장음표시 사용
101쪽
H. x a quando assumptus est, ualde supplicarent, ac dicerent: tollite portas principesus Fstras, & introibit Christus tex gloriae: illi dispensationis, inquit, arcanum non intelligento,ut haesitantes responderunt: quis est iste rex gloriae Ac sponsae quidem custodes ita dixerunt. Illa uero respondet angelis ipsis,
Nepos, inquiens, meus descendit in hortum latim ad phialas aromatis, ut pascat in hortis, & colligat lilia.
ARCANA, inquit, ille ratione descendit, sicut imber super lanam, sicut rosin uestus, in uterum purae atque immaculatae uirginis ut in aromatum diuinorii mphialam mundam. Vnde sine semine progrediens, eo quidem modo, qui illi soli est cognitus, in animas hominum puras influxit. Has enim tu, rex, phialas aroma- Glum intellige, hortum autem hunc mundum, in quem descendit Christus, ut fide-Iςs sanctis pasceret eloquiis. Diuina enim Eloquia uocantur lilia.
Ego nepoti meo ,& nepos meus mihi. VERUM , quo planius, inquit, uos doceam, ille mihi prorsus est similis. Ad similitudinem enim suam me prius ipse Armauit. Post autem grati iter collisain renouauit, formam meam ex uirgine suscipies. Sic igitur anscios sponsa est allocuta
S P Ο N s V S auditis sponsae uerbis, quae sui languebat desiderio, noctesque ac. dies de se tum cogitabat, tum disserebat, & pulchritudinem suam laudibus effer bat , eius misericordia commotus, se illi conspicuum praebet, ac dicit: Pulchra es, propinqua mea, sicut probati': decora sicut Hierusalem: terribilis, ut acies ordinatae. EX re, quae propter sponsam facta est, illi nomen imponit. Nam quia dominus
πη 86 probauit terram suam ,&conuertit captiuitathm Iacob: remisi iniquitates plebi suae, & operuit omnia peccata eius, merito sponsam appellat probationem. Et quemadmodum ipsa in superioribus sponsum desiderium nominauit, ex affectione Isua, qua illius ardebat desiderio, ei nomen imponens: sc etiam ipse probans, &uolens eam sibi sponsam adiungere, probationem ipsam uocat. Sic enim, inquit, es pulchra, ut probata a me atque dilecta, Nec uero selum es pulchra, sed etiam decora . nec decora simpliciter, ted sicut Hierusalem; non haec inferior, sed superior illa, de qua beatus Paulus, Quae autem, inquit, sitrshm est Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. Illi similis es, propinqua mea. Angelicam enim uiuendi rationem imitaris. Meditaris in terra, quae caelestia sunt. Et in carne am- τωφ 3 bulans, non militas secundum carnem. Et secundum propositum persequeris ad y bravium supernae uocationis. Et qui sursum sunt, quaeris, ubi ego sum in dextera Dei sedens. Iccirco decora es, sicut Hierusalem. Nec decora modo, sed terrorem, Kte aspicientibus iniiciens. Ordinem enim tuum spectantes admirantur. Nam in te nihil inordinatum, nihil incertum, nihil confusum, sed omnia ordinata, & certa sunt. Rerum ordinem diligenter retines. Quippe quae sponsum scis rebus esse omnibus anteponendum ,& undum sponsum, eos potissimum obseruandos,qui ad eum proxime accedunt. His addit:
Auerte oculos tuos a ine. Quia ipsi me avolare fecerunt.. QS o D autem dicit, elusinodi est. Oculorum tuorum peschritudo,& acumen
102쪽
A in contemplando, & mentis acies, me ad te amandam incitariant. Sed caue,ne immoderatius in me oculos intendas tuos, ne tibi ex ea re contingat aliquid detrimeti. Inaccessiis enim sum, &comprchendi nequeo, omnemque non hominum tantum , sed angelorum captum supero. Quod si terminos uolueris transilire, & ad ea curiosus contendere, quae uiribus tuis antecedunt, non modo nihil assequeris,sed aciem etiam oculorum hebetiorem reddes atque obtusiorem. Ea namque lucis natura est, ut, quemadmodum oculum illustrat, sic etiam laedat, si fuerit insatiabilis. Auerte igitur oculos tuos a me. Altiora te ne quaesieris,&sortiora te ne fit cris scrutata: sed quae praecipit tibi Deus, ea cogita semper. His rursum adiicit laudes superiores, & ait rCapilli tui sicut greges caprarum, quae reuelatae sunt de Galaad. Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lauacro, omnes gemellis fetibus,& sterilis
non est inter eas. Sicut funiculus coccineus labia tua,&eloquium tuum decorum. Sicut cortex mali punici genae tuae, praeter silentium tuum.
