Beati Theodoriti , episcopi Cyrensis, In Canticum Canticorum explanatio, interiectis Maximi, Nili, Pselliq. notationibus, Francisco Zino interprete. Index rerum & uerborum

발행: 1563년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

Ιnterpretatio in lib.

AMORE enim tuo ebria non solum in thalamo,&intra lectuli uel si sed etiam Fin sero & publice ruam in complexum atque oscula tua, neque me id facientem spectitores incusabunt, cum perspexerint caritatis flammani Inde te apprehensum in troducam in domum matris meae, & in cubiculum genitricis mea . Quae autem est

domus Spiritus sancti hic enim sponsam genuio nisi diuinum templum, quod caelestem imitatur Hierusalem, quo qui ingrediuntur sponsae dignitatem suscipientes, cum fiducia sponsum alloquunturΘ Et illic, inquit, potabo te uino condito,& latice

malorum granatorum meorum. Conditum uinum appellat doctrinam diuina refertam gratis,ac ueluti unguetis atq; aromatibus conspcium,atq; odoriferam. Laticem autem malorum granatoru uocat utilitatem,quae ex caritatis fructibuscoficitur.

Trium Patrum. μ

Is det te, nepos mi, sugentem ubera matris meae Quoniam prior aduentus tuus me ad te perfruendum praeparauit, ecquis tribuet mihi secundo aduentu tuo dilectum meum nobiscum in patris regia quae fidelium est mater, superna Hierusalem nouum bibentem poculum, quod ex ipsa in nos, per gratiam, sine medio,quasi lac ex matris uberibus in filios ipsius fluat, atque ita salutem animarum

nostrarum nutriat, finemque fidei praebeat, nempe bonorum , quae supra naturam sunt, communionem, & diuinam illam, atque incredibilem uoluptatem, quam ipse naturaliter obtinens, dignis coniunctus per gratiam impertitur. Sic enim inueniens te seris suaviabor. Et nemo sane me contemnet. Ita cognoscens te, non ut nunc per fidem, sed per aspectum seris extra diuinam substantiam tuam, in nostra substantia incorruptionem nobis atque immutabilitatem in communi dilargientem resurrectione, perfruamur te, & nemo quidem despiciet me, licet nunca mundi sapientibus spernar, quod propter amorem tuum caduca cuncta contemnam. Quis autem erit mihi fruendi modus Apprehendam te, introducam te in domum matris meae, dc in cubiculum eius, quae cocepit me. Dabo tibi poculum de uino condito,de latice malorum granatorum meorum. Capiam te,'qui mihi diuinitatem elargiris, cupida splendoris tui, in eoque contemplando introducam te in mentem, quae domus est gratiae Spiritus sancti, aqua ut a matre per baptisma genita sum,& propter similitudinem illius est capax. Cubiculum autem rursum est ipsius, quoniam propter imaginem thesauros eius in se reconditos habet. Quae quidem gratia concepit me per fidem. Ad haec tibi sitienti salutem meam, quasi poculum quoddam, offeram perpetuam tui, qui ueritas es, cognitionem,ex compo sitione diuersarum rationum, quae in omnibus creaturis, scripturaque sunt instructam & concinnatam. Haec enim, tanquam uinum odoratum laetificans cor, laetitia conspergit animas, a quibus percipitur, perennemq; mihi tui,ut summi boni,amo rem insundit, ex praestantia timoris tui, & desiderii te perfruendi. quorum quidem tanquam malorum punicorum alter acerbitate sua me comprimit, alterum dulceditine odlectat.

Theodoriti.

Sponsa his uerbis sponsum allocuta, cum adolescentulis ita loquitur: Leva eius sub capite meo, & dextera illius amplexabitur me.

Superior sum poetiarum minis, & dexterae tuae capio benedietiones. Ideo leuam suam ponit sub capite meo,& dextera sua me complectitur.

Adiuraui uos,filia: Hierusilem, per potentias de sertitudines

122쪽

Cantici canticorum. y

agri, ut suscitetis, & excitetis caritatem, donec uoluerit.

OPORTET enim assidue a uobis illam excitari atque inflammari, ut ardenter ipsum concupiscatis, & quemadmodum ipse uult,contendatis ad persectionem. His a sponsa pronunciatis adolescentulae omnem ipsius exestentiam conspicatie prae stupore dicunt:

Quae est ista, quae ascendit dealbata, innixa super nepotem suum

ET non dicunt albam, sed dealbatam. Sponsa enim nigra de sponso, nepos cm e meus inquit, candidus, non autem dixit, dealbatum. Natura enim est tilis. At 'ipsa cum esset denigrata, propterea qubd eam sol aspexisset, dealbata est, ct can- co. t doris sponsi particeps effecta, qui sicut lux existens ipsam lucida & reddidit,&appellauit: & s victus existens sancta de secit,& nominauit: dc cum sit resurrectio,resurrectione dignam esse uoluit: sic etiam albedinem suam illi communicauit. Quocirca adolescentula eam coluentes,Quae est, inquiunt, ista, quae ascendit dealbat; innixa super nepotem suum Ab ipso enim recta,&quas manu dueta, ascendit in caelum,& iter lacit ad dilectium suum per firmam in ipsum fidem. Post haec sponsus illam ita compellat:

Sub pomo excitaui te. Illic peperit te mater tua, illic peperit

te genitrix tua. H C uerba nobis erunt intellectu Acilia, si quae huius uoluminis initio dietalunt a Iponsa, meminerimus. Sic enim ad sponsum loquebatur:Sicut pomum inter ligna siluae, ita nepos meus inter filios. In umbra illius desideraui, &sedit & fiuctus eius dulcis gut meo. Quoniam igitur futurorum bonorum umbra sunt ea, quae nobis hic data sunt nunc enim, inquit, beatus Paulus, uideo sicut in speculo, sicut, in an aenigmate, tunc autem Ecie ad faciem concupiuit autem sponsa in umbra mon si sedere, hoc est, in arrha nunc concessa nam pomum appellat sponsum ob eas, quas diximus, cautio necessario sponsus ait:

Sub pomo excitaui te. Illic peperit te mater tua. CREDENTES enim ea, quae de saluatore nostro praedicata sunt, ad baptinina diuinum accessimus,&accedentes regenerationem consecuti sumus. Nam p

perit nos gratia Spiritus tincti, ut Actuum testatur historia. Cum enim diuinissimus Petrus ad eos, qui conuenerant, de saluatore nostro concionatus esset, &illi, qui audierant eius uerba compuncti dixissent ad Petrum: Quid sectemus, ut fatui a. sinus e Petrus ad eos,ut scriptor refert, paenitentiam, inquit, agite, & baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi, & accipietis donum Spiritus ancti. Vobis enim fusta est repromissio. Quare merito sponsus ad sponsem.

Sub pomo, inquit, excitaui te. Illic peperit te mater tua, Illic

peperit te genitrix tua. N E C stustra geminantur haec uerba.Vt enim ostenderet, quae mater esset, dixit genitrix tua.Post haec pmcipit ei, dicens:

Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum s per brachivin tuum. O uia sertis est ut mors caritas. Dura sicut infernus aemulatio Scintillae eius, scintillae ignis. Pr nae ignis flammae eius. Exemplaria quaedam habent, non,

123쪽

Interpretatio in lib .

scintillae eius scintillae ignis, sed, alae eius alae ignis: prunae F

ignis flammae eius. S P ΟN β V S icitur ad animas, quas sponsam diuina uocat scriptura, pone me,

inquit, pro signaculo in corde tuo, & super brachium tuum. Cor quidem appellat M. is animae uim contemplativam, brachium autem activam. Quamobrem & sacerdoti- i 8 bus a populo tum brachium dexterum, tum pectusculum separabatur. Vult emo siluator noster, ut eum pro signaculo in contemplationibus & in actionibus nostris habeamus,¬am ipsius in omnibus tum dictis tum finis imprimamus. Sic enim erunt ut numisinata regia non adulterina, sed regia imaginem praeferentia. Hoc autem tibi fustu, inquit, non erit dissicile, si erga me retinueris caritatem, quae sortis G est, uti mors.Quemadmodum enim haec, post latam a Deo sententiain,omnibus dominatur sic etiam ipsa superat omnia,adeo, ut mortem etiam uincat. Si aemul tionem possederis.Quae quidem in te si uiguerit, no patieris ullam aliam esse te prostantiorem, ut tu quidem ignaua timidaque torpescas, illa uero consuetudine mea potiatur. Dura enim & ad expugnandum dissicilis est aemulatio, perinde, atque infernus. Insem uin autem ex opinione, quae inualui usurpauit, hoc etiam morti nomen imponens. Ita sortis autem est caritas, quia primum uolucris est. deinde circum alas suas habet flammam ignis & scintillas eiaculatur. Quid autem, cum tam ignea flammeaque sit, ea possit esse uehementius ' praesertim cum ignis eius sit ex eo genere ignium,qui non extinguuntur HAqua enim, inquit, multa, non poterit extinguere caritatein, nec flumina obruent illam. ID E testimonio confirmant suo cuncti tam in ueteri, quam in nouo test

