M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

118 EPISTOLARUM

viribus, quibus pares non eramus. Victi sumus igitur e aut ,

si vinci dignitas non potest , fracti certe & abie ti . In quo

tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem : osten

distique , sapientem & bonum civem initia belli civilis invi

tum suscipere, extrema libenter non persequi . Qui non idem consilium , quod tu , sectiti sunt, eos videor in duo genera esse distractos. Aut enim renovare bellum conati sunt , ii qui se ' in Africam contulerunt: aut quemadmodum nos, victori sese crediderunt . Medium quoddam tuum consilium suit , qui hoc sortasth humilis animi duceres; illud pertinacis . Fateor , a plerisque , vel dicam ab omnibus , sapiens tuum consilium ; a multis , etiam masni ac sortis animi judicatum . Sed habet ista ratio , ut mihi quidem videtur, quendam modum e praesertim cum tibi nihil deesse arbitrer ad tuas sortunas omnes obtinendas , praeter voluntatem . Sic enim intelle

xi , nihil aliud esse , quod dubitationem aflerret et , penes quem est potestas, nisi quod vereretur, ne tu illud beneficium

omnino non putares. De quo quid sentiam , nihil attinet dicere cum appareat ipse quid secerim . Sed tamen si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles , quam ea , quae nolles, videre: tamen id cogitare deberes, ubicunque esses, te . sore in eius ipsius , quem sugeres, potestate .' qui si facile passi rus esset, te carentem patria & sortunis tuis, quiete & libere vivere : cogitandum tibi tamen esset , Romaene Sc domi tuae , Τ cujusmodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles , vivere . Sed cum ita late pateat eius potestas, quem veremur , ut terrarum orbem complexa sit e nonne mavis sine periculo domi tuae esse , quam cum periculo alienae 8 Equidem , etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem , quam ineuim enitauimos es, T. Rosi, ita hisue viae- volui se servare, ut tibi omni no n. ε pepercerim . Sic advocat Priscian. l. 1 lib. Hl. de Finib. p. his tamen omniburror antepotro, euieuimodi sunt , qui summuna holium in at 3ue in vi ture posuerunt.

Nam in membranis euimodi . Vulgo cu Utu di. I. F. Gron. 4 In As icam J Ad Iubam re em , qui, Curione tarsarianarum partium duce inieris, equitatum firmissi multi, & elepitantos plurimos habebat. Ideo stultitiam eorum qui ad belliaritin auxilium confugerant, carpis Cie. epist. 6. lib. IX. Hem. s 1usModi νες esset J Qualiscunque status esset Rei p. Censeo autem Ciceronem scripsis. se et cur cuimasi res esset . Ut Pro Sex. Ross.

122쪽

AD FAMILI ARES IV. ras

in externis atque alienis locis. Hoc idem omnes qui te dilii, gunt, sentiunt: quorum est magna , pro tuis maximis clarissimisque virtutibus, multitudo . Habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus. Nam etsi nullam potest accipere injuriam , quae sutura perpetua sit: propterea quod neque is , qui tenet rempublicam , patietur , neque ipsa res imblica : tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo . Hi autem qui essent , auderem scribere , nisi te intelligere confiderem . Hic te unius sollicitudines , unius etiam multae Rassiduae lacrymae C. Marcelli, fratris optimi , deprecantur rnos cura, & dolore proximi sumus: precibus tardiores, quod jus adeundi , cum ipsi deprecatione eguerimus , non habemus . Gratia tantum possumus, quantum victi . Sed tamen consilio , studio , Marcello non desumus. A tuis reliquis non adhibemur : ad omnia parati sumus. Vale .

o D preeantur I Tuam salutem a Caesare clandxm miserat , nisi Dearorum nuneis paruiFprecibus petunt. Deprecamur , vel cum expe- fer. Alterius exemplum significatiotiis onum timus aliquid , vel cum reculamus. Prior si illud pro Balbo , cum suppetant multa , regnificatio patet hic, & in oratione pro Mar- citabimus t 2Pissam de communi eonsitione cellor cum , inquit, M. MareeIIum , depre- σον uium nostrum , deprecandae malevola istantibus vobis , eo eν vivit . Et ad Cornifi- deprecandum visetur. Manutius. cium epist. 14. lib. XII. Seuatus tegatos non I adhibemur I Nisi a fratre, ad eoa- ad pacem deprecandam , sed as bHIum denun- silium de tuo reditu capiendum . . .

M. T. C. M. MARCELLO S. D. VIII. TEQUE monere te audeo praestanti prudentia vi-1 rum ; nec confirmare , maximi animi hominem ,

' unumque sortissimum; consolari vero nullo modo . Nam si ea , quae acciderunt, ita fers, ut audio; gratulari magis virtuti debeo , quam consolari dolorem tuum . Sin te tanta mala reipublicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te conso

ler, cum ipse me non possim . Reliquum est igitur , ut tibi me in omni re eum praebeam , praestemque , ut ad omnia ,

quae

ARG. Laudata Marcelli prudentia, polli- pist. 16. uanquam quicum ti ηον um cetur officia sua, & , ut domum, quieunque forti mo viso. Philip. II. Tanquam mibi

status reip. sit, revertatur, iterum admonet. eum M. Crassa estntentio esset , non eum uno Anno V. C. 7o . gladiatore neqvismo . I. F. Gronom

123쪽

ieto EPISTOLARUM

quae tui velint, ita adsim praesto , ut me non solum omnia debere tua causa , quae possum , sed ea quoque, quae non possim , putent . Illud tamen vel tu me monuisse, vel censuisse puta , vel propter benevolentiam tacere non potuisse : ut quod ego iacto , tu quoque animum inducas: si sit aliqua re L publica , in ea te esse oportere, iudicio hominum reque primcipem , necessitate cedentem tempori : sin autem nulla sit , hunc tamen aptissimum esse etiam ad exulandum locum . Si Gnim libertatem sequimur; qui locus hoc dominatu vacat sin qualemcunque locum ; quae est domestica sede jucundior λ Sed mihi crede , etiam is qui omnia tenet, favet ingeniis: nobilitatem vero & dignitates hominum , quantum ei res & ipsius causa concedit, amplectitur . Sed plura , quam statueram . R deo ergo ad unum illud , me tuum esse; sore cum tuis , 3 si

modo erunt tui : sin minus , me certe in omnibus rebus satis nostrae conjunctioni amorique facturum . Vale .

a Putent a Pro putent, quod tabent HI-gati, leges , etiam putem. Corrad. 3 sι modo erunt εὐι J Quis non intelligit, earum suis Mareellum non suisse licet inobscuro causa se. Ideo in epistola superiore ta rvis retistiis .an adhuemων . Idque Maris

cellus ipse in suis literis signifieavit, in eo

loeo r In summa pauestate smicorum , propia fustrum , ac necessariorum , qui vera mea Daιuti faverent , te eviaismum mei , rem Mistentiam mul prae, itis eo ε movi. Manut. Marcelli epistolam a Manutio la datam hoc libro habes, num. II.

M. T. C. M. MARCELLO S. D. IX. T' I perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio liteis

Ua ras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram , quo te animo censerem esse oportere , & quid tibi faciendum arbitrarer : tamen cum Theophilus , libertus tuus , proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque per spexeram , sine meis literis eum ad te venire nolui. Iisdem igitur de rebus etiam atque etiam hortor , quibus superioribus literis hortatus sum , ut in ea republica , quaecunque est , quam primum velis esse . Multa videbis fortasse , quae nolis ; non plura tamen, quam audis quotidie . Non est porro tuum uno

124쪽

AD FAMILIARES L IB. IV. m

. sensu solum oculorum moveri : cum idem illud auribus percipias , ' quod etiam majus videri solet, minus laborare . At ii bi ipsi dicendum erit aliquid , quod non sentias; aut faciendum , quod non probes. Primum tempori cedere , id est, necessitati parere, semper sapientis est habitum . Deinde non habet, ' ut nunc quidem est , id vitii res. Dicere fortasse qua

sentias, non licet : tacere plane licet. Omnia enim delata ad unum sunt. Is utitur consilio, ne suorum quidem , sed suo . Quod non multo secus fieret, si is rempublicam teneret, quem secuti sumus . An , qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum suo , certorum hominum minime pr

dentium consilio uteretur, eum magis ' communem censemus

in victoria futurum suisse , quam incertis rebus fuisset 8 & qui

nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset, nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente , vobis auctoribus uti voluerit, nunc omnia tenentem , nostras senten

tias desideraturum censes suisse ρ omnia sunt misera in belligcivilibus: quae maiores nostri , ne semel quidem ; nostra aetas saepe iam sensit. Sed miserius nihil, quam ipsa victoria r quae

etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ierociores, impotentioresque redditi ut etiamsi natura tales non sint , necessitate esse cogantur. Multa enim victori , eorum arbitrio per quos vicit, etiam invito iacienda sunt . An tu non videbas

mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria Τ igitur tunc quoque patria careres, ne , quae nolles , videres Z Non , m. VII. a im

