Dissertatio historicotheologica de fatis calicis eucharistici in ecclesia Romana a concilio Costantiensi ad nostra usque tempora quam D.O.M.A. praeside Io. Andr. Schmidio abbate Mariaevallensi ... solenni eruditorum disquisitioni submittit responsuru

발행: 1708년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

rum diversitate,legati, qui petitioni cesaris ardentissimae satisΩ-ctum cupiebant,illi sententiae accedebant, qui totum negotium ad pontificem remittendum esse, statuebant, ast quod tandem . quoque iactum b invitis licet antea cisareanis, qui id,quod a concilio sublatum, a concilio restitui malebant. e g. VI. Cum itaque hoc modo tota res ad pontificem es et devoluta,Caesar, secus ac putat Paulus Sarpius, d) S Ba-ἡι, Varus calicis concessionem hoc & sequenti anno Is6r, prout inter alia Matthias Cithardus concionator caesiareus in epistola, ad Iulium Pflugium episic.Naumburgentem hoc anno consignata, da siumme ven. Dnus praeses,e mesto edidit, y refert,petierunt. t Bavari prae primis peritionem ardentiorem reddebat tumultus in Bavaria nuper ortus propter negatum calicis usum &conjugatis praedicandi facultatem, eoque processerat illa Bau vorum temeritas,ut ad ipsos sedandos dux promiserit in conventu ordinsi, nisi proximo junio ad ridentinis aut a pontifice aliqua ratione ipsis satisfieret, se utrumque concessurum et Caesaris vero, quod omnes sere pontificii in Germania in impetranda calicis communione, sacerdotum conjugio dc relaxandis multiplicibus juris positivi circa Jejunia, dies festos aliaque id genus

praeceptis,toti defixi essent f .in horum gratiam per literas d. Ia. norm .sebrian Is6 .dataridenuo pro concessione calicis pontificem sol- licitat intensissime, ct ne eam diutius proroget ob imminentia pericula,rogat ig); idem etiam facit per literas Bavarus S commodum inde enascendum monstrat h . Quid porro iteratis his supplicationibus Caesaris S Bavari apud pontificem si effectum non memocat quidem Sarpius, narrat autem Pallavicinus annou6 . calicis usum subditis ipsorum fuisse paulo ante obitum dinandi concessum. Omnium autem optime de ea re scribit Cassander, qui non modo in epistola ad Metellum exemplum concessionis caestreae ct pontificiae se vidisse, ait 0: verum .

etiam

82쪽

etiam totum concessionis negotium & conditiones ipsi adiectas,

in alia ad Kettelerium anno I 6s. d. s. nov. scripta , his o bis receiasset: Post assiduam ct vehementem imperatoro Ferdimandi 'pia ct augusta memoria filicitationem tandem essectum es, ut non flumbareditariis sus ditionibus, jus mendi dominici calicis in communione laicorum permitιeretur, sed etiam ut a summo pontifice litera ad electores ecclesiasticos mitterentur, quibus pontifex se gravissimis rationibus ct consilio doditorum ct piorum virorum adduclion seribis, de plenitudino potestatis apostolica faculiarem dare archiepiscopis or eletitor buu, si expedire putent , in quo eorum conscientiam onerat eligendi ct depurandi cathou.. eos sacerdotes, q- in sua provincia decenti ordine servato, ct omni offensione vitata, qua inter communicanus sub utraque ct sub una tantum

steris suboriri posset, utramque steriem administrare possint, illam ex deis

motionis fervore petentibus. Adduntur autem conditiones fere eadem qua a patribus Tridentim concili prascribuntur, videlicet,dummodo illi, , qui illam communionem petierint, cumsancta mana ecclesia communi

