Anicii Manlii Torquati Severini Boethii De consolatione philosophiae libri 5. ad optimarum editionum fidem recensiti. Accessere Petri Bertii praefatio, Boethii vita a Martiano Rota conscripta, Theodori Pulmanni de metris Boethianis libellus, nec non

발행: 1721년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE CONSOLATIONE

PHILOSOPHIAE

te vultus , & oris gravitate semvata , leniter, suaviterque cecinisset , tum ego V nondum penitus insiti moeroris oblitus , intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et o , inquam , M veri praevia luminis , quae usque adhuc tua fudit oratio , tum sui speculatione divina , tum tuis rationibus invicta patuerunt ue eaque mihi etsi ob injuriae dolorem nuper oblita , non tamen ante hac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostri caussa moeroris , quod , eum rerum bonus rector exsistat , vel esse omnino mala possint , vel impunita praetereant . Quod sol una quanta dignum sit admiratione , profecto considera . At huic aliud majus adjun-

142쪽

16 BOETHII DE CONsota

adjungitur : nam imperante , florenteque nequitia svirtus non solum praemiis caret , verum etiam 1 celeratorum pedibus subjecta calcatur, & in Ioeum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia , potentis omnia , sed bona tantummodo volentis Dei , nemo satis potest nec admirari, nec conqueri . Τum

illa , Et esset , inquit, infiniti stuporis , omnibusque horribilius monstris , si , uti tu existimas , in tanti velut patrissa milias dispositissima domo , vilia vasa

colerentur , pretiosa sordescerent: sed non ita est Nam si ea quae paullo ante conclusa sunt , inconvulsa servantur , ipso de cujus nunc regno loquimur , auctore cognosces , semper quidem potentes bonos esse , malos vero abjectos semper, atque imbecillas I nec sine poena umquam esse vitia , nec sine praemio virtutes : bonis felicia , malis semper infortunata conti Ἀ-gere , multaque id genus , quae sopitis querelis firmate soliditate corroborent. Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti , quo etiam sta sit agnovisti , decursis omnibus quae praetermittere necessarium puto , viam tibi quae te domum revehat , ostendam . Pennas etiam tuae menti, quibus se in altum tollere possit , assigam , ut perturbatione depulsa , sospes in patriam , meo ductu , mea semita ,

meis etiam vehiculis revertaris .

Sint enim pennae volucres mihi , Duae celsa conscendant poli ossiuas sibi cum velox mens induit , Terras perosa despicit,s Aeris immen verat globum ,

143쪽

PHILOSOPHIAE LIB. IV. '

suique agili motω ealer aetheris , Transcendit ignis verticem , Donee in astriferas surgat domos , io Phoeboque conjungat Gas , Aut comitetur iter gelidi senis , Miles eorusci sidoris pDI quocumque micans nox pingitur , Recurrat apri circulum sis Atque ubi jam exhausi fueris satis ,

Polum relinquat extimum , Dorsaque velocis premat aetheris Compos Derendi luminis . Hie regum sceptrum dominus tener ,ro orbisque habenas temperar, Et volucrem currum flabius regit , Rerum eoruscus arbiteν . Huc te si reducem referar via , Luam nune requiris immemor ,

25 Haec dices , memini , sta ria est mihi , Hinc ortus , hic si Mam gradum . Duod si terrarum placeat tibi Noctem relictam visere ,stuos miseri torvos populi timent ,3Ο Cernes Urannos exsules .

TUm ego , PapAE , inquam , ut magna promittis lnec dubito quin possis efficere : tu modo quem excitaveris , ne moreris . Primum igitur , inquit , bonis semper a desse potentiam , malos eunctis viribus esse desertos , agnoscas licebit r quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum, malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit ,

liquet imbecillitas mali: at si fragilitas clarescat ma ii

144쪽

ii, boni firmitas nota est . sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam, nunc hinc , nunc inde Proposita confirmans . Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus ; voluntas scilicet, ac potestas : quorum si alterutrum de-

si , nihil est quod explicari queat Deficiente etenim voluntate , ne aggreditur quidem quisque quod nocivult: at si potestas absit , voluntas frustra sit. Quo fit ut si quem videas velle adipisci quod minini Eadipiscatur, huic obtinendi quod voluerit , defuisse

valentiam dubitare non possis. Perspieuum est, inquam , nec ullo modo negari potest . Quem vero ef eisse quod voluerit, videas , num etiam potuisse dubitabis λ Μinime. Quod vero quisque potest , in eo validus ; quod vero non potest , in hoc imbecillis esse eensendus est . Fateor, inquam . Meministi ne igitur , inquit, superioribus rationibus esse collectum , intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur , ad beatitudinem festinare λ Memmi, inquam, id quoque esse demonstratum . Num recordaris, beatitudinem ipsum esse bonum ; eoque modo cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum p Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo . Omnes igitur homines , boni pariter ac mali , indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur. Ita , inquam , consequens est . Sed certum est , adeptione boni bonos fieri. Certum. Adipiscuntur igitur boni quod appetunt. Si e videtur. Μali vero si adipiscerentur quod appetunt bonum , mali esse non possent. Ita est . Cum igitur utrique bonum petant ,

sed hi quidem adipiscantur , illi vero minime ; non dubium est , bonos quidem potentes esse , qui vero ma li sunt, imbecilles. Quisquis , inquam, dubitat,

nec rerum naturam , nec consequentiani potest cons.

