Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. Or

발행: 1588년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

GENTIS ROMANAE is

essent, quidue peterent: utpote qui in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur: namque extis ac somniis saepe ammonitus erat, tutiorem se aduersum lisstes fore,si copias suas cum aduenis coniunxisset. Cumque cognouisset AEneam& Anchisem bello i patrio pulsos, cum simulacris Deorum errantes sedem quaerere; amicitiato foedere inisse,dato inuicem iureiurado, ut communes quoque hostes,amicosue haberet Itaque coeptum a Troianis muniri locu,quem AEneas ex nomine uxoris suae,Latini Regis filiae , quae iam ante desponsataTurno Herdonio fuerat,Lauinium cognominauit:At vero Amatam Latini Regis uxorem,cum indigne serret, Laviniam,repudiato Turno consobrino suo, Troiano aduenae collocatam, Turnum ad arma concitauisse, eumque mox coacto Rutulorsi exercitu, tetendisse in agrum Laurentem,& aduersus eum Latinum pariter cumAEnea progressum, inter proe- ' liantes circumuentum occisumque. Nec tamen

amisso socero AEneas Rutulis obsistere desiit, namquc & Turnum interemit Hostibus fusis fugatisque victor , Lavinium se cum suis recepit, consensitque omnium Latinorum Rex declaratus est: ut scribit Lucatius libro tertio .Piso quidem Turnum matruelem Amatae fuisse traditi interfectoque Latino , mortem iptam sibimet

consciuisse.Igitur AEneam occiso Turno , rerum potitum cum adhuc irarum memor Rutu-

.. lossello persequi instituissct illis sibi ex Etruria auxiliu Merentii Regis Asillaeorum adscivisse, ac implorauisse,pollicitas si victoria parta foret,

. 'spatria

102쪽

al. Nu

omnia quae Latino rum essent, Mezentio cerura. Tuc Mneam quod copiis inferior erat, multis rebus,quae necessario tuendae erant, in urbe comportatis, castra sub Lauinio collocasse: praepositoque his filio Euryleone ipsum electo ad

dimicandum tempore, copias in aciem produxisse,circa in Numici fluminis stagnum: ubi cum acerrime dimicaretur , subitis turbinibus insilia Iocato aere,repente caelo tantii imbrium effusem, tonitrubus etiam cosecutis, flammarumque fulgoribus , ut omnium non oculi modo praestin- suerentur, Verumetiam mentes quoque confusae essent:cumque uniuersos utriusque partis dirimedi proelia cupiditas inesset,nihilominus in illa tempestatis subitae confusione interceptum AEneam, nusquam deinde coparuisse. Traditur autem non prouiso quod propinquus flumini esset,ripa depultus,forte in fluuium decidisse, atque ita proeliu direptum: Dein post apertrs fugatisque nubibus cum serena facies effulsisset, et ocreditum est vivum cum caelo absumptum. Ideque tamen post ab Ascanio', & quibusdam aliis visus affirmatur super Numici ripam, eo habitu armisque quibus in proelium processerat. Quae res immortalitatis eius famam confirmauit. Itaque illi eo loco templum consecratum, appellarique placuit,Patrem indigetem.Dein filius eius Ascanius,idem qui Euryleo, omnium Latinoruiudicio Rex appellatus. Igitur summam imperii Latinoru adeptus Ascanius,cum continuis proe

liis Mezentium persequi instituisset, filius eius iLausus collem Laviniae arcis occupauit. Cuque

103쪽

id oppidu circumfusis omnibus copiis regis teneretur,Latini legatos ad Mezentiu miserui sciscitatum, qua conditione in deditionem eos accipere vellet