mento sanctitate praestantes uiri. Nam Abrahae caritatem erga Deum nec uitae tr ductio in terra aliena, neque in inopia & fame necessitas, neque uxoris ereptio,

neque filii ablatio, neque de puteis contentio potuit extinguere. Neque Isaac caritatem molestiae, quibus amictus suit. Neque caritatem Iacob assidui labores, & dolores uitae. Quid Ioseph tentationibus acrius Θ qui a fratribus uenditus est, & parentibus, a quibus diligebatur, & maiorum suorum priuatus est domo, & labertate, Ict fortunis, & indigne seruiuit, ct pudicitiae praemium calumniam retulit, & in carcerem coniectus est,&incommoda sustinuit innumerabilia, quibus tamen omniabus caritas eius erga Deum splenduit illustrior . Atque, ut mapnum Mosem ,&I sue imperatorem, & eximios prophetas Samuelem, & Dauidem, & Heliam, &Elisaeum silentio praetereamus, quid babyloniis immanius, aut truculentius umqua

fuit Quid camino ignis ab illis incensis formidabilius ξ Attamen ne ille quidem

trium puerulorum extinxit caritatem. sed eam magis incendit, atque excitauit.

Quid leonibus illis, quibus beatus Daniel obiectus est, saeuius, aut terribilius ξ At illum quoque caritas erga Deum reddidit mrtiorem. Denique, ut sanctos alios in praesentia praetermittam, solus beatus Paulus satis erit ad indicandam nobis uim Κυma caritatis, quippe qui maxime omnium illam expertiis est. is enim nos, inquit, separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an petieeutio an fames an α nuditas λ an pericesum an gladius sicut scriptum est, Propter te mortificamur to- . in die, reputati sumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus, inquit, superamus propter Christum, qui dilexit nos. Haec quidem idonea sunt ad caritatis uticioriam demonstrandam. Verum ea, quae subsequuntur celebrant atque extollunt illam clarius multo. Subiicit enim: Certus sum enim quod neque mors,neque uuta, neque angeli, neque uirtutes, neque altitudo, neque profundum, neque ulla

alia

124쪽

Cantici canticorum S 9

A alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo domino nostro. Vt ostendat eam esse rerum omnium potentissimam, uerbis effingit creaturam, quae non est, & cum illa comparat caritatem Dei, demonstratque hanc esse sertiorem. Itaque sponsus merito,

Aqua intilla, inquit, non poterit extinguere caritatem: & sumina non obruent illam.Si dederit uir omnem uitam suam in caritate, despectione despicient cum.

y I uictum, fortunas, ac uitam denique profuderit pro caritate, eum contemnent, & pro nihilo ducent ii, qui sunt caritate spoliati ac nudi. Quamobrem beatus M Paulus dicebat Maledicimur, & benedicimus. Persecutionem patimur, & sustin t .cπ. mus. Blasphemamur,&obsecramus. tanquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium quisquiliae usque adhuc. Id enim profecto colitigit iis, qui uertigine uexantur, ut,cum ipsi minime consistant, omnia tamen moueri putent. Ita caritatis expertes,eos, qui caritate sunt praediti, ut stultis atque insipientibus detrahunt Quod tamen tantum abest ut officiat caritati, ut eam reddat ardentiorem. Apostoli contumeliis affecti benedicebant. Vexati calumniis obsecrabant. Et cum existimarentur, quasi excrementa mundi, se omnium adhuc esse illuuiem& sordes

tebantur.

e Trium Patrum.

Deinde ad discipulas suas sermonem conuertens, causam exponit, quamobrem ea

dixerit ad sponsum suum ;Leua eius sub capite meo. IA mons comminationes supplicior si,quae a sinistra eius collocandis impendent, nunc sub capite meo, sub mente uidelicet, quae animae meae pars est praecipua, sensus subiiciunt: iccirco futurum spero, ut eius dextera promissa nimirum regni caelestis bona, quae a dextris collocandos manent me sit complexura,id est,comprehensura me totam in futuro saeculo,infinitam animae,& corpori laetitiam piabes.

