Beati Theodoriti , episcopi Cyrensis, In Canticum Canticorum explanatio, interiectis Maximi, Nili, Pselliq. notationibus, Francisco Zino interprete. Index rerum & uerborum

발행: 1563년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

2 Interpretatio in lib .

meus. Sustuli inentem meam, inquit, ad caelum, ut de dilecto meo aliquid in- ptelligerem. At ille caelo erat sublimior multo. Sic enim deinceps loquitur sponsa & uirgo. Quaesiui, & non inueni illum: uocaui & non respondit mihi. E quonam modo inueniri, comprehendique poteritis, qui nihil est corum, quae cognitione percipiuntur, non species, non figura, non locus, non quantitase Inue nerunt me custodes,qui circumeunt ciuitatE: percusserunt me, uulnerauerunt me. O pulcherrimam uirginis progressionem. Ecce enim ad angelos usque progres.sa est. Hi namque sunt caelestis ciuitatis custodes. Inuenerunt enim me ueroum inquirentem, & uerbis deterruerunt ac uulnerarunt. Dixerunt enim id nulla pro

sus ratione fieri posse, ut incomprehens comprehensio reperiatur. Abstulerunt pallium mihi cu stodes murorum. Velum, inquit, abstulerunt ab oculis meis, ut G clarius sponsum intuerer, qui ne ab anpelis quidem potest omnibus comprehendi.

QuamoDrem incertior discedens omnino, custodes, id est, angelos etiam auers

tur, quod ne ab illis quidem ingens sponsi desderium queat imminui.

QV o M o D O autem, inquit sponsa ad discipulas suas, sordidam peccati tunicam deposuerim, atque purissima euaserim, audite. Nepos meus demist manum suam per foramen, & uenter meus intremuit ad tactum eius. Dilectus meus demisit a patre, procedentem ab eo , spiritum ipsi consubstantialem, cuius tanqua H manu peragit diuina gratiarum munera per mentem meam ueluti per seramen aliquod : & pariente me initium sapientiae, timorem dilecti mei, tanquam iudicis,gulae uetrisque corripitur uitium,unde genus omne nascitur intemperantiae. Et statim surrexi ego, ut aperirem nepoti meo: per escacem contemplationem ab habitus dispostione sum excitata, ut mentis ianuam patefacerem dilecto meo. Manus meae stii ueruot myrrham. Actiuae nimirum potetiae meae mens & ratio peresectionem iuderunt sermones & mores carnale sensem mortificantes. Digiti mei myrrham plenam in manus pessuli. Passiuae scilicet potentiae meae, sensus, sicupiscentia, & iracundio quae menti & rationi, ut manibus diuiti cooperatur propriam, per cognitionem & uirtutem, mortificationem , probatissima destillauerunt in affectio- I num opera, quae instar pessuli excludunt aditum incredulitatis, tanquam & huius operibus, quae per translationem manus pessuli uocata sunt, mortificatis una cum passuis potentiis, quas memorauimus. Quoniam autem operum incredulitatis mortificatio est perlactio fidei i fides autem corruptio infidelitatis, haec a me, uti piscius, quemadmodum diximus, corrupta est. Aperui nepoti meo egor mentis meae ianuam dilecto meo per fidei affectionem patefeci. Nepos meus declin uerat atque transierat. Quippe qui meati per essentiam non subiacet, cum per itilam sit incomprehensibilis Anima mea Vressa est in sermone eius. Exivit ab interiori cogitatione ad senium per naturalem contemplationem, ut inueniret sponsum suum. In sermone eius. eo nimirum,quo illam est allocuta,cum diceret: egre dere in uestigiis gregum: ut iudicaret ei, ubi ipse pasceret. Atque ita quaesui eu, ct non inueni. In rebus enim creatis, qui est increatus, non inuenitur. Vocavi illum, & non respondit mihi. Eum, qui est, appellaui illum; cum ea quae sunt, numeris omnibus antecellat. Appellaui s.bstantiam eum, qui est superi bstantialis. Appellaui illum uitam, qui auctor est uitae, & rerum effector uniuersarum. Non respondit mihi, cum ea uocaretur,quae ipse per essentiam & naturam suam non est.

Dilectum igitur meum reperire quidem ipsa non potui. At finem angeli, qui cust des sunt, & ciuitatem circumeunt, inuenerunt me discipulam quondam ipsorum

92쪽

Cantici canticorum.

A per ignorantia oberrantem uacantemq; rerum naturalium speculationi illustrrarunt, qui cunctam naturam, ueluti ciuitatem quandam per coῆnitione rationum eius circumeunt . Termini enim rerum sunt earum rationes, quibus lactis sunt,quaeque naturas ipsarum circumsci ibunt. Vnde angeli, qui illas intelligunt, tanquam in terminis creaturam circumeunt. Sic igitur hi me consecuti, Percu sierunt me, uulner uerunt me,abstuli runt pallium meu mihi. Depresserunt me, indicantes mihi, me nondum, ut oportet, Deum comprehendisse. Reprehendentes autem perculserunt conscientiam meam, quae se increatum comprehendisse arbitrabatur; dum eum rerum, quae creatae sunt, nominibus uocat. At dum ostendunt diuinum numen omni esse cognitione praestantius, abstulerunt mihi pallium,id est, rationei' meam, qua B ita reriu cognitio colligitur, ut pallio spicae comportantur. Deterrueruntque, ne diuinam naturam incomprehensibilem redigere conarer sub comprehensionem. Haec egerunt in me muroru custodes, hoc est obseruatores perpetui diuinarum uoluntatum, quibus tanquam muris rerum naturae conseruantit r. Quo modo haec essent gesta, cum discipulas suas sponsa docuisset,rursus eas iureiurando obtestatur,

Adiuro, inquiens, uos, filiae Hierusalem per potentias & se

titudines agri, si inueneritis nepotem meum, nunciate illi me caritate esse uulneratam.

e Theodoriti.

APPARET enim e etiam impersectis adhue,&in Antibus spolitas, accommodans se eorum imbecillitati,& ad perfectionem exhortans. Neque enim egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. Adolescentulas igitur iureiurando Obstringit,ut, si inuenerint nepotem seu, nuncient illi quanto erga illum amore teneatur, & quc d electa caritatis sagitta sit sauciata. Adolescentulae nepotis nomen ignorant. Adhuc enim sunt imperfectar, nec cognitam habent mysteriorum prosunditatem. itaque,

alis est, inquiunt, nepos tuus, o pulchra inter mulieres D Qualis est nepos tuus ex nepote, quia sic aditurasti nosZF R E E N T E R enim, inquiunt,audiuimus te dicentem: Nepos meus,n potis mei: nec uerborum tuom uim intelligimus. Quado igitur interpositum est ius iurandum, negligere non possumus mandata tua. Nos ergo doce , o pulchra inter mulieres, o adolescentularum& puellarum omnium sermosissima, quid sibi uelit hoc nomen. Identidem enim resonat in ore tuo, nunc nepotis mei, nunc nepos meus. Nam si ex te qualis iste sit, didicerimus, & quibus itagnis sit notis, curabimus te ,& capessemus mandata tua.

Trium Patrum .

PROINDE cum hos meos ad persectionem gradus explicauerim,adium uos, filiae Hierusalem per potentias & fortitudines agri, si inueneritis nepotem meum, Quidi nunciate illi, me caritate esse uulneratam. Exemplo meo tanquam iureium Iando con oboraui confirmavique uos, discipulae meae, quae in mentis tranquillit te pacem cernitis,ut si per speculati uas, & activas potentias, quae in hac uita scientiam atque uirtutem assequi ualent, dilectum meum ut ueritatem & bonum deprehenderitis, promittatis ei, uos nullo prorsus modo sordidam peccati tunicam amplius induturas aut inquinationis uestigia secuturas. Sic autem iureiurando uos ob H stringo,

93쪽

Interpretatio in lib.

stringo,quia caritate erga uos sum saucia,& salutem uestra ex ro. His sponsae uerbis Fad conquirendsi sponsum ipsius incitatae, uerentur tamen ne forte speculando agendoue deceptae pro luce tenebras ampleωntur, itaq; magistram interrogant hunc in modum . Qualis est nepos tuus ex nepote,o pulchra inter mulieres qualis est nepos tuus ex nepote, quia sic adiurasti nos bus indiciis dignoscitur in contem plando ne loco ipsius, eum,qui se lucem smulat, cum sit tenebrae,pro ueritate mendacium amplexae suscipiamus: o speciosissima inter eas, quae illi sunt desponsatae, utpote persem,&magistra omnium. Et quibus item signis in agendo distinguitur ne perturbationibus per uirtutis excessum deceptae, & rebus secundis pellectae pro bono malum completuamur.Haec ex te quaerimus, quia nos iureiurando deuincies, amoris flammam in nobis erga illum suscitam, coegistique, ut eum sedulo conquia G

rentes inueniremus.

Adiuro uos filiae Hierusalem per potentias & sertitudines

agri,si inueneritis n epotem meum, nunciate Illi, me cartitate esse uulneratam.

A DIU R O, inquit, uos per agri potentiam, hoe est, per diuinae caritatis vim, ut sponso desiderium meum indicetis. His quidem uerbis sponsa angelos obtest Htur. At de sponsi inuentione desperantes etiam angelorum chori , cuiusmodi est, inquiunt, nepos tuus ξ Quibus tibi insignitur notis ξVt ignaros doce nos omnia diligenreta

Theodoristi.

