장음표시 사용
111쪽
Illic dabo tibi ubera mea. In eo nimirum uirtutum horto, quem dixi, quae sunt P. discipulae in ipsis plantatae, naturalem & moralem doctrinain meam, orum quasi mutuo ac naturali quodam lactis cibo ipsas nutrio, praebebo tibi sponso, ea ratione obtemperans uoluntati tuae, atque illas tibi a me institutas adducens. Tum ad discipulas conuertens sermonem, descendi, inquit, ad uos ab illa magis arcana speculatione, qua sponsum meum in me ipsa contemplor, ut uiderem ipsum in uobis, quemadmodum dixi. Sed non nouit anima mea. Nondum profecto illum in uobis perspexi, quae quidem adhuc persectae non estis secundum Christum. Hic autem iccirco posuit me currus Aminadab, hoc est, currus me suos constituit, quae disciplinis,cum in me ipsa, ad uos,habita cuiusque uestrum ratione,perferrem. Aminadab enim interpretamur princeps populi, qui Christus est nostrae salutis auctor. G
Cum disisset haec sponsa, ministri spons ita respondent, ac dicunt i Reuertere, reuertere Sulamitis: Revertere, reuertere:& intuebimur in te. Cuius haec Aquila uertit, hoc modo: , Reuertere, reuertere, pacifica.. E M admodum in hoc libro dominus noster Salomon, id est, pacificus: sic
etiam eius sponsa, ut ab illo pacem assecuta, & a ueteri liberata bello, pacifica n minatur. Eam igitur mInistri sponsi, cum a curribus illis uexatam oppugnatamque perspicerent, cohortantes, reuertere, inquiunt, pacifica, reuertere reuertere,& intuebimur in te. Ne timeas eos, qui te persequuntur, sed doctrinam retine, pietatis praedicationem profer. Currus ne reformides, bellum ne metuas, quae pacata, &tranquilla nominaris. Si enim in disciplinae promulgatione perstiteris, regnum tuur. Cor. Id intuebimur. His ea uidentur similia, quae ad beatum Paulum a domino dicta sunt.
Etenim ille quoque laboribus sessus, & multis assi ictus tentationibus, datus est, inquit, mihi stimulus carnis, angelus satanae,qui colaphizet, ut non extollar. Propter I quod ter dominum rogaui, ut discederet a me. Respondit igitur illi, susscit, inquiens, tibi gratia mea. Nam uirtus mea in infirmitate perficitur. Id etiam hoc loco dicunt sponsi ministri: reuertere, reuertere,Sulamitis: reuertere reuertere,& intuebimur in te. Ad hos sponsus,
Quid, inquit, intuebimini in Sulamitide, quae uenit
sicut chori castrorum ID, inquit, in pacifica speratis intueri λ Ne putetis,uos exilia atque incho
ta quaedam bona conspecturos. Ecce enim uenit, sicut castrorum chori. quidem uerba uidentur inter se quodammodo pugnare. Neque enim castrisconu niunt chori. Hi namque rebus ciuilibus pacatisque consuunt, illa bellicis & militaribus . Pax autem bello contraria. At sponsa multis e sanctis conflata cum propter sertitudinem, atque excelsum animi robur, armaque militaria castris est smitis: tum etiam chorus existit diuinas laudes in ore gerens. Quod quidem beatus tari et ostendit David, uox, inquiens, exultationis,& salutis in tabernaculis iustorum. Et rursus: constituite diem sollemnem in condenss usque ad cornua altaris. Castra x. Orito uero declarat beatus Paulus, arma, inquiens, nostra non carnalia, sed ualida per Deum ad destructionem miniitionum: consilia des ientes,& omnem stitudinem
112쪽
A extollentem se aduersus scientiam Dei, & in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Et alibi, Accipite, inquit, armaturam Dei, ut possitis Phil .s resistere in die malo, & in omnibus persecti stare. Ac veluti Imperator quidam amma quoque militibus subministrat, state ergo, inquiens, succincti lumbos uestros in ueritate, & induti loricam iustitiae, & calceati pedes uestros in praeparatione eua- gelii pacis, & in omnibus sumentes scutu fidei, in quo possitis omnia tela nequi Lumi ignea extinguere , ct galeam salutis assumite, & gladium spiritus, quod est uerbuin Dei. Quod autem non solum castris, sed etiam choris sancti similes sint,
audiamus dominum id explicantem. Tunc, inquit, simile erit regnum caelorum de- Matth. a cem uirginibus, quae accipientes lampadas suas exierunt obuiam sponso. Iure igi-B tur sponsus ait: quid uidebitis in Sulamitide, quae uenit sicut chori castrorum Neque uero dixit: castra chororum, sed , chori castrorum. Ex castris enim fiunt chori. Cum enim in castris uicerint uirtutis milites ,parana canentes reuertuntur,&choros ducentes uictoriae praeconium laudibus concelebrant.