D Adiuraui uos, filiae Hierusalem, per potentias & sertitudines

agri, ut suscitetis,& excitetis caritatem, donec uoluerit DIVIN O R V M mysteriorii expositione tanquam iureiurando uos confirmaui, discipulae me quae in sancto spiritu uideo eum,qui nos patri suo reconciliauit: dum causam ostendi,qua per intellectivas, activasque potentias, perque fortitudines in hoc mundo ualentes, uirtute excitetis, & scientia suscitetis eum in uobis nam do mire uidetur, dum ignoratur, quod rectum bonumq; est, nec reipsa perficitur qui dilexit nos,&seipsum ut nos redimeret, obtulit: donec secundo aduentu suo u luerit, quae sua per naturam sunt propria, ea in nobis per gratiam accipientibus ciae E qui. Discipulae admiratione ac stupore plenae de magistra,

ae est, inquiunt, ita, quae ascendit dealbata, innixa super

nepotem suum D AE N A M est haec, quae tam perite docens, a rebus arcanis ad magis area nas reconditasq; progrediture ab omni peccatorum macula purgata, atque innixa nepoti filo Sponsus igitur animaduertens sponsae in discipulis instituendis dili gentiam , arminensque illius ad bonum sedulitatem, commonet eam prioris uiuis, ut summisse de se statiat, nec laudibus clara lucidat in arrogantiam, . Sub

125쪽

i ' Interpretatio in lib.

Sub pomo, inquiens, excitaui te. F

ID EsT, sub rebus istis procreatis, quaesitavis pomi instar, sensus omnes oblectant, te desidia ad bonum amplectendum inertem , & rerum caducarum studio consopitam excitaui, prouidentiae, iudiciique rationibus & sermonibus impellens

ad deliderium mei. etenim,

Illic peperit te mater tua. Illic peperit te genitrix tua.

IN assectione scilicet rerum fluxarum concepit te prima mater tua Eua generans eum uoluptate,& pariens cum dolore. Quibus assectionibus, rerum fragilium desiderio aborabas, uoluptatem sequens, doloremque fugiens, ad uoluptatis finem ita contendens,ut a dolore uelles separari, quod quidem fieri nullo modo potest. Proin Gde si cupis as istis perturbationibus esse libera, pone me ut fgnaculum super cor

tuum i ut sisnaculum super brachium tuum. In me nimirum exemplari permaneto, principe quidem tui parte mente seruans imaginem per ueram contemplationem &desiderium mei: ui autem, qua ad agendum uales, similitudinem se nans peractionem minime simulatam, ardentemque declinationem a malo. Sic enim ipse quoq; in te manebo, tuasque,ut signaeulum, tum intelligendi, tum agendi potentias a rerum fragilium &caducarum affectionibus integras conservabo. Quia sortis est, ut mors, dilectio: dura sicut mors aemulatio. Hoc est, si in caritate mea permanseris, & ego in re permanebo,& conservaberis, ut dictum est. Nam

integra atque perfecta erga me caritas tam sortis est, ut, mortis instar, omnes ad malum motiones atque impetus sedet. aemulatio autem propter me malo non cedit,

sed tanquam infernus rationi repugnantes motus uincit, uinctosque, ne progredi possint,coercet. Alar enim eius alae ignis. prunae ignis flammae eius. Opera quippe ardentis erga me caritatis sunt huius alae, quae illustrat in luce ueritatis mente per contemplationem, atq; ignorantiae tenebras discutit,& per actionem atque opera mandatorum malitiam omnem rut flammae materiam accensu facilem assumit,& incrementum suggerit. Quamobrem aqua multa non poterit extinguere caritatem, &flumina non obruent ipsam. Fluentes nimirum, ut aquarum copiae, ex molestarum hieme tentationu multae tribulationes,& alii super alios, tanqua amnium fluctus, ingruentes earu impetus, quibus nequitiae spiritus caritatem erga me conantur aut in Idicitus per impietate in Deum euellere,aut per odium in proximu obruere, nec poterut extinguere ipsam per blasphemiam, nec obruere atq; abolere per conleptum mandatorii, quae caritatem tum erga me declarant, tum perficiunt erga proximum.

Attamen s dederit homo omnem uitam sitam in caritate, despectione despicient eum. Si quis rerum istarum flagitium blanditiis minime effeminatus aut deceptus, propter suam in me caritatem omnia bona sua pauperibus distribuecli, aduersariae

potestates eum aspernabuntur eo nimirum contemptu, quo Iob, omnibus illi diuitiis ademptis, ita despexerunt, ut cum a me per carnis dolores explorandum stagitantes, etiam amicos eius ac ipsum contumeliis uexandum incitarint. Haec tu perspiciens, cum omnia mandata mea custodieris,&permissu meo te carnis dolor in- Kuaserit,cogita id tibi contingere non quod prouidentia non sit, quae cuncta gubemnet ac moderetur, sed ut tua tentationibus minime succumbentis erga me caritas fiat omnibus manifesta.