S P O N S A igitur discipulis suis indicat spohsi notas ac signa, dicens: Nevos meus candidus & rubicundus, electus ex decem millibus . Caput eius auru ophari. comae eius sicut elatae palmaru, nigrae quas coruus. oculi eius sicut columbae super pleniluchnes aquarum considentes, quae in lacte sunt lotae, &resident iuxta fluenta plenissima. Genae illius sicut phi lae aromatis serentes pigmentaria.Labia eius lilia distillantia myrrham plenam. Manus illius tornatiles, aureae, pi nae inarsis. Venter eius pixis exigua, eburnea, super lapide sapphiro. Crura illius columnae marmoreae, quae senda

sunt se per bases aureas. Species eius ut tus, Aectus ut cedri. Guttur illius dulcedo, & totus desiderabilis. Hic ne-. Kpos est meus, & hic propinquus meus,filiae Hierusalem.

Adolescentularum respondet interrogationi, & quibus sponsum argumentis gnoscere queant ostendit. nepos, inquiens, meus candidus, & rubicundus. Prius eandorem, deinde ruborem ponit. Deus enim semper fuit. Famis autem est homo , non dimittens id, quod erat, neque in hominem conuersus, sed humanam induens naturam. Candidus ergo est, ut Deus. Quid enim nitidius luce Lux autem est uera, ut euangeliorum uerba testantur Erat, inqui ut ux illa uera, quae illuminat

94쪽

A minat omnem hominἴ uenientem in hunc mundum. Verum non modo candidus in led etiam rubicundus. Neque enim solum est Deus, uerum etiam homo. Rubicundus autem terrenii significat Quapropter diuinae quoque uirtutes apud Esaiam

conspicientes eum e terra in caelum reuertentem quaerunt,&, Quis est, inquiunt,

ille, qui uenit de Edom Rubor uestium eius de Bosor λ iste sermosus in stola sua, ς ens in multitudine sortitudinis suae ὸ Admiranturque ipsum , & corporis putichritudinem, quam stolain appellant.Est enim speciosus sorma prae filiis hominum, Psal. 4quatenus homo. Nam, ut Deus, ea est pulchritudine, quae, ut inaccesse,nulla similitudine potest explicari. Quaerunt autem ex eo, & dicunt: Quare coeo rubra sunt indumenta tua tanquam ex calcato pleno torculari depreta λ Easque ruboris cau-B lam intelligere cupientes, docet, torcular, inquiens , calcaui solus, & de gentibus non est uir mecum.Non enim legatus, neque angelus, sed ipse dominus saluauit nos iuxta Esaiae prophetiam. Conculcavi eos, inquit, in furore meo, &collisi eos in ea. 3sara mea, humanae nimirum naturae hostes daemones, atque ipserum exercitum. Et vipersus est sanguis eorum super uestimenta mea . Ex ipsorum enim stragetatque

anternecione quibusdam sanguinis guttis uestimenta mea conspersa sunt. Tridui mortem, significat. Non dicit autem: languine conspersus sum ego: sed aspersus est languis eorum super uestimenta mea, id est, corpus meum. c. od diligenter annotandum est. Nam diuina natura pati non potuit sed corpus pastum est: quod quidem corpus Deus uerbum ita contraxit, univitque sibi, ut nihil inde pateretur. Di-C uinitas enim praestantior est,quam ut pati possit.Iccirco sponsa, Nepos meus inquit, est candidus S rubicundus, esectus ex decem millibus. Primitiae enim Christus omni natUpraecellit. Quippe qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore i .Pet., eius. Itaque pro omni gimere oblatus est hostia immaculata. Quamobrem & per Esaiam propheta Deus uniuersorum, Ecce, inquit, puer meus quem et i, electus 3 meus, complacuit sibi in eo anima mea. ponam spiritum meum super eum, iudicacium gentibus proseret. Iure igitur sponsa, nepos meus,inqui candidus&rumundus,electus ex decem millibus. Decebat enim illum, qui sustulit peccatan stra, quae rubra erant sicut purpura,& sicut coccinum,rubicundum fieri,& appellati. aput autem eius, inquit, auru ophatE. Symmachus uertit, lapis pretiosus. Gi D ta editio habet, insigne auro.Caput insigne auro. Caput ipsius allegorice uocat di-umitatem, quam superius per candorem indicauit. Auro igitur & lapidi pretioso diuinitamn comparat, quia nullum habet uocabulum aliud accommodatius. Comae eius sicut elata palmarum, nigrae quasi coruus. Ex capite illius fluentes gratias, mea quidem sententia,comas uocat. Nigras quidem una de causa, claras autem Obuliam causam, elata enim sunt fructus palmarum mascularum, qui seminis adiuncii tempestiuos etiam illarum milius fieri curant. Quoniam igitur, qui ei crediderunt , uwis ipsius muneribus seuentes, pietatis fructum illi inunt, merito comarmus elatis comparantur . Dicuntur autem nigrae, ut per profundum & obscurum colorem, abdita & inaccessa incarnationis eius ratio Lesaretur. Comae elatae, ni E grae qum coruus. Comum hic nominauit, ut colorem tantummodo notaret. Oc li eius, inquit, sicut columbae super rivulos aquarum. Per oculos hic rursum aspectum eius admiratur. quamobrem sicut columbas esse dicit. Super plenitudines

uarum. In memoriam nobis redigit columbam illam, quae in Iordane destendit. Neque uero quenquam offendat,quod dicit, sicut ipis columbae; non autem, λ t ipsius columbae. Legimus in diuina scriptura non modo spiritum, sed etiam iptritus. Non quod multi sint spiritus sanisti. unus enim est spiritus sanctus ille contolatori sed quia huius munera beatus Paulus spiritus uocat.Et spiritus prophe- . cor ratarum, anquit , prophetis sit blacti sunt. Cum ergo dominus Chistus, ut homo, H ii omnia

95쪽

. Interpretatio in lib).

omnio spiritus habuerit dona, ideo sponsa, oculi, inquit, eius sicut columbae super Fplenitudines aquarum. Assidue enim ad baptismatis largitionem respiciunt oculi eius, expetam tes eos, qui salui fiunt,& salutem omnium expetentes, super plenit dines aquarum. Quinetiam columbae in lacte,inquit,lotae, & considentes super plenitudines aquarum.Alios enim lacte nutriunt, qui eo indigent cibo. Alios, qui in peccato inueterati sunt reficiunt, ac renouant. Consideres super plenitudines aquarum,& eas sanctificates.Nec immerito dixit; plenitudines aquarum.Nam qui p sectam non habent fidem, quiq; non syncera fide accedunt, eos non suscipit. Qualis filii Simon, qui baptizatus quidem est, sed indignus uisus est gratia, cum plenus non esset, sed mancus, & fidei persectionem non haberet. Genae illius scut phia-Iae, inquit, aromatis ferentes pigmentaria. Et habia eius lilia distillantia myrram Ne Gnam. Genas rursus & labra doctrinam uocat. Sermonis enim inflaumenta sunt i bra & genae. Horum enim motu uox distinguitur & sormatur. Phialas autem armmatis appellat genas, propter doctrinae suauitatem. Pigmentaria ureo ferunt, quoniam inde docendi argumenta sumunt dodiores ecclesiae, qui tanquam pigment

rii predicationis, unguentum conficiunt utilitatis. Liliis porro similia uidentur illius labra, quia per se splendent diuini sermones, licet humani ornamenti nihil habeant.No enim nent,neq; texunt lili ut dominus docet,sed pater caelestis uestit ea. Quoniam igitur omni humana sapientia diuini sermones sunt nudi, sed diuinam solum obtinent pulchritudinem, merito dicit labia eius lilia distillantia myrrham plenam: docent enim in praesenti uita mortificationem. Quale est illud domini do ucumentum: Qui non relinquit patrem,& matrem, & uxorem, & agros, & uineam, propter me, non est me dignus. &, Qui non accipit crucem suam, & sequitur me, non est me dignus. &, Si uis persetius esse, uende,quae habes, &da pauperibus &sublata cruce tua sequere me. Iccirco distillant labia eius myrrham plenam. M

nus autem tornatiles, aureae, plenae tharsis. Manus,eas uirtutes uocat, quae in actione consistunt, quas Omnibus officiis sigillatim ita diligenter excoluit, ut inde ueluti concentus quidam resultaret. Quamobrem & ad Ioannem, sine, inquit, modo. Sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Aureas appellat, ut pretiosas,&zXimias.Nam illud inarsis propter auri praestantiam posuit. Illinc enim dicit diuina scriptura sincerum, & purum, ac probatum aurum deportari. Venter eius pixis cxi- Igua, eburnea, sapphiris distincta. Profunditas enim mysteriorum, & penu cognitionis ubi sunt thesauri sapientiae & scientiae Dei sunt vasculum eburneum illis,qui reuelatione sunt digni Et natura quidem comprehendi nequeunt. Ideo sapphiris distincta est pixis, ut rerum diuinarum ostendat arcanam pronanditatem.Ac licet pr funda, & recondita, obscuraque sit, eburnea tamen ericitur illis,qui non sunt indiagni. amobrem beatus Paulus clara uoce, oculus, inquit, non uidit, neque amris audiuit, neque in cor hominis ascenderunt, quae pran)arauit Deus diligentibus se. Nobis autem Deus reuelauit per spiritum tuum. Et rursum: Mysterium eius, quod absconditum fuit a saeculis & generationibus, &quod aliis generationibus non est agnitum Mut nunc reuelatum est sanctis eius apostolis&prophetis.His de causis uentrem illius pixidem dixit esse eburneam sapphiris distinctam. Ae comas eius,cum perspicuae sint, ait esse nigras. Illis enim, qui nondum diuinam assecuti sunt reuelationem, ea quoque uidentur obscura& dissicillima, quae manifesta sunt,& sensibus comprehenduntur. Qui uero ad intima mysteria sunt admissi, iis perspicua uidentur etiam illa, quae sunt obscura. Itaq; beatus item David, incerta, inquit,& occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quod etiam sponsa dicit, uenter, inquums,eius pixis exigua eburnea sapphiris distincta,crura illi colunae marmoreaequaerunda sunt super bases aureas. Fimitatem eius de stabilitatem, de constantiam

96쪽

Cantici canticorum. 4 S

A perpetuitatemque per columnas ostendit marmoreas. Bases autem aureas nominauit, ut pretiosum actionum decus declararet . Species eius ut tus, electus ut cedri. Hic rursus duplicem naturam significat. Ac diuinam quidem appellatius, quod Deo lex iubet incendi. Cedrum autem humanam, quae non sensit corruptionem. Inter arbores enim cedrus non putrescit. Guttur eius dulce do. Quid enim diuinis eloquiis dulcius Θ Quapropter beatus etiam David, quam et sel. iis dulcia, inquit, gutturi meo eloquia tua λ super mel ori meo. Et, Iudicia tua u Halaara, iustificata in semetipsa, pretiosa super aurum ,& lapidem pretiosum multum, . di dulciora super mel & ctuum . Itaque & ministri principum secerdotum, qui ad dominum missi sunt, desiderio dulcedinis sermonum eius deliniti & capti, B ad eos, qui se miserant, Numquam sic, inquiunt, locutus est homo, sicut hic ho- Dan. mo. Et alii clamabant i beatus uenter, qui te portauit, & ubera, quae suxisti. Qua- Luc. i Ire guttur eius dulcedo. Et, totus denique desiderabilis. Dubitans enim,quibus eulaudibus praeterea cumularet, uno se uerbo expedit, &cuncta complostitur, quid , inquiens, in singulis eius pulchritudinis partibus explicandis moror,totus est desiderium, omnes ad amandum se trahit, ad diligendum impellit, non intuentes s lum,sed audientes etiam allicit, & sui desiderio accendit. His dictis, ad adol centulas conuersia. Hic,inquit,est nepos meus, & hic propinquus meus filiae Hierusale. Quando uos eum dicitis janorare, & ex me quaeritis, quis sit nepos meus ex n pote, ce uobis indico. Talis est nepos meus, & talis est propinquus meus. Iureiu- C rando igitur obstrictae nolite illud negligere, sed quaerite nepotem meum, atque illi desiderium meum nunciate.

INCIPIT magistra, sponsi sui notas atque insignia declarare. Ac primu quidem ea generatim enumerat, Nepos, inquiens,meus candidus & rubicundus,ele ios ex decem millibus. Dilebus meus quod ad natura diuinam pertineti est ca didus ut lux inaccessa: rubicundus instar auri, quod ceteris rebus ex materia constantibus antecellit, ut supersubstantialis: electus ex decem millibus, ut solus ex paD tre genitus. Quantum autem spectat ad humanitatem, candidus est, ut purus atque in re ab omni peccato. Rubicundus, ut qui proprium sanguinem in cruce pro nobis effudit. Electus ex decem millibus, ut solus ipse ex omnibus sine semine natus ex uirgine. Atque ad hunc quidem modum in spiritu hunc contemplamur. Rebus autem & fictis candidum experiuntur, qui ab omnibus peccatota purgati sunt somdibus . Rubicrandum, qui in uarias incidentes tentationes, ex illis per patientiam, ut igneus alui filigor ex sernace, probati resplendent. Electum ex decem millibus, qui per abstinentiam & tolerantiam mundati nullum in seipsis humanum c6tinent uitium, neque tamen propterea excidunt ab humilitate. Deinde sigillatim etiam sponsi sui notas & signa persequitur, Caput, inquiens, eius auriam ophari. Mens E illa nimirum ineffabilis, ad quam ut ad caput,ineffabile uerbum ipsius per substantia connaturalem spiritum refert sequentem mentem tanquam aurum purissimum reliquas materias antecedens a rebus omnibus, omni ratione, distat infinite. Caput enim Christi, ut diuus inquit apostolus, est Deus & pater. His omnibus con- ἔ-ω. t Itemplationibus ita constitutis, ad eius experientiam, quantum capit humana natura, peruenitis, qui fidei rationi, quam mysteriis indemonstrabilibus ineffabili cognitione intellectam aut cognitam super omnem cogitationem, nihil praeponit omnino :&pro ea tuenda conteruandaque totum seipsum tentationibus ac periculis tormentisque obiicit, atque ita tanquam in fornace aurum purissimum fidem reti-

97쪽

Interpretatio in lib.