derare rationum . Rursus inquier Si duo sint quibus idem

145쪽

idem secundum naturam propositum sit , eorumque unus naturali officio idipsum agat , atque perficiat qalter vero naturale illud officium minime administrare

queat, alio vero modo quam naturae convenit , non

quidem impleat propos tum sv una , sed imitetur implentem i quemnam horum valentiorem esse decernis pEtsi conjecto , inquam , quid velis , planius tamen audire desidero . Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis p Minime , inquam . Ejusque rei pedum ossietum esse naturale num

dubitas λ Ne hoc quidem , inquam. Si quis igitur pedibus incedere valens ambulet, aliusque cui hoc naturale pedum desit officium , manibus nitens, ambulare conetur , quis horum jure valentior existimari potest λ Contexe , inquam , cetera : nam quin naturalis

officii potens, eo qui idem nequeat , valentior sit, nullus ambigit . Sed summum , inquit , bonum , quod aeque malis bonisque propositum est , boni quidem naturali ossicio virtutum petunt; mali vero variam Percupiditatem , quod adipiscendi boni claturale Offici um non est, id ipsum conantur adipisci. An tufaliter existimas λ Minime , inquam ἱ nam etiam quod est consequens , patet. Ex his enim quae concesseram bonos quidem potentes , malos vero esse necesse est imbecilles . Recte , inquit , praeturris : idque , uti medici sperare solent , indicium est erectae jam, resistenti seque naturae . Sed quoniam te ad intelligendum promtissimum esse conspicio , crebras coacervabo rationes .

Vide enim quanta vitiosorum hominum pateat infirmiatas , qui ne ad hoc quidem pervenire queunt ad quod eos naturalis ducit, ac paene compelliti intentio. Et quid λ si hoc tam magno , ae paene invicto praeeuntio naturae deserentur auxilio λ Considera vero quant sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia, ac ludicra praemia petunt, quae consequis que

146쪽

so BOETHII DE CONSO L.

que obtinere non possunt: sed circa ipsam rerum sum naam , verticemque deficiunt , nec in eo miseris contigit effectus quod soluin dies , noctesque moliuntur ζin qua re bonorum vires eminent . Sicut enim eurta

qui pedibus in cenens , ad cum locum usque pervenire potui met quo nibit ulterius pervium jaceret incessui , ambulandi potentissimum esse censeres : ita eum qui Expetendo ium finem , quo nihil ultra est , apprehendit , potentiisimum necessie est judices . Ex quo fit , quod huic objacet, ut iidem icelesti, iidem viribus omnibus videantur esse deserti . Cur enim relieta virtute vitia sectantur λ inscitia ne bonorum λ sed quid enervatius ignorantiae caecitate λ An sectanda novexunt , sed transversos eos libido praecipitat Z sc quoque intemperantia fragiles sunt qui obluctari vitio nequeunt . An scientes , volentesque , bonum deserunt , ad vitia deflectuntur Θ Sed hoc modo non sol una potentes era , sed omnino esse desinunt . Nam qui communem omnium quae sunt , finem relinquunt , pa riter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte videatur , ut malos , qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus : sed ita sese res habet . Nam qui mali sunt , eos malos esse non abnuo :sed eosdem esse pure , atque simpliciter , nego . Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis : ita vitiosos , malos quidem esse concesserim , sed esse absolute nequeana confiteri. Est enim quod ordinem retinet, servatque naturam : quod vero ab hac deficit, esse etiam , quod in sui natura situm est, derelinquit. Sed possunt , in inquies , mali ; nec ego quidem negaverim : sed haec eorum potentia non a viribus , sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala , quae minime valerent , si in bonorum essicientia manere potuissent. Quae possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat. Nam si, uti

147쪽

PHILOSOPHIAE LIB. Iv. gi

s , uti paullo ante collegimus , malum nihiI est , eum mala tantummodo possint , nihil posse improbos liquet . Perspicuum est . Atque ut intelligas , quam amst hujus potentiae vis : summo bono nihil potentius ense , paullo ante definivimus . Ita est , inquam . Sed idem, inquit, malum facere nequit. Minime. Est igitur , inquit , aliquis qui omnia posse homines putet λ Nisi quis insaniat, nemo. Atqui iidem possunt mala . Utinam quidem , inquam , non possent. Cum

igitur bonorum tantummodo potens possit omnia ι non vero queant omnia Potentes etiam malorum : eoiadem qui mala possunt, minus posse manifestum est . Hue accedit , quod omnem potentiam inter expetenda numerandam , omniaque expetenda referri ad bonum , velut ad quoddam naturae suae cacumen,

ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas reserri ad bonum non potest . Expetenda igitur non est . Atqui omnis potentia expetenda est . Liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam . Ex qui bus omnibus bonorum quidem potentia , malorum Uero minime dubitabilis apparet infirmitas. Ueramque illam Platonis esse sententiam liquet, Solos quod desiderent, facere posse sapientes : improbos vero exercere quidem quod libeat ; quod vero desiderent , explere non posse . Faciunt enim quae libet, dum per ea quibus delectantur , id bonum quod desiderant , se adepturos putant , sed minime adipiscuntur , quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.

solii eulmine retra s

Hurpura claros nitente ,

S ptos trisibus armis ,

148쪽

s Ore torvo comminantes s . .

