M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I 8 EPISTOLARUM

Cicero , oppidum captum , & bellum jam consectum relinquere sum coactus . Quare te rogo , si opus erit , ad Caesarem meam causam agas , meque tibi in omnes partes defendendum putes r hoc existimans , neminem te tui amantiorem habere . Vale . Nonis Decemb. Narona .

M. T. C. P. VATINIO IMPERATORI S. D.

XI. RATA tibi mea esse officia non miror: cognovi e- nim te gratissimum omnium t idque nunquam destiti praedicare . Nec enim tu mihi habuisti modo gratiam , verum etiam cumulatissime retulisti . Qiiamobrem reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te , & eadem voluntate cognosces . Quod mihi steminam primariam , Pompeiam , u-XOrem tuam commendas: cum Sura nostro statim , tuis literis lectis, locutus sum , ut ei meis verbis diceret , ut, quidquid opus esset, mihi denuntiaret: me omnia, quae ea vellet, summo studio curaque facturum itaque faciam , eamque , si opus esse videbitur, ipse conveniam . Tu tamen ei velim scribas , ut nullam rem , neque tam magnam , neque tam par-Vam putet, quae mihi aut difficilis, aut parum me digna videatur . Omnia , quae in tuis rebus agam , & non laboriosa mihi , & honesta videbuntur . De Dionysio , si me amas, confice . Quamcunque ei fidem dederis , praestabo . Si vero' improbus fuerit , ut est , duces eum ' captivum in triumpho . Dalmatis dii male faciant , qui tibi molesti sunt. Sed, ut scribis , brevi capientur , & iluistrabunt res tuas gestas :semper enim habiti sunt bellicosi. Vale.

ARG. Respondet epistolae, quae non extat, metu, dionysiut ad taceronem , a quo su δaudando gratum animum, & studium suum reptis multis libris, aufugerat. Epist. 7. lib. uxori, quam commendaverat , non defuturum XIII. innutius.

pollic 'ur . Addit de Dionysio fugitivo ; & a I rabias a Ut redire nolit. Idem . De triumphi Dalmatici. Anno V. C. os. 3 captistim I in curum. a Fid.m diariis a Redire nolebat , pinnae

M. C. L.

152쪽

AD FAMILIARES LIB. V. M. C. L. L U C C E I O , Q. F. S. D.

XII. ORAM me tecum eadem haec agere saepe conantem u deterruit pudor quidam pene subrusticus, quae nunc expromam absens audacius. Epistola enim non erubescit. A deo cupiditate incredibili, neque , ut ego arbitror, reprehendenda , nomen ut nostrum scriptis illustretur & celebretur tuis p quod etsi mihi saepe ostendis te esse facturum , tamen ignoscas velim huic festinationi meae. Genus enim scriptorum

tuorum etsi erat semper a me vehementer expectatum , tamen

vicit opinionem meam , meque ita vel cepit , vel incendit,

ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis . Neque enim me solum commemoratio posteri tatis ad spem ciuandam immortalitatis rapit e sed etiam illa cupiditas , vel ut auctoritate testimonii tui , vel indicio bene v lentiae , vel suavitate ingenii , vivi perfruamur . Neque tamen , haec cum scribebam , eram nescius , quantis oneribus premerere susceptarum rerum , 3c iam institutarum : sed quia

videbam Italici belli & civilis historiam iam a te pene esse persectam , dixeras autem mihi te reliquas res ordiri ;

deesse mihi nolui , quin te admonerem , ut cogitares , coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere , an , ut

multi Graeci fecerunt , ' Callisthenes Troicum bellum , Timaeus Pyrrhi , ' Polybius Numantinum : qui omnes a perpetuis suis historiis ea , quae dixi , bella separaverunt et tu

ARG. Luceeium , historiarum scriptorem, rogat, ut de rebus suis, in consulatu de de exilio redituque , singularem separa tumque librum conficiat. Ipse ad Att. IV. o. hane valde bellam epistolam dixit, qui a

mni arte usus est ut Lucce o persuadeat . Am

3 Timava Drui I Fuit domo Siculus ,

Tauromenita, vixit tempore Agathocli cunil lium Tarentinum a Pyrrho ge 'retur in Italia. Vide de eius vita Ze seriptis G. aede Hist. Grate. lib. I. cap. ra. De line bello vero vide Flori lib. I. cap. IR Liri epit. lib. x II. 8e seqq. Plutarehum in vita riserhi. Idem. 4 Pabbiur Numantanum I vixit temporibus Ptolemaei Philometoris . De quo vid. Ger. Vossi lib. I. de Hist. Graeca eap. ro. De bello vero Numantino vid. Flor. XL rL epit. Liri s . Et seq. Vell. II. Idem.

153쪽

Iso EPISTOLARUM

quoque item civilem Τ coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres. Equidem ad nostram laudem non multum video interesse : sed ad properationem meam quiddam interest , non te expectare dum ad locum venias , ac statim causam illam totam , & tempus arripere . Et simul sit uno in

argumento , unaque in persona mens tua tota versabitur, certio iam animo, quanto omnia uberiora atque Ornatiora futura sint. Neque tamen ignoro , quam impudenter faciam , qui primum tibi tantum oneris imponam , potest enim mihi denegare occupatio tua deinde etiam, ut ornes me, postulem . Quid , si illa tibi non tantopere videntur ornanda 8 Sed tamen , qui semel verecundiae fines transierit , eum bene &naviter oportet esse impudentem . Itaque te plane etiam atque etiam rogo , ut & ornes ea vehementius etiam , quam

fortasse sentis , & in eo leges historiae negligas r gratiamque illam , de qua suavissime quodam in prooemio scripsisti , aqua te deflem non magis potuisse demonstras , quam ρ Herculem Xenophontium illum a voluptate : ea si me tibi vehementius commendabit , ne aspernere : amoriqtie nostro plusculum etiam , quam concedet veritas , largiare. Quod si te adducemus , ut hoc suscipias; erit ut mihi persuadeo ) materies

digna facultate , & copia tua . A principio enim conjurationis usque ad reditum nostrum , videtur mihi modicum quoddam Z corpus confici posse r in quo & illa poteris uti civilium commutationum scientia , vel in explicandis causis rerum novarum , vel in remediis incommodorum , cum & reprehen cles ea , quae vituperanda duces ; & , quae placebunt, exponendis rationibus comprobabis ; & , si liberius , ut con

S co urat;onem J Factam ipso consule aduobus maxime patriciis , L. Sergio Catili- praetorio , P. Cornelio Lentulo , consiliari, & praetore iterum . Maura. o Hrecutim πικερεοisimm I De quo scribit Xenophon lib. II. Memorabilium , δε Cicero lib. I. de Off. his verbi r Hrectilem ineuν dicis , ωt est apud Xenopsontem , cumrimum νὼescere , tempus a natura Miser gemdum , quam quisque viam viveudi fit Uref ut , datum ei , in fui ituatuem , inque ibi seriatem diu secum initumque dis

eum duar eemeret vias , unam vota piaris , aheram virtutis , iatram 3ngredi me titis eset. Manut.

risi eodem sensu. Gro.

154쪽

AD FAMILIARES LIB. V. Isrsi testi , agendum putabis , multorum in nos perfidiam , insi

dias , p itionem notabis . Multam etiam casus nostri tibi varietatem in scribendo suppeditabunt , plenam cuiusdam v luptatis , quae vehementer animos hominum ' in legendo 1cripto retinere possit . Nihil est enim aptius ad delectati

nem lectoris, quam temporum varierates, fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobi ς optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae . Habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem. Caeteris vero nulla perfunctis propria molestia , casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus , etiam ipsa misericordia est jucunda . Qitem mnim nostrum ille moriens a d Mantineam Epaminondas non

cum quadam miseratione delectat 3 qui tum denique sibi a. velli iubet spiculum , postea quam ei percontanti dictum est ,

clypeum esse salvum t ut , etiam in vulneris dolore , aequo animo cum laude moreretur . Cujus fluuium in legendo non erectum Themistoclis ' fuga redituque retinetur ρ Etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet, quasi enumerati ne fastorum . At viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem , expectationem , laetitiam , molestiam , spem , timorem . Si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate . Quo mihi acciderit optatius , si in hac sententia sueris , ut a continentibus tuis scriptis , in quibus perpetuam rerum gestarum historiam