2 nimis Contra in episti l . firmare non licet e sed, ut num quidem est, y- -sio etios i iam essee mise-- , res ita se habet. Dem. sed etiam id ipsum vides, quo nisa es aere. 3 Communem a Commu a La inis dicun- Miser, eo m fonti a d.' νari . Et ad Toris tur remee, aliter eivitie, qui nihil singulare quatum, epist. r. lib. VI. oculi uis ae praeeipuum sibi tribuunt prae aliis , qui meo averrere a miseriis cogitatio-m s. non supra alios eives se extollunt, qui sunt ν αν. Est enim hoc in oratoris attificio, ut populares, modesti , patientes iuris legum. easdem res temporis causa modo oppugnet, que eommunium , qui non suo in omnibus ariodo defendat. Propterea in illis ad Nigiis utuntur consilio , sed & aliorum civium , dium ac Torquatum epistolis pro auribus hominum . C. Nep. Att. 3. Iris a tem Fecontra oculos; in hac aci Marcellum, quem se gerebat , ωι eommunis infimit , par princ

redire in urbem in linat, pro oculis eoatra ν as videretur . Terent. Quen ι-mne animo aures argumentatur. --α ram remmuni esse aise lani piater Sueton.

a in aerane επidem es J Praesentem rei sta. Clavd. a I. me viis sp communior, eum hoc loci .endi genere veteres ostende- ω. Groius .hani t quasi dicerent, quid futurum sit , a

125쪽

112 EPISTOLARUM

inquies: ego enim ipse tenerem opes , & dignitatem meam . At erat tuae virtutis, in minimis tuas res ponere , de republica vehementius laborare . Deinde , qui linis istius consilii est Z nam adhuc Sc factum tuum probatur, & , ut in tali re, etiam fortuna laudatur : factum , quod & initium belli necessario secutus sis, Sc extrema sapienter persequi nolueris: soriatuna , quod ' honesto otio tenueris & statum , & famam dignitatis tuae. Nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria r nec eam diligere minu debes , quod deformior est , sed misereri potius, nec eam multis claris viris orbatam , privare etiam aspectu tuo . Denique , si fuit magni animi non isse supplicem victori r vide , ne superbi sit , aspernari ejusdem liberalitatem : & , si sapientis est carere patria , duri non deis siderare& , si re publica non possis frui , stultu in est nolle privata . Caput est illud , ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen si , ne tutior non sit . Magna gladiorum est licentia : sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia . Mihi salus tua tantae curae est , ut Marcello fratri tuo aut par , aut certe proximus sim . Tuum est consulere temporibus , & incolumitati , & vitae , & fortunis

tuis . Vale .

4 Honesto otio Τ Mitylenis, usurpatione & s Gudiarum ιisentis I Videtur aliquid

renovatione doctrinae. corrastis. Cicero divinatis. Infra, epist. Ita cestiri

M. T. C. M. MARCELLO S. D. X. I 'TSI nihil erat novi, quod ad te scriberem , magisque Tu literas tuas iam expectare incipiebam , vel te potius ipsum : tamen cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei literarum dare . Cura igitur, ut quam primum veniaS. Venies enim , mihi crede , expectatus , neque ibium nobis , id est, tuis, sed prorsus omnibus. Venit enim mihi in mentem , subvereri interdum , ne te delectet tarda decessio . Quod si nullum haberes sensum nisi oculorum , prorsus tibi ignose

rem νARG. Hortatur BIareellum , ut reditum id ad rem eiis familiarem valde pertine i maturet, iam a Caesare impetratum, eum o vino V. C. Ios.

126쪽

AD FAMILIARES LIB. IV. II 3

rem , si quosdam nolles videre; sed cum leviora non multo essent quae audirentur , quam quae viderentur; suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae, te quam primum venire ;idque in omnes partes valeret ; putavi ea de re te esse admonendum . Sed quoniam , quod mihi placeret, ostendi; reliqua tu pro tua prudentia considerabis . Me tamen velim , ' quod ad tempus te expectemus, certiorem facias. Vale .