Discipulae dicunt ad sponsam. Revertere, reuertere Sesamitis. Revertere, reuertere,&- intuebimur in te.
AB arcanae contemplationis sublimitate ad moralem quattuor generalium ui tutum doctrinam descende, atque ex quadruplici earum ratione, noS, quae pertu bationibus adhuc commovemur, rege, atque institue, o Sesamitis, O quae ab omnibus perturbationibus libera, tranquillitatis & pacis nomen habes. Et ea spectabimus in te, quae propter nostram imperfectionem adhuc in nobis non uidimus. Quaerit autem a discipulis sponsa, ecquid in Sulamitide, quae uenit sicut chori castrorum, sint conspisum. Quid nam conspicietis in me pacifica ut quae non amplius per actionem, in hostili certamine, animi affectionem per corpus ostendo, sed ratione & scientia propter perfectionem ueris in bonis permaneo quae ex per turbationum bello multiplex redeo, sicut chori quidam ex proelio reuertentium uictoriae praeconium celebrantes. Cum enim strenue uos in coramine aduersus ut tia, uirtutum institutis&moribus gesseritis, horum rationes uti uictoriae laudes scite concinitis.
Haec cum ad ministros dixisset sponsus, orationem ad sponsam conuertit,
iram pulchri, inquiens, sunt gressus tui in calce mentis, filia Nadab.
E AQUILA uertit, principis : Symmachus, ducis. Quis autem alius hic sue dux, sue princeps esse possit, nisi sanctus ille spiritus consolator qui in item
psalmo ad ipsam, audi, inquit, filia,&uide,&inclina aurem tuam:& obliuisc re populum tuum, & domum patris tui: & concupiscet rex decorem tuum: quia ipse est dominus tuus. Quod autem dux etiam app etur Spiritus sanctus, beatus docet David, Redde, inquiEs, mihi laetitiam salutaris tui, & spiritu principali con- Utaso firma me. Sponsus igitur primo sponsae commendat incessum, qui rectus si, &uiam regiam teneat, atque in calceametis eluceat. Quae porro sint haec calceamenta , beatus Paulus ostencit dicens: calceati pedes in praeparatione euangelii pacis- FH.6
113쪽
ED. 11. Pedum istorum decorem prospiciens Esaias propheta,Quὶm pretiosi, inquit, sunt FPedes evan elirantium pacem,euangelirantium bona. Huiusmodi uerbis usus est etiam spontus hoc loco, Quam pulchri sunt gressus tui, filia Nadab.Verum ut non modo ex nominis interpretatione,sed etiam ex ipsa persona contemplationis alicu- LM. io ius nascatur occaso, quis Nadab sit,inuestigemus.Fuit Aaron filius, qui cum ignem 1.Pares. M alienu in Dei tabernaculu intulisse uitae finem accepit. Invenimus icitur & domini sponsam ecclesiam diuinum in tabernaculum no ignem legalem, sed quem ab ipso L sponso susceperat,intulisse. Ignem enim, inquit, ueni mittere in mi idum. Et quid uolo, si iam accensus est Ignem hunc nouum ex nouo testamento in Dei tabem a. oris culum intulit sponsa clamans,&dicens: Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua. Merito igitur uocat eam filiam Nadab, quae igne nouo sacrificium hominum Gobtulerit.Licet enim diuerso consito isnem commutarint, idem tamen ab utroque fictum est. Haec autem a nobis in praesentia dicta sunt, ne sine disquisitione nomen hoc praeteriretur Rursum ergo sponsus omnia sponsae membra percurrit, di propiam singulis tribuit commendationem.
Concinnitates femorum tuorum, sicut monilia, quae Bbricata sunt manu artificis. Vmbilicus tuus crater tornatilis non indigens poculo. Venter tuus sicut aceruus tritici usi
tus liliis. duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreae. u
collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscunae in Essebon in portis filiae multorum. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit faciem Damasci. Caput tuum ut Carmelus super te. Et coma capitis tui sicut rex purpura indutus in transcursibus.