H AE C, cum supra sint a nobis exposita, superuacaneum ducimus, iterum e planare . Siquis enim eorum, quae diximus, oblitus sit, ad superiora cosugiens, po-- terit declarationem inuenire. Non simpliciter autem, aut temere sponti repetitia easdem laudes, sed ut propriae memor pulchritudinis, eam tueatur, nec ulla infici labe permittat. Consdera enim, inquit, qualis antea fueris, & qualem ego te reddiderim, quo te decore exornarim, & quantum pulchritudinis tibi largitus sim. Hanc tu mihi perpetuo integram conserua. Semper enim tecum manens membra tua perscrutabor, studioseque operam dabo, nequid pulchritudini tuae detrahatur.
VIRTVTVM decus in his adolescentulis , id est, in animabus sponsus ipse
considerans, ueluti sponsam alloquitur ad hunc modum. Pulchra es, propinqua D mea, sicut probatio. Bona es, propinqua mea, ex diuinae sapientiar, & bonitatis participatione, utpote quae uoluntati meae, per quam ex nihilo secta es, minime repugnes, sed ex ea tota pendeas, dum imaginis & similitudinis decus conseruas. Quamobrem decora etiam es, scut Hierusalem. Formosa nimirum, dum notam meam,atque habitum ab omni perturbatione remotissimum defendis, in te ipsa me pacem patris contemplaris, qui te illi conciliavi. Nam Hierusalem, ut docuimus, pacis est uisio. Quapropter es etiam terror,ut acies ordinatae. ta uidelicet stupor, dum in contemplatione naturae meae incomprehensibilis obstupescis. Quemadmodum &diuini atque angelici ordines admiratione stupidi, inaccessse pulchritudinis meae reuerentia&sormidine contremiscunt. Proinde auerte oculos tuos a me, E quoniam ipsi me avolare secerunt. Id est, ne coneris me qui substantiam superosae substantia comprehendere. Quanto enim magis in me comprehendendo laborau ris, tanto longius a mentis tuae oculis incomprehensus auolabo. Sed eos a substantia mea, quae spectari non potest, ad pulchritudinem, quae ex operibus peripicitur, contemplandam conuerte. Et cernes me beneficum, & omnipotentem. Spiritales enim sunt oculi tui. Cipilli uero sicut greges caprarum, quae apparuerunt ex Galaad . Cogitationes uidesicet, quae, ut ex capite comae, sic ex mente proueniunt tua spiritaliter, nullum rerum huius uitae sensum habentes, sed in agendo, & contemplando, & diuinis rebus pervestigassis occupatae , similes sunt forentibus caprarii pilis,
103쪽
pilis,quae per alium quendain & obscurum montem, qui dicitur Galaad,conspicuae Fapparuerunt. Siquidem ex malitiae, & ignorantiar,atque impietatis tenebris ad uim tutis, &scientiae, pietatisque lucem commigrarunt per euangelium, quod fidelibus iudicii futuri testimonium reddit. Galaad enim fgni Mat, migratio testimonii. Ac
de capillis quidem hactenus. Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lauacro, omnes gemellis fetibus, & sterilis non est inter eas. Cogitationes tuae, quibus corpoream legis crassitudinem in ueros sensus extenuas, & ad spiritalem cu- bum idoneum redigis, instar caprarum, quae tonsae sunt, ueritate tantum conseruata salsas omnes reiiciunt opiniones: Et tanqua in lauacro a falsis opinionibus ablutae, geminos uirtutum edentes Haetus, a rebus terrenis atque carnalibus ad spiritales& caelestes conscenderunt. Neque ulla inter eas inutilis est, aut infructuosa. Sicut G funiculus coccineus labia tua, & eloquium tuum decorum. Vt funiculum dimensum, atque coccineum, sermonem proserant uerum, unde praeclara quoq; est eius pronunciatio. Sicut cortex mali punici genae tuae, praeter silentium tuum. Propter constri istam ac minime fusam orationis uim genae tuae sunt similes cortici mali punici. Et quando non taces,brevitate corrigis in ςonciopibus dissolutionem.
H AE C cum angelis sponsa loquebatur, cum humanissimus dominus & sponsus,eam clamantem, & anxiam, ac uehementius sellicitam, in se indagando cons catus, rursum ad laudes eius se se conuelit inuisibiliter, pulchra es, inquiens, propinqua mea scut bona uoluntas, decora sicut Hierusalem,terror sicut acies ordin tae. Pulchra, inquit, secta es & macula non est in te, merito bonae uoluntati meae comparata. Nam tu quoque uis omnes homines saluos fieri. Praeclare etiam assimilata es ipsi Hierusalem, in qua cum patre meo requievi. Quamobrem de terrorem Obtines,& formidabilis es,ut angelors meorum acies ordinatae. Mihi, inquit, locutus est uenerandus sponsus meus. Auerte oculos tuos a me. Iam coniice in me Oculos tuos.
