Josephi Jacobi Plenck ... Elementa artis obstetriciae

발행: 1781년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

CURATIO exigit abdominis frictionem cum suffi-migiis roborantibus, I balsamo embrionis, dein abdomen tegendum aqua frigida. In ipsa uteri paralysi vescatorium lumbis applicatum conveniret. Interne tinctura cinamomi , in fiasum florum a nicae, cortex per uvianuS detur.

De atonia pletorica , gangraenosia , inflammatoria, &ea quae uteri rupturam sequitur diximus, vel adhuc sumus dicturi, ut de atonia uterina post

partum. Si medicamentis atonia partur entis non cedit, tunc fetus eductio ope versionis, vel forcipis est peragenda. Haec vero eductio lente, & non sine antea datis contra atoniam internis medicamentis.

Est uteri solutio cruenta , sub partu contingenS.'REGIONEM uteri fere nullam hoc infortunio esse immunem docuit experientia. CAVSA uel est in parturiente , ut uteri tenuitas topica, abscessus, gangraena uteri, violentia externa utero illata, violentissima uteri contractio

in partu laborioso, impossibili. Vel causa in fetu

est, ut si tetano corripiatur , vel stum transver-' III. CRANT Z commentarius de rupto in partus dolor;-bus a faetu utero. L Uae I s6. CH. ST EI DELEBeobachiungeu υon der in der Geburt gerril en Geltar murter Wien IT 74.

132쪽

lum habeat, & dolor partus validissime elaboretur. Vel in obsetrice est , si manum violenter

juxta fetum in uterum introducit , aut se tum vi Olenter in uterum reprimit.

SIGNA rupturae insantis sunt dolor, & ardor si xus in quodam uteri loco.

SIGNA uteri jam disrupti sunt,

I. Fragor, seu sonus crepaturae sub acerrimo &diu durante partus dolore. Quem fragorem par turiens, & adstantes quandoque audiunt. a. Subitanea dolorum remiso. 3. Haemorrhagia uterina. 4. Recessus capitis, vel alius partis ante perceptum fragorem in orificio uterino praeviae. . Exploratio orificii uterini vacui, & fetus ex utero in abdominis cavum pro parte, vel integre cla-ps, quandoque tactus intestinorum in uteri cavo, quandoque manus per vulnus ad intellina penetrat. s. Symplomata atrocia, ut animi deliquium, ardor in utero , faciei pallor, extremitatum frigus, respiratio suffocativa, pulsus parvus, Celer , intermittens , quandoque convulsio , & utplurimum mors intra aliquot dies.

PROPHYLAXIS , si Rupturae instantis suspicio exigit, ut parturienti omnis elaboratio dolorum interdicatur; atque, ut fetus illico versione, Vel

forcipe educatur.

MEDELA

133쪽

MEDELA rupturae jam facta exigit, ut seius, si

per uteri vulnus deprehendatur in abdomen f mielapsus, in uterum retrahatur, & versione educatur. Si vero fetus per uteri vulnus in v nitur totus in abdomen elapsus , tunc gastro tomia indicaretur, ut fetus postet educi; at utpli ximum pessimorum symptomatum, e& mortis instantis praesentia quemlibet ab operatione de

terrent.

Moriuntur infelices hae matres uti lurimum intra aliquot dies ex uteri , & abdominis gangraena. Interim tamen habentur casus, quod fetus extra uterum lapsus per abscessum , vel gangraenam topicam abdominis exierit, & mater fuerit servata. ' Potest, tu fetus in litho paediora mutari,& graviditatem perennem inducere.

UTERI SEGMENTUM INFERIUS A VAGINA AVULSUM.

Quando caput, vel alia pars praevia manu Obstetricis magna cum violentia sursum versus uteri fundum, ex intentione partem praeviam ab orificio uterino pro facienda versione removendi, reprimitur, tunc saepe contingit, ut segmentum uteri inserius a vagina , vel pro parte, vel totum avel

latur.' His last de la Socyte rorarie de Medocme. , funis 1776. p. 3O8.

134쪽

Nos CITUR haec avulso exploratione manuali, quae uterum inter & vaginam penetrat, & intellina nuda tangit. MEDET A exigit, ut fetus versone educatur. Est vero versio in hoc casu difficillima, cum uterus sub intromissione manus sursum versus diaphragma constanter fugiat, nisi sequens situs parturientis adhibeatur. 1. Parturiens incumbat in latus , cum femoribus quam proxime ad ventrem attractis , & pectore simul versus abdomen inclinato.

2. Aliator votis manuum adeo fulciat abdomen, ut uterus deorsum versus vaginae ostium depres.sus maneat, neque sub introductione manus sursum fugere possit. 3. Obstetricator in hoc parturientis s tu manum pudoris sinui a posteriori , & in orificii latere

adhuc cum vagina cohaerente in uteri cavum pro

MENOR RHAGI A. Est sangui fluxus e genitalibus durante graviditate, vel

partu Contingens. ' '' Gl. Box SEIT d,s' de gravidarum, N 'arturientium convulsi onibus. Luyd. borov. 1 I s. p. 32. talom casum descripsit ; similem & ogo observavi , de mox descriptum stram doprohondi soltim pro VersionC ut1lom. CEI. GULBRAND de sangui luxu uterino. Havulaea 7 6.

135쪽

Si talis fluxus non sistitur, tunc mortem in ferro potest. Si dolores ad partum simul ingruant; certo gravidi Sinducit abortum ; quae sne doloribus est , talis haemorrhagia sinu abortu sisti is pe potest. Potest haemorrhagia uterina parturientium in sequentes redigi spezies.

I. ME NORRHAGIA C ATA , EAE IA LIS. Est sangui fluxus uterinus, qui tempore graviditatis e vasis externis orificii uterini, & vas s vaginae in mulieribus plethoricis , motu , aut Victu aromatico abutentibus, saepe omni mense contingit. Quibusdam rubella s olummodo lympha; aliis sn-

CCru S cruor effluit.

Noscitur fluxu modico , tempore alias catamentali, periodice recurrente; absentia symptomatum gravium; at certissmum fgnum hujus speciei est, si digitus vaginae immissiis uteri orificium deprehendat clausum. Haec fluxus species non est periculosa, & si moderata manet, sola venaesectione , quiete, & emulso ne nitrata evanescir. a. ME NORRHAGIA A VIOLENTA PLACEN TAEP SOLUTIONE. Plethora, lapsus in Ventrem , contuso , vel violenta pressio uteri gravidi , victus aromaticus , potus spirituosus, ira, terror, funiculi nimis brevis tractio violenta a fetu, placentam violenter ab uteri fundo

solvere Ualent.

Noscitur exploratione orificii uterini aperti, progressa causa violenta, fluxu copioso, sumpto matibus gravibus, ut pallore faciei, debilitate, extremita- I a

136쪽

tum frigore, anxietate, pulsu debili, animi deliquiis ad erectionem corporis ingruentibus, &C. Medela exigit, ut incipiente haemorrhagia I. Venoesectio in brachio instituatur , 2. Tomentum ex oscrato frigidissimo abdomini& lumbis applicetur.3. Ut emulsio nitrosa , vel limonada, vel aqua frigida cum elixirio acido Halleri multum acidulata, & syrupo edulcorata detur. q. Vel ut tinctura cinamomi ad unciam semis in sex unciis aquae diluta , omni quadrante horae ad duo cochlearia praebeatur , si priora remedia non juvent, & magna jam adsit debilitas.

3. Ut torunda ex linteo tenui convoluto, aut linteo carpto parata & aceto madefacta expleatur cauum Vaginae. '

s. Ut liquoris amnii vesica rumpatur. Hoc enim liquore omisso haemorrhagia multum sepe remit tit, vel brevi cessat, demum si haec etiam omnia non juvent.

137쪽

plethorae, pallore faciei, debilitate, animi deliquiis; nulla violentia externa praegressiS. Medela exigit fomentum frigidum, usum internum

mixturae ex tinctura cinamomi , ' obturationem vaginae ope torundae. Si haec non juvent, tunc fiat emisso liquoris amnii, & hac emissione etiam in cassiim tentata, instituatur versio fetus. . ME NON RHAGIA A PLACENTA PRAE-V1 A. Noscitur haec species, si tempore partus in orificio uterino loco vesicae liquoris amnii praeviae corpus fungo sum uteri orificium cxplens

tangatur.

Haec me norrhagiae species est periculos ssima, nullo remedio, sed sola extractione fetus curanda. Medela. Operatio non est differenda , ne materhaenean gia pereat; sed quamprimum uteri orificium adeo hiare incipit , ut digiti duo ei im-

η In hac specie venaesectio , extremitatum ligaturae , refrigerantia , & adstringentia , ut alumen draconisatum nihil profuerunt, imo morioni accelerarunt, diminuondo irritabilitatem cordis , Se va rum tinctura cro cin monii in permultis feminis haemorrhadia uterina, anto, in S post partum laborantibus ossicacissiniam doproh ndi. Ob fer Variones , quas Cum hac tinctura ox professo infit rui , nuper cum publico communicavi vid. PLENKS IIe

138쪽

mitti possunt, tunc illico pueenta ab orificio in Ioco laterali separetur, dein vesca liquoris amnii

laceretur, & fetus facta versione pedibus extrahatur. V. Placenta pravia. Incipiente hac haemorrhagia donec orificium uterinum suff- Cienter hiet , obturetur vagina ope torundae aceto madidae, abdomen fomento frigido tegatur, & tinctura cinamomi ad resollicaridas vires saepius ante, I sub operatione ingeratur. 1. ME NON RHAGIA AB UTERI NUPT URA. Noscitur praegress s, ac praesentibus signis uteri rupti. Est quandoque non adeo copiosa at ut- plurimum lethalis. V. Ruptiaria uteri. Medela tentanda fomentis frigidis, venaesectione, acido vitrioli, tinctura cinamomi.

VITIA DOLORUM. DEFECTUS DOLORUM UERORUM.

Si dolores ad partum nimis debiles sunt, tunc etiam uteri contractiones nimis exiguae deprehenduntuc Hinc partus lentissimus. Si autem dolores ad partum plane cessant, tune etiam omnis parturitio cessat.

Bis sui vocatus ad parturientes , quibus uterus oraeruptus , ar mirabar in utroque casu haemorrhagiam ut rinam non adeo fuisse largam.

139쪽

CAUSA dolorum cessantium varia quidem est , ut in doctrina de morbis parturientium dicetur. Frequentissima tamen deprehenditur uteri iner

tia nervea.

MEDELA hujus causae exigit nervina roborantia,& leviter irritantia remedia interna, ut tinctiiram cinamomi cum opto & croco, in debilibus haustus uini boni meraci. 2. Vrictionem abdominis, & mammarum. 3. Re responem levem ossis coccygis. q. A plicationem vectis, qui orificium uterinum, irritando utplurimum dolorcs revocat, ut Vidi. Dolorum cessatio, quae a nimis pracipiti dolorum primorum elaboratione oritur, optime quiete &somno parturienti concesso , siepe curatur.

PRAES ENTIA DOLORUM SPURIORUM.

Dolores abdominis, qui orificium uterinum non dilatant , dicuntur spurii. Durantibus doloribus spuriis dolores . veri , vel cessant, vel in irregulares uteri contractiones mu

tantur.

Dolorum spuriorum species sunt, I. D OL o RES S P U R TI INTESTINALES, qui tormina sunt spasmodica intestinorum, quae circa umbilicum vagantur, & orificium uteri

num non dilatant.1. DOLORES SPURIT ITERINT, qui orificium uterinum contrahunt, & motum depressorium uteri, in repressorium quasi anti peristallicum mutant. Ι Α

140쪽

3. DOLORES S P U NI T M TX TI , qui partim in intestinis, partim in utero resident, hinc orificium Uterinum mox contrahunt, mox dilatant. q. DOLORES SPURII RE N ALES , & WESICALES, qui a spasmo , vel calculo , vel alia causa renes, aut vesicam assiciente oriuntur. MEDELA omnium dolorum spuriorum exigit, I. erremata emollientia ex decocto forum chamo-millae, seminum lini, lacte & oleo. x. Laudarium liquidum, 3. Venafectionem, si plethora adesse deprchenditur. . Quandoque I tus foetidus , antispasmodicus prodest. Doloribus spuriis cessantibus utplurimum dolores veri ingruunt, regulares evadunt, atque partum pro

movent.

VITIA VIRIUM. DEFECTUS UIRIUM AD ELABORATIONEM DOLORUM.

Quando parturiens doloribus veris ad partum pra sentibus ob debilitatem totius corporis a morbo praegressis, vel adhuc praesenti inductam, non valet essicaci nixu partum promoVere , tunc lentus , laboriosus , vel plane impossibilis redditur

MEDELA hinc exigit, si partus nullo modo naturae viribus peragi possit, ut manu obstetricatoris finiatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION