장음표시 사용
21쪽
utpote qui probabiliorem populo orationem fore cem se ret , si omnino didicisse nunquam putaretur, apte eum finxit Cicero contra Crassi sententiam disputare,
qui oratori iuris civilis, philosophiae, omniumque
sese artium cognitionem necessariam ESSE docuerat,
I, So sqq. Nec minus apte Antonius se leviter Graecis litoris tinctum esse profitetur Ι, Ι 8, artemque oratoriam nunquam didicisse c. 48, et quum lib. II, c. I 4 in ista Graecarum literarum scientiae dissimulatione deprehensus esset, callide se tantum quosdam Graecorum libros, dato otio, delectationismum attigisse Concedit.
Sed illud discrimen, quod in ipso orationis genere inter Crassum et Antonium intercedebat, quodque diligenter est in Bruto c. 47 sqq. DXPOSi tum , aut noluit imitari Cicero, aut se id asscqui posse
desperavit. Veritus tamen', ut opinor, i re qu
dam, qui illius discriminis imitationem in his libris
desiderarent, eorum reprehensioni ucteratorie potiusquam vere et subtiliter occurrit his verbis IlI, 4: duini si quis erit, qui ductus o inione Uulgi aiat Antonium ieiuniorem aut Crassum Pleniorem fuisse Puset, quam quomodo a nobis uterque Dulucitis esι, is eris ex iis, qui aul illos non audiarint, aiat iudicare nou POSStal.
In Cotta et Sulpicio pudor et modestia I, 35, incredibilis discendi cupiditas I, 2I, 3 o laudatur,
et quibus rebus alter ab altero in dicendi genere differret, III, 8 aptissimo loco exponitur. Catuli quoquo perquam apposite memoratur Dratiis
22쪽
in laudem matris Popiliae habita II, II, praeterea eius in oratione puritas gravitasque laudatur III, 8 . C. Iulio Caesari autem L. F., quod et superioribus et aequalibus suis omnibus sestivitate et iacetiis pra stiterat Brut. 48ὶ aptissime locum de iocis et sacetiis pertractandum commisit.
Vt autem hi de Oratore libri dialogi vero ab
interlocutoribus habiti sormam callidius exprimerent, hoc quoque artificio Tullius assequutus est, quod
multorum ex istius actatis memoria hominum me
tionem iis illigavit, quibuscum Crassus et Antonius vixissent. Apte igitur memorantur M. Marcellus
aedilis I, i 3 3, Ser. Galba Pater I, 13, 53 , Sea Vola Ponti sex I, 37, 39 3, P. Rutilius Rusus I, 53
multique alii, etiam obscuriores, ut Coelius ct Va
rius I, as . Ne Graeci quidem homines, quibus
Antonius et Crassus usi erant vel amicis vel doctoribus, praetereuntur; ut Charmadas, Clitomachus,
Aeschines, Metrodorus I, ii, II, 883, Apollonius Alabandensis I, 28 3, Asclepiades medicus I, I 4 3.
Praeterca pro egregia lectionis copia, qua Pol lebat, Cicero suavissima rerum varietate hos dialogos eXOrnavit, scriptores quam plurimos vel Graecos Vel Latinos excitando, quos a Crasso Antonioquo lectoS eSSe seu vere perhiberet, seu probabiliter singeret. Itaque ex Graecis, poetis quidem, laudantur
liomerus III, I), Aeschylus, Sophocles, Euripides, Aratus et Nicander Ι, 16 3; cx historicis, Herod tus, Thucydides, Philistus, Theopompus, Ephoru',
23쪽
thagoras, Democritus aliique multi IlI, Is, i 6, 17 , Aristoteles II, 3 i et saepius , Philo II l, 28 .
Memorantur etiam Graecorum libri de ridiculis
rum Graeciae praecipuorum naturae breviter et
Prose describuntur III, 7 , ubi suavitas Isocrati, subtilitas Lysiae, acumen Hyperidi, sonitus Aeschini, vis Demostheni tribuitur. Ex latinis poetis mentio
ribus romanis dicam, multi etiam artifices, quos Crassus Antoniusque noverant, idoneis locis nominantur, ut Roscius comoedus I, 27, 28, 6 ο; III, 26 ὶ, Aesopus I, 6οὶ, Valerius cantor Scenicus ;inrino quidam ex leviorum quoque artium genere, ut magister ille Samnitium, ut Titius in pilae, Brullas in talorum lusu exercitatus IlI, 233.