complecteris , secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum . Habet enim varios actus , multasque actiones & consiliorum & temporum . Ac non vereor , ne asscnt

tiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar, cum hoc demonstrem , me a te potissimum ornari , celebrarique velle . Neques is inendo seripta I Uidetur ad Cieet, rarius legendum opinabatur , teste eooem Mais nis genium magis consormata oratio t si nutio, interim pro reditae. Aliis placet exit. scripto deleatur , Iestaturque , vehemente. resertiare, alii obitur alii plane audent mmo -- is modo reti-re posse. Idem . ritu se delere . sed haec omnia ab antiquiso Fugit ad Artaxerxem, Persarum libris dii sentiunt . Mihi dubium non est, quia regem , veritus iram Atheniensium , quibus Cicero admiserit , Theis in suspis tem venerat imivi eum Persarum mistocli tribuens , quae de Alcibiati scriptare . contra Graeciam societatis. 4 aut. reliquerunt Historici . scribere igitur Cieero

155쪽

rsa 'EPISTOLARI MNeque enim tu is es , qui , quid sis , nescias ; & qui non

eos magis , qui te non admirentur , invidos , quam eos qui laudent, assentatores arbitrere . Neque autem ego sum ita deis mens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander ille gratiae cau

sa ab Apelle potissimum pingi , & a Lysippo fingi volebat r

sed quod illorum artem cum ipsis , tum etiam sbi gloriae s re putabat. Atque illi artifices, corporis simulacra V ignotis nota faciebant: quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri. Nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus , qui neque pictam , neque fictam imaginem suam passiis est esse , quam qui in eo genere laborarunt. Unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium , statuasque superavit . Atque hoc praestantius mihi fuerit , Sc ad laetitiam animi , Sc ad memoriae dignitatem , si in tua scripta pervenero , quam si in caeterorum; quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum , sicut Timoleonti a Timaeo , aut ab Herodoto Themistocli; sed etiam auctoritas clarissimi & spectatissimi viri, & in reipublicae maximis gravissimisque causis cogniti , atque in primis probati: ut mihi non solum praeconium , quod , cum in Sigaeum venisset Alexander, ab Homero Achilli tributum esse '' dixit ; sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur. Placet enim Hector ille mihi Naevianus , qui non tantum laudari se laetatur , sed addit eo iam , a laudato viro. Quod si a te non impetro, hoc est , si quae te res impedierit , neque enim fas esse arbitror, quidquam me rogantem abs te non impetrare cogar fortasse facere , quod nonnulli saepe reprehendunt: scribam ipse de me:

r υνυνεν - ο faeiebam I positi, - , lata .r faece isse responder. Man. non pro iis qui ignorarentur, sed qui igno. . ra Posibenatis Erat hic a Mureto a rarent illa simulacra δε ut id quod patitur, notatum in margine, 'rennis. accipiatur pro eo ouod agiti antique. Nam x3 Dixit J His verbis: O fortuna e ad--εc Plautus in Pseussolor αλ ; notis praedi. βεαν , si tua in tutis Η-rrum ν πω - εσυ pro, iis qui noverunt . Et nostir in o. ἐ--mis In oratione pro Arehia , & ri ratione pro Caelio; De dianitare, Cae s -- tarchus in vita . . tis ac minioribus natu, etiam Iino .a oratio. a4 uos, a vide lib. XV. epist. 6.

156쪽

AD FAMILIARES L IB. V. I 33

multorum tamen exemplo , & clarorum Virorum . Sed , quod te non fugit , haec sunt in hoc genere vitia : & verecundius

ipsi de sese scribant necesse est , si quid est laudandum ; &

praetereant , si quid reprehendendum est . Accedit etiam , ut minor sit fides , minor auctoritas e multi denique reprehenis dant , & dicant , verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum , qui cum caeteris coronas imposuerint victoribus, eoriimque nomina magna voce pronuntiarint , cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur , alium praeconem adhibeant , ne sua voce ipsi se victores esse praedicent . Haec nos vitare cupimus ; & , si recipis causam nostram , vitabimus; idque ut facias , rogamus . Ac , ne sorte mirere , cur , cum mihi saepe ostenderis te accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus literis mandaturum , a te id nunc tanto opere & tam multis verbis petamus : illa nos cupiditas

incendit, de qua initio scripsi , sestinationis, quod alacres nimo sumus: ut & caeteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant , ae nosmetipsi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus quid acturus sis , si tibi non est molestum , rescribas mihi velim . Si enim suscipis causam , conficiam dommentarios rerum omnium . Sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. Tu interea non cessabis, & ea,

quae habes instituta, perpolies, nosque diliges. Vale .

s 'ae uer J Praecones in ludit omnieis limpionici emonam imponebat; eum tamen erant p-tae Melici, qualis fuit Pindarus, & eius patriam , non eum , coronari pronu alii, qui lyra Se cantu certatim Olymnioru- ciaret; & ipse, tanquam Poetico certamine eorum laudes & praeclara iacta eelebrauant. victor, ab alio Poeta, eum laudante, cor Ex magno autem Poetarum numero, qui em nabatae. min. lib. Xul. cap. 4. Idem tetis ingenio praestitisse putabatur , is de

XIII. M. C. L. LUCCEIO, Q. F. S. D. QUANQUAM ipsa consolatio literarum tuarum mi

hi gratissima est : declarat enim summam bene- volentiam coniunctam pari prudentia : tamen Tom. VII. V illum

ARG. Consolationi respondet, qua se mi. etsi de rep. desperet. Caesare IV. consule Gτο lavatum esse satetur , ut sorti xnimo sit, ne collega. a. U. α πλ

157쪽

is EPISTOLARUM

illum fructum ex iis literis vel maximum cepi , quod te

praeclare res humanas contemnentem , & optime contra sera lunam paratum , armatumque cognovi . Quam quidem latrudem sapientiae statuo esse maximam , non aliunde pendere, nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes . Quae cogitatio cum mihi non omnino excidisset,

etenim penitus insederat vi tamen tempestatum , & co

cursu calamitatum erat aliquantum labefactata , atque comvulsa : cui te opitulari & video , & id fecisse etiam proximis literis , multumqtie prosecisse sentio . Itaque hoc saepius dicendum , tibique non significandum solum , 1ed etiam deci randum arbitror , nihil mihi esse potuisse tuis literis gratius.

Ad consolandum autem cum illa Valent , quae eleganter , c

pioseque collegisti, tum nihil plus, quam quod firmitudinem

gravitatemque animi tui perspexi , quam non imitari turpis, simum existimo . Itaque hoc etiam sortiorem me puto , quam te ipsum praeceptorem sortitudinis, quod tu mihi videre spem nonnullam habere , haec aliquando sutura meliora . Casus enim gladiatorii , similitudinesque eae , tum rationes in ea disputatione a te collectae , vetabant me reipublicae penitus dissidere . Itaque alterum minus mirum , fortiorem te esse , cum aliquid speres et alterum mirum , spe ulla teneri . Quid est enim non ita assectum , ut id non deletum extimctumque esse fateare ρ Circumspice omnia membra reipublicae, quae notissima sunt tibi; nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit. Quae persequerer, si aut melius ea viderem , quam tu vides , aut commemorare possem sine d lore ; quanquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiiciem dus dolor. Ergo & domestica seremus, ut censes, & publica paulo etiam sortius fortasse , quam tu ipse , qui praecipis. Te enim spes aliqua consolatur , ut scribis : nos autem ' erimus

etiam

x castis emm audiat νιι J Gladiatorum s. militudine L eeius prolinre studuerat , non esse penitus de rep. desperandum ἐν cum saepe , qui iam victus ab adversario gladiator videtur, is ita convaleat , ut vi rem Pr

sternat. πιππιι. . a mimutetram ε. omnibur desperatisne se tes J Vule. in omni des ratione f-rer, cum altu codex orae se serat 4 εn omnium νευι- desperatiana fortex t sed nostra omnino re lior, quam accepimus ex Pan. pr. terti quint.

Gruter. vatic. videturque ideo tac lectio im.

muta.

158쪽

AD FAMILIARES LIB. V. Iss

etiam in omnibus desperatione sortes , ut tu tamen idem &hortaris , & praecipis . Das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae , rerumque earum , quas, te in primis auctore , gessimus . Praestitimus enim patriae non minus certe , quam debuimus : plus profecto , quam est ab animo cuiuia quam , aut consilio hominis postulatum . Ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti : quarum enim tu rerum cogita

tione nos levare aegritudine voluisti , earum etiam commemoratione lenimur . Itaque , ut mones, quantum potero , me ab omnibus molestiis & angoribus abducam e transferamque animum ad ea , quibus secundae res ornantur , adversae ad uinuantur e tecumque & ero tantum , quantum patietur utriusque aetas & valetudo : si esse una minus poterimus , quam

Volumus , animorum tamen conjunctione , iisdem studiis ita

fruemur, ut nunquam non una esse videamur. Vale .

mutata, quia non euiuis puero plana& o, via r sed non se itue iis dita. Gebhard. Cum ad etiam Graevius receperit, nihil mutor ue. Que hae tamen via iturum me in alta ton-ndo. Gebhardi optimi pace dixerim , mibi vulgatam placere . Neque unquam ita I uintus est Cicero, neque unquam , opinor, i sensis , ut is desperomione fortem diceret . liud sortitudinis genus, non barbarum illud

noverat . Olim

L. LUCCEIUS Q. F. M. T. CICERONI, M. F. S. D. XIV. I vales, bene est e valeo sicut soleo ; paululo tameno etiam deterius , quam soleo . Te requisivi saepius, ut viderem : Romae quia postea non fuisti , quam ' discesserat , miratus sum ; quod item nunc miror . Non habeo certum , qtiae te res hinc maxime retrahat . Si solitudine delectare , cum scribas , & aliquid agas ' eorum , quorum con suesti , gaudeo , neque reprehendo tuum consilium . Nam ni

hil isto potest esse jucundius, non modo miseris his temporibus & luctuosis , sed etiam tranquillis & optatis ; praesertim V a vel

ARG. Quaerit , cur tamdiu ab urbe absit Cicero. Laudat , si propter otium scribendi fiat i non probat , si propter moerorem ex morae filiae . oeinde rationes compescendi doloris addit i rationibus adiungit preces,& modeste chiudit . Anno in C. TOLr Difes at J Caesae sciliem. Eorum, quoνωm consuesti a Genus loquendi Graecis usitatum t apud quos relativum, quod appellant , congruit cum eo quod a

tecedens nominant. Lambin.

159쪽

13s EPISTOLARUM

vel animo defatigato tuo , qui nunc requietem quaerat ex magnis occupationibus , vel erudito , qui . semper aliquid ex se

promat , quod alios delectet , ipsum laudibus illustret . Sin

autem , sicut hic dum eras , lacrymis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles, & angere : nec possum te , si concedis quod sentimus, ut liberius dicamus, non accusare . Qiii denim Τ tu solus aperta non videbis , qui propter acumen occultissima perspicis tu non intelliges , te querelis quotidianis nihil proficere ρ non intelliges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia pollulat 8 Quod si non possumus aliquid proficere iii adendo , gratia contendimus , & rogando , si

quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes , Sc ad convictum nostrum redeas , & ad consuetudinem , vel nostram

communem , vel tuam solius ac propriam . Cupio non obtum de re te , si non delectare nostro studio : cupio deterrere , ne

permaneas in incepto : cum duae res istae contrariae me con

turbent ; ex quibus aut in altera mihi velim , si potes , obtemperes , aut in altera ' non offendas. Vale

3 Ad consuettidinem vel no Dam J Lusus Si recidisset ut inrurnus ρο-, omnet te elegans in voce consuetudo , quae cum re- ct sapienter oe sortiter ; sin aliquis esset os u. Fertur ad τι communem , fignificat sum, eosdem resir ω cupide re temere se resamiliarem usum , conversationem ς cum ad dicturos. Et epist. 18. lib. II. Si duisum se που tuans DIius ae propriam , significat mo- majoribursui praebuevit . . . sin quid Venderit, rem ac rationem vivendi. F. Gran. fibra toeum , Mibu tibi Henderit . Et pro Cluent. 4 Non offendas J offende is quinque modis bis apud iudices offendisset . Aut passi υe sumi- accipitur. Aut enim est uderer quae notissi- rur et quae minus nota fgnificatio est . Non ma significatio est et propterea supersedeo G enim est hic , offendis , pro perees, ut cre-xemplis. Aut reperire: ut epist. p. lib. I. didit homo doctus , exemplis adductus alio Ueuder eum bono iam sensum , sui Dortile, spectantibus , sed pro ofndaris . Quoil ipse quem reliquisti . Et epist. 34. lib. IV. Tam probat Cicero . Nam epist. r. lib. l. ad Q. misero tempore nihil noυi eensilii cepissent , Fr. Sa quis es , inquit , in quo ram offend= mi ε in νeditia mea nisuo iniatores res domestia ris , de qua aIi uis senseris; Aule nilia crediscas, quam rempubi. ossendissem . Aut incideis viris , nuIIam partem existimationis tua com-νet ut lib. II. ae Invent. Quod si in eisieris miseris . In Verrem I,N I. as. a. φθον quaque fudiis a multis eligere homines rei, I vitre , inmisων ne quid in ipsa se os erit, mossimum quodque , etiam sese tiri alietii homiisem fumma vi retiaere carpis . Et Caesareeno velleno addicere , minus in αννοstantiam lib. II. bel. civ. - , eredo , fi casarem prε risenderent . Aut peccare , vel aliquid com- batis, in me ossenditis. Qua si attendantur ,

mittere, unde existimationis , honoris , M- prosectis patiendi vim potius habere vide- nevolentiae iactura sat . Ut epist. r. lib. I. uuntur , quam agendi . Unu .

160쪽

AD FAMILIARES L IB. V. Is M. CICERO L. LUCCEIO, Q. F. S.

XV. OMNIS amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in his literis, quas a te proxime accepi : non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus & optatus. Dicerem , jucundus, nisi id verbum in omne tempus perdidissem. Neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris, & in qua me lenissimis & amantissimis verbis utens , re graviter acc fas : sed quod illius tanti vulneris quae remedia esse debebant , ea nulla sunt . Quid enim ρ ad amicosne coniugiam 8 quam multi sunt 8 habuimus enim fere communes , quorum alii occiderunt , alii nescio quo pacto obduruerunt . Tecum vivere possem , equidem & maxime vellem . Vetustas, amor, consuetudo , studia paria e ' quod vinculum , quae res deest nostrae conjunctioni ρ Possumusne igitur esse una 3 Nec mehemcule intelligo , quid impediat . Sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano , in Puteolano . Nam quia dicam in urbe in qua , cum forum commune sit , vicinitas

non requiritur. Sed casu nescio quo in ea tempora nostra metas incidit , ut cum maxime florere nos oporteret , tum viavere etiam puderet. Quod enim mihi poterat esse perfugium, spoliato & domesticis & forensibus ornamentis , atque solatiis 8 literae , credo, quibus utor assidue : quid enim aliud sacere possum Τ sed nescio quomodo ipsae illae excludere me a portu & perfugio videntur, & quasi exprobrare , quod in ea vita maneam , in qua nihil insit , nisi propagatio miserrimi temporis . Hic tu ea me abesse urbe miraris , in qua domus nihil delectare possit 8 summum sit odium temporum , hominum , sori , curiae 3 Itaque sic literis utor , in quibus cons. mo omne tempus, non ut ab his medicinam perpetuam , sed ut exiguam doloris oblivionem petam . Quod si id egissemus, ego

ARG. Respondet superiori epistola , lute. a MIneris I Eet obitu filiae.

re se non tam filiae obitum, quam reip. tem- a 2 os υLiciatum ,-νεν deo nostr P0 , ob quae ab urbe absit , in qua nihil iunctioni J sic blanutiux t se etist m Lam-ix cundium, odiosa omnia. In studiis exiguam binus, nisi quod omittit, res. Nec tra messicia in superesse. Anno V. α γο8. cur id Graevius mutatum vellet .

SEARCH

MENU NAVIGATION