Soror nostra parua,& ubera non habet.Quid secieinus sorori nostrae in die, in qua uerbum fictum fuerit in ea λ Si murus est, aedificabimus sit per eam propugnacula argentea. Si ostium est, describamus super eam talaulam cedrinam.

126쪽

Cantici canticorum.

Theodotiti.

h illi prophetae, qui inueteri testamento praestiterunt, cum sponsam spiritali aetate paruulam, & papillis imperfectis adhuc atque reconditis cernerent ut nupti m conciliatores atque internuncii, secum ipsi, sic, ut arbitror, loque-uantur : Uando rex sororem nostra iam in sponsam est accepturus, quae parua est atque uberum expers, neque enim uim habet proliticam, nec doctrinae lac, aut solidum cibum potest egentibus subministrare, quid tacto opus sit, nobis est cogi tandum. Cum igitur magno regi copulanda sit, & tanquam murus fit tura domus ipsius, ut curet & custodiat ea, q uae intus sint, & tanquam ostium, ea, quae recon B ita fruerint, conserueti tanquam super muro quidem aedificemus argentea propugnacula, hoc est, eloquia ratione splendentia. Eloquia enim domini eloquia casta. NE. aTentum igne examinatum, probatum terrae, ut in ipsis consistens hostes se illis petat, di insidias struentes persequatur. Ipsi autem, ut ostio, tabulas, easque cedri

S P o N S A Christi ecclesia, cum iam suam ipsius ab eo securitatem esset asse-c dia, cuperetque tum Iudaeorum tum getilium a se initiatorum multitudinem per baptisma ex scientia & uirtute ad persectionem peruenire, haec de illa ad sponsum uerba lacit. Soror nostra parma, & ubera non hal t. viae naturae similitudineiorOVst nostra, multitudo, parua adhuc est Iropter infidelitatem, & ideo rationes, & mores, qui a te sponso tanquam ubera exhibentur, ut salutem suam ex illis lugat, non habet. Et quid ficiemus sorori nostrae in die, in qua uerbum fictum

merit in ea λ Quid de hac, quae nostra soror dicitur, eo tempore agemus, cum Perndem accipiet praedicationem tuam Θ Si murus est, aedificabimus super eam pro-pueacula argentea. & si ostium est, describemus super illam tabulam cedrinam, oi I galium praeceptorum obseruatione tanquam murus extructa est, imponemus per u luti propugnacula argentea, fulgentes in legali littera mysteriorum rationes. Quod si naturali contemplatione per sensum aperta est, tanquam porta, cognitionis aditum paleiaciens, Armemus in ea quasi tabulam cedrinam,mentem,h . imperfectos, quaeque fidem ex operibus persectam habeat, &gladio lpiritus amputet tum sellas omnes opiniones, tum uirtutis desectus, atque cellus, quibus ex rebus persectionem in te huic, quam dixi, multitudini, tu qui-ocm largiens , ego autem ministrabo. '

Theodori ti. '

Ad haec sponsa respondet sponsi magnificentia atque opibus confise. ' Ego murus, & ubera mea turres. Ego sui in oculis eius, quasi reperiens pacem praesciuerit, & praedestinauit: & sciens, quod pacem qimam,& persequens comprehedam, me tum pacificam appellauit, tum sulam uidem, di murum secit inexpugnabilem, hostibus formidandum, atque ubera mea, id est doctrinam moralem & theologicam in sublime extulit, & quasi tu rem constituit, ut ex ea pugnans sponsi hostes propellam. Neque uero sum murus lolum, ut dixi, sed uinea.

Vinea,

127쪽

C 9 Interpretatio in lib.

Vinea enim, inquit, filii salomoni in Bel camon. Tra s

didit eam custodibus, Vir afferet pro fiuctu eius mille

argenteos.