Lux enim oculorum tuorum a lare me fecit, & omnia mundi negotia despexi.Sed qui uoluntatem diligentium se iacit, confestim diuinos oculos suos in sponsem coniecit,uidensque xam uirtutibus exornatam,coepit illam his uerbis collaudare: G-pilli Iui sicut greues caprarum,quae apparuerunt de Galaad. Dentes tui sicut greges hioniarum, quae alaenderunt de Iauacro, omnes gemellis setibus, & sterilis non est in eis.Sicut seniculus coccineus labia tua, & eloquium tuum decorum. Sicut comtex mali punici genae tuae, praeter silentium tuum. His sponsem laudibus ad mulierum mores & nuptiarum amores applissimis sponsus extulit. Sed harum tu omnium explanationem,stephephor superius a nobis accepisti. Quare iam Canticorum finem audiamuS.
Sexaginta sunt reginae,& octoginta concubinae,& adolescentulae, quarum non innumerus.Una est columbalnea,pc
secta mea, una est matri suae, electa est genitrici suae. Vide- Krunt illam filiae,& beatissimam praedicabunt eam. Reginae& concubinae laudabunt eam.
Sapientissimus ille Salomon mirabilis ille propheta tanquam in speculo propheticis oculis, animarum, quae salutem assequuntur, mores, & uirtutes, immo, ut v re dicam, ordines & gradus aspexit. Tres enim, ut mihi persuasi, sunt ordines, e rum qui saluantur. Aut enim sunt filii, aut mercenarii, aut serui. Qui enim a teneris unguiculis ex toto corde Deum rerum omnium auctorem Optimum diligunt,
104쪽
A & amore ipsius, mundum, &quae in mundo sunt, contemnentes, Christi uerbo& sponso coniunguntur,diuina gratia filiorum ordinem obtinent. Qui autem regni caelestis cupiditate adducti, ut eo potiantur, Christo diligenter inseruiunt, in me cenariorum loco constituuntur . At qui peccatis omnibus obruti, ut ego infelix, cruciatuum de suppliciorum Armidine respiscunt, &paenitentiam agunt, quo rum in numero utinam ipse quociue sim per gratiam tuam, o Christe uerbum saluator in seruorum , qui tamen salui fiunt, ordine collocantur. Has classes atque hos ordines Salomon ille prospiciens, & diuino amatus spiritu, tanto ante cemnens uerbi sponsi purissimi incarnationem,&quae ipsum sine semine genuit, sanctis sinam Dei genitricem Mariam illam immaculatissimam, quam omnibus, om B nes omnium hominum generationes, uocibus nunquam creantibus, beatissimanhpraedicant, quia totius mundi peperit saluatorem, hoc in spons persena Canticum cecinit. Tu uero, princeps Stephephore,cum sexaginta reginas audis,eos intellige, qui sexagenarium sibi traditum numerum taletorum decies bonis operibus multiplicantes diuina gratia filiorum locum sunt assecuti.Concubinas autem eos esse cogita, qui tilentum sibi a domino assignatum, laboribus salutiferis octogies multiplicates, uerbi & sponsi facti sunt mercenarii.Innumerabiles uero adolescentulas agnosce peccatores illos, qui prae nimia inertia talentum a domino acceptum in terra defoderunt illi quidem, sed tamen salutem obtinuerunt. Inter tot animas omnium
hominum,qui saluantur, ut electa columba est una illa la, quae Christum genuit C uirgo mater puella Maria, quae puritate prosecto cherubim &seraphim antecellit.
MANDATA tua, rex, explicauimus. Ecce enim canticorum Canticum ad umbilicum peruenit. quod si, princeps optime, idemque capientissime, quaeras, quidnam in summa ex huius prophetici uoluminis puritate colligatur: Mortalium naturam olim prolapsam, & errabundam, uerbum,a quo suerat condita, perquisiuit, inuentamque,atque humeris suis impositam dominus in caelum sustulit, patrique obtulit, atque angelis sublimiorem declarauit. Qiaod spiritu prophetico prospiciens Salom6,rem uario S multiplici carmine est pe cutus.Nos uero iussa tua, D a 'ephephore, capessere cupientes,ut imperio subiecti tuo, idem argumentum pro uirili nostra ciuilibus uersibus exposuimus. M si serte a ueritatis tramite alicubi deflexerimus, id mirum aut nouum nemini uideri debet. Nostrum enim erat pro uinciam hane non attingere. Cum enim hic liber spiritu totus resertus sit, non de bet nisi ab iis, qui eodem pleni sunt spiritu,tractari. Verum, quando id ausi sumus, Deus omnipotens Christus mihi det ueniam.