ANTEA sponsus a superiobus sponse partibus incipiens eam latidauit. Nunc ab incessu & calceamentis initium sumens ad capitis caesariem usque singula Percurrit. Ac post calceamenta atque incessum admiratur non femora, sed aptas ct concinnas flamorum, iuncturas, quas monilibus similes dicit esse ab artifice Isabrefietis. Quemadmodum enim, inquit, illa ex auro consecta& lapillis apte inclusis distinita sunt, adeo, ut spectantes non solum pretiosam auri lapillorumque
materiam, uerum etiam aurificis artificium admirentur: ita singulae uirtutum m ratium particulae numero & concentu inter se implicitae atque coniunctis sunt. Allegorice autem femora appellat uirtutes morales , quoniam illis iter facientes, agimus ea, quae uolumus. Sponsam ergo commendans sponsus, ab illis incipiens uirtutibus,quae in actione consstunt, & ad eas progreditur, quae pertinent ad contemplationem . In superioribus autem a contemplatione principium sumens ad actionem progressus est. Dicebat enim : oculi tui sicut columbae, spiritalem animae speculationem significans. Hic autem moralem prius uirtutem admiratur. Ac Κmerito id quidem. Primo enim illuminati,di clausos mentis oculos aperienteS, diuinamque admittentes lucem, fide confirmamuri deinde ad agendum ex uirtute progreaimur. Iccirco sponsus laudationem contexens ab oculis exorsus est, quoniam ipsi primi curationem admittunt. Nunc autem quoniam persecta est sponsae puleritudo,ab inferioribus partibus exorditur,& sponsae sorinam laudibus extolles,
Cas primum uirtutes enumerat,quae in actione consistunt, tum ad eas accedit, quaestae sunt in cotemplatione. Gressus enim extollit,& calceameta, mox semorum coni cinnitatem, post autem umbilicum. Umbilicus, inquit, tuus ciater tornatilis, non
114쪽
ψA indigens poculo. Afferamus ea, si uidetur,quae de umbilico Iudaeae ab uniuersorum Deo per Ezechielem prophetam dicta sunt.Impudicitiam enim illius redarguens,&magnam impietatem accusans, ut in primo libro persecuti sumus:Fac, inquit ad prophetam, notas Hierusalem impietates suas. Et dices: Haec dicit dominus Hierusalem: Radix tua, & generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus,&mater tua Chethaea . Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus. Ad illam igitur ait: Non est praecisus umbilicus tuus . Ad hanc autem: Vmbilicus tuus crater tornatilis,non indigens poculo. Illa enim ex Eegypto oriunda non praecidit umbilicum suum : sed ueluti per radicem quandam ex Egypto ii piae doctrinae traxit improbitatem . Haec autem non simpliciter modo praecidit B umbilicum suum sed ita penitus amputauit, ut omnem idololatriae radicem euelleret, & crateri tornatili similis uideretur , qui laetitiae poculum semper habet, nec gaudio, quod ex pietate proficiscitur, unquam indiget. Venter tuus sicut aceruus tritici vallatus liliis. Id est, animae tuae penu arcanis plenum mysteriis, quorum odor solus imperfectis adhuc & infantibus notus est. Liliis enim, inquit, est circumuallatus, ut per uallum ac septum eius, quae re condita sunt, per lilia autem undique ex eo quentem fragrantiam intelligamus. Et duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreae. Nam doctrinae tuae fontes, nouos latices effundentes, mentis aciem, & spiritalem contemplationem docent. Caprea enim ex uidendi acumine dorcadis cognomen habet: & hinnulus nousi signi Lia cati lium autem tuum sicut turris eburnea. Remotum enim est a nigredine, & iugum meum suscipiens fictum est candidum. Et cum hostibus, uti turris, est sormidandum,tum amicis amabile propter nitorem.Oculi uero tui sicut piscinae in Essebon in portis filiae multorum. Hoc uertens Aquila pro Essebon posuit cogitationem. Docet igitur sponsus animarum piarum oculos esse piscinas,quae diuina fluenta suscipiunt,& exundant perpetuo, quippe quae multis e portis, id in per ora multa per translationem enim portas ora nominauit copiam aquarum admittunt. Siquidem a magno Mose & a Iesu filio muri& a Samuele propheta, & a Dauide, eodem tum propheta, tum rege, & ab Esaia,& Hieremia, & Daniele, & Eχechiele, a duodecimq; prophetis,& ex diuinis euangeliis, ct sacrosanctis apostolis, & a docto D ribus, qui post illos fuerunt,latices utilitatis excipiunt. Ideo sponsus ait: oculi tui
sicut lacunae in Essebon, in portis filiae multorum. Contemplationes cnim animae tuae,& piarum cogitationum copia similis uidentur piscinis aquas undique suscipientibus. quandoquidem per ora multa doctrinae latices excipiunt. Et nasus tuus est scut turris Libani quae repsicit faciem Damasci. Nam Iudaeae nasus propter inobedientiam & audaciam effrenatam circulum tanquam frenum accepit, ut taurus cornu petens,legis minas. Nam ut vacca lasciuiens declinavit Israel.At sponsae nasus oste est, inquit,sicut turris Libani,quae respicit faciem Damasci celsus enim est,ac lablimis,& caelestem suscipit odoris silauitatem, sponsique unguentum percipiens, clamat: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Iccirco comparata est tum crat. Iri, quae in Libano sita est,ti respicit Damasci faciem. Nam quia diabolus ut asserit
beatus Paulus, in angelum lucis transfiguratur, unguentique spiritalis speciem smmit, necessario sponsae nasus erectus ac uigilans respicit faciem Damasci, ne dec pia uertim omittens unguentum, Max& adulterinum sequatur.Damascum autem pro gentilibus,atque impietate, quae eo tempore uigebat, fiequenter ponit diuina seriptura.Vt cum beatus Esaias, ea, quae ad domini ortum pertinent, praenunciaret, atque ex Spiritus sancti persona dixisset: Accessi ad prophetissam, id est ad ui ginem,& concisit & peperit filium: subiicit dicens: Et di xit dominus ad me: Voca s.nomen eius, Celeriter ωlia detrahe, uelociter praedare.Quia antequam sciat puer
