장음표시 사용
11쪽
IIactenus de hymnorum delectu. Quod ad disposi
tionem attinet, traditionem ecclesiae in Thesauro secuti sumus, minime tamen id habentes propositum, ut eius vindicem ubique ageremus Ea de re in praefatione tomi I. sententiam meam ita exposuisse mihi videbar, ut dubitationi aut errori locus non relinqueretur, p. VII Sq. ),. praesertim quum ipse non Semel in adnotationibus traditionem in dubium vocavissem. Verum tamen Μonium,
id quod valde doleo, plus uno loco Vidi opinari, me denominum, quae hymnis praefixa Sunt, Veritate plane ce tum eSSe, et e. g. nihil unquam dubitare, quin Carolus Μagnus hymnum Veni creator panxerit. Quam Monii iniquitatem ea de cauSa commemoro, ut noVos errO- res praevertam. Nunc enim hymni dispositi sunt ex antiquitate codicum, vel ex aetate eorum Scriptorum, apud quos certa eSt illorum eaque prima mentio, quo iuxta illam, quam Thesaurus ducem sumpsit ecclesiae traditionem, persequeremur aliam viam, et eam in re hymnologica haud inopportunam. Si commemoro, Saeculi adscripto numero aetatem primae sedis, non poetae indicari, ea superVacanea diligentia Videri potest; sed venia sit experto improviSum de sereno coelo nimbum, si iam cautus Sudo non audet deambulare, nisi secum serat quo pluviam defendat. - In Sequentiis Ordinis chron logici observatio non obscuris de cauSis minus neces
potissent. - Nihil enim voluimus aliud quam significare, in diiudicando de antiquis hymnorum formis Breviariis Romani, quale
nunc eSt. parcum Vel nullum es8 usum.
'ὶ , Hymni quomodo disponendi essent diu multumque mecum reputavi. eoque in negotio animus libere enim fatendum es saepe diversissimas in partes distractus est. Quum ad liquidum perduci non posset quaestio, quo quisque hymnus tempora
compositus esset, temporum rationem sequi nobis non licuit. Quare tutissimum atque optimum duximus, prout mxραδοσις ecclesiastica, suum cuique poetae tempus assignare, ita hymnos disponere idque duabus do causis. Primum quod homines critici clamitare solent, quae illa traditione ad nostram aetatem pervenerint, ea fere omnia a vero plus minusve abhorrere, id ipsum si quidquam aliud in controversiam vocandum est. - Iam addamus alteram causam, cur in adornandis carminibus eam quam diximus instituti rationem secuti simus. Nam omnes qui in studiis hym-- logicis versantur non poRsunt quin inquirant, quae cuique poetae carmina traditione tribuantur.
12쪽
saria visa est; estrum dispositio alium in modum, quem non displiciturum Speramus, in Stituta eSt. Sed iam tempus erit rationem reddere lectoribus de subsidiis ad haec Supplementa in usum Vocatis; ac primum quidem de sontibus codicum manu scriptorum dicendum, quos in itinere auctumno anni superioris in Helvetios facto vidi ae nactus Sum. Est in insula Rheni, prope celeberrimam illam cat ractam, spectabile monasterium ordinis S. Benedicti. quod a limpido flumine muros alluente nomen duxit Rhenoriae. Fundatum per Alemanniae d3naStas saeculo VIII. quum brevi insignis eva8isset per Sanctam S. Fintani vitam scutus et ipsa ossa in ecclesia adserVantur exinde doctrinae christianae . sedes permansit. Cognito igitur ex Calmetii indice, in bibliotheca Rhenoviensi exstare plures codices ms. hymnologorum studiis dignis-