citque ille inter alia onerosa illud quoque adiic ret,ut omne vinum agri Latini aliquot annis sibi in serretur;consilio atque auctoritate Ascanii placuit ob libertate mori potius, quam illo modo seruitute subire.Ita ue vino ex omni vindemia Ioui publii, cevoto,coniecratoq;,Latini urbe eruperunt; fusoque praesidio,interfectoque Lauso, Mezentiu fuga facere coegerunt. Is postea per legatos amicitia societateque Latinorum impetrauit; ut docet Lucius Caes.lib.j.Ite que Aulus Postumius in eo volumine quod de aduentu Aeneae coscripsit atque dedit. Igitur Latini Ascantu ob insignem virtute non solum Ioue ortu crediderunt,sed etia per diminutione,declinato paululum nomine primo Iobu, dein postea Iulum appellarunt a quo Iulia filia manavit;ut scrubunt Caesar lib. I i. N Cato in originibus. Interim et o Lavinia ab Aenea grauida relicta, metu, veluti insecuturi se Ascanii,in siluam pro fugit,ad magistrum patrij pecoris,Tyrrhum,ibique enixa est pueru,quia loci qualitate Silvius est dictus. At vero vulgus

Latinorum existimans cla ab Ascanio interfectam, magna ei inuidiam conflauerat, usque eo , Ut armis quoque ei vim denunciaret. Tum Ascanius iureiurando se purgas, cum nihil apud eos proficeret, petita dilatione ad inquiredum,iram praesentem vult aliquantulum fregit;pollicitusque est,se ingentius praemiis cumulaturum eum qui sibi Laviniam inuestigas et: Mox recuperatam cum silio in urbem Laviniu reduxi dilexitque honore materno.Quae

104쪽

18 ORIGO

res rursum ei magnum fauorem populi conciliauit, ut scribunt Caius Caesar,&Sex. Gellius in Origine gentis Romanae. At vero alii tradunt, quod cum Ascanius ab uniuerso populo ad restituendam Laviniam cogeretur,iuraretque se neque interemisse, neque scire ubi esset, Tyrrhum petito silentio in illa concionis frequentia professum indicium, si sibi, Laviniaeque, pueroque ex ea nato fides incolumitatis daretur;tumque eum accep- i sta fide Laviniam in urbem cum filio reduxisse Post haec Ascanius completis in Lauinio triginta annis,recordatus nouae urbis condendae tempus aduenisse, ex numero porcorum quos pepererat stis alba,circumspectis diligenter finitimis regionibus, speculatus montem editum qui nunc ab ea urbe, quae in eo condita e st,Albanus nuncupatur, ciuitatem communit:eamque ex forma quod ita in logum porrecta est, Longam; ex colore suis Albani cognominauit. Cumque illuc simulacra Deorum Penatium transtulisset; postridie apud Lauinium μ' apparuerunt: Rursusque relata Albam, appositisque custodibus nescio quantis,se Lauinium in pristinam sedem identidem receperunt: Itaque tertio nemo ausus est amouera ea, ut scriptum est in

Annali Pontificum iv. lib. Cincii & Caesaris is

Tuberonis i. At Ascanius postquam excessisset evita,inter Iulum filium eius,&Silvium Postumum, qui ex Lavinia genitus erat, de obtinendo imperio orta contentio est, cum dubitaretur an Aeneae filius, an nepos potior esset; permissa discept tione eius rei ab uniuersis Rex Silvius declaratus

est. Eiusdem post eri omnes cognomento Silvii,

105쪽

GENTIS ROMANAE. I9

vsque ad conditam Romam, Albae regnauerunt: vi est scriptum Annalium pontificalium lib. IIII. Igitur regnante Latino Silvio Coloniae deductae sunt Praeneste,Tibur,Gabij, Tusculum, Cora. Pometia , Locri, Crustumium, Camena,Ronillae,ceteraque oppida circumquaque .Post cum regnauit

Tiberius, Silvius, Siliiij filius. Qui cum aduersius

finitimos bellum inserentes copias eduxisset, in ibter proeliantes depulsus in Albulam flumen, deperiit, mutandique nominis existit caussa: ut scribunt Lucius Cincius lib. I.Lucatius lib. II I. Post eum regnauit Aremulus Silvius : qui tantae stiperbiae non aduersiim homines modo sed etiam Deos , fuisse traditur,ut praedicaret se superiore esse ipso

Ioue,ac tonante caelo militibus imperaret, ut telis clypeos quaterent: dictaretque clariorem so-- . num se facere. Qui tamen praesenti affectus est poena:nam fulmine ictus,ruptusque turbine in Al- banum lacum praecipitatus est, ut scriptum est Annalium lib. vi. δί Epitomarum Pis is lic Aufidius sane in Epitomis,& Domitius lib. i. non fulmine ictum, sed terrae motu prolapsum,simul cum eo Regiam in Albanum lacum tradunt. Post illum regnauit Auentinus Silvius:Isque finitimis bellum

inferentibus in dimicando circumuentus, ab hostibus prostratus est ac sepultus circa radices montis,cui ex se nomen dedit': ut scribit Iulius Caesae lib. 11. Post eum Silvius Procas rex Albanorum, duos filios Numitorem & Amulium aequis partibus haeredes instituit. Tum Amulius in una parte regnum tantummodo, in altera totius patrimo-

106쪽

nii summam atque omnem paternorum bonorum substantiam posuit,fratrique Numitori, qui maior natu erat, optionem dedit, ut ex his, utrum mallet, eligeret. Numitor cum priuatum omne cum facultatibus regno praetulisset;Amulius regnu obtinuit: Quod ut firmissime po ssideret, Numitoris fratris sui filiu in venando interimendu curauit: Tum etia Rheam Silviam eius sorore sacerdote Vestae fieri iussi simulato somnio quo ammonitus ab eade Dea esset,ut id fieret: Cu revera ita faciendum sibi existi- iomaret;periculosum duces, ne quis eX ea nasceretur, qui auitas persequeretur iniurias: ut scribitValerius Antias lib. i. At vero Marcus Octauius, & Licinius Macer tradunt Amuliu patruum Rheae sacerdotis,

amore eius captum, nubilo caelo obscuroque aere,

cu primum illucescere coepisset in usum sacrorum aqua petenti insidiatu,in luco Martis copressisse eartum exactis mensibus geminos editos. Quod cum coperis et celandi facti gratia per scelus cocepti necari iussit sacerdote; partum sibi exhiberi: Tumque Numitore spe futuroru ,quod hi si adoleuissent,iniuriarum suarum quandoque ultores futuri essent, alios pro eis subdidisse,illosque suos veros nepotes Faustulo pastorum magistro dedisse nutriendos. At vero Fabius Pictor lib. j.& Vennonius solito,institutoque egressam virginem,in usum sacroruaquam petitum ex eo fonte qui erat in luco Martis, stibito imbribus tonitrubusque, quae cum illa erant,dis. ieetis,a Marte compressam;conturbatamque: Mox recreata cosolatione Dei,no me suum indicatis, aia firmatisque ex ea natos dignos patre euasuros. Pri- 30mum igitur Amulius Rex, ut coperit Rhea Silviam

107쪽

GENTIS ROMANAE H

sacerdote peperisse geminos, protinus imperauit deportari ad aquam profluentem atque eo abiici. Tum illi, quibus id imperatum erat, impositos alueo pueros,circa radices montis Palatii in Tiberim, quitum magnis imbribus stagnauerat, abiecerunt: eiuΩque regionis subulcus Faustulus, speculatus exponentes, ut vidit relabente flumine alueum, in quo pueri qrant,obhaesisse ad arborem fici, puerorum- . que vagitu lupam excitam, quae repente exierat, io primo lambitu eos detersisse,dein leuandorum uberum gratia mammas praebuisse; defccndit ac sustu lit,nutriendo 'ue Accae Larentiae, uxori suae dedit: ut scribunt Ennius lib. i. & Caesar ii. Addunt quid Faustulo inspectante,picum quoque aduolasse,& ore pleno cibu pueris ingessisse r Inde videlicet lupum picumque Martiae tutelae esse: Arbore quoque illam,Ruminale dictam, circa quam pueri abiecti erat: quod eius sub umbra pecus acquieicens meridie ruminare sit solitum. At vero Valerius tra-zo dit pueros ex Rhea Silvia natos Amulium rege Faustulo seruo necandos dedisse: sed eum a Numitore

exoratum ne pueri necarentur,Αccae Laretiae amicae suae nutriedos dedisse:quam muliere, eo quod pretio corpus esset vulgare solita,Lupa dictam. Notum quippe ita appellari mulieres quaestu corpore facientes unde & eiusmodi loci in quibus hae cosistunt,Lupanaria dicta. Cum vero pueri liberalis disciplinae capaces facti esset,Gabiis Graecarum La-3o tinaruque litterarum ediscendarum gratu comoratos;Numitore avo clam omnia subministrante: Itaque ut primum adoleuissent, Romulu indicio edu-

e iii

108쪽

catoris Faustuli coperto, qui sibi avus, quae mater sumet, quidue de ea factum esset; cum armatis pastoribus Albam protinus perrexisse, intersectoque

A mulio, Numitorem auum in regnum restitutum, Romulum aute a virium magnitudine appellatum: nam Graeca lingua virtutem dici certum est Alterum vero Remum dictum, videlicet a tarditate: quippe talis naturae homines ab antiquis Remores dicti. Igitur actis, quae supra diximus, re diuina facta, in loco qui nunc Lupercal dicitur, ludibundi dis.

currerant , pellibus hostiarum occursantes quoiaque sibimet verberantes:vique sollemne lactificium sibi, posterisque id esset, sanxerunt, separatimque suos appellauerunt, Remus Fabios, Romulus Quintilios: quorum utrumque nomen etiamnum in sacris manet. At vero lib. II. Pontificalium proditur, missos ab Amulio, qui Remum pecorum pastorem attraherent: cum non auderent ei vim aD

ferre, oportunum tempus sibi ad insidiandum na *Qctos,quod tum Romulus aberat, genus lusius sim uatum,quam longissime perserret Tum Rcmum fiducia virium in Aventinum usque se perlaturum

spopondisse: Dein postquam vinciri se passus est, Albam abstractum. Quod postquam Romulus coperisset, coaeta pastoram manu, eaque in centenos

homines distributa; perticas manipulis foeni varie formatis in summo iunctas,dedisse: quo facilius eo - α signo suum quisque ducem sequeretur. Vnde institutum ut postea milites qui eiusdem signi essent,

109쪽

GENTIS ROMANAE. 23

Manipulares dicerentur. Itaque ab eo oppresso Amulio, fratrem vinculis liberatum, auum regno restitutum. Cum igitur inter se Romulus & Remus de condenda urbe tractarent, in qua ipsi pariter regnarent, Romulusque locum,qui sibi idoneus videretur, in monte Palatino designaret, Romamque appellari vellet di Contraque item Remus in alio colle,qui aberat a Palatio milibus quinque , eundemque locum ex suo nomine Remuriam appella-

Q ret, neque ea inter eos finiretur contentio;auo Numitore arbitro adscito , placuit disceptatores eius controuersiae immortales Deos sumere, ita ut viri eorum priori secunda auspicia obuenissent , urbem

conderet eamque ex suo nomine nuncuparet, at

que in ea regni summam teneret. Cumque auspicaretur Romulus in Palatio, Remus in Aventino, sex vultures pariter volantes,asinistra Remo prius visos: tumque ab eo missos qui Romulo nunciat, rent,sibi iam data auspicia, quibus condere urbem iuberetur :Itaque maturaret ad se venire. Cumque ad eum Romulus venisset, quaesissetque quaenam

illa auspicia fuissent,dixissetque ille, sibi auspicanti sex alturios simul apparuisse. At ego,inquit Ro mulus,iam tibi duodecim demonstrabo: Ac repente duodecim vultures apparuisse subsecuto caeli fulgore pariter tonitruque. Tum Romulus, Quid, inquit, Reme assirmas priora, cum praesentia intueraris ' Remus postquam intellexit sese regno fraudatum: Multa,inquit, in hac urbe temere spera o ta atque praesumta, felicissime prouentura sent. At vero Licinius Macer lib. i. docet contentionis illius perniciosum exitum fuisse, namque ibidem obsi

c iiij

110쪽

stentes Remum & Faustulum interfectos. Contra Egnatius lib. I. In ea contentione non modo Remum non esse occisum, sed etiam ulterius a Romulo vixisse tradit. Sed horum omnium opinionibus diue sis repugnat nostrae. memoriae proclamans historia Liuiana, quae testatur quod auspicato Romulus ex suo nomine Romam vocavit cumque muniret moenibus, edixit, ne quis vallum transsiliret:quod Remus irridens transsiliuit,&a CelereCeturione rutro, vel rastro sertur occisus. Romulus Ioasylam conuenis cet.

SEARCH

MENU NAVIGATION