Dissertatio de auctoritate patriarchali et metropolitica aduersus ea, quæ scripsit Eduardus Stillingfleet decanus Londinensis in libro De originibus Britannicis per Eman. a Schelstrate ..

발행: 1687년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DISSERTATIO

sum credentes a Pontifice Romanae Ecclesia Caelestino primus intuitur Episcopus. Post Palladium ab eodem Caelestino S. Patricium missum fuisse, his quoque verbis commemorat Matthaeus Uvest- Monasteriensis: audita vero morte Palladij Patricius Theodosio m Valentiniano imperantibus a Papa Caelestino ad partes occiduas missus est, ut vexillum S. Crucis Gentibus praedicaret. Cumque ad Britanniam peru nisset , praedicauit ibi verbum Dei, ma Genti - incolis gratanter e usceptus . Deinde ad Scotos se conferens praedicauit verbum Dei, quod non potuit alligari. ALdit quidem a Matthaeo Archiepiscopo ad Episcopalem gradum promotum fuisse, sed & hoc mandante Caelestino fieri potuit,prout Augustinum iubente Gregorio ab Arelatens Episcopo ordinatum fuisse, infra videbimus. Quin imo Marianus natione Scotus S. Patricium a Caelestino Archiepiscopum

Scotorum ordinatum fuisse, totamque Hiberniam ab eo ad Christum conuersam fuisse asserit, quod non solum a Sigeberto,alijsque exteris scriptoribus,

sed a pluribus quoque Auctoribus Anglis mem riae proditum esse,annotauit Armachanus pag 838. de sequentibus, ubi eorum testimonia adducit, Stinter alia Iocelini Monachi, qui ad finem duodeci-. -- mi iaculi Patricij vitam ab Henschenio ad ι . Mariij editam conscripsit, ac Patricium non solum . a Caelestino Papa Episcopum creatum fuisse commemorat , sed etiam tepore Hilari Roma missionis suae rationem redditurum iterum aduenisse signifi-

152쪽

cat, illique, Inquit, vices suas committens, aliue lega π, z. tu uum constuuent,quaecumque in Hibernia gesserat, constituerat, dispo erat , auctoritatis suae munimine eonfirmauit. Ex quibus omnibus manifestum euadit , Sedem Apollolicam auctoritate sua viam fuisse in gubernandis per Legatos suos Britanniarum Ecclesijs , S: Britannias hanc auctoritatem agnouisse usque ad Saxonum irruptionem,quae post Caesestini tempora contigit. 8. Post Saxonum in Britannias aduentum destructis Ecclesiss, euersis altaribus, dispersis Palloribus, ad restituendam Religionem Catholicam longa annorum serie sub Gentilium Principum Tyrannide in praecipuis Prouincijs deletam Gregorius Primus Augustinum Monachum mist, eumque ut Apostolum suum Britannia suscepit ac venerata est. Testatur Venerabilis Beda lib. I. cap. 28. Augustinum ab Archiepiscopo Ciuitatis Arelatensis Eth rio iuxta quod iussa S. Patris Gregori, acceperat, Archiepiscopum Gentis Anglorum ordinatum fuisse. ordinatus itaque fuit iuxta Gregorij Magni iussa, quod Gregorius cum primum in toto orbe gereret Pontificatum , conuersis iam dudum ad fidem meritatis esset praelatus Ecclespis, ut ex vita eiusdem Grego Mj

lib. λ. cap. a. per Bedam conscripta refert Spei mannus tomo I. Conciliorum Angliae, ad annum Christi 197. Quin etiam ad sarculi sexti initium Augustinus primus Cantuariensis Episcopus collapsam Anglicana: Ecclesiae disciplinam restituere satagens

