Josephi Jacobi Plenck ... Elementa artis obstetriciae

발행: 1781년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

prorsus impossibilis est partus. Qiva cranium offficatione ineptum ad compressones, & directiones in partu naturali ncces ario subeundas

redditur.

NOSCITUR hoc vitium exploratione deficientis fontanellae, atque suturae sagittatis. Dantur vero crania ossificata , quorum volumen est minus, quam in flatu naturali esse deberet, haec crania facile nascuntur. Si vero non amplius viribus naturae caput in parta Promoveatur, tunc vecte , sorc pe, & his nil ess cientibus synchondrotomia , si fetus vivias; aut perforatione , si fetus mortuus esset, partus deberet peragi.

Est vero per ratio in cranio ossificato valde diu scilis , ut sum expertus.

UITIA TRUNCI. NUMERI NIMIS LATI.

Πumeri nimis lati per diametrum transversam superioris aperturae pelvis laboriose transeunt, & in diametro transversa inferioris aperturae utplurimum tuberos talibus ischii innixi retinentur. Cum inferior diameter transversa angustior, quam sta

152쪽

Caput in hoc casu extra vulvam prostat totum, ac si manubus violenter attrahatur , potest, ut vidi a trunco remanente caput fetus abrumpi. MEDELA exigit , ut obstetrix sua manu anti brachium fetus in semicirculo versus thoracem fe-

tus premat , & sc brachium fetus extrahat. Brachium super axillam fetus digito obstetricis in hamum flexo recta deorsum attractum facile frangitur.

MONSTROS A MAGNI ΤUDO TRUNCI.

Fetus naturale pondus est vel 8 librarum , sed dantur fetus adeo grandes , ut I 2 libras pendeant. 'hi difficillime nascuntur. Si Thorax , & abdomen nimis voluminosum, aut plane monstrinum foret , tunc valde laboriosus sequitur partus, vel plane impossibilis. MEDELA , s infans esset mortuus, & partus plane impossibilis exigit episceratiοΠein thoracis, atque abdomini S.

Gemelli dorsis , vel thoracibus coΠcreti, at non nimis voluminosi quandoque viribus naturae , Ut bis vidi partu laborioso nascuntur. '' At si gemelli concreti simul nimio volumine pec-Cent, tunc partus redditur impossibilis nisi se-

153쪽

cth ne cassarea, si gemelli adhuc vipi , aut evisceratione, si mortui sunt, eximantur.

ASCITES FETUS.

Quando abdomen fetus aqua valde intumescit, tunc capite , & thoracis parte quadam nata , truncus fetus non amplius e genitalibus protrahi potest, atque abdomen fetus exploratione valde tumia dum invenitur. Si brachiis fetus solutis agitatione, & attractione successiva trunci partus non promoveatur , tunc paracenthesis abdominis acu triquetra longa, &sub curva est instituenda. Quandoque anulus prominens aquosius circa umbilici originem in abdomine ascitico fetus observatur. In hoc casu ungue digiti anulus ille aquosus prominens persorari potest. Idem tendandum est , si fetus asciticus abdomine vel pedibus praevius nascitur.

VITIA FUNICULI UMBILICALIS. BREVITAS NIMIA FUNICULI UMBI-L I C A L I S.

Quando funiculus umbilicatis valde brevis est , tunc

nato Capite , dc parte thoracis truncus fetus re tinetur, & non ulterius descendit. '

OL HERT et dist. de funiculo umbilicati, vel intra ure rum dissecaudo. hie stadii I 767.

154쪽

NoscITUR haec brevitas funiculi exploratione maianuali , quae funiculum ex abdomine prodeuntem instar chordae tensum, atque non deorsam trahendum invenit.

MEDELA exigit, ut funiculus forfice obtusa, & lateraliter curvata super sinistra manu vaginae imposita , immitatur, atque aliquot ab umbilico pollicibus discindatur, citoque postea fetus extrahatur, ut abscissus funiculus illico ligari possit. Quando ob nimiam brevitatem funiculus jam intra uterum sub partu rumperetur, tunc fetus illico esset manu protrahendus, alias ille haemorrhagia umbili licati sub partu periret.

FUNICULI UMBILICALIS CIRCUM- UOLUTIO CIRCA COLLUM

FETUS.

Fehem umbilicalem esse durante partu circa fetus collum circumvolutum suspicamur, si I. Caput fetus sub quovis dolore quidem descendit, at cessante dolore iterum oblique aliquan

tum regrediatur.

a. Partus doloribus quamvis vigentibus lente tamen procedit., Nato capite truncus non sequitur, facies fetias livet, juxta caput fetus ex vagina sanguis exstillat, at certissimum signum esta. In pectio, dc erplaratio colli , qua funiculus umbilicatis collo circumtortus invenitur.

155쪽

MEDELA exigit I. ut funiculus umbilicatis forfice obtusa, & ii curva illico discindatur. a. ut funiculi abscissi extremum ad fetum spectans pollice, & indice comprimatur, dein fetus existrahatur , atque funiculus tandem in debito loco

vinciat Ur.

Quandoque instituta versone, vel fetu pedibus praevio, funiculus unum pedem, vel brachium, vel truncum adeo Circumvolvit, ut protractio fetus non succedit. In hoc casu partis evolutio ex funiculi circumvolutione est facienda.

PROLAPSUS FUNICULI UMBILICALIS.

Funiculus umbilicatis non solum cum capite oblique, vel recte sto, sed etiam Cum omnibus reliquis partibus ex utero in vaginam prolabi NOSCIT IN funiculus prolapsus e2 tactu corporis intestini formis, pulsantis, si fetus adhuc vivit, quod juxta caput , vel aliam partem praeviam sub uteri orificio in vagina tangitur.

EFFE C TVS. Funiculus prolapsus ratione partus millum parturienti causat impedimentum; at funi- Culus multum, & diu a capite fetus compressus, fetui vitam certo demit; si pel vis cavum non valde amplum , partusque non valde praecePSPeragatur.

156쪽

ME DE EA. Si funiculus cum capite bene sto prolabatur, tunc statim incipiente partu digitis est ultra caput in uteri cavum reponenduS. Si repositio fieri nequeat , aut funis repositu Siterum prolabatur , tunc sine haesitatione est versio fetus facienda, ut fetui vita servetur. Si vero captit jam nimis pro versione in pel vim defendisset , & fetus adhuc viveret , tunc forcipe partus acceleretur. Si funiculus cum alia parte prolabitur, quam Cum Capite, tunc alioquin est versio fetus sine haesitatione instituenda.

UI TIA PLACENT IE. PLACENTA PRAEVI A.

Est placentae irradicatio super orificio uterino. 'DIVIDI TVR placenta praevia I. in integre praeviam, si tota placenta, et . semipra viam, si solummodo portio placentae in orificio utcrino ell praevia.

I. PLACENTA INTEGRE FRAEVIA noscitur I. ex hamorrhagia uterina ultimis mens bus sa pius ingruente, ac iterum cestante, 2. -- segmento inferiori uteri ad attactum valde

molli., - corpore fungo, , & sanguinem multum plorante, in apperto orificio uterino loco vescaliquoris amnii praevio.

Ol. SAX TORPIs de placenta tu ori sicio uterino is radicata. in colle laneis soc. med. hsivu. p. 3IO.

157쪽

EFFECT S. Placenta integre praevia partum naturae impossibilem, & haemorrhagiam uterinam, si fetus versione non extrahatur , matri semper lethalem causat. MEDELA exigit, ut in ei piente partu harmorrhagia praesens fomento frigido, emulsione , ac tinctura cinamomi moderetur , atque vires parturientis conserventur, at quam primum uteri orificium adeo hiat, ut duo digiti inferri possint,

tunc

I. Manus in vaginam feratur, deindi. duobus digitis pars lateralis placentae, quae ut- plurimum jam soluta in Venitur , elevetur , ut tota manus placentam inter, & orificium uteriis num in uteri cavum immitti pollit. Dein 3. Digitis ovum membranaceum fetus dilaceretur, pedes fetus quaerantur, ac pedibus prehensis to

tus fetus ex utero extrahatur.