Simos, eX Saee. XI., X., atque ex IX. et VIII. oriundos, magna cum expectatione illuc migravi. Et profecto spem non fefellit eventus. Plures codices illorum saeculorum quod ego Sciam nondum collati, a me inspecti sunt m xime idonei, quibus genuina multorum hymnorum forma agnoscatur Vel ostendatur saeculum. Praetermittere autem non poSSum, quin grati SSimo animo singularem commemorem humanitatem, qua aditus ad illas opes concessu ac beneficio Reverendissimi Abbatis mihi patefactus est; nec magis possum comem hospitalitatem, qua Rev. COnVentus me recepit, digne laudare. Tum, quamquam non dubitaVi, quin Μonius qua solet diligentia codices bibliothecae San Gallensis in operis sui usum converterit, facere tamen non potui, Praeclarissimam S. Galli filiam Venerabilemque matrem cum omnis doctrinae tum poesis ecclesiasticae Germanorum ut praeterirem. Neque consilium illud labefactatum est eo, quod libris meis itinerisque armamentis praeter spem morantibus ipsa sortuna me retinere Velle Visa est. Nimirum tanto magis mihi opus erat, ut Virorum DoctOrum San-Gallensium comitas facilitasque desideriis meis quasi obviam procederet, et gravissima Summaque rei Dissiliros by Gorale
13쪽
capita mihi designaret. Nec profecto quidquam mihi defuit. Et praecipue hoc loco Rev. Decanus Grei thmihi nominandus est; cuius insignem doctrinam quumox eius libris docti homines cognitam habeant, quas ego ei dico gratiae pro Virili parte conserant velim, ut sincerae benignitatis, quae in illo par est doctrinae, fama uSque pervolet orbem. Atque ille suit, qui dilige
tem et attentum me secit in 1 . Branderi Catalogo Sequentiarum, multis nominibus consideratione dignissimo, et de tribus codicibus ms. memorabilis illius cantionis: Nunc incipiendum est, me insormavit. Ρraeterea non nullos de rarissimis codicibus libelli Sequentiarum Notheri inspexi, non ut scripturae Varietatem conferrem, sed quo certam Sententiam de eorum primaeva dispositione et de materia eius libelli, si fieri posset, mihi
Alia aliorum benignitate per literas mecum communicata sunt. Uti triste est observantibus, praeter commune omnium hominum peccatum etiam privata Vitia hereditate propagari, ita iucundum videntibus bonitatem caritatemque per genera hominum ViVere. Non est meum eXponere, ut Georgius Τhilo, Phil. Dr. et Gymnasii Numburgensis Collega, b. patris industriam et dOctrinam domesticas quasi virtutes habeat: sed praedicandum eSt, quod eadem benignitas, qua pater ergis me Semper usus eSt, in filium transiit. Cuius rei nova testimonia mihi asseruntur. Vir doctissimus enim, quum mense Iulio huius anni Bernam se conferret, ut in bibliotheca eius urbis codices philologicos inspiceret, facillimum se praebuit mihi roganti, ut codicem No. 455 Sinner I. p. 161 vellet invisere. In quo codice , Originem trahente ex saec. IX. necdum collato, multi insunt
hymni antiquitate et argumenti gravitate insignes. VR- riga lectiones inde collectas in Appendice huius voluminis prudenti lectorum iudicio trado. Inde, quae ego adversus audaciores coniecturas dixi, saepiSSime QSSe comprobata laeto animo profiteor.
Porro alius Vir, cuius iam de Thesauro merita grato
14쪽
animo praedicavi, Supplementis quoque Se benevolum praebuit; Custodem dico Caesareae Bibliothecae Aulicas Vindobonensis, Antonium Schm id, cuius benignitatem ego satis extollere nequeo Thes. II. p. 3853. Quum
enim e Μonii libro Hymnum Luricae nunc primum editum recepissem, textus huiuS singularis carminis adeo eorruptus secit, ut lectionem codicis Vindobonensis nondum collati adiicere animum inducerem. Quam ob rem spectatam Schmidii benignitatem sollicitavi, cui lectores scripturae varietatem in Appendice oblatam debent. Μedium inter codices et libros locum obtinet opus quod mihi Gedano transmisit ReV. Schnaasius, qui Vircantus Sacri materiam acerrimo Studio prosequitur: Responsoria, quae annualia in Veteri ecclesia doTempore, Festis et Sanctis cantari Bolent. Additis etiam quibusdam aliis communibus canticis uti in Indice omnia cernere licet. Norimbergae MDLVI. 150 sol. In fine: Norimbergae apud Gabrielem Hein. Ioan.
Petrei generum. Anno 1557. Ei libro in in foliis ehartaceis addita sunt scriptis literis alia responsoria et hymnicum notis musicis. Haec collectio singularem curamessicit eo, quod multi cantus pro novae doctrinae indole retractati, alii insunt novi a poetis lutheranis in modum priscorum hγmnorum conditi. Eum librum in Thesauro breviter Libri Norimbergensis nomine SignaVimus. Inter Vetera Breviaria denuo collata haec indico: Breviarium iuxta ritum et Ordinem almae ecclesia o Constanti ensis, studiose et perVigili cura elaboratum. In sine legitur: ΡSalterium, HSmni, Breviarium Commune Sanctorum iuxta chorum ecclesiae Constantiensis diligentissime emendatum: Erharti Radolt viri solertis mira imprimendi arto: qua nuper Venetiis, nunc Augustae Vindelicorum excellit nominatissimus. Explicitfeliciter. Anno Domini ΜDXVI. - Alia Breviaria, quae nactus sum merito Viri, qui quasi alter pater huius operis habendus eSt, una cum hoc infra memorabuntur. Hoc loco id tantum addo, his in Supplementis me attentum suisse in eorum ordinum monasticorum Breviaria, Divitigeo by Cooste
15쪽
qui non recepto textu correcto Breviarii Romani textuum traditionem aliquam repraesentant. Horum Scripturaeliterarum diversitate distinctae variis lectionibus adiunctae sunt. Quatuor ordinum elegimus Breviaria: Breviarium ordinis Praedicatorum, Parisiis 1643 D); Horae Diurnae Fratrum B. Virginis Μariae de Μonto Carmelo etc., Venetiis 1759 Ca); Breviarium Praemonstrat ense etc., Virduni 1741 P); Breviarium Ci- sterciense, Parisiis 1752 Cs3.
Iam si transimus ad ea subsidia, quae ab anno 1845, quo tertium volumen Thesauri in lucem prodiit, literae germanicae, gallicae, anglicae obtulerunt, primo loco dicendum est opus Francisci Iosephi Monti Latei-nis che Hymnen des Μit tela Itors aus Handschristenherausgegeben und erklliri. Εrster Band. Lieder an Gott
Vir, magni nominis inter eos qui investigant literas Gemmanorum VetuStas, opere Suo: Late in is che uno gri e-ehise he Μ essen, 1850, iam demonstravit, quam Studiose ecclesiasticam quoque antiquitatem exploraverit. Etiam Hymnologiam magnis muneribus ditare voluit.
Tria Μonii volumina amplectuntur 1215 Hymnos, Sequentias, Antiphonas, Tropos, quae partim publicae, partim privatae devotioni inservierunt. Multorum aliorum initia et sedes exhibuit. Quoniam Monio propositum suit eatRntum carmina recipere, quae in aliquo codice ms. ipse legisset, Opus eius certis finibus circumscriptum fuit, unde elucet, illius viri opus et Thesaurum decurrere per eampos ex parte di VerSos, partimque alterum altero Suppleri. Numerus codicum ms. Germaniae, quos Μonius in uSum suum Vocavit, centenarium superat; in quo complures Sunt etiam Saeculorum IX , X. et XI., quorum eximium est pretium. Itaque, etSi aperte lateor, me non Semper consentire cum eis sententita, quae Μonio in Scriptura codicum examinanda et hymnis explicandis principes sunt, ea diversitate non attenuatur gratus animi mei st eius erga insignem Virum, cui tam multa noVa Diuitigod by Corale
16쪽
et gravia debemus, qui multa carmina scitu dignissima , primus edidit, aliorum criticis studiis Vere prima fundamenta iecit, rebus plurimis et gravissimis lumen attulit. Eandem gratiam ex intimo animo Μonio habere non desistam, quam alio ei loco professus sum Cod. Lit. N. p. 31.) Tanto aegrius tuli - celare id nolo - quod opus Μonii ubique tam acre acerbitatis Virus eVomit, ut cum eruditorum hominum velitationibus vel decertationibus squarum iura et ipse mihi reservo) conciliari nequeat atque adeo partim e partium, quae in ecclesia Christi sunt, studio emanasse videri possit. Haec omnia eo tantum consilio attingo, ne iusta defensio, quae his
in Supplementis necessaria lege Μonio adVersatur, Videatur non posse conciliari cum ea reverentia, quam adversus Virum doctrina et meritis insignem me habere
nologiae optime meritus iam ante TheSaurum editum operam collocavit in eo, ut veterum hymnorum scientiam divulgaret studiumque excitaret. Thes. I. Prol. p. XXIII.)Etiam opus modo indicatum non exiguam opem tulit in aliquot hymnis Saec. XII., quos Thesaurus non habet.
Etiam libro Cl. Frant gii: Geschichte der gel silichen Liedertexte vor der Reformation, Halberstadi 1852, aliqua
debemus et quaedam iudicia ex eo recepimuS. Sane quidem hic liber non eruditis hominibus Scriptus est, et quo Oculo auctor carmina considerat aestimatque, is ab
Librum utilissimum ad cognoscendas rationes me, ricas: Christ. Theoph. Schuch de poesis latinae rhythmis et rimis praecipue monachorum. Donaueschingae 1851. harum rerum studiosis commendatissimum esSe
17쪽
Magnas translationum numerus, qui post Thesaurum in lucem Venit, documento est, studium veterum cantiOnum ecclesiasticarum incrementa capere. Quae curae eo magis exoptatae nobis Recesserunt, quod passim addit menta et explicationes oblatae sunt, velut in b. Schloa- seri egregio libro lactum esse vidimus. Ex hoc genere memoramus: Lateinische Hymnen und Gesange, deutacti
- Κausser. Jesus-ΙIymnen. Sammiung altkirchlicherlateinischer Gestinge mit freter deuischer UebersetZung. Leipgig 1854. 'ὶ - E numero tranStationum non germanica rum memoramus: I. Μ. Neale. Mediaeval Hymns and Sequenees. London 1851. Delecιus est translatorum carminum quadraginta quinque, e quo numero triginta quatuor primum anglice reddita 8unt. Haec Supplementa aliquot specimina illarum versionum felici ingenio conditarum e hibebunt. Et nobis peculiare quoddam commodum in eo opere occurrit, quum in notis singulis carminibus praemissis non pauca inVenerim Vere et acute animadverSa. Et quoniam sic ad externos populos Ventum eSt, Primum de Gallis agemus, inter quos alacre Veterum hymnorum studium habitat, cui ego eximiam debeo illam benevolentiam, qua et Thesaurus exceptus est in Fortunati et Adami de S. Victore patria, et plus una salutatio rerumque scitu digiastrum communicatio inde amico mihi
tranSmissa. Ex operibus gallicis imprimis utilis fuit liber Viri Doctissimi Edelestand du Merit, cui inscriptum
est: Ρoostes Populatres Latines anterie ure S au
18쪽
dougieme si eclo. Paris 1843. Sane quidem in Adipendicibus Thesauri non nullas spicas habemus inde decerptas; sed nune demum plenam messem sapere potuimus. Prorsum nova autem hauSimus ex eiusdem auctoris
opere 1847 in lucem edito: Boostes Popula tres Latines du moyen age, quod quidem Germaniae hymnologi, non excepto Μonio, parum adhibuerunt. Denique Si quaeritur, quae sit patria devotissimi studiosissimique antiquitatis christianae amoris, felicissimaeque in eadem exploranda doctrinae: haud dubie Britannia dicenda est. Quo rerum Sacrarum earumque RH-tiquarum ardore hymnologia, id quod facile suspiceris, non mediocriter adiuta est. Iam in praefatione Thesauri eorum Studiorum principia nobis fuere attingenda; Verum ex illo tempore mirum quantum increVerunt. Stephen-
sonii operis: Latin Hymns os the Λnglosaxon churcheoleo mihi nihil suppeditasse praeter ea quae MoniuSinde in suum librum transtulit. Illius quidem libri nulla iam Videtur esse copia; certe ego frustra operam dedi ut eum acquirerem. Sed ad manum habui egregium opus Richardi Chene vix Trench; Sacred Latin Poetry. London 1849; quae collectio unum et Septuaginta carmina inde ab antiquissimis temporibus usque
ad finem saeculi XVI. continet. Quaecunque recepta Sunt, ea Videmus docte atque eleganter illustrata. Et Summam laudem meretur scientia et ars, quibus adumbravit ingenia Singulorum poetarum christianorum. Duorum aliorum operum auctor est doctissimus Iohannes M. N e a l e, cuiuS nomen omnibus hymnologis et rerum liturgicarum peritis, Omnino omnibus amatoribus priscae ecclesiae celebratissimum est. Is biennio post Trenchii librum edidit: Hymni Ecclesia o e Breviariis quibusdam et Missa libus Gallicanis, Germanis, Hispanis, Lusitanis desumpti, et a. 1851; Sequentiae e XΜis salibus Germanicis, Anglicis, Gallicis aliisque medii aevi collectae. Quodsi hoc loco memoramus, inter Νealii Sequentias primum editas esse
19쪽
multas scandi navicarum quoque dioecesium ' , inde apparet, Nealii labore et studio doctrinam hymnologicam
saetam esse europaeam. Nos autem, si doctorum hominum uniVersitas pro publico munere Nealio gratiam habet, altero privato in8uper eidem devincti sumus. Etenim, quibus erga me uti solet Vir Doctus, benignitas et comitas, eiusdem ubertatem doctrinae solam habent comparem. Singulare decus horum Supplementorum in fronte
secundi voluminis est Nealii Epistola de Sequentiis, quae ipsius Sequentiis fuit praefixa, at nunc ab Nealio
in Thesauri commodum denuo recensita et aucta est. Simul scripturam veterum Breviariorum Sarisburiensis et Aberdonensis, atque optima scituque dignissima quae ex Hispaniae et Lusitaniae libris hausit, mihi communicavit, atque Omnino ex ubere scientiae hymnologicae rivo tanta copia ad nos permanaVit, ut hoc quoque loco Nealio uti sinceras ita maximas gratias merito agam. Postquam ita officio satis fecimus, restat ut post quatuordecim annos ex intimo animo repetamus, quReolim praefationi primi voluminis Thesauri subscripsimus: Faxit autem Dominus ecclesiae christianae O. Μ., cuius honorem omnes hymni celebrant, quem cantica praedicant et sequentiae cum antiphonis laudibus certatim extollunt, ut hic etiam studiorum nostrorum fructus ad salutem ecclesiae christianae valeat. Offerimus opus nostrum tanquam donum omnibus quicunque nomen Christi sancte solunt, offerimus sancti SSimo redemptori pro unitate atque amabili ecclesiae concordia sacrificium
neque aliud quid ex intimo animo precamur, nisi ut ipsi quoque sentiamus illud quod de sanctissimo patriarcha scriptum legimus: Respexit Dominus ad munera eius.
Aliae Sequentiae scandi navicae in quibusdam fasciculis egre
giarum ephemeridum: , The Ecclesiologist excusae fiunt.
Scribebam Halis in Paedagogio Regio
die XIII. Iulii MDCCCLV. Herm. Adiab. Daniel.
20쪽
Saeculum Quartum et Quintum. 'i
Deus creator omnium. Thes. I. p. 17. Add. II. 38 l. Vespertinus. Μone I. p. 381: Vielleirat se in te Augustiu diraen mnus. denn er fithri diesen rara an, cons 4, II, Ohne j doch die buelle etv nennen. In capito, quod excitat V. D.
') isae ciun Ambrosii hymnis splendeant, non possum quin loci opportunitate ita abutor, ut adiiciam praeclarum Trenchii de Ambrosio iudicium p. 81 sq. - Aster being accustomed to thesoster and richer strains of the later Christian poet . to tho more ornamented stylo of a Bernard or an Adam os St Victor , - to the passio nate sinking os himself in tho great obuccis Which hecontemptates, that marks tho first of theso great poets of tho Cross - to the melodies long draWn out and the abundant theological loro os the second. - it is somo litilo While belare onstreturiis With a hearly consent and liking to the almost austere simplici ty whicli citaracterisos the hymnu os St Ambrose. It is soli as though thoro mero a certain colit noss in them, an alOOmessos the author Dom his subjeci, a refusal to bieni and fuso himself with it. The absonec too os rhymo, for Whicii tho almost uniform usc os a metro, very sar stoin the richest among the Latin laric forms, and one With singularly so refources sor produ- cing variety os pauso or cadente. seem A a very insufficient compensation, adds to this steling of dis appotniment. The ear and the heari scem althe to he without thoir due satisfaction. Onlyaster a while cloes ono Icam to mel. the grandeur of this unador-ned metre. and the promund . though it may have bcon more infitinctive than conscio us, migdom os the poet in choosing it; orto appreciate that nobie confidenco in tho surpassing interest os his themo. Whicli has rondered him indifferent to any but iis simplest setting sortii. It is as though. bullding an altar to the li-Ving God, he would observe tho Levitical precepi, and rear it osvnhewn Siones. upon which no tool had bcen linod. The great obieets of saith in their simplest expression are scit by him Sosufficient to stir ait the deepest affections of the heari, that any attempt to dress thcm upi to array them in moving lan age, Were mercly superfluous. The passion is there, but it is latent and represt. a fire burning inmardly. tho glow os an austero enthu-