nem habeant ct eum careris tu rebus fidei Vm AE trinam sequantur,tum hoc quoque confiteantur , profiteantur ct credant, in sentitissimo eueharistia sacramento, tam sub una,quam sub utraqua flecte, verum Ur int grum Christi corpus esse: nec Romanam ecclesiam errasse aut errare,qua, exceptis duntaxat sacerdotibus celebrantibus, cateros tam clericos quam uicos sub specie tantum panis communicat. Et traterea constiti ct compsi, munere sacramentalis absistionis ac pio, ad ipsam sub utraque sp cie communionem accedans. Hac concessionis verba sum, qua in uno exempD cuidam archiepiscopo electori non natim inseripto legir nec dubito eodem exemplo ad cataras quoque archiepsopos electores persiriptum esse. Hac autem eouessione ct his literis a pontifice impetraris , idem imperator Ferdinandus pia ct augusta memoria, viros aliquot doctos est prudentes convocavit, qui da optima ratione hanc communionem in utraque specie in usum revocandi deliberarenι, ut ex pontificis praestri si isai decentesimo ordim administraretur; offensio omnis,qua inter diverisso ritu communicantes oriri posset, evitaretur e esus quoque deliberati su formam ad predictos archiepiscopas electores transmisι, Μι eam evenis

83쪽

aerent, ct si quid ad eam addenrim putarent, Usi e rue desti cerent ,

ita factum es, ut nos quoque rogati seutenriam Aostram ad illam deliberationem projudicii nostri tenuitate adyunxerimus occ. Fuletissimae huic

de calicis eucharistici concessione relationi Castandri omni ex parte consentiunt litem ipsius pontificis Pii IU. ad Iulium Pnugium episc. Naumburgentem d. I6. april.,ad Hemicum juniorem ducem Brunsis. eiusque cancellarium Ludolisum Halverium LI. septa a) ipsiusque caesaris Feminandi ad eundem Iulium Pstu. gium d. 2D.jun. datae. Ex his priores & posteriores in MScio possidet, summe venerabilis Dnus Praesie dignae profecto,quae integrae hic, si pagina id permitteret, annotarentur. In specie quod

attinet ad illa, quae Cassander de concessione communionis sub utraque, illique adjectis conditionibus refert, de verbo ad veta,,bum in jam citato brevi Pii IT ad Iulium, in quo episcopo MNaumburgensi notum facit, se post varias supplicationes caesa. ris 3c ducis Bavariae, subditis eorum, sed certis conditionibus Musium calicis concessisse, ipsique simul potestatem in sua pro-Mviocia quoque eligendi aliquos, qui populum sub utraque ipe

cie communicent, conseri, leguntur. In epistola autem ad MHemicum codem semae modo mentem suam duci, eam p serenti declarat, utque antiquum communicandi ritum retineat,

, ortatur De deliberatione autem a viris piis doctisque stupra concessionem calicis caesaris iussu facta, cuilus idem Cassander mentionem facit, Certiores nos reddit jam nominata epistola, erdinandi ad Iulium remium, quando hunc iscopum m Mnet, ut in i suas ditione introducat a pontifice sibi aliisque concessum calicis usum, S refert se quibusdam viris piis atq; pacificis negotium commisisse, ut consilia,qua ratione usius secalicis fiuctuosius reddi possit,suppeditent,hoc elisiecisse& ob-Gata esse illa sibi nuper inscripto quodam.Haec autem qualia sum ,,rint cognostimus ex Eormula MSCta executionis jussu Caesaris MViennae clarad. I Junii Smissa ad omnes archiepisc. dcepisse. risuarum ditionum. Dicitur in ea caesaream majestatem

Post

84쪽

post varias multasque petitio cies tum apud concillum Triden-ς

tinum, tum pontificem tandem pro suis impetrasse communionem iub utraque, quae ne illicito modo introducatur & fru-

ctuosia esse pol sit , viris quibusdam piis & pacificis negotium ,

dedisse, ut diligenter cogitarent & perpenderent, qua ratione Mid fieri posset,deque tandem omnibus,super quibus inter eOS

una imiter convenire contingeret, caesaream suam majestatem , Commonefacerent. Cum itaq; ab iisdem cras areae suae imaiestatis Rmens atque voluntas executioni demandata, placuisse suae caec Am est. quae ab illis proposita sunt, cum reveris archiepisc. &-- episc. quorum provinciae iv dioeceses sua regna ac inferioris Austriae dominia patrimonialia attingunt, pro calicis disipensa- tione delegatis tenore praesentium benigne conferre. His praemissis sequuntur ea, sine quibus institutum hoe utiliter executioni mandari non posse videretur. Concessionis fructum potissimum pendere a concinnatoribus Ic consessoribus, hinc ipsis,praesertim hoc tempore,quo calicis usus populo sit ex- hibendus, sequentia observanda praescribuntur et Ut sc. mo. Vneant & doceant populum, ecclesiam romanam non esse re prehendendam ideo, quod in dispensatione sacramentorum. salva eorum siubstantia ea statuat, vel mutet, quae suscipien- tium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi pro re- rum,temporum & locorum varietate magis expedire judicarit,