. Placenta fetum extractum facile .utplurimum sequitur, & haemorrhagia finito partu sua spontecessat. 2. PLACENTA SEMIF RAEVI A. Si placenta lateri inferioris segmenti uterini adeo irradicetur, ut pars exigua placentae in aperto orificio uterino fiat praevia, tunc noscitur, I. ex haemorrhagia modica sub partu. 2. - orificio uterino, in quo praeter particulam

158쪽

Haec species placentae praeviae non adeo periculosa est, cum haemorrhagia exigua sit, & fetus naturae viribus relictus sponte nascatur.

PLACENTAE ADHAESIO EXTRA UTERI FUNDUM.

Placentae adhaesio in laterali , vel antica uteri superficie est vulgatissima causa, quae uteri situm obliquum essicit. Uide de hoc uteri vitio hyperolaria.

REMANSIO PLACENTAE POSTP A R T V M. De hoc vitio in parte prima huius operis d1xi. VITIA MEMBRANARUM OVI. TENACITAS NIMIA OVI

MEMBRANACEI.

Quando ovum membranaceum fetus nimis est tenax, & crassum, tunc vel sine ruptura extra vaginae orificium usque prominet , ac partum retardat vel fetus cum integro ovo membranaceo totus ex utero expellitur. MEDELA ovi membranacei extra vaginam prominentis, & sua sponte non dehiscentis exigit, ut forfice ovum prominens discindatur , nam his .idi ovi membranas digitis perrumpi non potuisse.

159쪽

INTEGRI o V1 expulsio ob subitaneam nimis placentae solutionem , Sc uteri evacuationem memorrhagiae potest causam dare. 'bi ovum membranaceum integrum smul cum placenta , Sc fetu excutiatur , tunc ovum illico est aperiendum, ut fetus respirare possit.

Si ovum membranaceum nimis est tenerum duc Orificio uterino vix aperto jam rumpitur, & liquorem amnii essuere sinit. Hinc ob huius liquoris desectum partus est aliquantum lentior , & dolorosior.

VITIA LIQUORIS AMNII. COPIA LIQUORIS AMNII NIMIS

MAGNA. Quando liquoris amnii quantitas nimium increscit,

tunc uteri cavum nimis distenditur, & a disten- sione nimia atonum redditur, ut in vesca urinaria ab urina nimia quantitate collecta observamus. Hinc . partus ob uteri atoniam lentus valde evadit. MEDELA exigit , uta. Vesca liquoris amnii pravia incipientc partu

rumpatur, ac ut elevato fetus capite portio quae- η Confer. notam a C L URISBERG ad y. 188. RO 'DERERI Elem. ara. Obse.

160쪽

ciam liquoris amnii emittatur, non simul sed repetitis vicibus. a. Abdomen vino rubro cocto, vel oxycrato frigido involvatur.3. Abdominis fricliones cum linteis fumo aromatico imbutis fiant.

q. Interne tinctura cinamomi detur , ne uterus

Post partum atonus haemorrhagiam, vel aliud quid

causet.

Si liquoris amnii circa medium graviditatis tempus, ubi maxima hujus liquoris copia esse debet, jam nimis paucus est, tunc naturalem ver sonem fetus in caput impedit. Quando autem liquor amnii in naturali fetus stucirca partus initium nimis mature ex utero effluit, tunc uterus se circa fetum se contrahens partum causat lentiorem, & magis dolorosum. Si vero liquor amnii in praternaturali fetus stu nimis mature effluit, tunc uterus supra fetum nimis contractus versionem fetus artificialem reddit difficillimam. Hinc. Nunquam rumpatur vesica liquoris amnii, si verso artificialis fetus instet antequam manus Obstetricatoris orificio uterino imissa est. Neque manus rupta vesica iterum cxtrahatur antequam

SEARCH

MENU NAVIGATION