SYMMACHVS illud i Belomon, uenit: in retentione populi. Aquila autem i in habente multitudine. Hanc ergo uineam Deus olim credidit Israeli. Sed cum is non modo seruos ad Baetum exigendum missos lapidibus obruisset, & occidisset, uerum etiam heredem ipsum misset in crucem, illi ex sententia domini uinea suit ablata, dataque genti facienti fructum eius. Iccirco sponsa,Salomoni, hoc est, pacifico, inquit, uinea fuit in Beleamon, id est, in retentione populi, uel, in habente multitudine. & illam tradidit custodientibus. Vineam autem uocat homi Gnes, qui ad pietatem accesserunt, seruantes uero, de colontes, & custodientes,eos, qui sacerdotali iunguntur munere, quibus mandatum est, ut eam spiritali doctrina simul & irrigent, & tueantur. Porro quod dicit: uir afferet pro fructu eius mille argenteos: significat hic numerus dextera: m nus unitatem. Quod quide frui iumserentis salutem indicat. Ab hoc enim is, qui uineam plantauit, fructum alium

non exigit, quam ipsius plantatae, Haetumq; ferentis salutem. Quamobre sponsa, Vinca, inquit, mea coram me est, Mille Salomoni. QV o D autem dicit, eiusmodi est oportet enim, ut quod obscurum est, pro

uiribus perspicuum reddamus. Et vinea, inquit, mea est,& fructus est meus . Mille Henim argentei, qui pacifico sponso, hoc est, Salomoni putan tur exhiberi, coram me sunt. Eos enim mihi iterum reddet. Nam quod in praesentia mictum exigit, id ficit, quia salutem meam exoptat, meque siduam cupit intueri.

Vinea mea coram me est. Mille Salomoni. Et ducenti custodientibus fiuctum eius.

VINEAE mercedem custodes accipiunt, & mercedem definitam . Qui quoniam quinque sensus uineae custodiunt, uisum, gustum, odoratum, auditum ,&tactum, iure ducentos accipiunt, quem quidem numersi mille ut quintam sui pa tem quinquies continet. Digni enim sunt, qui Dei uineam custodiunt, ut praemiii Irecipiant ab eius plantatore. Itaque non selum sponsus,sed etiam sponsa se iis memr. r. 3 cedem daturos pollicentur. Et beatus Paulus, si cuius, inquit, opus manserit,quod superaedificauit, mercedem accipiet. Et iis, qui in uinea laborauerant, cum adii Matth.dio nisset uespera, iustraterfamilias dari singulos denarios.Constat igitur apud Deobfob. io niliis esse fine mercede. Quod si qui dederit calicem aquae frigidae uni ex paruulis minimis, non perdet mercedem Lam, quanto magis a domino uineae pnaemium

accipiet is, qui uineam custodit Ipsa quoque uinea quinque sensuum obedietiain exhibebit, & implebit ducentos, qui quinquies sumpti definite sunt eorum,qui redi sectis sensus ipsos custodiunt. Na numerus millenarius in Christo significat persectionem. Cum sit unitas absoluta, eiusque rationem non soluin ui ,iud etiam re Κin se ipso contineat. Ab unitate enim ineipit ; & per unitatem ostenditur, & unitatis effector est. Nam unitatis nota mille & myrias indicantur. Numerus uero duc narius naturae nostrae in seipsam redacta per obseruationem mandatorum significat constitutionem, quippe qui decies repetitum per decem mandata uicenarium c5tinet ex quater quinque compositum, & propterea naturam nostram quae ex mat

ria formaque constat ostendentem. His ditas sponsa insigni cum modestia ardentique bonorum suturorum desilerio haec item ad sponsum loquitur. sedes in bortis, amici attendentes, uocem tuam audire me tacito. O bonse mi, tu, qui in

natura

128쪽

Cantici canticorum. 6 I

A natura tum intelli bili, tu sensibili, quae, tanquam horti, uoluntatibus tuis plantatae sunt, requiescis: alii praeter nos sunt, qui quoniam corporis uinculis non distrahuntur, intentis in te oculis perpetuo contuentur, angelici nimirum ordines a materia remotissimi. Ego uero, quae eiusmodi astricta sum uinculis, uereor, ne deficiam, ac retrocedam, demuter. Itaque secundum aduentum tuum sedulo flagitans atque expectans supplico, ut audire me facias uocem illam tuam optatissimam: Venite, Denedicti patris mei: possidete paratum uobis regnum. Atque ira Matth. is

Fuge, dilecte mi, & assimilare capreae, hinnulo ue ceruorum

supcr montes aromatum. B ADVOCANS enim iustos ad paratum ipsis regnum a mundi c6stitutione, abscede a prouidentia, quae per sensus exercetur, dignos trahens ad sublimitates gratiarum, eos spiritali odoris suauitate per diuinitatem perfundentium, quibus tu quasi capreae aut cerui hinnulus uenenosas destruens feras, nequitiae spiritus in nos laeuientes interimas, & bello, quo nos oppugnat, finem imponas. Atque utinam nos quoque serpentium mortus evitemus. Quod si forte in illos inciderimus, ad eum, qui pro nobis exaltacus est, respicientes, curationem hauriamus. . - .

Trium Patrum.

C MULTITUDO ex Iudaeis ad fidem uocata, cum de se uerba illa ubera non habet. Et: si murus est, a magistra sponsa dici animaduertiset, ad utriinque respondens iactabunda quodammodo, Ego, inquit, murus ; & ubera mea sicut tum res . Murus sum ego plane, ex Israelitis conflata multitudo, utpote exaedificata legalium mandatorum disciplina, quale est illud: Non moechaberis,& reliqua. Exod. χαΤurribus autem uidentur similes figurae¬ae illae legalis litterae, quae mihi uberum instar cibum infantibus & rudibus nutriendis atque imbuendis idoneum se ministrant, meq; gentilium moribus inexpugnabile custodiunt. Etenim Ego sui in oculis eius, quas reperiens pacem Ego profecto uisitatione diuina digna quondam se l. Ac tametsi ueram pacem nos proprio patri reconciliantem non agnoui,

D eam tamen per figuras in prophetis didiceram. Ad hac sponsa, uti magistra, quid, inquit, mihi uetera proponis uinea fuit Salomoni in Beelamon spiritalis scilicet plantatio fidelium ecclesia saeta est pacifico regi in multitudine gentium, id enim

significat Beelamon. Tradidit uineam custodibus. Id est, commisit ecclesia apostolis& doctoribus, qui uigilanter custodiunt eam: ne uariae aduersus illam haer ses insurgentes eam vastent, atque unitatem ipsius in diuersas secent opiniones. Vir ineret pro fiuctu eius mille amenteos. Is nimirum, qui ex numero persecto rum, destrusis, quae erant paruuli in asterendo his ab initiatoribus spiritali eccissae fructu, purgatione scilicet,& persectione, fert tanquam mille argenteos purgationis atque illuminationis persectionem . Mille, inquiens , tibi Salomon, Ε & ducenti custodientibus fructum eius. Persectio quidem munus est tuum, qui rerum es & principium, definis ; qui &pax ipsa es,& pacis conciliator. Naturae autem nostrae instauratio fit per madatorum tuorum obseruationem, qui quidem est noster ecclesae fructus. Sponsus audiuerat sponsam ad discipulas ita de se I quentem Tradidit uineam custodibus. Itaque, ne uerbis illis auditis putarent, se uineae curam abiecisse, ait ad sponsam: Vinea mea coram me est. Quamuis custo. des aliquos ecclesiae meae constituerim, tamen ego dominus eius sponsusq; sum,&custodum studium mea nititur cura & prouidentia. Nisi enim custodiero, stu-P12 11 Lstra uteilat, qui custodit. Sponsa autem λnso respondet.

129쪽

li: Interpretatio in lib.

- Qui sedes in hortis amici attendentes in uocem tuam audire Fine facito. Fuge, dilecte mi, assimulare capreae , hinnu-

loue ceruorum super monteS aromatum. AD sponsum haec item loquitur, quem in hortis sedere dicit. Horti autem di uina sunt templa, marib rum monumenta, eorum, qui solitariam amplexi sint uitam, conuentus. In his mille argenteos pro stuma vineae asterentibus, sponsum asia serit habitare: atque illum obsecrat, ut non solum cum angelicis uirtutibus colloquatur, sed seipiam quoque uoce sua dignam cssiciat, neue contemnat se, quaedes derio sitiq; ardet stuendi sermonibus ipsius. orat ipsum praeterea, ut fugiat. Quos autem rugiat ξ nisi prauos haereticorum coetus λ& acutas aduersus pietatem linguas His declinatis & spretis hortatur, ut caprear, aut hinnulo ceruorum similis, fugiat, atque in montes aromatum ascendat, & hinnuli more spiritales nequitiae seras absumat. Prospiciat autem impietatem eorum, qui in sublime loquuntur iniquitatem .& ad montes aromatum ueniat. ad eos nimirum, qui tum excelsa mente sunt praediti, ac ueluti montes inter ualles excellunt: tum fiuctus ferunt aromatum stagrantiam redolentes; ut cum beato Paulo possint dicere i Christi bonus odor sumus. Faxit autem Deus, ut nos item simus montes aromatum, qui sponsi saltus suscipiamus, & beatitudine illam assequamur: Beatus uir, cuius cst auxilium abs te, ascensiones tuae in corde eius. Tibi gloria in saecula iaculorum. Amen. IN IS.