Aptissimc vero Cicero summos illos oratores, et in maximis causis versatos identi lcm inducit mentionem sacientcs nobilium causarum, quarum ipSixcl tostus, vel actorcs sucrant. IIuiusmodi sunt celeberrima causa Curiana, et controversia inter Claudios, Marcellos et patricios, utraque centumviralis
it, 39ὶ, itemque publicae Galbae, L. Opimii, Norbani causae I, 53, II, 25 3. Suave etiam hoc
est, quod interlocutorcs huius dialogi interdum
nibus petunt. Sic Antonius locum affert ex Crassi Oratione, qua legem Serviliam Caepionis de iudiciis suaserat I, Sa), aliumque ex eius Oratione cenwria
24쪽
contra collegam Domitium II, ii 3. Sic Caesar Crassi quasdam orationes laudat II, 55 . Ipsi qu
que , quod non minus aptum et consentancum est, Suas orationes commemorant, ut Antonius eas quas
pro M. Aquilio, et pro C. Norbano habuerat Il, 43ὶ; Caesar dictum in Helvium Manciam i II, 663; Crassus
orationem suam in causa Curiana habitam II, 6 . Praeterea per totos hosce libros susus est gratissimus quidam urbanitatis color. IIanc tu, Gricsbachi, mecum, ut spero, agnosces in laudibus oratoriae cultatis, quas invicem interlocutores sibi tribuunt, in quibus nihil assentandi gratia dictum, omnia potius veritati et ossicio data videmus. Ita Scaevola Crassi multiplicem civilium et forensium rerum scientiam I, ir); Crassus Cottae et Sulpicii ingenium, clin hoc praesertim omnia, quae essent in Specie p
sita, divina I, 293; idem Antonii vim, animum, dignitatem in orationc pro Norbano II, 293; Anionius indolem ac studia Sulpicii II, at , in Crasso
autem summa elocutionis Ornamenta ill, 28ὶ laudat. Atque ut in his laudibus nihil est ineptum, nihil molestum, nihil arcessitum aut assectatum, ita qu que ii, qui sic laudantur, cas ita excipiunt, ut quod
si romanae urbanitatis, eas nec Proreus amoliantur, nec tamen om nos sibi vindicent, sed potius partem earum amicorum studio et benevolentiae tribuant.
Itaque vidcas licet, quam decore Crassus doctrinae laudes a Scacvola sibi tributas extenuet I, 17 , quam ingenuo sateatur, se in principiis dicendi , quod scilicet cventus Orationis hominumque eXspc-CIC. O . Tom. H B
25쪽
ctationem timeat, exalbescere i I, 26 3. Omnino pudorem illum, quem in Crasso mirificum fuisse Cicero ipse testatur, multis locis callide expressum videmus; inde urbana illa scientiae suae dissimulatio, inde negotium, quod sibi a Cotta et Sulpicio imp situm videt, de arte oratoria disputandi saepius
Multum etiam suavitatis habet comitas illa et saccitae, quibus vel severitas in refutando, vel austeritas in reprehendendo, vel denique pertinacia recusandi temperatur. Vt quum Scaevola negat, nisi hic in Crassi regno esset, se laturum fuisse, quod ille quasi suo iure sumserit, Oratorem in Omnis Sermonis disputatione copiosissime posse versari lib. I, c. I O); quod caput totum est sestivitatis plenissimum; aut quum Crassus Sulpicium reprehensurus, iocose negat, se id sine suo periculo sacere posse, quoniam Antonius sibi eum simillimum dixerit; III, 32ὶ aut quum Crassus adolescentibus eum de arte dicentem audiendi cupidissimis, peripateticum Staseam commendat I, 22 3. Denique ad pulcritudinem horum dialogorum insignis cumulus accedit ex Varietate colorum, quibus pro diversa rerum dignitate sermo omnis distinguitur; ita ut de horridis rebus nitida, de ici unis plena, de pervulgatis nova esset oratio ΙΙΙ, I 4ὶ, eaque passim, ubi res ipsa pOStulare videretur, eXSurgeret, Et maiore quodam spiritu ac sono uteretur. Nihil
igitur his libris ornatius singi potest; nihil etiam in
collocatioue verborum corumque modo quodam ut
26쪽
forma diligentius. Ncquc tamen uspiam putidum
quoddam delectationis aucupium apparet; tanta PO-tius est varietas in compositione, numerique sic inter se misti ac temperati, ut aures nihil ad voluptatem desiderent, nec unquam salietate ct fastidio elaboratae concinnitatis offendantur. Prooemia autem, quibus Cicero tres de Oratore libros ornavit, insignem habent Vel cX argumento,
vel ex elocutione venustatem. Quem enim non eum delectatione moveat fraternus erga Quintum amor,
et pietas in patris memoria recolenda 3 Quis non suspiciat libcralitatem ingenii, qua neminem statuit
oratorem esse POSSE Omni laude cumulatum, nisi sit Omnium rerum magnarum atque artium scientiam consequutus 3 Quis donique commotum Se non Sentiat humanissima illa narratione dc Crassi oratoris morte, vix deconi diebus post illos Sermones, quos Cicero his libris comprehcndit, consequuta, triStique ceterorum Virorum, qui tum cum illo postremum sere colloquuti erant, eventu. Qua in narratione me illud praecipue movere solet, quod queritur
Antonii in his ipsis rostris, in quibus ille rempu
blicam constantissime defendisset, , positum caput illud fuisse, a quo emcnt multorum civium capita servata. Cui enim ista icaciati non Obversetur triste Ciceronis satum , quem scimus ab illius Antonii Scelerato nepote post annos XII, quam ista Scri PS rat, eodem supplicio, quod hic in avo deplorabat,
ea lenaque post caedem contumelia assectum esse Θ
Praecipuam igitur horum librorum dotem, Gric-
27쪽
ghachi, facile concedes esse in pulcra compositione membrorum, aptaque Sermonum singulis personistributorum conformatione, omnibusque elocutionis ornamentis coloribusque inter se elegantissime dispositis. Vnum tantum locum excipio, a iusta dialogorum ratione abhorrentem, ieiunam nempe illam figurarum orationis, et sententiarum et Verborum
enumerationem lib. III, c. 53 , 54ὶ, qua sane Cicero rectius abstinuisset.