115쪽
reuocare patren ,aut matrε,auseret sortiriadinem Damasci,& spolia Samariae coram Flege Assyrioriim. Adhuc scilicet puer existens regem Assyriorum, id est, diab um profligabit. Auferet autem Damasci sertitudinem, hoc est, idololatriae robur euertet, & ipse captiuis sub diaboli potestate constitutis potietur. Auferet enim,inquit, Hrtitudinem Damasci,& spolia Samariae. id est, Iudaeos gentilesque liberans,& ab erroribus abducens, deuiito tyrano, in suam rediget potestatem. Merito igitur ad sponsam ait: Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit sectem Dama . Prospicis enim, ne diabolus sub specie rerum diuinarum te decipiat, & pro ueritate
mendacium obtrudat. Et caput tuum ut Carmelus super te. hoc est, omnibus refertum bonis.Nam Deus omnium, arguens ingratos animos Iudaeorum, Et induxi
uos,inquit, in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius, & bona illius. Simile Gest igitur, inquit, caput tuum Carmelo omnia bonorum genera serenti, & omnem fructum mihi agricolae suppeditanti. Sequitur autem: Et coma capitis tui sicut rex purpura indutus in accursibus. Capilli enim tui ueteres erant dis luti, atq; ideo capris assimilati, quae apparuerunt in Galaad. Nunc autem compti sunt, nec solum compti, uerum etiam mirifice tincti,ut regi purpura induto, & undique diffluentis miles uideantur. Vocat autem crinium nexum & plicaturam purpurae comparatain,doctrinam apte & decore compositam ac pronunciatam, quae Cluisti sangine tincta ato; conspersa sit.Neq; enim adeo fulget rex amictus purpura, ut doctor piet
tis, qui sucitur cognitionis praedicat disciplinam, eaque ueritatis alumnos imbuit.
DISCIPULAE autem sponsam sic incipiunt collaudare. Quam pulchri facti
sunt gressus tui in calceamentis,filia Nadab. Mirabilem ostendunt pulchitudinem gressus tui, quibus te nobis per uirtutum actiones accomodas, quo in earum moribus, tanquam in calceamentis incedens, per corpus eas nobis imperfectis demonstres ut ad uirtutem insermemur exemplo tuo, filia Dei, quippe quae, ut patris, a dis sermones eius qui omnibus,etiam si nolint, tibi autem uolens dominatur. N dab enim est princeps, sue dux, qui sponte imperat. Sic autem per uirtutem putichri sunt gressus tui, quia concinnitates senioru tuorum sunt sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. Recte uidelicet rationeque copositi motus potentiam in Igeneratione & corruptione consistentium cupiditate ari iracundiam dico quas ab artifice ratione ab iis, quae generantur, & corrumpuntur ad superiora inflexi, similes sunt monilibus manu artificum fabrefactis,& figura nexis. amobrem & umbilicus tuus crater tornatilis,non indigens poculo.Omnino uis senstiua per quam, ut per umbilicum infans in utero, rerum sensilium speculatione, tu ab omnium matre sapientia comprehensa& malitia paruula naturiliter nutririo receptaculum est naturalis rerum uisibilium cognitionis, recte gladio Biritus exectum, & ab omni flaude seiunctum, ac propterea haud temere, quae sub sin sum cadunt, percipiens, non simplices uirtutum si ecies affert,sed omnes spiritalibus earum rationibus temperatas. Venter autem tuus sicut aceruus tritici vallatus liliis. Vis nimirum imagi- gnatiua, quae quidem ut uenter simul cum rebus superfluis ciborum succos ab dis indiscretos continet una cum rerum uis bilium speciebus earum rationes gerit, est repositio & conseruatio quod quidem aceruus indicat rationis rerum omnium ueritatis, quae inter species, ut inter spicas triticum, circumtecta includitur,donec per scientiam cogitatio ipsam distinguens attraxerit, nudamque ab omni integumento ac dubitatione ad mentem transmiseriti Circumuallata autem di custodita est haec ositio tranquillitate quae agri liliorum exemplo in eum iis declaratur,ne istius
Dux sellicitiidinibus mos quasi bonus agric a spiritali ipsus fiuctu priuetur. Atq;
116쪽
A ita quidem se uenter habet. Duo autem ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli α-preae. Naturalis & moralis doctrina, qua nos imp rfectas, tanquam lacte, tum rationibus naturalibus, tum moribus ad eam, quae in Christo est, perfectionem nutris : pariter ex te tum acute per cotemplationem, tum per actionem celeriter fluit, cum neque rationem sine asione, neque actionem sine ratione doceas esse complectendam. Ad haec collum tuum sicut turris eburnea. Rationis uis, quae ut collum
capiti corpus reliquum, ita menti sensum connectit, turris quidem instar per uirtutem a rebus carnalibus ad spiritales ac caelestes extollitur ; leuis est autem & pura quale est ebur, quoniam ab inaequalitate, quae in excessu desectuque uirtutis inest,&animas inquinat, est remotissima. Et vult tui sciit piscinae in Essebon inporiis v filiae multorum. Animae tuae potentiae speculativae, tanquam piscinae, aquas,quae in se influunt, colligentes ; in diuinae ubertatis id enim fignificat Esse n) per uiri tem incremento, sensuum opera, per quos quasi per quasdam portas in animam intellestiuam cognitio rerum ingruitur, ex uaria rerum natura colligunt cognitionem , quae ex contemplatione comparatur. Praeterea nasus tuus scut turris libant .
quae respicit faciem Damasci. Nempe uis discernendi quae ut suavitate a foeditate, sic ea, quae suggerunt ministri spiritus in ministerium missi, propter eos, qui salutis hereditatem consequentur, ab iis, quae a nequitiae spiritibus suggeruntur, diiudicat est ueluti celsssima turris super monte libanum sita, quae ri picit faciem urbis Damasci, atque inde hostium aduentum indicat Israeli: spirituum immundorum C impetus de insidias respicit &discernit, ipsorumque dolos menti tuae Deum quoad,
licet, intuenti denuncians, te ab eorum fraudibus de iniuriis integram conseruat. Talis autem est uis tua discernendi ac iudicandi, quoniam caput tuum ut Carin ius super te, Christus utique sponsus tuus, uiueng atque efficax uerbum pertin-HA. gens usque ad diuisionem animae ac spiritus cognitio est circumcisionis, quae in te est sic enim Carmelum interpretamur amputans a te quod abortu habes uitio rum integumentum gladio spiritus. Ex quo fit, ut mentis tuae oculus intelligibi- Iium hostium astutias ficile perspicere ualeat, nulla perturbatione tenebras offundente. Quamobrem &Coma capitis tui sicut purpura. Christi doctrina uidelicet
rationum & morum nexu contexta, tanquam regis indumentum est animi tui amiD ctus, in quo ille perturbationibus dominatur,& est rex uinctus in transcursibus, hoc est, nulli subiectus perturbationi, sed diuinae illius, quam diximus, doctrinae seniculo ligatus in transcursibus praesentis uitae,nererum sensilium & caducarum Iubrico prolabatur.
Quam decora,&quam iucunda facta es caritas in 'deliciis tuis. uDECORA enim ficta es, cum antea non essest&cum antea seeditate omni. B esses plena, repente iucunda, & suauis euasisti. Idque es consecuta, quoniam in caritatis deliciis oblectaris. Diligens enim amantem te sponsum, & in eius amore tuas omnes desicias Iocans, resiqua omnia contempsisti. Quamobrcin, decors; &suauis inesta es, & magnitudo tua similis iacta est palmae,& ubera tua botris. 1r Non solum enim praestas pulchritudine, sed etiam celsitudine palmae similii Vbera uero tua similia sunt botris. Cum enim excesse sis, adeo, ut caeli lassiseium attin gas, tamen summittis te infirmis discipulis tuis, quibus doctrina indigentibus ;ubera praebes doctrinae tuae. Palma enim tactus deorsum pendentes habet. Hoc etiam per beatu David indicat Spiritus sanctus, iustus, inquiens,ut palma tarebiti P .sr
117쪽
Cum audisset igitur sponsa tam multis se laudibus & commEdationibus cumulati, Famoris stimulo incitata atque inflammata loquitur ad hunc modum:
Disci, ascendam in palmam, apprehendam altitudines citis:& erunt ubera tua, sciit botri uineae: S odor haris tuae, sicut poma: & guttur tu una, sicut uinum bonum,u
dens nepoti meo in rectitudinem, sussiciens labris meis& dentibus meis. QV A N T O spoli desiderio sponsa teneatur hinc patet perspicue, quod & cupit
ascendere, & cogitat de altitudine, & quemadmodum beatus Paulus ait, nondum GPHEp. 3 arbitratur se comprehendisse, sed persequitur,ut comprehendat :& corum,quae r tro sunt obliuiscitur, & ad anteriora contendit. Quaerendum est autem, quo modo sponsus& palma sit, & uitis . ac palmae quidem non habeat fructum, uitis autem ferat botros. Ad sensum reconditum ducet nos Aquilae interpretatio. Nam pro 'apprehendam altitudines eius: uertit: apprehendam elatas eius. Sunt autem elatae mari upalmarum fructus, qui seminis palmis impositi, & firmos & maturos earum fructus efficiunt. Auet igitur sponsa piorum seminum occasiones, & est. Dixi, a tadam in palmam ,& apprehendam altitudines eius, uel, ut Aquila uertit, latas eius:& erunt ubera tua, sicut botri uinear. Tu enim es uera illa uitis, ex qua saluti serum P uinum conficitur spiritalibus praelis expressum, unde calix impletur ille inebrians sane quam prae