153쪽

Gregorium consuluit, ipseque Gregorius Auctoritate Apostoliea responsa dedit,iuxta quae Disciplina Anglicanae Ecclesiae restaurata fuit . Hac igitur auctoritate Gregorius ab Augustino duos Metr politanos Londinensem & Eboracensem eum viginti quatuor Episcopis creari iussit, ipsosque Augustino, quamdiu Legati Pontificis munus obiret, subiectos esse voluit.Ex quibus omnibus manifestissime constat de supremae Sedis Apostolicae auctoritate, quam Romani Pontifices in Anglia exercuerunt,& non Britanni tantum, sed & Anglo saxones, ubi ad fidem conuersi sunt, venerabunde agno

uerunt.

s. Atque satis hactenus de nonnullis veterum monimentis, ex quibus deducitur, quod Pontificiam auctoritatem primis saeculis Orbis Britannicus agnouerit. Restat solummodo, ut ad Manuscriptum a Spei manno editum, M acta Synodi Britannicae ex Venerabili Beda ab Auctore nostro adducta respodeamus. Ac primo quidem de inonimento per Spei mannum edito, nota adeo antiquum vide-sν.im. iis, , , tur,ut post schisma exarari non potueriti, , Quo . . ' , , autem tempore, inquit Spei mannus, confectus, , fuit codex ille, vel quo Auctore, nec mihi in eoia', dem constitit,nec alias certe explorare potui, sed , , haberi censeo eodicem in Cottiniana Bibliothe

ea, Nihil certi de hoc Codicis auctore se habuisse significat Spelmannus, sed plurimum de eo sese dubitare. non obsture innuit. Deinde elyn fateatur,

154쪽

senescire, quando nam consciiptus sit Codex, in quo monumentum habetur, facit eolligitur, illum antiquum non esse: quin imo ex idiomate satis superque cognoscitur,monimentu recEtiorem aetatem sapere,dc nequaqua ad tempora Augustini Monachi ac Gregorij Magni referri posse. Demum in illo affirmatur , Quod Britanni & Dinothus Abbas Augustino responderint, se eum nolle agnoscere,

quiaJub gubernatione Episcopi LaerlegionIsjuper ca Analitanum constituti erant. Cum tamen constet, nullum tunc

temporis Archiepiscopum Caerlegionis super Osca flumine fuisse, Se ante centum N plures annos Se. des illius Ciuitatis ad Meneuenses tra sata fuerit. Ad acta autem,quae ex Venerabili Beda ab Auctore nostro adseruntur, iam alij ante me responderunt, nullam quaestionem de primatu Romani Pontificis

inter Augustinum de Britannos Episcopos fuisse, sed solum de quibusdam traditionibus Ecclesiae, de quibus ista ad eosdem Episcopos dixisse fertur

Augustinus In multis quidem nostrae consuetudinis imo Vniuersilis Ecclesiae eoneraria geritis , m tamen si in trisus his misi obtempera e multis, e Pasi suo temopore celebretis, ut ministerium baptiet tindo, quo Deo re nascimur, iuxta morem Sancta Romana Eeel a m Violicae Getis e compleatis, τι Genti Anglorum mna nobiseum praedicetis versum Domini: catera , qua agitis, quamuis moribus nostris contraria , aequanimuercuncta tolerasimus . At uti nihil horum se facturos, neque illum pro Archiepiscopo habitares esse respondebant.

155쪽

bant. Hactenus Beda , ex cuius verbis manifeste,ni

fallor, apparet, non de Romani Pontificis primatu, sed de Metropolitana Augustini dignitate quaesti nem institutam fuisse,& Britones Episcopos solummodo contendisse, se Augustino tamquam Archiepiscopo subiectos esse non debere. Quamuis autem hanc ob rem nonnulla alia ad traditionem Ecclesiae spectantia recipere noluerint, in ijs non Romanae dumtaxat, sed uniuersae sub Coelo Ecclesiae repugnabant, unde plurima unitati Ecclesiae contraria facere dicebantur, qua de re Uenerabilis Beda libro superius citato de Britonibus ait: Qui cum longa