Pselli commentariorum in canticorun Canticum finis
Sexaginta sunt reginae, & octoginta concubinae, dc adolestentula, quarem non est numerus. Animae scilicet, quae non suppliciorum metu,sed promistum Dei r gnum assequendi desiderio, per rationem quinque sensibus imperantem, atque una eum illis senarium numerum conficientem sexies duplicant decem praecepta. Animae item illa,quae eupiditate quidem ad malum inclinant, sed poenarum comminationibus renitae ad uitia operibus implenda immotae manent. Nam octogen rius numerus immobilitatem, si per seipsum spectetur ostendit, septuagenarii autem numeri, qui impar est, motum amplo tur. Et animae postremo,quae adhuc in
105쪽
fide sunt rudes &adolescunt,sed ad mensuram aetatis plenitudinis Christi nondum piustitiae operibus mundatae,atq; illustratae peruenerunt: di quia mortuam adhuc in se fidε gerunt,nondum ad earum, quae saluantur, ordines ascribuntur. Ex omnibus aute ordinibus,quos comemorauimus,una est columba persecta matri suae,elcista genitrici suae. Quae nimirum postquam Deo credidit, &poenaru formidine purgata est,&spe promissionum illustrata caritatis affectione mi colit, & nulla alia de cause, sed ipsum propter se, ut natura bonum, complectitur: haec enim una prosecto est, utpote per diuinitatem uni & soli Deo coniuncta, & apud ipsum immobilis manens. Columba autem,ut spiritalis atque persecta,cum omnium effectrice sapientia per amplum uirtutum cultum coniuncta,atque in ipsa per singularum uirtutum fructus progrediens. Qua quidem sapientia ab ancillis & mercenariis eximitur, & in Gstiam adoptata atque electa diuinitatem per gratiam adipiscitur. Viderunt illam filiae, & beatissimam praedicabunt eam, reginae & concubinae laudabunt eam. Recta& preclara illius facta fideles tantum eius discipulae, quas in lauacro regenerationis ipsa genuit, expertae sunt, & solo uerbo diuinam ipsam praedicabunt. Quae autem iustitiae operibus illuminatae regnum Dei consequuntur, quaeque suppliciorum timore a uariis peccatis abstinent,ipsam etiam operibus collaudabunt.
H AE C item ad eas sponsus dicit, sponsam adhortans, ut pulchriudinem H
Sexaginta sunt reginae, & octoginta concubinae, & adolescen . .
tulae, quarum non est numerus. MULTOS ac varios esse piorum ordines non ignoramus. Quod dominus Dis i. docens, multae,inquit, mansones sunt apud patrem meum .Et in distributi ne talentoru,non quina singuli talenta acceperunt, sed unus quinq; , alter duo, te Maiib. I 3 tius unum,pro sua qui'; uirtute.In seminis ite parabola, Aliud inquit,ceciditram bona,& secit fructum tricesinium,& sexagesimu & cetes mum. Terram appellat bonam, non solum illam quae fructum centesimum tulit, sed eam quoque, quae se- Ixagesimum, & quae trices mum.Numerus enim tricesimus laudatur, quia ternario denarium ter colungit. SexUesimus autem duplicem habet commendationem. Nam tricesimus geminatus emcit sexagesimu . Centesmus uero est persectissimus, tum quia asinistra manu separatus, dexterae principium tenet: tum quia denario completur decies multiplicato. Tetragonum autem, quadratumque uocant, qui res eiusmodi profitentur. Quamuis igitur centesimus numerus perfectus si, tamen sexagesimus etiam, & tricesimus commendatur. Omnes enim terram bonam do- .