quinimo potestatem rectissime & piissime uiam- item ut do- ceant, sub qualibet specie esse totum & integrum Christum, secus sentientes a piis fidelibus reiiciant. Deinadduntur alia offi- cia iacerdotum & consessorum, praecipue in confessionibus,

observanda , quae cum in genere tantum seucharistiam re- ς spiciant,propter brevitatem, cui nobis studendum,nonsiunt at-,, tiligenda. illi .ec luccedunt ea, quae proposita fuerunt a vii is V praedictis pro calicis concessioneia Videlicet sianguinem do- mini e calice esse sumendum: & more orientalium aliorumque

nationum illis tantum praebendum,qui ecclesiam adire possunt, Rinfirmis vero, praesertirn si longe distent ab ecclesia , SS-calix. R ex

85쪽

sevel plane non exhibendus, ad evitanda varia pericula partim

,,ex asservatione, partim ex effusionei metuenda, vel in extre-

,,mo saltem necenitatis casu, si ex pio servore sanguinem D ,,mini sibi stagitaverit infirmus,illi concedendus;eamque ob cau- sam in omnibus ecclesiis talia vasa parata habenda esse, e qui-ὐbus nulla gutta vini in portatione decidere pollit. Praecaven- ,,dum omni studio languinem Domini neque communicantibus deficere, neque supra, quam par sit, abundare, si vero forte sequid superfuerit, id a sacerdotibus sive eodem sive altero die ,,sumendum , si aliquid defecerit elaborandum, ut ex sacerdotiribus, quibus missarum celebrandarum ossicium incubuerit, ita ripaulatim alter alteri siuccedat, ut quicquid in uno altari dese-ocerit, ex altero suppleatur , vel laltem ubi numerus lacerdo- istum non sulfecerit, disteratur reliquorum, qui accessuri erant, communio in crastiatura. Tempus Vero magis conveniens

Ddisipensendi populo eucharisiam esse siubmissa,quamvis in maiasiori hebdomada, in festo nativitati resurrectionis,& pentecostes

Mob magnam frequentiam eommunicantium etiam extra mis sesiam , sub missa tamen antea consecratam utramque speciem

laicis adininistrare possint sacerdotes. Deinde ad firmandum Vinculum charitatis inter diversimode communicantes,illos in discriminatim ad communionem accedere debere, ita tamen ut qui velint sub una specie communicare, accipiant panem a .risacerdote sacrificante, dc vinum ablutionis ab sedituo, qui Mautem seb utraq; sumere velint, itidem panem a sacerdote de visenum consecratu ab alio sacerdote accipiat: Praemittendam quoia ,,que esse in publica & frequenti communione piam exhortatio

,,nem in lingua vernacula docendumque populum quod siub qua- ,,libet specie sit caro dc sanguis Christi, nec plus accipiat qui

risub una, quam qui sub utraque communicat, neque manducansisnon manducantem , nec bibens non bibentem contemnat. Tandem ad excitandos animos ad gratiarum actionem dc lauis

sedem Dei post communionem psalmum Vel hymnum esse caniaritandum iu lingua vulgari. Haec omnia ut stricte obsierventur, de quam-

86쪽

ct quamprimum executioni demandentur, monentur archIe. piscopi & episcopi, &, ut eo citius hoc fiat, quosdam subdel

gandos essequbetur. Hoc caesaris mandatum mox effectum so

titum est: resert enim Bucholgerus γ) sacram synaxin in utraque specie laicis secundum instkutionem Christi d. I8.jun. aliis Jul.) Viennae per Urbanum Gurcensem episcopum in templo Stephani administratam & publicatam esse, quemadmodum de

eo etiam testatur decretum de concessione calicis hoc die promulgatum , quod invenimus apud Goldastum. Idem factum esse legimus d. aa. hujus mentis Pragae per archiepiseopum Antonium, qui suis SS. calicem secundum veterem Bohemiae morem concessit: ita cnim ipse archiepiseopus scribit in epistola

quadam mscia d. i9 avg.ad Julium Pnugium consignata.Sequimur, inquit in postscriptis, iniquum ritum hic in Bohemia in eo, ut se

erificans alio calice utatur, cum adseunt communicantes, ii quoque alio,

ex quo eis sacrati mim cruor porrigitur, sicut sacrificus ubi plures hostia.