disputatione habita, neque precibus, neque hortamentιs, neque increpationibus Augustini acsociorum eius assensum praebere voluissent, sedsuas potius traditiones uni. uersis, qua per orbem sibi in Christo concordant, Eces ijs praejerrent, Sanctus Pater Augustinus hunc laboriosi ac ι ui certaminis finem fecit, mi diceret: obsecremus Deum, qui kabitare facit unanimes in domo Patras fui, mi ipse uobis insinuare eaelestibus signis dignetur, quae

sequenda traditio, quibus sit vijs ad ingressum Regni

illius properandum . Adducatur aliquis aeger , mper cuius preces fuerit curatus, huius fides m operatio Deo deuota atque omnibus sequenda credatur. auod cum aduerserj, multi licet , concederent, allatus est quidam de genere Anglorum oculorum luce prauatus, qui cum oblatus Britonum Sacerdotibus nil curationis mel san tionis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus

iusta necesitare compulsus semigenua sua ad Putrem

156쪽

Domini no stri Iesu Cbristi, deprecans, ut visum taeco,

quem amiserat restitueret ' per illuminationem unitis hominis corporalem in plurimorum tardibus fidelium spiritualis gratiae lucem accenderet. Naec mora, illuminatur caecus , ac verus summa lucis praeco ab omnibu praedicatur Augustinus. Tum Britones confitentur quia

dem,intellexisses,meram esse viam Iustitiae, quam praedicaret Augustinus ram. Huc usque Uenerabilis Beda, qui nulli bi meminit controuersae de suprema Romani Pontificis potestate, sed de traditionibus,circa Pascha nimirum, M Baptismatis ritus , Ut supra an

Io. Quamuis autem haec vera sint, & testimo. nio Venerabilis Bede comprobentur: ponamus in men,inter alia etiam controuersiam fuisse de prima.

tu Romani Pontificis , quis non videt, acta apud Venerabilem Bedam Auctoris nostri placita euerte re φ Testantur acta, Britones controuersiam insti, tuisse de traditionibus, quas uniuersis, quae per o bem sibi in Christo concordant, Ecclesijs praesere bant: ut, si quaestio fuerit de primatu Romani Pontificis, manifeilum sit, uniuersas per orbem Ecclesias primatum Petri Successoris tunc agnouisse, prout Gregorius Magnus quoque testatur . dum lib. q. epist. 32. ad Mauritium scripsit: cunctit enim Euangelium scientibus liquet,quod more Dominiea San. clo , m omnium Apostolorum Petro Principi Apostola totius Ecclesie cura commissa est . Petri ergo Aposto

lorum Principis successorem , quem a primis Relio gionis

157쪽

gionis Christianae incunabulis fideles Episcoporum

Episcopum nominabant, omnes tempore Gregorii Magni ex Euangelio nouerant, ut Britanni prima tum eius contra totius Orbis Catholici iudicium impugnarint. Supposito itaquei, quod Britanni inter caeteras traditiones etiam illam de primatu Romani Pontificis reiecerint,quid inde aliud sequeretur, quam quod Obseruauit Annalium Parens Baronius, illos post Saxonum irruptionem a ritibus de Religionis Catholicae dogmatibus defecisse, &tamquam schismaticos a centro Communionis Ecclesiasticae separatos suisset Quid inde aliud haberetur, quam Deum illo miraculo, quod intercessione Augustini secit, falsitatem schismaticae Britannorum Ecclesiae ostendere voluisse Nonne acta Synodi Britannicae a Beda exhibita testantur, Augu- sinum tam manifesto miraculo earum Ierum, quas Britannis proponebat, aequitatem demonstrasse , ut confessi sint, veram ese viam Iustitiae, quam praedicaret Augustinus Si haec negari non possunt,prout

negari non posse certum est, quid sibi volunt m derni Auctores Angli, dum Britannorum & Monachorum Banchoresium responsa Catholicis obiiciunt Nonne animaduertent aliquando, se velitati Diuinitus comprobatae suos dumtaxat errores, id est vana hominum figmenta obijcere, seque a re. liqua Ecclesia duplicis culpae reos haberi, & impugnatae veritatis, de amissi pudoris i Taedet me in re tam clara, tam manifesta , tam perspicua tempus