minus nominauit. Sponsam igitur animas omni phil'sophia& uirtute perseetas intelligamus, quae sola sponsi caritate impulsae la res excolendae uirtutis ample
ctuntur, omniaque & facere,& pati uolunt. Qualis erat beatus Paulus,cum diceret. Idon1.3 Certus sum enim, quia neq; mors, neq; uita,ne'; angeli, neque principatus,neque . uirtutes, neque instantia, neque latura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. His enim uerbis ostendit, se non propter regnum caelorum Christum diligere, sed malle se regno excidere, & in gehennam detrudi diligentem Christum, quam ipsius priuatii caritate regno potiri. Quamobrem animae, quae sunt eiusmodi,& solo sponsi desiderio mouentur,sponsae implent ordinerati institutum. Sunt autem quidam quas mercenarii, qui niturorum bonorum desid
106쪽
A fio pro uirtute sudores suscipiunt. Hos eao reginas hic arbitror appellari, quod regni cupiditate concitati pietatis labores ferant. Alii praeterea sunt, qui nondum donati sunt libertate,sed adhuc spon te seruiunt,& gehennae sormidine diuinis legibus p rent. Hi meo quidem iudicio uocantur concubinae.Cum ipsis enim quoque sponsus coniungitur,omnibus factus omnia. Multi sunt denique inertes & ignaui, qui
nec sponsi amore flagrant, nec regni trahuntur cupiditate,nec gehennae metu commouentur; sed uitam traducunt negligenter, cum tamen & fidem immobilem retineant,& pietatis instituta integra tueantur,& ab omni timetica ac peregrina disciplina abhorreant. ac segnius quidem uiuentes, modo uidentur seipsos curare, modo rursus ad ignauia redire; nunc se peccatis inuoluere,nunc resipiscere,& per paeniten-B tiam lacrymas iandere. Hos sponsus hoc loco appellat adolescentulas. Et qnoniam reginas ,&concubinas superant multitudine, ideo , Et adolescentulae,inquit, quarum non est numerus. Adolescentularum, inquit, non est numerus, non solum quia prae multitudine numerari non possunt, uerum etiam quoniam indignae sunt, quae numerentur. Dignarum enim etiam capilli apud patrem numerati sunt. Sed Maib. io tamen & his sponsus est, quando coniungitur, ut & ab ignauia illas amoueat, & ad ea, quae perlaeta sunt,ducat,& illius undique salutem conquirat. Verum cur reginas
sexaginta, concubinas autem octoginta dicat, consideremus. Numerus sexagenarius denarium numerum sexies amplectitur. Denarius autem indicat persectionem. Senarius uero creationis mundi numerum continet. Sex enim diebus rerum om-C nium Deus mundum condidit uniuersum. Quaecunque igitur in hoc mundo utra tute perfectae sunt animae, regnique cupidae, sexaginta reginas nominauit. Sponsa enim mundum hunc regit, & extra ipsum existit,& supra illum uolat, &sponsi estiticitur tota,& de illo nunquam non cogitat. Ipsae uero in hoc mundo uersantur& regni cupidae ad uirtutis perfectionem pro uiribus contendunt. At illae, quae iudicii metu legibus obtemperant, merito nominatae sunt octoginta.Nam diuina scriptura iudicii tempus appellat octavam. Itaque beatus David cum ea, quae ad iudicium pertinent, persequeretur, pro octitua,psalmum inscripsit, cuius quidem psalmi initio, Domine,inquit, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Et paulo post: Quoniam non emn morte, qui memor sit tui. In inferno autem quis
D cnofitebitur tini: Quibus uerbis indicat, iis qui peccauerunt, & non resipuerunt, nullum paenitentiae locum datum iri . Cum igitur haec formidantes non regni desiderio, neque sponsi amore permotae diuinas leges obseruautant, merito dicuntur octoginta. Numerus enim octauus illam octauam significat, decimus autem pers ctionem. Sponsam igitur & sexaginta,&octoginta dicit esse praestantiorem. Vna enim,inquit, columba mea, persecta mea, rursus eam nominans spiritalem, ataue unicam.Nam supra sexaginta &octoginta est una matri suae. Matrem autem habet sacram piscinam superiorem illam Hierusalem. Electa autem estRenitrici suae, quae, cum illas quoque genuerit, hanc tamen omnibus praetulit,& filiam electam habet. Itaque uiderunt eam filiae, & beatam praedicabunt, hoc est adolescentulae,nec solum E adolescentulae, sed etiam in & concubinae eam laudibus concelebrabunt. Omnibus enim ipsa praestitit, quippe quae nec spe praemii,nec metu supplici sed sponsi desierio ad summum philosophiae fastigium aspirarit. Atque utinam nobis item concedatur, ut diuina gratia adiuti ad sponsae perfectionem perueniamus.Quod si consequi no poterimus,inter Πηinas salte numeremur: at si ab ipsis quoq; desecerimus, haud procul certe a concubinis recedamus:sin hoc etiam gradu fuerimus indigni, saltem ad numerum adolescentularum ascribamur,puramq; pietatis professoneconseruemus,neque omnino spons priuemur societate,sed per eius gratiam,ipsus pulchritudine perfruamur. Ouoniam ipsi est gloria in saecula saeculorum. Amen.
107쪽
CYRENSIS IN CANTICA CANTICORUM
INTERPRETATIONIS, LIBER QPARTVS.
Masib.1 AVXILIO confisi illius, qui dixit: petite, & dabitur uobis quaerite,& inuenietis: pulsate, & aperietur uobis: omnis enim, qui petit,accipit: & qui quan it,inuenit: & pulsanti aperietur: in praesentia petemus, ut nobis reliqua uerba Cantici I. i is canticorum patefiant,& supplici uoce clamabimus: Aperi oculos nostros,& considerabimus mirabilia de lege tua. Nam ipse dat uerbum euangelizantibus uirtuteriae. 67 multa. Idem aperi, inquit, os tuum, & implebo illud. Quin etiam ad multorum commodum indignis tape gratiam impertitur. Quamobrem speramus, eum nobis quoque huius partis profunditatem planam dilucidamque faeturum, non quod eo munere nos sinus digni, sed propter eorum,qui interpretationem hanc legent, uel audient, utilitatem. Hac igitur fiducia freti, ad id, quod reliquum est, explican
Quae est ista, quae progreditur, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, eleeta ut sol, terribilis, ut acies ordinatae. IN superioribus sponsae pulchritudinem sponsus oratione descripsit.Et cum singula eius membra commendauit, tum communem rursus adhibuit laudationem, qua quide ueluti ex arte consecta, usus est etiam coparatione, sic cam cu adolescentulis, & concubinis, reginisque conserens, ut illam multis partibus antecellere d monstraret, eiusmodi enim inquit eam esse sorinae praestantia, ut contendere omnes recusarent, seque utillas confiterentur, ipsamque beatam, immo uero beatis. simam praedicarent. Hic autem spons ministri, cum ab eo sponsae pulchritudinem,& ornatum, & decus cognouissent, ad eam accuratius spectandam conuersi, & prae gaudii magnitudine animae enim ipsus pulchritudo adhuc sub corporis uelo delituerat clamantes.
Quae est, inquiunt, ista, quae sicut aurora consurgit ZEX parte hactenus, sponsae lux mortali hoc corpore contecta cernebatur. Et, quemadmodum aurora noctis est dieique co finium, atque huius quidem initium, illius autem indicat finem, & solem significat aduentare: sic in hac uita animae pie late sapientiaque perseetae,quas ecclesiae sponsaeque nomine uocat diuina scriptura, i .cω. is propria uirtute quosdam emittunt splendores: cum autem,ut inquit beatus Paulus, corruptibile hoc induerit incorruptionem,& mortale hoc induerit immorta- litatem , tota ipsarum lux aperietur. Quod quide ministri spons praeuidentes, eam non solum comparant aurorae, sed pultaram, ut lunam esse dicunt electam,terribilem ut solem fulgore suo speetantium oculos perstringentem. Addiderunt, electam, non solum, ut discrimen inter illam & stellas indicarent, sed etia ut ipsius lunae persectionem ostenderent. Quasi dicerent: ut luna plena nitens, non exilia ostentans cornua, non semiplena, non decrescens, sed perseeta ac toto orbe splendida, non quidpiam retinens impersectionis, sed totum globum lucidum praeseserens. Sic igitur, inquiunt, est pulchra, ut electa luna. Tradunt autem qui in rebus eiusmodi sunt
108쪽
A sunt periti, lunam ex solis radiis lucem mutuari, ae lumen quidem eximium susciapere, cum paruula ipsius particula solem aspicit: cum autem ex aduerso totum si lem ut speculum contuetur, maculas abstergens suas, illustratur tota, nec ullam comporis partem obscuram retinet. Sic igitur & Christi ecclesia animarum uirtute pe sectarum coetus reuelata facie gloriam domini specillans, ut inquit beatus Paulus, a. r.3 in eandem imaginem transformatur a claritate in claritatem tanquam a domini spiritu, & fit tota splendida, ut lunae similis uideatur lunae, inquam,eleetae, id est,pl nete . Nec solum lunae uidetur similis,uerum etiam soli: soli, inquam, stuporem spectantibus iniicienti. Neque uero simpliciter huc ordinem positum existimo. Haud enim temere haec ita dicuntur a diuino spiritu. Sed, quoniam uita nox est cx beati B Pauli sententia, qui, Nox, inquit, praecessit, dies autem appropinquauit,necessario ut in nocte suasi luna quaedam cst ecclesia,quae iter facientibus lumen praebet,& rectam ostendit uiam. Est etiam ut aurora. Nam tempus,quod domini aduentum est subsecutum, suit ueluti quaedam aurora, quae tranquillitatem suturam, quasi diei
praesentiam significabat. Sicut auroram, inquit, paratum inueniemus eum. Cum
autem magna illa dies domini manifesta uenerit, ut ait propheta, de qua beatus ops Paulus, dies, inquit, appropinquauit: tunc non iam ut luna fulgebit, sed ut sol ad- Rom. i mirationem asserens non solum hominibus infidelibus, sed adolescentulis, & concubinis , & reginis, atque etiam ipsis uirtutibus incorporeis. Quod quidem dominus ipse testatur, tunc, inquiens, sulgebunt iusti, sicut sol. Et beatus Paulus, alia, Matb.iC inquit, est claritas solis, & alia est claritas lunae, & alia est claritas stellarum. Stella L .cor. II enim a stella differt in claritate. Progreditur ergo sponsa Christi, sicut aurora. Ex parte enim hoc tempore cognoscitur illius pulchritudo. Et pulchra est, ut luna electa, quae domini luce plena, radiis suis totum orbem illuminat. Quapropter & dominus in euangeliis dicebat ad discipulos suos: uos estis lux mundii. Et declarans, arat . squalis nam lux, subiicit: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, & glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. Nec solum est sponsa, scut electa luna, uerum etiam ut sol in futura uita splendebit,&fulgore suo cunctis stuporem iniiciet. Admirabuntur autem ipsius non modo lucem, sed etiam ordinem. Nihil enim incompositum, nihil incertum, nihil confusum in sponsa doD mini. Ad amussim enim actiones dirigit, uitamque suam, quasi regula ac norma
A N D Ο gloria magistrae est discipularum illuminatio, & purgatio, de qu
etiam dicunt :Quae est ista, quae progreditur quasit aurora consurgens Z pulchra ut luna 3 electa ut sol ὶ terribilis,ut acies ordinatae ZE VERE admiranda est magistra nostra. Nam discipulis suis, quae per purgatio.