net immaculatam. Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi coruus. Bonae F scilicet patris uoluntates, ab unigenito filio in Spiritu sancto expletae. Ens, uita, i pientia , & his similia, quae quidem naturaliter ut capilli caput aliquod, imunt una principium, & causam rerum uniuersarum, eumque, qui comprehendi non potest, uidentur redigere sub comprehensionem. Elatae quidem sunt arbores celsissimae ad caelum usque tendentes, quoniam eos, qui haec animo amplectuntur, dum prospiciunt ea, quae per caritatem possidentur, operibus atque imitatione perducunt ad diuinae beatitudinis sublimitatem.Nigrae autem quasi coruus, quia impervestigabili diuinorum iudiciorum ratione mentis oculos in contemplatione corroborant. Nam ut color albus uisum disgregat, ita niger confirmat. Oculi eius sicut columbae super plenitudines aquarum. Sanctissimi spiritus assectiones oculi dominium G

cantur. Oniam per ipsas Deus mortales inspicere consueuit. Vt columbae quaedam ad plenos aquarum alueos incitantur, nempe ad uirtutes,quae aquarum,id est, diuinorum mandatorum e caelo descendentium sunt conceptacula. inia sermones earum operibus implentur mandatorum. Incitare autem affectiones hae ad uirtutes

dictae sunt, quia nisi dominus per ipsas, animam bonum eligentem tanquam domum aliquam suam aedificauerit, incassum laborat, qui aedificat. Sicut columbae, inquit,quae in lacte sunt lotae,& resident iuxta fluenta plenissima. Purae scilicet penitus mundae spiritus assectiones, quae resident in animabui, quas ipsae ut purg tas, & illustratas atque persectas per gratiam repleuerunt. Ac sponsi quidem oculi sunt eiusmodi. Genae illius sicut phialae aromatis serentes pigmentaria. Diuinae Huidelicet prouidentiae cuncta moderantis rationes Ruae tanquam genae actionibus, ut ita dicam, mouentur, & salutiferos uirtutum mores docent, & per hos spiritaliter nutriunt, mollientes quodammodo id, quod in Deo secundum essentiam intelligi non potest,dum horum actione ipsum explanano sancto impletae sunt spiratu, ruasi odoriferae quaedam phialae, variorum instar unguentorum uarios illos, quos iximus, spiritales mores ferentes. Verbum enim Dei & patris, quo resuntur &gubernantur uniuersa, in Sancto spiritu ut consubstantiali , prouidentia tua cuncta disponit&moderatur. Atque ita quidem se habent genae. Labia eius lilia distillantia myrrham plenam. hoc est, diuini iudicii rationes, per quas uerbum Dei tribuens, quod unicuique naturae mentique congruit, quas quibusdam labris,in sin- Egulis per communionem implicatur) sunt splendore perspicuae sciat lilia, dum rorum naturas, pro sua quamque proprietate, firmas & sine consessione conseruant, modumque docet istius mortificationis omnium motionum, per electionem a n

tura discrepantium. Manus illius tornatiles, aureae, plenae Tharsis. Vniuersales uidelicet rerum effectrices instauratricesque rationes quae ad arationem, & prouidentiam,&iudicium pertinent, quibus Dei uerbum cuncta fecit, & regit, & sine confusione coseruae tornatiles sunt, & uaria ipsius sapientia expolitae, purgataeque, ut aurum sincerum, ab omni lalsitate, & tanquam Tharsis quod gaussit contemplationem significat: plenae uera cognitione bonitatis eius, qua omnia laetantur. Bonitas enim graece uidetur dici ex eo, quod ualde sit, aut sit posita, aut currat. Rerum enim essentia declarat Deum essentiae praestare. Positio autem propter immutabiles earum rationes, naturam ipsius prorsus immobilem. Curius uero per mutuas ill rum successiones, motum eius actu sempiternium. Venter eius piris exigua, ebum nea , super lapide sapphiro. Eius nimirum bientia, quae in seipse quatenus causa gerit rationes rerum, subiectum habet per essentiam ea, quae ui ilia sunt, ut lapidem sapphirum propter firmitatem, atque immobilitate, coloremque caeruleum. Per actionem autem descripta est in rebus procreatis, per quas uti liber quida ebur-nzus, politus,de purus diuinam tum gloriam tu magnificentiam uereperipicueque

98쪽

Cantici canticorUm. 46

A repta seni. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, qtve secta sunt intellecta conspiciuntur, ut magnus ait apostolus. Atque hoc quidem modo mens ex iis, quae de Deo per eius opera comprehenduntur, cernit id, quod per essentiam eius non potest comprehendi. In eo autem,quod peressentiam non comprehenditur, a ladire, quem in cursu speculandi percipit, requiescit, Qui enim addit scientiain, addit dolor . confirmaturque rursus ad rerum contemplationem. Quemadmodum albo colore corporis oculo uidendi uis stangitur, eademque rursu ἀ nereum nigm permixtum reficitur di recreatur. Ac uenter quidem est talis. Crura autem illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super es aureas. Duo uidelicet summa, & quae reliqua complectuntur, illius mandata, ut eum & proximum di B Iigamus 'uibus ipsum Dei uerbum tanquam binis cruribus in animabus fidelibus incedit ,&per scientiam atque uirtutem cursum conficio ueluti columnae quaedam marmoreae, firma fide &uita splendida sustinent ipsum uerbum, quod creditur: ne propter nos nomen eius co decidat, ut inter gentes blasphemetur. Fundatae sunt luper bases aureas, uerum, &bonum ; quibus tum propter naturae immutabilitatem, tum propter promerendi ben nitatem declaratur Deus, qui naturae praestat igitur sponsa singulas sponsi partes expressit, summatim iterumum discipulis describens, Species,inquit eius, ut libanus, electus ut cedri. Actus eius,per quem Dei & patris consubstantialis potentia exprimitur, omnibus est illustris atque conspicuus, uti mons libanus, qui inter uicinos montes eminet. Bo-C num enim, quod uim diuinam significat, ab omnibus eligitur, quoniam illud expetunt uniuersa. Quamobrem, per actum, ut diximus, electus est sponsus,& a tens bris, quae Iuc se esse simulant, secernitur. ut cedris assimilati iusti, ab iniustis&improbis. Guttur illius dulcedo, & totus desiderium. Nouum quippe testamentum, per quod, tanquam per guttur, cibum constituit salutem hominum, dulce est gutturi nostro. Ex eo namque dulcis manat de uirtutibus sermonis potus. Itaq;

totus etiam est desiderium, utpote rerum optabilium atque expetendarum extre-

nepos est meus, & hic propinquus meus,filiae Hierusalem. Hic utique

dilectus est meus cuius ego singulatim, atque in uniuersum notas & signa uobis G- potui. Hic est declaratus propinquus meus, quae ad ipsum, ut adueritatem per D lcientiam: ut ad bonum, per effracem fidem appropinquaut i Filiae Hierusalem, discipulae meae, quae ab omni perturbatione&uitio separata diuinam pacem uideordi laetitiam ab omni perturbatione remotam, Dei nimirum intra nos regnum.

C A N DID V s, & rubicundus, electus ex decem millibus. Ille est, inquit,

uere nepos meus,qui in cruce ex immaculato latere hasta uulnerato hominibus sanguinem&aquam mirabiliter effudit. Qui solus inter omnes ex uirgine sine dolore natus est homo. Caput eius sicut aurum Cephalet. Qui ab omni,inquit, integer, E ac purus est peccati labe. Comae eius sicut elatae, nigrae quasi conii. ornatus, inquit, comarum eius sunt Petrus & Paulus, qui antea nigri tenebrosique Berant, &quii luis ex gentibus baptizatus est, & ad illum accessit. Oculi eius sicut columbae super plenitudines aquarum lotae. Illius oculi sunt pmphetae prudelia simplices,& moribus admirandi. Super plenitudines, inquit, aquarum lota. Id est,omnibus uirtutibus exornati. In Iacte considentes super plenitia Anes aquarum. Non gloriose uirtute' ostentantes,sed admodum tranquille eam excolentes. Genae illius sicut pratae ammatis serentes pigmentaria. Labia eius lilia distillantia myrrham plenam. Totum aureum indicant haec uerba Cliosostomu,& reliquos doctores illius

aequaleS,

99쪽

Interpretatio in lib.

aequales, maximum Basilium, eximium Gregorium, quorum e labris doestrinae F sermones melle dulciores emanarunt, quos qui degustant, multa implentur myrrha, id est, laboribus mortificant membra sua super terram, & simul cum Christo crucifiguntur, atque exaltantur. Manus illius tornatiles, plenae tharsis. Venter eius pixis exi aua, eburnea, super lapide sapphiro. Crura illius columnae marmoreae, fundatae Imper bases aureas. Haec uirgo pura&sponsa custodibus, hoc est, angelis, sponsi sui pulchritudinem fgnificans, enarrauit. Tu autem mihi omnia dicti per translationem intellige. Quoniam enim Christus solus caput est omnium icorpus autem ipsius diuina est ecclesia: membra autem corporis sanctos esse dicimus, alium quidem collum, alium autem pedes, per manus eius tornatiles uen randos apostolos accipe, diuinos sacerdotum principes, fideles diuinae gratiae di- Gspensatores,qui seipsos omnem malitiam amputantes expoliverunt. Quamobrem spς bonorum repleti sunt. Eius item uentrem ac pixidem agnosce omnium uirtute praestantium animas & corda, in quibus Dei uerbum insculptum est, qui mentes, sensusque suos ad caelorum regem erectos habent. Id enim sapphirus significat, qui solus lapis caeli speciem decolorem obtinet. Per huius crura Petrum intelligeas' solorum principem. In hoc enim dominus in euangeliis se ecclesiam suam aedifica turum promist. Species eius ut libanus, electus. Sponsi speciem uere maximam,&terribilem,admirandamque,ac diuinam ex pulchra libani altitudine conii

cito. Guttur illius dulcedo, & totus desiderabilis. Guttur eius diuus ille praecursor fuit, qui uerbi & sponsi uox dicitur. H

Theodoriti.

C V M igitur sponsi notas & signa intellexissent, rursus quo prosectus si,quoue

declinauerit, percontantur his uerbis.

Quo abiit nepos tuus, o pulchra inter ira ulieres 3 Quo respexit nepos tuus Z & quaeremus eum tecum. NAM si locum secessus illius didicerimus, non negligemus, sed in eo, quem desideras, pervestigando nos tibi laboris socias adiunSemus. Rursus igitur eis r spondet. . t

Nepos, inquiens, meus descendit in hortum suum, ad phialas aromatis, ut pascat in hortis, & colligat lilia.

QV AEREND VM est, cur & unum dicat hortum,&plures.Descendit enim in hortum suunt, ut pascat in hortis. Vnica enim est ecclesia, ut docet beatus Pau- . r. I Ius, despondi, inquies, uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo.Et alibi: uiri diligite uxores uestras sicut & Christus dilexit ecclesiam. At beatus idem Paulus plures quoque nominat ecclesias non spiritus diuisione, sed locorum dinstina ctas interuallo. Paulus,inquit,apostolus non ab hominibus, neque per homines,ec uriesis Galatiae. Et ad Corinthios scribens mulieres, inquit, uestrae in ecclesiis tinceant.Quamobrem sponsa etiam dicit: Nepos meus descendit in hortum suum, ad phialas aromatis, ut pascat in hortis, & colligat lilia. Omnes enim pascit ecclesias,& phialis aromatis delectatur, iis nimirum,qui redolent fugiantiam suam, & sponsae pulchritudinem imitantes fiunt lilia,quos colligit, &ecclesiae adiungit. Ad haec sponsa subiiciti

Ego nepoti meo, & nepos meus mihi, qui pascit inter lilia.

E X eo pendeo,atque illi me ipsam dicavi. Nam & ipse me orbi praetulit, sesq;

100쪽

Cantici canticorum. 4 Z

A eopulauiti m senio eonsecta reddidit iuuenem, ex inope opulentam, ex deformi sermosam: putridis, atque scelentibus uulneribus languentem curauit, repleuitque odoris uiauitate. His de causis ita loquor: Ego nepoti meo, & nepos meus mihi qui pascit inter lilia: uel, ut Symmachus uertit, qui pascit flores. Nam de eos,

qui facti sunt lilia pascit:& illos qui digni sunt, pascit in liliis. Diuinis autem scripturis suauius est nihil.

Trium Patrum.

CVM discipula ex magistra, quis esset sponsus eius, per signa & notas lius B didicissent, scire autem cuperent, quonam abiisset, sic illam compellant.' Quo abiit nepos tuus, o pulchra inter mulieres

o, quae inter animas, imaginis & similitudinis pulchritudinem mandati, transgressione perditam ideo recuperasti, quia Dei uerbo es desponsata , quando ex signis ac notis eius abs te enumeratis, nondum ipsum in nobis conspicimus, quonam respexit nepos tuus & quan emus eum tecum. Vbi dilectus tuus, qui est in uia sibilis, aspici uoluit Indica nobis, ut te duce ad pKrstantiora contendentes, eum tum agendo, tum contemplando pervestigemus,&assequamur. His sponsa respondet,

C Nepos, inquiens, meus descendit in hortum suum ad phi,

las aromatis.

DILECTUS meus, qui substantiae sua celsitudine est inuisibilis, re ipsa tanquam in hortum suu descendit in creaturam,qua diuinis uoluntatibus suis ipse plantauit, & tanquam ad phialas aromatis, ad animas sibi per fidem in Deu gratas suauissimo gratiae sancti spiritus odore perfilsas, quae quide gratia per contemplationem& actionem, imaginis & similitudinis decus in eis sic instaura ut sponsus in illis tanquam exemplar in signo proprio perspiciatur expressum. Descendit aute,ut dictum est, ut pascat in hortis,& colligat lilia, hoc est,ut oues ratione praeditas regat, & nutriat per scietiam atq; uirtutem,in natura in intelligibili tu sensibit in quibus uirtu tum rationes ac modi tanquam in hortis quibusdam confisi sunt. Et colluat ueluti lilia de spinis, nempe ex animabus, quae corporeis sellicitudi rubus senocantur, animas illas,quae reiectis eiusmodi spinis Deo parent ipsi, in euangeliis dicenti: considerate lilia agri, non laborant,neque nent. Quarum etiam singulis dicit : Ego ne- uaf, h. spori meo, & nepos meus mihi. Qui pascit inter lilia. Ego quippe Deo uiuo, mortua mundo, &in me solus Christus uiuit, qui regit animam, quae ipsum sequitur,& pascit in liliis,in splendoribus uirtutum. t

h H AE C custodibus sponsa cum respodisset,illi rursus ea interrogant accuratius: Quo abiit nepos tuus, o pulchra inter mulieres Z inuo respexit nepos tuust & quan emus eum tecum. QUALIS iste sit, iam intelleximus. Nunc avemus illud etiam scire, quo de. scenderit. Nondum enim cognitam habent uerbi incarnationem, quam ineffabili ratione in terram descendens induit. Cuius quidem incarnationis mysterium ne angelis quidem, ante uerbi ascensionem ad patrem,sitisse exploratum,ex summo prinpliciarum Davide citetnosces cum imim angvitum Christo ministrantium ordines,

SEARCH

MENU NAVIGATION