clarus. Et odor naris tuae similis est pomi suavitati. Etenim etiam ilia lud ipsum odoratus tui receptaculum mihi pomorum fragrantiam effundit. Sed de pomo satis multa in superi ibus dicta sunt. Et guttur tuum sicut uinum bonum , vadens dilecto meo in rectitudinem, sufficiens abris meis, & dentibus meis. Qi enim ex ore tuo doctrina fluit, quacunque uini suavitate,& qualibet huius uitae uoluptate iucundior est, eamque, tu nepos mi , ad animas, quae in te crediderunt, dirigendas profers. Sufficit autem mihi doctrina tua, ut partim pronun-ciem ,&diuulgem, partim conseruem atque custodiam, labiorum utens instrumentis, & dentes pro muro circumponens. His congruunt illa, quae a beato Paulo .cor I dicta sunt. Audivi enim, inquit, arcana uerba, quae non licet homini loqui. Ic-I. circo sponsa quoque dicit : sufficiens labris meis, & dentibus meis, ut alia praedicem, alia silentio suppriniam. Deinde subiicit. Ego nepoti meo, & ad me conuersio eius. Illi enim meipsam addixi & consecraui, & alienam omnem tum gentialium, tum Iudaeorum, tum timeticorum consuetudinem contempsi . Nam ipse quoque me ceteris omnibus antetulit. Et ad me se se conuertit. Cum enim prius, ubi reclinaret caput, non haberet, iam reperit, ubi illud reclinet. Cui'que multas habeat concubinas, & reginas, & adolescen tulas, me omnibus anteponit. Neque uero patior, ut ego sola sacra illius fiuar consuetudine.
QV A Midecora, & quam iucunda ficta es. Admirabili circumdata es pulchritudine, ea nimirum, quae peruenit ad te ex similitudine& exEplari: & sponso com iuncta, atque illo fruens, reserta es incredibili iucunditate spiritali. Etenim caritas in deliciis tuis, quae quidem ex ulmite proficiscuntur. Cum enim gustaveris,atque perspexeris, Christum esse dominum, non amplius in timore illo bono uersaris, sed tota ex ipsius pendes caritate, quae timorem expellit. Vnde magnitudo tua palmae similis iacta δ. Tua uidelicet ex uirtute sublimitas assimilata est palmae, Quae radice
118쪽
A radice haud ita in profundum tendit, sed uertice sublimis admodum extollitur .
Tu item de rebus terrenis leuiter cogitans, quantum corporis necessitas urget, mentis alii tudine caelos attingis, cum ad mensuram aetatis plenitudinis Christi perueneris. Et ubera tua sicut botri. Vbera nimirum doctrinae tuae tum mor sis tum naturalis, quibus nos adhuc infantes ad pietatem erudiens aluisti, nunc similia secti sunt palmae botris, dum nos ad persectionem progredientes diuiniore doctrina pascis quas mellita botrorum palmae dulcedine. Itaque magnitudo doctrinae tuae palmae comparata, est discipularum abs te institutarum multitudo. Dixi ascendam in palmam, apprehendam altitudines eius: & erunt ubera tua sicut botri uineae. Mecum ipsa deliberans dixi, ascendam per uirtutis imitationem ad perse-B ctionem docti inae tuae:& per contemplationem apprehendam eius sublimitatem. Et disciplinae tuae ubera, quae me naturaliter nutriunt, erunt omnino sicut botri uerae uitis, qui Christus eis, praebentes mihi gratiam diuinitatis, quae uini more
a natura mentem dimouet, & sepra naturam transfert. Vnde odor etiam naris tuae
scut poma. Gratia scilicet Sancti spiritus mentem implens iuauitate, quam tua sponso susceptam in nos effundis. sicut poma sunt tum aspectu pulchra, tum od ratu suauia, tum gustatu dulcia : sic ipsa nobis erit & uirtutum moribus decora,& odorisera sermonum uenustate, & dulcis experientiae iucunditate. Et guttur tua scut uinum bonum, vadens nepoti meo in reretudines, suis ciens labris meis &dentibus. Institutionis tuae sermo, qui, ut uinum optimum, corda assicit laetitia, C erit nobis, dum pronunciatur in dilecto tuo, cuius nobis desiderium instillasti, in uias rec , ut eum tanquam ueritatem amplectamur, nec per defectum aut exceL.
sum a uirtutis rectitudine deflectamus. Et sussiciens nostris appetendi potentiis, quibus tanquam labris osculamur, quod placuit uoluntati. Et intelligendi secuit tibus , quibus tanquam dentibus, quae dura sunt, & ad cognoscendum dissicilia, ad esum & cibum spiritalem stagimus S mollimus. Cum igitur discipularum multitudo a magistra sibitasset, ut ab arcanae contemplationis altitudine, se se illis per moralem philosophiam demittens & accommodans, ita conuerteret, ut spiritales eius pulchritudines, quae dictae sunt, in illa possent intueri, & cum ipsa simul per imitationem conscendere, ad eas ita respondet: Ego nepoti meo, & ad me con-D uersio eius. Ego me totam dilecto meo dedicaui :& sine ipse nihil Acere constitui. Quapropter ipse quociue ad me sic affectam se demittit, a propria gloria ita se conuertens, ut cum inuisbilis sit, ab iis, qui uidere illum cupiunt, uideatur. Verum non patior, ut ipsa sola stuar ipsius coniunctione, sed cupio, ut etiam illi, qui sunt adhuc imperfecti, salutem ab eo consequantur. Hoinde clamo, & dico
Veni, nepos mi, egrediamur in agrum,commoremur in uillis, mane surgamus ad uineas, uideamus,an uitis floruerit, an floruerit germen, an floruerint mala punica. Illic dabo tibi ubera mea. Mandragorae dederunt odorem, &in porE tis nostris omnes nuces nouas super ueteres, quas dedit mihi mater mea, nepos mi, seruaui tibi.
Sposum,ut animara uitium adhuc &abiectaria,quas metaphorice agrum & uillas nominat,cura gerat, sponse cohortatur. Neq; enim dicit, rediamur in ciuitate,sed . egrediamur in agrii, comoremur in uillis,mane surgamus ad uineas, uideamus , an uitis floruerit.Aspicianius,inquit eos,qui modo praedicatione acceperiit. An norii
119쪽
rit germen. Intueamur& meliores istos, qui non solum Elia, sed 'etiam flores Ftulerunt, quos hic per germen intelligit. An floruerins mala punica. An carit iis initium in aliquibus apparuerit. Oportet enim nos circumire, & omnem diligen tiam idoneam adhibere. Id namq; iaciens te promerebor. Quamobrem,illic inquit, dabo tibi ubera mea. Quae enim illis praestantur, ea in te ipsum collata arbitraris, Quamdiu, inquiens, fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi secistis. Mandragorae dederunt odorem. Mandr Uorae uis est, ut medici tradui,soporifera. Quare cot 3 cum praeceptum sit nobis, ut mortincemus membra, quae sunt super terram, non ut ea morte afficiamus,sed ut mortua malis actionibus reddamus, merito mandragoram hoc loco posuit, & dixit: Mandragorae dederunt odorem. Id est, coeperunt ii mines dormire peccatis. Et quemadmodum,qui mandragoram hausisunt, corpo- Gris motiones non sentiunt: ita qui piae doctrinae poculum biberunt, perturbationes student consopire . Nec uero mandragorae selum dederunt odorem, uerum etiam in portis nostris omnes nuces. Variis enim abundant fructibus, qui disciplinam nostram susceperunt. Ego autem nouas super ueteres, quas dedit mihi mater mea, seruaui tibi, nepos mi. Veteris enim testamenti praecepta, & noui testamenti mandata, quae a matre mea, Spiritus sancti gratia accepi, seruaui tibi, & depositum integrum custodivi. Huic loco conueniunt ea, quae ad Timotheum a beato Paulo scripta sunt: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. Iam reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die iustus iudex. Mesth. ia Et illud item,quod in euangelio a domino dictum est:Simile est regnum caelorum Isbomini, qui profert de thesauro suo noua & uetera.
SPONSA igitur ad discipulas dicit. Iam sponso meo preces uestras e xponam. Veni nepos mi egrediamur in agrum. Age, dilecte mi, exeamus,&ego, quae te mystice contemplor, &tu, qui sic a me spectaris, ad chorum discipularum mearum, quem ut agrum a tribulis & spinis, a uitae sollicitudinibus, & prauis cogitationibus, ipsum suffocantibus, purgaui. Egrediamur autem ostendentes illi spiri talem coniuntaonem nostram in uirtutum moribus peractionem expressis. Egredientes uero, ut Ι dictum est, commoremur in uillis, in animabus, quae nomini tuo, ut uillae incolas suos, cunctas intelligendi appetendique potentias, di sensus in unum cogentes d dicarunt . Has tu domicilium tibi in ipiritu sancto constitues. Ego autem illis me ipsam, quo tibi placeant,exemplum praestabo. Mane surgamus ad uineas. Tu quies iustitiae sol,coenitionis lucem emittens in animas laborum fluctu serentes patientiam,quae quasi botrus quidam per multas tribulationes uinum laetificans cor hominis stillat propter spem futurae remunerationis: Ego autem secundum ipsum solis o tum patientiae mores illis ostendens exemplo meo. Ita porro surgentes uideamus, an floruerit vinea, an germen floruerit,an floruerint mala punica. cospiciamus tum
ipse qui in abscondito uides, tum ego, quae in manifesto, utrum disciplinarum a Cme institutarum fides quae ut uitis in palmites, sic ipsa in uaria uirtutes diffundi-
tuo floruerit intus quidem per habitum ex rationibus uirtutum, seris autem peractionem ex moribus atque institutis ipsarum. Nam animae flos ex uirtutum rationibus germinat per mores ipsarum in carne, cuius fidei flos tum arcanus, tum ma-
pisestus est nos, malorum punicorum, quae intrinsecus quidem dulcem fluctu continent, extrinsecus autem austerum corticem praeferunt. Etenim fidei quoq; fiuctus in Occulta quidem animae affectione propter futuri praemii spem laetitiam affert. In- tari Qxe autem canui scilla propter uirtutu labores praebet acerbitatem. Illic dabo
120쪽
A ubera mea tibi. In agro uidelicet illo, quem dixi, discipularum mearum proferam tibi spontb meo, quam instituendis illis adhibeo doctrinam moralem & naturalem, ut per hanc ducens eas ad disciplinam arcanam, ostendam rerum naturam te suum auctorem indicare per notas quasdam ut ueritatem: non autem ut iuxta prudentiam Graecorum stultitiam naturali rerum cognitione sic eas imbuam, ut procul a te ueritate discedant. Etenim mandragorae dederut odorem. Rerum quippe sentibilium species, &ipsius talpturae notae quasi mandragorae quaedam faciunt, ut mens per sensum illis inhaerens,non autem per eas ad ueritatem uigilanter ascendens, obdormiscat,& torpore ueluti stolida teneatur. Praebuerunt odorem rati num ueritatis in rebus omnibus existentis, s spiritaliter considerentur. Quamo . B rem & in portis nostris omnes nuces. Hoc est, insensibus meis qui ueluti portae quaedam educunt quidem me ad te ut rerum omnium causam, per naturale ipsarum in spiritu contemplationem, inquirendum: introducunt autem te ad meper mentis cognitionem promptae sunt omnes in rebus procreatis insitae ueritatis rationes, quae tanquam nuces tum perscripturae notas, tum per rerum sensiliu species Iudaeorum Graecorumq; stultitiam nutriebant. Vnde nouas super ueteres, nepos mi, se uaui tibi. Hoc est recentes euangelicas rationes Gratia spiritus renouante cum antiquis Graecorum Iudaeorumque ignorantiae tum naturalibus id scriptis rationibus
coaceruatas seruaui tibi quoniam & per striptas illas pumata sum, ac moribus in stituta,& per naturales illuminata, ut per eorum, quae BL sunt, contemplationem, te C conditorem omnium auctoremque cognoscerem;& per spiritales perrecta atq; absisluta, ut te cum patre & spiritu consubstantialem intelligerem, & praedicarem.
QVIS det te, nepos mi , sugentem ubera matris meae. Ipse quoque, ut homo, omnem accepit spiritus gratiam. Puer enim, inquit, crescebat, & consortabatur spi . ritu, gratia Dei erat in eo. Itaque sponsa ineffabili sit sceptae humanitatis musterio stupens, etiam tu, inquit, suxisti ubera matris meae. Ceterum ut dictorum seriem atque ordinem seruemus initium paulo altius repetentes sententiae summam breuian inpercuπamus. Accepi, inquit, non solum uetera, sed etiam noua matris mea eaque tibi conservabo. Verum ipse quoque propter singularem benignitatem tuam naturam meam suscipiens,eadem, quae ego ubera fugere uoluisti,ut in hoc etiam te fratrem meum declarares. Suristi autem non quod indigeres, sed ut doceres me, quo modo mihi sugendum esset, & quo ex ubere gratia elicienda. Iccirco & ad baptisma accessisti, non ut peccatorum sordes ablueres, cum peccatum non admisi ris, nec inuentus sit dolus in ore tuo. Neque ut Sancti spiritus reciperes gratiam,
cuius eras plenus: sed, mihi ut indicares, quae sint spiritus dona, & qua ratione possim sugere gratiam spiritus. Ideo sub columbae specie descendit Spiritus sanctus, non ut praeberet tibi, quae non haberes, plenus enim eras gratiis ipsius, sed ut mihi, demonstrares, quod ut baptismatis m unus. Itaque stupore commota, dicor
Quis det te, nepos mi , sugentem ubera matris meae. ista tua benignitate concitata ὶ inueniens te seris, osculabor te: &' non despicient me. Apprehendam te, introducam te in. i. . domum matris meae, & in cubiculum eius, quae me concopit. Docebis me. Dabo tibi poculum ex uino condito, &de latice malorum punicorum meorum.