consecrat,eam tantum consumit,quam elevatsec eadem quoque calicis habetatur ratio, ut hoc quod ertur absumat,de alio populo communicen.post haec

tempora diu in Bohemia mansit inter flatus sub utraque ct una deis serentia. In eadem lepistola dicit Antonius se Cromerum cum a ticulis de communione sub utraque in Moraviam misisse & suis sacerdotibus diligentissune insinuasse. Laudabile hoc exemplum caesaris alii quoque principes secuti suis calicis usum concessere. . VII. Postquam itaque Vidimus,qua ratione coena Dciis mini in Germania in integrum sit restituta , restat, ut adhuc paucis perspiciamus , quando iterum tam care acquisitus calicis eucharistici usius ademtus fuerit. Hoc quoniam sensim sensimque factum esse Videtur, certum annum indicare quidem non possumus: recensebimus tamen quod de illo nobis suppeis cultat Pallavicinus: D Cetera, inquit, tum ea in melius mutatio quam ab initio consecutam esse dixerat papa Pius IV. calicis

concessionem tum etiam conce is essectus amplim progressa non sunt. Unda Iedente Gregorio XIII. ac postea Sixto R. obeuntibus nonis

nultu ex episcopis, quoin impertita fuerat potestas populum scilicet communicandi sub utraque specie dubitatum fuit, an gradui ilia

87쪽

adeo ue eum 'serum visa decedens: O hoc posterἰus pro vera habhum est, adeoque non obtineri usum licitum illius concessionu, nisi a sacerdoribus,quibus memorati episcopi viventes contulerant. Ex his omnibus

facile colligere licet, quomodo usius calicis eucharistici in L co, na paulatim in romana ecclesia itersi desierit, ita quidem,uta ne mine hactenus, quanae nobis quidem constat, publice recuperari potuerit. Neq; enim adhuc quenquam movere debet,quando et iam hodie passim apud pontificios laicis per custodem vel ministrum poculum praeberi videmus, cum illud vinum non consecratum contineat, neque tanquam alterat sacramenti sp cies laicis porrigatur , sed tantummodo ablutionis cauis

sa ca); unde etiam der Epusillo dici solet. Caeterum s

veris jam mandatis coerciti sunt sacerdotes, ne ullo praetextu se eo adduci patiantur, ut quenquam sub utraque communicent. Ita namque praecipiunt agenda coloniensia b)r Caveant etiam a tque etiam pastores, ne aut gratia aut minis se adduci patiantur, ad communionem ulli hominum, cujusque satus aut conditionis fit sub in

traque syecie porrigendam. Soli tamen Galliae reges prae aliis omnibus in romana ecclesia a longo jam tempore hac praerogativa gaudent,ut ipsiis quotieslibet,secundum, quosdam, vel ut alii volunt, his saltem in vita, scilicet in inauguratione & articulo mortis, vel in inauguratione tantum, sacra coena secundum institutionem Christi frui liceat e . Vnde hoc jus regum Galliae orbginem traxerit, de eo nostrum non est prolixe disquirere. Communis sententia est, a pontifice Clemente VI. illud impetrasse reges, vel propter magna in sedem romanam merita, vel ideo quod

aeque ac sacerdotes uncti sint d & quidem oleo coelesti. e Nobis placet sententia Casparis a Lilien D qua etiam Caroli IX.

legatos tenuisse fert, qui Francorum regum in inauguratione sua praerogativam sub utraque specie communicandi ad consuetudinem transfert, dum reges Galliae calicem sibi eripi nun- qnam

88쪽

quam passi fuere. Quo privilegio autem reges Galilae, eodem

nostrie ecclesiae, imo singuli nostrum in hunc usque diem fruuntur, quando nulla eXpectata venia vel concessione ulla a ponistifice,communionem integram secundum institutionem Christi, quoties libet, sumere nobis est concessum. Hanc gratiam debemus Deo & post Deum resormatoribus nostris, qui non ex

nimio vini amore, ut quidam pontificii garriunt sed ex pio

zelo & ardore pro executione verbi & mandati divini tanto desiderio tantoque studio calicis eucharistici, doni Servatoris inoaestumabilis,nobis restituerunt dc jus laicorum in illo percipiendo, strenue vindicarunt. Agnoscamus erso hanc gratiam grato animo, & ne illa indigne fruamur solliciti simus. g. VIII. Sed quoniam exiguum chartulae spatium,quocircumscribimur, ad finem nos properare jubetr abrumpimus hic recensionem nostram historicam, & ad ea, quae restant,pr gredimur. Superest autem, ut adhuc paucis praecipua argumenta, quae superioribus post concilium Tridentinum accessis se videntur, adjiciamus. Iis vero annumeranda erunt illa quibus anonymus quidam in libello comitis de KolloniisehJussu consignato , cui titulus Augustana ct Anti- Augustana consessio , desectionem nostram a doctrina Lutheri , aliorum reformatorum nostrorum ipsiusque Augustanae consessionis, etiam in articulo de communione sub utraque probare, ct nostram de necessitate hujus communionis destruere senteniatiam,sollicitus est , quando nobis objicit I. ipsum Lutherum b II Collocutores nostros Augustae & III Aug. Confanno Is o.

Wittebergae editam, dum dicite Pauliordinatio praemonitione priama ad Corinthios testatur ecclesiam Communiter usam esse utraquest eis, usium calicis non adeo necessarium esse, voluisse. His o

mnibus IV. addi omnino merentur illae rationes, quas ultimis temporibus valde agitatas quidem, non autem inventas esse affirmare audebimus, & quae adhiberi solent ad probandum inprimitiva ecclesia viguiste morem communicandi populum sub una tantum sipecie panis. Desumtae vero sunt ab asservationesicramenti, communione domestica,infirmorum dc morientium,

89쪽

latea,& prae sanctificatorum. a Sed facilis ad singula haec ara

cumenta datur responsio, & quidem ad I. ipsos mentem Luthmri ex primis ipsius scriptis explicare velle, cum potius post xior scripta, in quibus mentem suam in melius mutavit, con

sidenda suissent. D Ad Il. longe aliud testari Coelestinum, ovi

acta comitiorum Augustae Vindelicorum accurate descripsit. e M III. fallaciam ipsos committere in Vocabulo communiter, quod illi explicant pro interdum, cum tamen sensus sit omnibus sine discrimine s. eucharistiam sib utraque specie traditam fuisse. d) Ad IV. asservationem sacramenti, eὶ communionem dome

sticam, f aegrotorum & morientium, sinfinitum Miaicam o

& praesanctificatorum sub utraque specie iactam, neutram Vero harum solum sub una specie suisse celebratam probari posse. Suffciant haae tantisper pro enarrandis fatis calicis eucharistici, quibus plura alia praesertim deabulibus circa illum, tum

ex parte pontinctorum, tum eorum, qui eum quaesierunt commissis, addenda forent, si id instituti nostri ratio, & brevitas, qua nos usuros esse promisimus, maxime autem benevoli lectoris patientia,permitterent. Qua ne abuti videamur, hic subta stimus , calici eucharistico in ecclesia romana omnibus illum petentibus sereniora fata optantes atque precantes. Fiat l

Por ora erratis, pag. s.lin. lo. pro ne tamen, ne vero not. pro disp. dist. pag. v. a fin. lin.3. pro roboratum roboratam. p. g. .lin. ra. sanis add. talis eucharistia

pag.Iiain. r . posset. add. haec talia didicisse. sed add.legimus potius illum. p. n. notita pro f. 23. lib.XXII I. & pag. 42. lin. Io. pro opere operae N per . II. pro Basiliense Basileense pag. 49. lin. g. pro Constantiensis Balileensis pag. r4. liii.6.pro S lapides,&illa lapides pag. 7. lin.is. pro quorum quarum. pag. 8. not. c in. epist. hist. Boh. deleatur. p. so. litvl8. pro I 623. I. lin. 26. terris, omisitim in pag. 6ἶ lin. l . diciti add. se malle, si unus ille articulus pacem Fc unitatem impediturus esset. .

SEARCH

MENU NAVIGATION