nem a tenebrarum operibus recesserunt, sed per cognitionis illustrationem nondum ad iustitiae opera peruenerunt, ut docendi ratio requirit, se se accommodat, ac praebet quasi lucem matutinam, ea celans mysteria, quae nondum ualent com- Prehendere , atque illa tradens, quibus percipiendis sunt idoneae, suturarumque timenarum minis eas ad fidem atque obedientiam adducens. Illis uero, quae cum ueritatis crediderint praedicationi, a malitiae tamen operibus tenebrarum nondum
sunt pulsatae, ita se exhibet bonam, ut paenitentiae disciplina quas lunae quandam lucem suppeditans, ignorantiae nosm ab eis repellat . At cum animabus illis, quae . I iii uirtute
109쪽
uirtute praeditae tanquam in die decore ambulant, se electit m gerit, squalis est sol, Fqui tum amplitudine, tum splendore ceteris caeli luminibus antecellit &uere cognitionis lucem subministrat. Atque ita stupore ac terrore asscit se intuentes,ut instructa atq ue ordinata agmina angelorum. Ac de magistra quidem sua discipulae ita
POST sponsi ministrorum laudes sponsa de se ipsa disserens, In hortum nucis, inquit, descendi, ut uiderem in germinibus torrentis, ut uiderent, an floruisset uinea,an flo- Gruissent mala punica. Illic dabo ubera tibi. Non nouitantina mea. posuit me currus Aminadab. VERBORUM obscuritate ualde abstrusus est sensus. Sed diuinae gratiae auxilium implorantes, ex prosunditate thesaurum effodiemus. Ostedit, homines pios quos diuina scriptura sponsam appellat) propria non esse salute contentos, neque illis satis esse, quod ipsi soli nuptias optatas sint assecuti sed totis uiribus in eam curam incumbere, ut reliquos omnes homines ab in gistra uita dimoueant, quo fertiles effecti uirtutis Hactum ferant. Quod quidem dum praestant, & ceteris hominibus uacant instituendis, similes sunt curribus Aminadab. ues,ut Symmachus in- Hierpretatus est, curribus populi praeeuntis. uel, ut Aquila uertit, curribus populi
sponte imperantis. Per hortum nucis praesentem intelligimus uitam, quae cum amara sit, & aerumnis, atque laboribus plena, reconditum tamen habet uirtutis fiuctum. Nam & nucis stuetus, cum extrinsecus corticum priorem amarum habeat, alterum autem asperum ac durum, intus, tanquam in penu quodam nucleum esculentum continet reconditum, qui sine labore non potest extrahi . Talis est etia praesens uita . cum enim dolorum S molestiarum acerbitate reterea sit, labores habet illa quidem &sudores, non tamen inutiles aut in frugistros. Quamobrem beatus c. 3 etiam Paulus, Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deo, cum autem Christus apparuerit uita nostra,tunc&nos apparebimus. In hortum igitur nucis Idescendi, hoc est, in uitam humanam. Cur autem descendisti, o sponsa,ut uideres in germinibus torrentis Rursus caduca haec torrentem appellauit. Torrens enim non est perennis, sed hieme quidem fluit, aestate uero fluere desinit & arescit. Huiusmodi sunt, quae iucunda uidentur in hac uita . Torrentis enim instar tum gloria, tum opes, tum regnum, tum delicis,atque alii huiusce uitae flores dilabuntur.Cum . autem apparuerit uita futura, corrumpentur, & desinent, & tanquam torrens, cessantes exarescent. Descendi igitur, inquit, in nucis hortum, ut uiderem in torrentis germinibus, ct animaduerterem, an floruisset uinea, an mala punica floruissent. In hac enim uita, ex uariis uirtutum ossiciis, quidam per translationem uites, quidam autem mala punica nominantur. Nam alii caritatem colunt,& concordiam diligunt, animi sensu sic inter se coniuncti, ut mali punici grana coniunguntur. Alii autem uacantes contemplationi, uinum patriis torcularibus dignum serunt. Descendere autem se dicit, quoniam aliorum naturae & moribus se accomm
i. cori, Quandoquidem & beatus Paulus fiebat infirmis tanquam infirmus, ut infirmos lucrifacereti & iis qui sine lege erant, tanquam sine lege esset, cum tamen non esset sine line Deo sed in lege esset Christo, ut eos, qui sine erant lucrifaceret. Descendi ergo, inquit, in nucis hortu, torrentis germinum, & uineae,& mali punici fiuctuum curam gerens. Non recedam a te ne illic quidem,sed dabo tibi ubera
110쪽
A mea, hoc est, docti inae meae sontes. euim illis tribuuntur, ea in te conserri putas: Gmdiu, inquiens, secistis uni ex paruis istis minimis mihi fecistis.his subiicit. Manlias Non nouit anima mea. Posuit me currus Aminadab. Clarius uertit hoc Symmachus, dicens: Anima mea dubitauit a curribus populi ducentis. Haec, inquit, dum facio,dubito,&obstupesco, quoniam ego studiose operam dedi ut talui fi rent, ipsi autem imposuerunt mihi,dum parent imperio diaboli,& tanquam currus illius fiunt,atque ab eo gubernantur. Aminadab enim significat, populi ducentis: aut populi imperantis, quod facile licet intelligere ex interpretatione Aquilis, &Symmachi: & ex quinta editione. Sponsa igitur, id est, eorum, qui uirtute persecti sunt, chorus, ego, inquit, omne studium & curam adhibui, ut increduli B ad fidem accederent, & salutem consequerentur. Sed quidam eorum tanquam currus principis saeculi istius, qui nunc, ut beatus Paulus ait, operatur in filiis Eph. ad illidentiae , mala pro bonis retribuentes, imposuerunt mihi. od quide perspicue possumus inuenire, tum in Actibus apostoloruin, tum in beati Pauli epistolis . Pietatis enim sermonem promulgantes, aliis quidem persuadebant, ut crederent, ab incredulis autem eiiciebantur, uerebantur, torquebantur, innumerabilia mortis genera sustinebant. Ac testis quidem beatus est Paulus, In laboribus, a Cor. Itinquiens, plurimis,in carceribus abundantius,in plagis supra modum, in mortibus frequenter,a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi ter uirgis cadus sum,
ter lapidatus sum, ter naufragium feci,nocte,& die in profundo maris fili. In itin C ribus saepe, periculis fluminum , periculis latronum , periculis ex genere, periculis ex Fentibus, periculis in ciuitate,periculis in solitudine, periculis in mari, periculis
in falsis Eitribus, & quae sequuntur. HAEC quidem discipulae de magistra dixerunt.Ipsa uero dediscipulis ad sponsum ita loquitur: In hortum nucis descendi,ut uiderem in germinibus torrentis,ut uiderem, an floruisset uinea, an floruissent mala punica. De mysticae contEplationis sublimitate descεdi ad animas uirtutis excultrices, tanqua adlauces,quarum corteκD exterior alter quidem amarus, alter autem durus est,nucleus autem, qui his corticibus includitur, iucundus. dulcedo nimirum uirtutis, quae tum amaritudine stra' uium tentationum,tum asperitate laborum sponte susceptorum,a perturbationibus&uitiis in desectu atque excessu consistentibus in medio conseruantur. Vt uiderem in patientia ipsarum, quae ueluti partus quidam ex tribulatione tanquam ex torrente tentationum tribulatio enim patientiam operatur uel per gratiaru actionem, uel per lamentatione offertur tibi non acerbe,sed medici more castiganti. Vt uidere rursus,an is,qui in euagellis dixit:ego sum uitis,in hac patietia appareat sicut nos botri uinum naturam obstupefacies per diuinitatis gratiam producentis.Qui enim ipsam quoque naturam propriam per patientiam delpici diuinitatis gratiam natura prae-Ε stantiorem adipiscitur. An floruissent mala punica. An quae instar malorum e nicorum, quibus cortex quidem extrinsecus adest astringendi uim habens, intrinsecus autem inest fructius gustantibus dulcedinem assereno uirtutes illae timoris tui austeritate conseruatae, gustantium autem animos spei in te dulcedine delectantes, nempe prudentia&simplicitas adsimilitudinem sevistus florensenti sextarent in patientia. prudentia quidem fidem eiga te ab hostis ictibus, ueluti caput quoddam integrum seruans: siimplicitas autem dilectionem erga proximum in uariis tentationum inuasionibus. Quemadmodum in euangeliis ipse Axisti: Ecce mitto uos sicut a b. roues inter lupos. Estote ergo prudentes sicut serpentes, de simplices scut columbae.