158쪽

inaniter terere, & cum de Religione agitur, rursum cogi veritatem nouis probationibus illustrare, quam omnes reim scriptores Angli, omnes viri sanctit te& eruditione in Britannia conspicui, ipsi demum Episcopi invarijs Angliae, Scottae, M Hiberniae Conciliis agnouerunt, ac propugnarunt. Finem itaque huic Dissertationi imponam, & coronidis i co sequentem exhortationem subijciam .

159쪽

EXHORTATIO

Ad Anglicanae Ecclesiae

' Ministros.

VM Philo Hebraeorum disertissimus coram Caio Imperatore & Senatu Romano Sermonem institueret: Suo que tandem,

inquit, nos Senes erimus pueri, corpore quidem per aeta-C um'c imia tem cani, animo vero propter amperitiam infantes ad

modum , ut qui fortunam rem inconstantissimam puta mus flabilem, instabilem vero naturam, cum sit firmissima. Parcite obsecro praestantissimi Anglicanae Ecclesiae Ministri, si verbis Philonis, sed parum mutatis, vos alloquar. Quandiu vos corpore senes eritis animo pueri, dc propter imperitiam Religionis infantes admodum,ut silii Catholicam Ecclesiam rem constantissimam putastis innabilem,Ecclesiam vero vestram a Catholica auulsam stabibilem futuram Permutastis veram rerum aestimationem I parti tribuentes, quod toti conuenit, & Ecclesiam Catholi. is..., cam deficere posse existimantes,quam aeterna Uentas numquam desecturam promisit,atque Gentium Doctor, Columnam . firmamentum meritatis appellauit. Putastis, veram fidem in Ecclesia toto orbe diffusa a Catholicis deperditam, a vobis vero in Anglia repertam esse, nec animaduertistis, vobis obh-

. ad Timoth δ

160쪽

EX HORTATIO. Iosobiici posse, quod ante hoc saeculum Rex vester

Henricus eius nominis octauus Luthero obiecit, di, quod , , more Donatistarum Ecclesiam Catho- η Mitas miti, , licam redigatis ad paucos , de Christo susurranis, , tes in angulo ri. Ecclesiam non in aliquo Muniadi angulo, sed usque ad terminos Orbis Terrae e tendi debere, Magni Augustini, & Sancti Optati Mileuitani sententia fuit, quorum ultimus libro a. Parmenianum Donatistarum Principem arguit, ac

si infregisset promissum Patris de finibus Orbis

terrae filio tribuendis, & ab eo missa fuisset quasi in Hiimii. carcerem latitudo Regnorum. Ιuetur proinde, Ecclesiam, ut Catholica sit, debere ubique extendi, primam eius dotem , ex qua cognosci possit, unitatem este , quae in Communione cum una Petri Cathedra consistit. Id autem adeo manifestum esse credidit, ut nequidem a Parmeniano negari potuisse existimarit. Negare non potes, inquit loco supra- citato, Scire te,in Urbe Roma Petro Primo Cathedram Episcopalem esse collatam, in quasederit omnium Apo- stolorum Caput Petrus, unde-Cephas appellatus scin qua mna Cathedra unitas ab omnibus seruaretur, ne

caeteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent: ut iam fui alicus m peccator esset, qui contra singularem Cathedram alteram colucaret . Ergo Cathedra

unica, quae est prima de dotitus, sedit prior Petrus , cui successit Linus & enumerata longa Romanorum Pontificum serie usque ad Siricium , sub quo scribebat Siricius, inquit, hodie, qui noster est Socius,

cum Disitiroo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION