Philosophia pyrotechnica. Wilielmi Davissoni, nobilis Scoti, doctoris medici. Seu Cursus chymiatricus, nobilissima illa & exoptatissima medicinæ parte pyrotechnica instructus…

발행: 연대 미상

분량: 798페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

Sed ut ab allegoriis & mystico sensu ad veram eius naturae inquisitionen i accedamus, ponenda erunt aliquot fundamenta, quae caeli naturam , & proinde ignem illustrare possunt.

Primumque utemur in hac parte opera Pico Iominet,qui libro de coelo,cap. 1. Vetustiores, inquit, Philosophi, naturam rerum indagantes. di per ea quae sensibus proximio ra surit, di stantia sensibus mensurantes, quoniam cuncta quae ante oculos versantur , vel sunt unum ex quatuor elementis, vel aliquid ex iis mixtum, ideo caelum quoque eiusdem naturae existimarunt. Propterea Empedocles ex quatuor elementis constare censuit. Democritus, Leucippus, & Epicurus, existimarunt constare ex atomis, praesertim naturae ignis congruentibus. AEgyptii aquam,& humorem concretum id esse assirmarunt. Diogenes aerem attenuatum , Pythagoras, Pieraclitus, Stoicorum series dixere ignem. Plotinus, m libro de caelo, ex sententia Platonis, Sallum esIe ignem confirmat. Deinde quibusdam interiectis, Proclus, inquit, in Timaerim, elementa Omnia & in caelo & sub caelo, & apud inferos, reperiri existimat. Inquit enim, elementa in caelo omnia sunt,& in his quae sub caelo, de etiam infra terram. Nam omnia ex quatuor elementis constant, non eisdem tamen, neque eodem modo

se habentibus. Quae enim in caelo sunt, summitates& excellentiae sunt elementorum. Ea autem quae sub orbe Lunae inueniuntur, secura

472쪽

so Philo ophiae Pstro technic

di iunt ordinis,& tanquam faeces elemento-Lum. Haec Picolo mineus, qui nonnullis adiectis ita concludit. Conseia seria ne itaque veteres Philosophi, elementa etiam in caelo reperiri, & solum puritate, & sinceritate distinguia collocatis sub caelo. Verum ut luculentior fiat harum opinionum veritas, opus erit agnoscere duplicem caeli substantiam,continentem unam, conten tam alteram : hanc quidem fluxam ; illam vero constantem , illam quae moueat, hanc quae

moueatur.

AEgypti j quum coelum, aquam & humorem concretum censuetunt, locuti fiunt de solida atque constante caeli substantia: in quo sensit de Anaxagoras fertur dixisse Solem esse lapidem , quae sententia Empedocli etiam tribuitur. Cum autem Empedocles ipsemet & alij, ut hoo loco Picolo mineus retulit, dicunt coelium esse quatuor elementa , maxime vero ignem, vel quod ad ignis naturam accedat: intellexerunt fluxam illam spiritualemque substantiam, quam ad nos astra demittunt. Quomodo vero spiritalis illa maximeque ignea itatura,imo ignis ille solutus,atque ardentissimus solidum illud corpus a quo continetur,non labefactet,non est quod anxij sint Peripatetici, dummodo agnoscant eam non magis ab igne hospite pati, quam volunt sphaeram Lunae ab igne contiguo. Quod si dicant discrimen esse, quia ponunt caelum esse diuersie naturae, quod-