Rabie cordis anhelos ,'

Detrabat si quis superbii

Vani tegmina cultus , Iam videbit intus arctas .io Dominos ferre catenas . Hine enim libido versi i . Asidis corda venenis IHine flagellat ira mentem . Fluctus turbida tollens :I s Marror aut captos fatigat , Aut spes lubrica torquer. Ergo , cum caput tot unum Cernas ferre Urannos ,

Non facit quod optat, ipse . et o Dominis pressus iniquis .

PROSA III.

V Ides ne igitur , quanto in coeno probra volvantur , qua probitas luce resplendeat λ In quo perspicuum est , numquam bonis praemia , numquam sua sceleribus deesse supplicia . Rerum enim quae geruntur , illud propter quod unaquaeque res geritur , ejusdem rei praemium esse non injuria videri potest : uti currenti in stadio , propter quam curritur, jacet Praemium corona . Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur , ostendimus . Est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum . Atqui hoc a bonis non potest separari . Neque enim bonus ultra jure vocabitur qui careat bono: quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur saeviant mali , sapienti tamen corona non decidet, non arescet . Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbi

tas . Diuilirco by Corale

149쪽

PHILOSOPHIAE LIB. IV. ga

eas . Quod si extrinsecus accepto laetaretur , poterat hoc vel alius quispiam , vel ille etiam qui contuli Diat , auferre . Sed quoniam id sua cuique probitas conseri , tum suo praemio carebit, cum probus esse desieri l . Postremo cum omne praemium iccirco appetatur quoniam bonum esse creditur , quis boni compo cem praemii iudicet expertem λ At eusus praemii λ omnium pulcherrimi, maximique. Μemento enim illius corollarii quod paullo ante praecipuum dedi ; ac sic collige: Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint, fieri beatos liquet. Sed qui beati sunt , deos esse convenit. Est igitur praemium bonorum , quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas , nullius fuscet improbitas , deos fieri. Quapcum ita sint, de malorum quoque inseparabili poen3

dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malum que , item pinna atque praemium adversa fronte dissideant , quae in boni praemio videmus aecidere, eadem necesse eri in mali poena contraria parte respondeant.

Si eut igitur probis probitas ipsa fit praemium i ita improbis nequitia ipsa supplicium est . Iam vero quisquis assicitur poena , malo se assectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi existimare Velint, possunt ne sibi supplicii expertes videri, quos omnium malorum extre ma nequitia non asscit modo , verum etiam vehementer inficit λ Uide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos poena comitetur. Omne namque quod

sit, unum esse, ipsumque unum bonum esse paullo ante didicisti i eui consequens est ut omne quod , id etiam bonum esse videatur. Hoc igitur modo squidquid a bono deficit , esse desistit : quo fit ut mali desinant esse quod fuerant . i Sed sui sse homines adhuc ipsa humani corporis species ostentat . quare versi in malitiam, humanam quoque amisere naturam . Sed cum ultra homines quemque . provehere sola probita a

150쪽

possit, necesse est , ut quos ab humana conditione deis jecit , infra hominis meritum detrudat improbitas . Evenit igitur , ut quem transformatum vitiis videas , hominem existimare non possis. Avaritia seruet alienarum opum violentus ereptor Z similem Iupi dixeris . Ferox , atque inquietus linguam litigiis exercet 8 eani comparabis . Insidiator occultis surripuisse fraudibus gaudet λ vulpeculis exaequetur. Irae intemperans fremit leonis animum gestare credatur . Pavidus ac fugax non metuenda formidat Θ cervis similis habeatur . Segnis , ac stupidus torpet 8 asinum vivit. Levis , ac inconstans studia permutat λ nihil ab avibus differt . Foedis immundisque libidinibus immergitur λ sordidae suis voluptate detinetur. Ita fit ut qui , probitate deserta , homo esse desierit , cum in divinam conditionem transire non possit, vertatur in belluam .

Et vagas pelago rates

Eurus appulit infulae , Fulcbra qua residens deas Solis edita semine , Misere bospitibus novis

Tacta earmine pocula. Suos ut is varios modos Vertit herbipotens manus s. Io Hune πνι facies tegit duo Marmarietis leo Dente erescit, er unguibus :Hie lupis super additus bi Flere dum parat , ululat δrs Ille , tigris ut Indica , Tecta miris obambulat. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION