus.
ARTICULUS LReferuntur plurima sententia de costitutos α.
I. DRlma sententia reponit habituali peccatum qualitate,quam vocant morbidam se u morbosam ἔ&per illam constitui etiam peccatum originale , docent Ariminensis, chamus,putantes illam causari. vel a serpent qui allocutus est Evam, vel a pomo verito, vel a Deo.
15쪽
Pars Vsil. Dist. I. De Objecto, c. Haec tamen sententia rejicitur communiter , quia etiam sublata hujusmodi qualitate , qui peccavit est maculatus moraliter,seu est reus odii & poenae, niti ad peccatum subsequatur satisfactio, aut remissio ; rgo impertinenter se habet hujusmodi qualitas ad constituόndum peccatum habituale , seu ad reddendum hominem maculatunia
Dices sine qualitate intrinseca, nempe sine gratia, homo non habet jus ad amorem Dei amicabilem , ad vitam aeternam ergo sine qualitate physice intrinseca neque erit reus odii, scenae. Sed primδ falsum est antecedens in mea sententia,
qui cum Arriaga dist. de Iustificatione, viedo,
aliis censeo,posse hominem per sanctitatem exuinsecam sinctificari;videlicet per puram Dei extrinsecam promissionem de dando amore amicabili,& vita aeterna. Secundo dispar est ratio inter amicitiam Divinam, Minimicitiam, seu inter jus ad amorem, reatum O dii, per hoc enim praecise quod homo peccet, est dignus odit,ut patet in humanis; at non per hoc prMise,qubd amet Deum est dignus more amicabili, ut hic supponimus contra Vasque putantem, actum chariatatis justificare formaliter; ergo ut sit dignus amore amicabili Divino, indiget Gratia superaddita , quaesit quaedam externa Dei promissio de dando suo amore, dc vita aeterna;sed ut sit dignus k ,nulla indiget qualitate superaddita,sed sufficit,quod peccaverit, non successerit condonatio. aut satisfactio. II. Secunda sententia reponit peccatum habituale habitu vicio relicto exactu peccaminoso It: iis detur sentire Greg. in a. dist. s. qu. 2. Sed haec etiam sententia ex eodem capite refellitur,
quia etiam secluso noc habitu , potest homo esse
maculatus moraliter: Dtaeterquamquod tam remanentibus habitibus vitious,saepiper Sacramentum poeni-
16쪽
tenNa aut per contritionem tollitur peccatum ha- sit uale quam sublato habitu vitioso v. g. intemperantia peractus contrarios temperantiae, Osestie eatum habituale remanerem ergo impertinenter se habet habitus vitiosus ad constituendum peccatum habituale.
III. Tertia est Scot in distin i . Gabrielis
ibidem docentium , peccatum habituale constitui per deputationem peccatoris ad poenam ita, ut perse veret moraliter peccatum , quousque perseverat extrinseca Dei ordinatio, seu deputatio ad poenam unde idem sit hominem esse peccatorem , ac si deputarum ad
poenam debitam subeundam , juxta illud D. Dionusti cap. . de Divinis hominibus: Puniri non est malum, sed eri Qua dignum. Rejicitur tamen primo , quia sepe post absolutionem sacramentalem remanet in peccatore aliqua obligatio poena debit e peccato, tamen non remanet peccatum habituale,ne partialiter quidem,ctim de fide sit, per absolutionem Sacramentalem culpam penitus aboleri Secundo,quia i id sus. 6. cap. 14. disit, poenam aeternam remitti una cum culpa; ergo ex Trid.distin- guitur Gnissio poenae kremissione culpae atque adeo culpa non consistit in solo reatu poenae, sed etiam in reatu odii divini. Hinc damnata est propositio 13. Baii dicentis: In peccato duo sunt,actus,ct reatus transeunte autem actu, nihil remanet, isti reatus, sim obligatio ad poenam. Ratio a prior est,quia reatus poenae est proprietas culpae,& ad illam consequitur; unde si Deus solam
poenam remitteret tolleretur reatus poenae , sed non
tolleretur culpa, seu reatus odii Divini;sicut e converso spe dimissa culpa, remanet reatus poenae temporalis. IV. Quarta sententia Thomistarum Esparsae, Maeliorum reponit peccatum habituale actaquate in pri . vatione Gratiae.
17쪽
sed haec pariter rejicienda cum Manstrio dist. s. de
peccatis qu. . Arriaga M. Lugo dist. . de Poenit.& aliis. Primo,qui si unice,& adaequale constitueretur per privationem Gratiae pereatum habituale, sequeretur inubd non posset deleri per conditionem extrinsecam,aut per condignam Christi satisfactionem peccator applicatam; sed potest utroque modo dei ri,ut hie supponimus, ergo. Secundis, quia vel nomine privationis Gratiar venit inera carentia physica Gratiae in subjecto capaci;& harennitatenus potest peccatum habituale constituere nam in pura natura homo haberet hujusmodi carentiam nec haberet peecatum habituale , quo diceretur reus odii Divini, poenae aeternae vel nomine privationis Gratiae venit carentia Gratiae Theologica,videlicet e rentia gratiae dependenter a peccato praeterito cum
debito illam ha pdi , quod spectat ad theologicam
eonsiderationem ; ergo peccatum habituale non comstituitur ad aequa te per carentiam gratue,sed etiam per peccatum adtirale praeteritum , se dependentiam
privationis gratiae ab illo,hase praecise sublato peccaro praeteriis,aut ea dependentia , carentia Gratiae non redderet hominem reum odii Divini,& poesae aeternae. Propterea enim carentia gratiae non reddit hominem odibilem in pura natura, quia ad illam peccatum non praesupponitur;& carentia Gratiae in statu ele vationis,u solim dependeat a voluntate Divina nolente illam peccatori restituere.neque reddit hominem odibilem: Ad eum modum , quo si ob crimen perduellionis pruvetur a Rege Princeps suo principatu,& deinde remissa culpa noli principatum restituere, non per hoc carentia principatus redderet illum a Rege odibilem quia hujusmodi carentia non dependeret a crimine iam remita, sed a voluntate Regis, qui non tenetur principatum restituere
18쪽
si FI Art. I. De Peccato habituali. 7 Tertio si peccatum habituale unice constitueretur per privationem Gratiae, sequeretur, quod non esset magis peccator, qui plura,aut graviora peccata commitisset cum privatio Gratiae eadem esset in quolibet peccatore e sicut cubiculum non est maris tenebrosum per hoc, quod lux impediatur a pluribus corporibus opacis.
Neque dicas , privationem Gratiae ut connotantem plura peccatapraeterita, aut graviora constituere plura
peccata habitualia, vel graviora. Nam multiplicatis peccatis,quae veniunt in obliquo, non multiplicaretur rectum,nempe privatio Gratiae ergo non possent peccata habitualia multiplicari ut patet in imbra , quae eadem est,quamvis a multiplici , aut diverso corpore opaco lux impediatur. Et ratio a priori est,quia concreta accidentalia non multiplicantur nisi adis ulti licationem recti; unde homo habens plures artes , vel albedines,unus tantum est artifex Munum alburn ecsent autem plures artifices, si plures eandem artem haberent ergo si rectum, quod constituit peccatum habituale esset privatio Gratiae connotans peccata praeterita in obliquo , unum esset peccatum habituale quamvis plura peccata praeterita connotarentur. Impugnatur denique haec sententia tuae parit
te ostense in creatis , quae non consistit in privatione pristinae amicitiae, sed in reatu ad odium,& vindictam, ad quem consequitur, tanquam effectus, privatio ami- citiae: Tum paritate peccati venialis,quod non consistit in privatione Gratiae , aut alterius boni intrins ei, sed in mero reatu alicujus indignationis Divinae compossibilis cum Divina amicitia, cin reatu poenae
v. Hic tamen advertendum , non negari a nobis, quδd meracarentia Gratiae sit eonstitutivu inadaequa-
tu peccati habitualis;quippe quod adaequale constitui-
19쪽
tur , ut dicemus, per peccatum praeterituri moraliter perseverans in reatu odii Divini,& poenae aeternae q*i reatus unice habetur per negationem condonationis,
condignae satisfactionis: Cum autem Gratia sit ipsa peccati condonatio physice intrinseca peccatori, ideo peccatum habituale constituitur etiam inadaequale per carentiam Gratiae. Quod patet ex illo principio Id,quo praecise sublato, tollitur aliqua denominatio,est constitutivum illius Atqui praecise sublata
carentiaGratiae in peccatore,tollitur denomiiratio peccatoris,& ipsum peccatum habituales ergo per carentiam Gratiae peccatum habituale inadaequa te constituitur, sicut enim tenebrosum constitutum per carentiam cujuscunque lucis sive A, sive 3, constitiaitur in- adaequale per carentiam lucis A, Minadaequale per carentiam lucis B ut proinde qualibet ex his carentiis praecise sublata tollatur denominatio tenebrosi cita peccatum tabituale constituitur tam per negationem condignae satisfactionis quam per negationem condonationis sive extrinsecae, sive intrinsecae, atque adeo etiam per negationem Gratiae ; scut etiam per negationem unionis hypostaticae, Maternitatis Dei, Visionis Beatificae, si istae supponantur esse formae sanctificantes, adeo ut qualibet ex his negationibus radicise sublati, tollatur peccatum habituale. Ex quibus fit, non privationem Gratiae, sed meram Gratiae carentiam constituere inadaequale peccatum habituale, quia ad hoc constituendum impertinenter, se habet, tibd carentia Gratiae fit etiam privatio gratiae in sensu Adversariorum , hoc est carentia Gratiae
in subjecto positive apto ad illam, sive per elevationem, sive per obligationem , ac debitum habendi
Gratiam. Etenim etiam in statu purae naturae , in quo non haberetur ista rari privati , si mere tolleretur carentia physica fratiae justificantis , hoc est iii
20쪽
suasti I. Art. U. De peccato habitualiti s . in eo statu Gratia infunderetur peccatori, adhuc toltaretur peccatum habituale. Denique advertendum cum Arris garis'. 13. G satiam justificantem duo invol, ere, nempe condonatio nem peccati, seu reatus odii Divini, & poenae aeternae, . . simul jus ad amorem Dei, ad gloriam aeternam: Quatenus Gratia importat condonationem peccati carentia Gratiae constituit inadaequale peccatum habituale;Quatenus veris Gratia importat amicitiam cum Dei, carentia Gratiae est potius effectus, seu proprietas, quam inadaequatum constitutivum peccati. Ideo enim Deus privat hominem sua amicitia , quia non vult condonare peccatum praeteritum.
Stabilitur esseηtia peccati habitualis. VI co, Peccatum habituale constituitur per ip-- sum peccatum actuale physice praeteritum,
moraliter perseverans in reatu odii Divini, cicenae
aeternae importante negationem condonationis raccondigna satisfactionis. Ita Lugo dist. p. de Paenit. Arriaga Om. 3 di1'. 49. Haunoldus , alii commu
Prob. Tum ex rejectione aliarum sententiarum;tum etiam, quia in hac sententia apte salvantur omnia pra sertim quomodo peccatum actuale commissum non distinguatur ab habituali,quod remittitur; quomo- .modo tam peccatum actualς, quam habituale contrahant definitionem peccati traditam ab Augustino, videlicet qubd sit Dictum , Factum, concupirum contra Iegem a ternam Dei pergo ita dicendum. Confirm.Tum paritate offense habitualis in creatis, tum paritate voti moraliter perseverantis,tum parilade
peccati venialis habitualis quae pariter constituuntur , per