INDEX

130쪽

INDEX IN THEODORITI INTERPRETATIONEM

in librum Cantici canticorum.

Bies, cedriu , libitus , O bula octauiamscripturis significos labrahae caritas erga Deum quata 18.G tua potentia quo modo per manum significasa 62II Adam spe diuinitatis deceptus

adolescentularum notae quinam mMEgeias q0.sse so. Aadolescentularum ors Varum disse ita s. cado cent:ι an nomine Angeli, est quinam Eq intelligantur 3a adolescentibus o Mare imperfectis liber Cantici canticorum prorsus interdictus A. adultera mutieris quamgraue crimen 3.EAgricolatur Christus appellatus Ig. Ragri nomine cur uocatus mundas Io I

alarum nomine quid a allegorias talem prudentiam O doctrinam di an significat a Ialae quid in Idripturis 38.

Amanti in amore non restondere quam absurdum a1. amatorum careatam est spirita n Asserentia iv Iaminadab quid

amor erga salutis auctorem quantus esse debeat amoris nomine quid inscripturis designetur Angeli custodes ecclisiae ciuitatis cael 'so s. Fanathemate detestandi christum non amantes cum chrim retiptoris ninri O amisistonsi i 3AE. O 6. Fangeli persponsa intelliguntur . Gangesitiremtentiae fortitudines agri d G I9.Iangeli cur tanquam termini creatura circumeunt 3. Lanieli quo modo inuenisse animam Acantur 26, auia D a nem pias animas purgant, Oper CN templationem illustrant 26 L angeli adolescentularum nomine intelliguntur 3.Iangeli disinam essentiam comprehendere neque t M Gangelorum auxitio fruuntur homines I 3a angelorum in natiustate Christi apparentium mularium 3ia

angelorum caetus per plateas designati x .Hanima Cisisti μμ qua perfitiesuas actiones d

anima camis voluptatibus seminara diaboli sita, e si is as lata ta IILDanima christi desiderio accensa qualis fit operum progressu I ac . animaeum christomrrha fieri nequis ni prius is mis uigi*s O tau ossi uirtutilin f commor

anima iustaein lilio eo arara II. B. Canima iusta nulli cibi premitur follicitudine et . anima licet ad Angelorum persectionem accedat,d nam tmen sentiam iusticere nequit a. Santinam ris O turi comparata 18.Ianima proficieris in uirtutis nudis quo modo ex tenebris adluc progrediarur 9.

anima quo modo mente Oea e pulchra 3 .Ganima sine mortificatio ne sensuum rima Spiritus sancti equi nequit et O.Ranima stiritalis cur sponsa Osorπ appellata 36.Eanima Spiritus Antio succensi quanta leuitare ad Deum

fertur 12 anima tota lucidualisitiocreara 9.Hanimauirtutibusserens cursororastonsio uocara I 6α animia uirtutibusserens currosecomparata I 6. anima uirtutibus tamquam odoratis floribus exorata

a nauisibili assectuplerumquedecipitur 9.I ima uua probitate serens mundiso stud bus Mnsuffocatur Is. animae para praecipuamens 19. animae fores dicuntur corporis 'sius qoia animae propugnaculum quale a o

animamquaenam cogitationes tueretur Nanimam nosalute multorum ponere est inditiam cartataris perfectis ε. animaecurescoturmis IT. an quaenam regina Tum nomine d V 49.ganimae quaenam per imas significatae Danimae uirilisieno praeditae stretis omnibus uoluptatilimst christum currum 7 animae uiles crabiectae,per agrum o villas designantur I 6. animarum cum auro purgando comparatio Iy.Eanimarum piarum oculi quales 14.c mas fideles nomine aeuocat diuinasicriptura 38 A animas piorum cur in uarias tenta res incidere ' dimittit Deus 26 Apostoli arcanis domi sitiebantur 8.Hap est bellum aduersus idololatriam reliqua uitia suste runt Iota UAceruorum nomine cur uocati aI.Gapostoli cur fontitudines agridum Ista a BG cur per ferculum designati x xapostoli cur equorumnomine a propheta v ti'3am si cur perma stomarias designari Mis

SEARCH

MENU NAVIGATION