473쪽

qtie pati nequeat ab igne . Id ipsum intellexis

se veteres respondeo, dum solidam coeli substantiam ex aqua , t ex ra dc igne, sed perfectis simis, compactam asserueruiit. Quod autem Empedocles, Demosi ritus, Leucippus, Plato, aliique veteres, eandem in caelo iubstantiam, eademque elementa, atque in superioribus ei se voluerunt; ibi tamen puriora, ac subtiliora et id de illa substantia Ruxa intellexerunt, quam ut experienta a docet, ab astris in nos diffundi,

atque his inferioribus vitam, motum , incrementum, aliasque mutationes afferre: ita ratio euincit esse eiusdem naturae cum terrestribus, ut quae una cum his elementis inferioribus concurrat ad compositi naturalis pei&ctionem, mutationemque multiplieem. Huius autem doctrinae veritas confirmatur

non solum ex praecedentibus, sed de ex operationibus Chymicis , quae ab igne hoc nostro communi in dies exercentur. Conspicuum enim inde deprehendimus , elementa ita composito subsistere , neque ea in compositi solutione produci, nec ignem cum extinguitur interire , sed in fumo sursum contendente conservari. Id ipsum probat aquae evaporantis ascensius , qui quidem non est naturae aerear, alioquin in aere , ut loco proprio quieturae , sed igneas, quae locum propterea petat stiperiorem. Et quemadmodum videmus cum multis Peripateticis, qui hac in re experientiam sequuntur, aquam sublime raptum,

474쪽

set Philosophia Pstro technic

cedente vehiculo, eandem recidere, nec no uam produci: ita facile erit animo contemptari, eundem illum ignem,quem auolantem cernimus, ad caelum vique progredientem, atque itinere repetito, rursus ad haec inferiora deuolutum, sed multis partibus puriorem, atque defaecatiorem. Quid enim illam cursus reciprocationem tam libere in igne, quam in aqua non admittamus,cum haec huius vehiculo deficiatur 3 Atque hoc posito quod nullam habet

difficultatem, clarum erit, non modo cur Sollucem caloremq; tantum quoquo Versium profundat, corpora nutriat, coquat, dissoluat, sed& diuersorum effectuum causa sit. Tantum abest ut aliquam in hac ignis ad nos reuersione dissicultatem inueniamus. Nam alioquin cum maxima copia huius spiritalis atque igneae substantiae ex tetrae penetralibus continuo sursum euolet: terram tandem his euacuari contingeret, nisi superne deorsum reducerentur , ea namque e terra de nouo produci

impossibile est. Illius autem refluxus causam, naturam inuestigare ex superioribus possu

Hoc iacto standamento, unam duntaxat esse sphaeram solidam , scilicet firmamentum , sub

quo clarum est , tum ex veterum sententia, tum

ex hypothesibus nostris, spiritus seu atomos igneos, tum aereos, implere vastissimum illud spacium,in quo planetae suos faciunt circuitus. Per illos autem spiritui seu atomos igneas,

475쪽

Pars secunda . si

h telligo naturam subtilissimam , qtne igni

maxime conueniat: a Eteos, quae aeri , eos quo

continua validissimaque iaculatione ab astri et in terram profundi. Iam omnium consensu constat, id quicquid sit quod firmamenti ambitu continetur , rapi dissimo impetu in gyrum volui , & quidem quo magis ab utroque polo receditur. Etenim cum iuxta polos lentus admodum caeli sitambitus, lentissimam quoque esse prope polos motionem illius ignis necesse est contra eius qui sub AEquatore voluitur, rapidissimam :& ubi velocissimus ille occurrit motus, ibi &tenuissimae diffunduntur atomi : ubi lentissimus,lbi stigidissimae pro ij ciuntur. Et quod impurae aquae contingit in velocissimum amnem deductae,ut cum aliis sordibus a medio fluento in ripam amandetur: idipsum necesse est euenire illi igni impuro, inferne ascendenti, ut 1 rapidissimo velut illius amnis ignei cursu, versus polos, veluti ad ripas rei jciatur. Ibi propterea ignis continue undique confluentis , maximam fieri compressionem necesse esset, ni pateret exitus presso locumq; molienti. Et quemadmodum mare terram subit, caecis quaquaversum meatibus perviam, atque inde iii fontes & flumina scaturit: similliter de illo vastissimo corpore caelesti cogitandum, ut variis

ductibus patulum mare illud igneum, per ingentes ad polos fauces subiens,=xcipiat, ac per stellas , veluti totidem fontes, vel fluuios

476쪽

Philosophia Drotechnicae

igneos, evomat ignem iam purio tem esse.ctum, haud secus atque fontes reddunt aquamd ulcern ; quae in mari unde prodiit salsa erat. Q d continue a stella profunditur,pellit praecedens, in cuius locum succedit: deinde a sequenti pulsum , ipsum mei inferius descendit, idque per gradus, donec tandem, post longa

tempora, terram attingat. Hos radios certe agnouit Empedocles, cum referente Hieronymo, duos dimidiatos orbes circa terram serri autumauit, alterum ex igne, alterum vero eet acre, modico igne admixto:

atque illum orbem diem, hunc noctem appel lavit. N empe dimidiatus ille circulus,ex igneis atomis composiatus, ignis ille est, qui a Sole &astris continue prodiens, a terra obiecta repellitur. Altera circuli semissis, terra ignes impediente, habet illa corpuscula frigida, a polis originem ducentia, quae sicut anteriores Solis ignes excipiunt , a quibus pelluntur ex una parte, ita vicissim ex altera posteriores Solis de astrorum flammas ante se abigunt. Atque hunc in modum ille circulus naturarum frigidarum, calidarumque vicissitudine continuatur, haud secus atque unda pellit undam: ita cum a sequentibus urgeantur praecedentes, in illorum succedunt locusa. Sed dubitationem parit, quomodo stellae, absque confusione immensa ignium, maria quoquoversum, &praecipue in terra eiusque centro perfundant. Sed cessabit dubitatio,

477쪽

Pars secunda Si

vbi quantum inter quasque stellas spacium intersit animo concipiet. Quippe nullae tam vicinae sunt, inter quas non sit distantia terrarum orbe longe maior . Quandoquidem stellae minimae terra grandiores habentur. Et caelestium quatum descensu spatium illud contrahitur , tantum decrescit illorum spirituum copia donec ad terram ex omnibus stellis non ot eiusmodi silue ignes, siue spiritus pertingunt, quot ex una stella prodeunt. Caeterum ignes qui in terram illiduntur, gradatim magnoque temporis lapsu ab attris in terram transmissi sunt, ignibus aliis alios pellentibus, donec tandem in terrae centrUm , cuius totus ambitus ratione caeli punctus est,magna vi illi dantur. Quare Morienus Romanns terram appellat omnium elementorum matrem. Elementa enim 1 terra procedere & in terram reuerti strenue contendit. Mehimius in lamentatione, terram matrem & nutricem esse retum

omnium, quas concipit in utero suo ab igne, hoc est a coelo, satis perspicue demonstrauit. Omnesque fere Philosophorum authoritates concludunt, caelum esse compositiorum pa

trem, terram vero eorum matrem, In VII ceri

bus ipsa gestantem. Cuius rei rationem reddunt Ptolomaeus & Chalcidius, afferentes incentro cerra: omnes influentias caelestes confluere, quae tanquam rerum spermata ibr

478쪽

propter vacietates proportionum ipsarum de

icer,dentium,tot diuersiae ditier saluin, quotierum in terra fiunt generationes, variaeque impressiones. Et si in centro acutissimi illi igniculorum radi j non concurrerent, unde quaeso tantus ille calor suppeditaretur, qui in altissimis terrae penetralibus , profundissimisque eius partibus aurum, argentum, aes,& metalla reliqua concoqueret: qui Nitrum, Sulphur, Iitume, Carbones fossiles, At nam,Vesuuium tanto incendio impraegnaret : qui Vitriolo, Alumini, Arsenico , caeterisque mineralibus omnibus,ignes eiusmodi vi caustica & ignea imprimeret: qui halitus tum siccos, tum vapidos gigneret,atque ex imis terrae visceribus jublime veheret 3 Et quidem haec omnia quouis tempore fieri compertum est: cum tamen neque bruma calor caelestis terram gelidam subeat, neque aestu Solis calor terraro penetret, ut videre est. Ergone hunc ignem subterraneum & centralem, indigenam asseramus Nam cum tantum huius ignis indesinenter ascendat, quantum deperit, nisi tantum noui accederet, tandem ex toto consumeretur necesse esset. Vnde ergo reparabitur 3 Prorsus ex alto redeat, qui altum conscendit oportet.

Verum quibus anfractibus sinus illos subterraneos subeat, Philosophi vulgares haud aduertunt. Huius autem duplicem reddemus xationem. Nam spiritus istos esse igneos, quos

aqua maris per caecos illius ductus sub terr pa

479쪽

secum vehat, ex salsugine quae tota ignea est deprehendimus. Quippe facile est spiritus istos ab ast iis demissos, maris sinum facilem

quem propterea calefacioni penetrare, potiusquam terrae immensam molis duritiem veluti terebrare. Solis enim astrorumq; reliquorum radii crassiores, recta terra penetrantes, pauci ad centru permeantes maxima parte a terrare percussi aecem accedunt. Ex iis vero quos in vastissimum illud aequor iaculatur, pauci cum aqua in vapores, futuros nubibus materiam, sursum euolant. Maxima tamen ex parte cUm immenso illo aquarum pondere, successu temporis, sub terram disperguntor, ex quibus & mmari, & in terra tam mira generantur.

Secunda ratio ab Astronomis & Philosophis naturalibus probatur, & ab immensa caelestium magnitudine, tum terrae & aquae exiguitate confirmatur. Immesa enim, inquiunt. caelestium magnitudo , virtus, motio, facit ut omnes omnium siderum radi j, terrae molem,

quae quasi punctum est respectu caeli, momento facillimeque usque ad centrum recti penetrent, quod omnes Astrologi confitentur. - , ut placet Pythagoricis Platonicisque sortiuI

ini sunt: tum quia recti undique centrum tangunt, tum quia in angustiam collecti coarctantur. Quorum vehementia materia ibi Sulphuris procul ab humore aqueo remota,& aemri proximiori obuia prorsus accenditur,accensaque extenuatur, ac dispergitur per meatus

undique, & eaeat incendia paritet atque bul-

480쪽

Phur, ut videmus ex aetna & Vesuuio. Sed signem hunc putarunt esse valde caliginois sum, & qua sit incendium quoddam luminis expers ( sicut videmus indis olutione Mercu- xij aut metallorum per aquas fortes , aut in praeparatione tartari vitrio lati j aut veluti aquam calci vinae affusam. Et sicut incesto extat lumen incendis expers , sic ignis noster inter caelestem & infernum , lumen cum seruore coniungit. Putant antem ignem h centro fl)n-

rem, ignem esse Vestalem ; siquidem Vestam

esse terrae vit3m numenque putabant. Ideoque Vestae templum veteres in mediis urbibus construebant, ignemque in medio perpetuum collocabant. Hae duae virgines castissimae sicut ignis, duplicem mundi huius sensibilis ignem repraesentare videntur. Pallas caesistem, Vesta elementarem. Vnde duae pura- naides concipiuntur. Vna, cuius basis concipitur in Zodiaco,& apex in centro terrae. Altera e contra basim habens in diametro terrae de apicem in Zodiaco,ut apparet ex diagrammate. Hanc figuram veteres , nec absque causia, igni attribuerunt, quasi summo omnium elementorum exemplari. In omni enim pyramide considerantur quatuor ficies, siue quatuor triangula,terrae, sali, oleo, &aquae correspondentia. Et in quatuor istis triangulis considerantur tres anguli quasi formalia elementorum

exemplaria. Ea erunt Mercurius, omnium elementorum exemplar reserens apicis angulum

acutum, ignis & aer duos basis angulos refe-

SEARCH

MENU NAVIGATION