Sed si de materia et argumento horum librorum quacritur, iacile patet Ciceronem totum a Graecis Pendere, neque Vero id ipse celare lectores voluit, quippe qui diserte prositeatur, sc his libris Aristotcleam et Isocrateam rationem de arte rhetorica complecti voluisse. Et vero Ciceronis ingenium erat eiusmodi, quod philosophia valde delectaretur quidem, et quae Graeci reperissent, scite et Ornate latinis litoris exponere posset; nihil tamen ipsum novi reperiret, immo multa ne intelligeret quidem, aut minus acute ac subtilitcr diiudicaret. Nostra autem aetas quum nimis abundet philosophorum libris subtiliter quidem ut horrido ac ieiune scriptis, quorum Plurimos cum Saeculis aranearum plenis comparare liccat, idcntidem revocanda est ad libros antiquorum hominum, qui parum se in libris essecisse putabant, si quae recte Sentirent, quocumque modo eloquerentur, sed id praecipuuagebant, ut quae cogitarent, polite eloquerentur, lectoreSque Orationis copia, varietate, ornatu alli
28쪽
Quae quum ita sint, non arbitror, Gri bachi, tibi operam meam in recensendis his libris positam,
vanam et inutilem visum iri, si modo sit eiusmodi, quae veram Ciceronis manum multis locis restituerit attuleritque aliquid ad maculat librariorum a pulcherrimo corpore abstergendas. Etsi enim magnam vitae tuae partem in crisi librorum N. I . ita collocasti , ut textus Veritatem ad minutissimarum
rerum momenta eXigeres, nunquam tamen passus S mentem tuam ad clegantiam Orationis in optimis scriptoribus artiumque pulcritudinem hebescere; quarc si tibi κρισις nostra non displicuerit, iudicium tuum quasi quandam praerogativam habebo favoris eorum, qui in hisce literis regnaro existi
Et quod ad lectiones istas attinet, quas e codd.
Guelserhytanis assumsi, non Valde Vereor, ne tuuS, Griesbachi, sensus a meo abhorreat. Neque Vero dubito te probaturum, quae auctoribus Ernestio,
ytteubachio, Schneidero, aliisque Criticis, in
teXtum recepi, etiamsi nulla codicum MStorum auctoritas accederet. Sed quae ipse meo ingenio obsequutus vel in textu mutavi, vel saltem mutanda esse in notis iudicavi, de iis quid ipse statuas, scire pervelim. Etsi enim non ignoro, te coniecturis criticis in crisi N. I . non multum tribuere, multo tamen saepius his locum esse in Graccis Latinisque scriptoribus emendandis, sacile concedis, ita tamen, ut vanam coniectandi libidinem, quac neque familiaritate cum scriptoribus contracta, nec linguae
29쪽
usu, iam historiae cognitione se tueatur, aut Oderis, aut rideas. Non desunt enim, qui, si inter duo verba similitudinem illiandam arripuerint, statim alterum pro altero in textu ScriptoriS, quem tractant, Substituendum somnient. Itaque memini te suaviter aliquando iocari, quum dicercs, si haberemus indicem ori line literarum elementariarum Conscriptum vocabulorum a librariis permutatorum , non destitutos, qui diurna mercede operam ad sciciendas coniecturas criticas locaturi cssent. IIuiusmodi coniectorum in rc critica non magis similis osse
clim, quam illorum interpretum , qui se Romanum episcopum in Apocalypsi invenisse putabant, aut historicorum, qui sedem Paradisi in Succia vel Boria gia deprehendisse sibi vidchantur. Sed ut ipso multis locis ab Ernostio non dubitavi discedere, qui
quamquam multa in his libris recte constituit, saepius tamen, quam ab co exspectandum DSSet, abe ravit, sic sacile patiar me a te resciti, ubi ex iis, quae mutanda, Vel transponenda, vel elici cnda statuerim , quaedam ut vera et integra a te defendi cognovero. Quibus in locis autem correctionem cimo adhibitam probavcris, in iis non admodum Vereor, ne ab aliis, quos penes harum rerum arbitrium est, Criticis reprehendar.
Quod reliquum est, Grieshachi carissime, ut adca quae in manibus habes, perscienda, absolvendamque novam N. Τ. editioncm otium et valetudo contingat, ex animi sententia opto. Nos, quod superest nobis vitae, id ita transigemns, ut amici-
30쪽
tiam nostram landamentis adolescentiae constitutam
senes quoque Sartam tectam conServemus, in eaque praecipuum Secund3rum rerum ornamentum, ad Versarum autem gratiSSimum Solatium PonamuS.