1 In omnes partes J Ad omnia. Ut epist lib. XIII. me πυιum ad panem vatit DI la 6. lib. xl. ad Att. iacere, in eet. Manut. Omnes p res mssessum. Et in epist. vatinii, a Quos as tempus I Non mousque, sed lib. v. Me tibi iis omisas paries defendeadum quo plane tempore . Sic epiae s. Ix. putes. Contrarium illud epiit. Io. ad Atta As nonas , pro nonis. Idem .

M. MARCELLUS M. CICERONI S. D.

XI. DLURIMUM valuisse apud me tuam semper auctoritatem , cum in omni re , tum in hoc maxime negotio potes existimare . Cum mihi C. Marcellus , stater amantissimus mei , non lotum consilium daret , sed precibus quoque me obsecraret : non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum literis , ut uterer vestro potissimum consilio . Res quemadmodum sit acta , vestrae literae mihi declarant .

Gratulatio tua etsi est mihi probatissima , quod ab optimo fit animo ; tamen hoc mihi multo iucundius est , & gratius,

quod in summa paucitate amicorum , propinquorum , ac nece sesariorum , qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei, singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi . Reliqua iunt ejusmodi , quibus ego , quoniam haec erant tempora , acile & aequo animo carebam . Hoc vero ejusmodi esse statuo , ut sne talium virorum & amicorum benevolentia , ne inque in adversa, neque in lecunda fortuna quisquam vivere posisit . Itaque in hoc ego mihi gratulor . Tu vero ut intelligas ,

homini amicissimo te tribuisse officium , re tibi praestabo .

Vale .

maxime Cicerranis,& gratam seinperARG. Mareellus signifieae . se plus Cie eonis, quam tratris, hortatu commotum ineaura redit fuisse i lii et i etiam, restit tionis naucias, de gratulationem , M ami-

um die: Corum henevolentiam isibi admodum placere fore. Mos U. C. IOZ.L obserearet I N. Melii codex, oneraret .

127쪽

EPISTOLARUM

SER. SULPICIUS M. CICERONI S. D.

XII. TI I scio non iucundissimum nuntium me vobis ali C a turum ; tamen quoniam casus & natura in nobis dominatur, visum est faciendum , quoquo modo res se habe

ret, vos certiores ut facerem . A. d. x. Kal. Iun. cum ab

Epidauro Piraeeum navi advectus essem , ibi Marcellum , collegam nostrum , conveni; eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem . Postero die cum ab eo digressus essem , eo consilio ut ab Athenis in Boeotiam irem , reliquamque iurisdictionem absolverem ille, uti aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Postridie ejus diei, cum ab Athenis proficisci in animo haberem , circiter hora decima noctis P. Postumius , familiaris ejus, ad me venit, & mihi nuntiavit , Μ. Marcellum , collegam nostrum , post coenae tempus, a P. M gio Chilone , familiari eius, pugione sercussum esse , & duo vulnera accepisse , unum in stomacho , alterum in capite secundum aurem : sperare tamen eum vivere posse . Magium' se ipsum interfecisse : postea se a Marcello ad me missum esse , qui haec nuntiaret , & rogaret uti cogerem medicos . Coegi , & e vestigio eo sum prosectus prima luce. Cum non longe a Piraeeo abessem , puer Acidim obviam mihi venit

ARG. M. Mareelli taedem, persecto naris Greeix Latinisque, significabant cursum rationis exemplo ita nuntiat, ut antecedem ex Asia & Graecia in Italiam per Maleam , ita, media, consequentia ordinatim expo- sive ad mlaam appellerent naves, sive illienat. Anno V. Q os. conscenderem ex Graecia in Italiam prose- - 1s p -J Ueteres libri omnes, cturi. sive ita navigationem instituerent ut non Maleas , omnino mendo illud promontorium praetermeherentur n- Lam est . misam autem uir filius, Liviai, Ionge. Gr v. omnes denique nominanti vero unus, a Mi ... laete fera I Quod eum commis- quod sciam, Plinius iunior in epist. ad Trais si laeinoris poeniteret. Causam necis Ciceroianum lib. Io. Graeci verhia, Max.M. ignorat epin. io. lib. XIII. ad Attie. Vale- od si legatur hic Ιων- ωIeas, interpre- rius hane ponit lib. P. cap. XI. quod cum taremur, superato I learum promontorio, esset Maroelio Magius vetere coniunctus a Laconicae provincis, navigantibus valde p. micitia , eique in Pompeiana militia eomes riculose . Mantir. Hae erat coniectura Vi- fuisset indignaretur aliquos sibi amicorum sorii, quam receperunt omnes sere editim ab eo praeserri. Nam .

nes, & id quidem merito. Nihil enim est 3 nev J Servus. Acidima in aliorum eo certius 8e liquidius, si quis Plutarchi in momen fuit Aridinus. Constat ex lib. a. de Arato Pliniique loca consideret , quae is Orat. εc lapidibiis Capuoliais. Idem . attulit . Videtur autem Iocutio suisse trita

128쪽

AD FAMILIARES LIB. IV. Ias

eum ' eodicillis, in quibus erat scriptum, paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse. Ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est affectus: & cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei moristem aiwrret . Ego tamen ad tabernaculum ejus perrexi . Imveni duos libertos, & pauculos s ervos. Reliquos aiebant profugisse, metu perterritos, quod in dominus eorum ante taberis naculum intersectus esset. Coactus sum in eadem illa lemea, qua ipse delatus eram , meisque lecticariis in urbem eum rein nrre : ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi . Ab Atheniensibus locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod ' religi ne se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam conis cesserant. Quod proximum fuit, uti in quo vellemus eum gymnasio sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orabis terrarum gymnasio Academiae , locum delegimus , ibique eum combussimus: posteaque curavimus, ut iidem Atheniemses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum i carent . Ita , quae nostra officia fuerunt, y pro collegio & propinquitate , 3c vivo & mortuo omnia ei praestitimus . Vale . D. pr. Kal. Iun. Athenis .

4 COAEGID J Codicilli , tabella enatae Ulpiam verbis, syllanum S. α interpreta

.rant , in quibus stylo pangebatur r a C tibus, cognoscitur. Idem. λω , id est , arboris libro ; nominati. De o Rinaiam so im stri J Nam lex XII. dicillis Plinius , lib. xIII. cap. a 3. & tabularum, de Solonis legibus translata ita XXIII. I. Irim. habet, I. areri me sepesito, meus reri s . Coris Dominus es m a servis enim capitale γ Pro eolusio J Cia latus. Idem . erat, qui dominum non defendissent, ut ea

M T. C. P. NIGIDIO FIGULO S. D. XIII. UAERENTI mihi iamdiu quid ad te potissimum

scriberem , non modo certa res nulla, sed ne ge-ARG. Exulantem Nigidium eonsolatur , quantum potis qua in eadem causa fuit. spem tamen suturi reditus ex certis lignis iacit ἄν conditionis pristi me sacere non Potin .st. Ideoque utramque fortunam ea aequo se .

tendam hortatur. A-ν U. C. 7 7.

1 Ni idio Fisui. I De Nigidio ipso, quae legendo animadvertimus, haec sunt . scripsit Ii os de Animal linis , ut ostendit lib. III. Macrobiuat & Plinius bis lib. XXIX. cap. 4. &

129쪽

nus quidem literarum usitatum veniebat in mentem . Unam enim partem , & consuetudinem earum epistolarum , quibus secundis rebus uti solebamus , tempus eripuerat et perseceratque sortuna , ne quid tale scribere possem , aut omnino cogitare . Relinquebatur triste quoddam , & miserum , 3c his temporibus consentaneum genus literarum . Id quoque deficiebat me :in quo debebat esse aut promissio auxilii alicujus, aut consolatio doloris tui . Qiiod pollicerer, non erat. Ipse enim p ri fortuna abjectus, aliorum opibus ' casus meos sustentabam ;saepiusque mihi veniebat in mentem queri , quod ita Viverem , quam gaudere , quod viverem . Quanquam enim nulla me i

psi im privatim pepulit insignis injuria r nec mihi quidquam

tali tempore in mentem venit optare , quod non ultro mihi Caelar detulerit; tamen nihilominus eis conficior curiς , ut hoci pluin quod maneam in vita , peccare me ex illimem . Careo enim cum familiarillimis multis , quos aut Τ mors eripuit nobis , aut distraxit A fuga : tum omnibus amicis , quorum bene

ωatωνa invoItira vidstituν. Denique Fe iniico, post HIoi latis orior , quorum drisi plina extincta e fio.sam modo , hune extitisse ui sitam ratio aret. Suetonius ait illum , c gnita hora qua tintiri erat Aue istus , assim masse, dominum terrarum orbi natum. Manut. Vide quae de hoe Ni eidio F euis notavit Ioan Rutger suu Var. Lehi. III. I s. ubi Fragmenta eius collegit . Gravius.1 Deb. bar I Meu primus, debeat, quod Gronovici merito probatur. I Wm 3 Pa a fortuna I M s. aias. Aut, non ab eo ur. Sic alibi atrii l Ciceronem , m/eus

4 casus meos Dryonra sm J Nune sustentari te dicit aliarum opibi , id est , eoru:n auctoritate & pratia , qui) veteri sibi neces.studine criniuriam , pli irimurn ob viii riae societatem poste apud Caetatem intelligebat.

6 Fu a J Fugerant, post Africanum bellum, in Hisp. ad Pompeii liberes multi. D

q. 8 . 6. eius utitur testimonio i librum de Extis, ut in Gellio lib. XVI. cap. 6. legimuΝ : commentarios Grammaticos, ut idem Gellius lib. XIX. cap. 14. & Nonius prodi de re . Interpretatu est comoedia Terei itii, telle Donato . Videtur etiam scripsisse de is, qinintum ex Arnobio licet coniicere: qui eiu tei iii iotito in mentione Matrix Deum, Neptuni, Apollinis de Iovis utitur lib. Ill. Haec de s riptis i de dia trin, tu iunaam . Gellius Vaticinem & Niesidium δε-

minat ; ει lib. IV. cap. o. hominem Iuxta M. Varronem do tismuna : Macrobius autem

meli ribus extulit laudibus quam Cicero ipse idem eius amicissimus. Nam in proc mi a libri de Uiiiversitate ; Fuir , inquit, vis His cum cateris ενιινus, qua sui in dia

130쪽

AD FAMILIARES LIB. IV. r 1

volentiam nobis conciliarat per me quondam , ' te socio , defensa respublica , versorque in eorum naufragiis & bonorundireptionibus: nec audio solum ., quod ipsum esset miserum , sed etiam video , quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari , quibus nos olim adjutoribus ' illud incendium exi in ximus: & in qua urbe modo gratia , auctoritate , gloria floruimus, in ea nunc iis quidem omnibus caremus. Obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem : sed ea plus non potest , quam vis & mutatio omnium rerum atque temporum . Itaque orbus iis rebus omnibus , quibus & natura me , dc voluntas , & consuetudo assuefecerat, cum Caeteris, ut

quidem video , tum mihi ipse displiceo . Natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro, nunc non modo asendi rationem nullam habeo , sed ne cogitandi quidem e & qui antea aut obicuris hominibus , aut etiam sontibus opitulari poteram , nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo & sanctissimo , & maxima quondam gratia , & mihi certe amicissimo , ne benigne quidem polliceri possum . Ergo hoc ereptum est

literarum oenus. Reliquum est , ut consoler , & afferam rationes , quibus te a molestiis coner abducere . At ea quidem

facultas vel tui, vel alterius consolandi , in te summa est , si unquam in ullo fuit. Itaque eam partem , quae ab exquisitst quadam ratione 3c doctrina proficiscitur , non attingam , tibi totam relinquam . Quid sit sorti & sapienti homine dignum , quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita , quid studia , quid artes , quibus a pueritia floruisti, a te nasitent, tu videbis . Ego quod intelligere & sentire possum , quia sum Romae, & quia curo attendoque , id tibi affirmo , te in istis

molestiis , in quibus es hoc tempore , non diutius futurum :in iis autem , in quibus etiam nos sumus, fortasse semper fore . Videor mihi perspicere primum ipsius animum , qui plurimum potest , propensiim ad salutem tuam . Non scribo hoc temere. Quo minus familiaris sum , hoc sum ad investigandum

seis I Plutarch. in Cicer. nemi dua, tanquam laeendio , nisi nos Vud ἐπcendium a Catilinae eoniuratio. γα tulissemus , resp. destagrinet. Biam .

SEARCH

MENU NAVIGATION